Tractatus XX — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus XX

TRACTATUS VICESIMUS

 

[DE HIPOCRISI]

 

Sequitur de ipocrisi, quoniam circumstancia modi in operibus ipocrisim operatur.

Primo ergo videndum est utrum gravius sit aperte peccare quam occulte.

Secundo quid sit ipocrisis et utrum ipocrisis sit unum peccatum per se distinctum a peccato cupiditatis et a peccato inanis glorie.

Tertio quomodo velle videri bonus sit malum in se sive in genere.

Quarto quare Dominus ita frequenter reprehendit ipocritas potius quam alios peccatores.

Quinto quomodo intelligenda sit hec auctoritas evangelii Mathei, VII : A fructibus eorum cognoscetis eos.

Sexto utrum aliquis potest simulare se esse malum.

Ultimo utrum aliquis possit simulare se esse ipocritam.

 

 

Caput I

Utrum gravius sit aperte peccare quam occulte.

 

Circa primum sic. Dicit Ieronimus super Isaiam, XVI, in fine honeris Moab, quod de duobus malis melius est aperte peccare quam sanctitatem simulare.

Item alia auctoritas : Simulata equitas non est equitas, set duplex iniquitas. Cum ergo in eo quod est aperte peccare non sit nisi unicum peccare, et in eo quod est occulte sive simulate peccare sint duo peccata, relinquitur quod occulte peccare, sit maius peccatum quam aperte peccare.

 

 Contra. 1. Ieronimus super Isaiam dicit quod prima tabula post naufragium est abscondere peccatum suum et non publicare ; ergo levius est occulte peccare quam aperte. Unde solet dici : Si non caste, tamen caute.

  1. Preterea, qui aperte peccat, peccat in se et in proximum, quoniam scandalizat proximum. Unde super Evangelium Mathei, XVIII : Si peccaverit in te frater tuus, dicit Glosa : In te, id est te sciente, quia qui coram alio peccat, peccat in eum, quia scandalizat eum. Ergo qui aperte peccat, peccat in se et in proximum ; set qui occulte peccat, tantum in se peccat ; ergo gravius est aperte peccare quam occulte.

 

  1. Dicimus quod levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare, ut dicit Ieronimus, quoniam in eo quod est sanctitatem simulare, sunt duo peccata, scilicet simulatio et peccatum quod per simulationem [t]egitur. Sed in aperte peccare non est secundum se nisi unicum peccatum, quoniam non quicumque aperte peccat, alium corrumpit vel scandalizat. Licet enim quantum in se est alium scandaliz[e]t, tamen non semper alium scandalizat, vel quia perfecti sunt illi coram quibus peccat, qui non de facili scandalizantur, vel quia talis persona est quod eius dicta vel facto nullus innititur.
  2. Cum ergo dicitur : qui aperte peccat, peccat in se et in proximum, intelligendum est : quantum in se est. Occulte autem peccare est superius ad simulare peccare sive ad sanctitatem simulare. Unde dicimus quod occulte peccare est levius in genere quam aperte peccare, quoniam manifestatio peccati facit scandalum, quantum in se est, occultatio vero non. In singulari autem sunt excedentia et exce[ss]a, quoniam quoddam occulte peccatum, sicut illud quod est in ipocrisi, gravius est quodam aperto peccato, et quoddam apertum peccatum gravius est alio occulta peccato, scilicet illo quo aliquis occultat peccatum suum saltem pudore mundi, vel quia non vult alio corrumpere. Et in hoc casu dictum est illud a beato Ieronimo, quod secunda tabula post naufragium est abscondere peccatum suum ; et illud : Si non caste, tamen caute.

 

 

Caput II

[Utrum hipocrisis sit speciale peccatum].

 

Circa secundum capitulum, sit quod aliquis vult videri bonus. Hoc ipsum secundum se est indifferens, quoniam aliquis potest hoc velle et bene et male ; hoc ergo secundum se non est peccatum. Ergo si aliquis vult videri bonus causa cupiditatis vel inanis glorie, non erit hoc aliud peccatum quam peccatum cupiditatis vel inanis glorie ; sed hoc est ipocrisis ; ergo ipocrisis non est aliud peccatum quam cupiditas vel inanis gloria.

Contra. Ipocrisis consistit in hoc quod aliquis appetit videri bonus secundum se et propter se ; sed hoc appetitu non appetit aliquis aliquod lucrum temporale vel inanem gloriam sive laudem popularem ; ergo ipocrisis non est peccatum cupiditatis vel inanis glorie.

 

Quod concedimus, dicentes quod hoc quod aliquis vult videri bonus, non est malum secundum se, sed tamen est malum in se. Semper enim est malum et ex necessitate nisi aliqua circumstancia bona faciat illud bonum, sicut interficere hominem est malum in se, licet non sit malum secundum se. Unde patet quod hoc quod aliquis vult videri bonus, non est ita indifferens sicut ire per viam. Tamen est sic indifferens quod non est bonum secundum se, nec malum secundum se, licet sit malum in se.

Ex hoc patet quod prima argumentatio non valet, hec scilicet quod aliquis vult videri bonus est indifferens etc. ; ergo si quis vult videri bonus causa cupiditatis vel etc. ; et hoc ideo contingit quia, licet hoc non sit malum secundum se, est tamen malum in se absque peccato cupiditatis vel inanis glorie, sicut velle fornicari cum vetula per pecuniam non est peccatum cupiditatis, quamvis gravetur tali circumstancia.

Item probatur quod velle videri esse bonus, est bonum, quia esse bonus est bonum, et videri esse bonus est bonum ; ergo et voluntas respectu illius est bona, quia si aliquid est bonum, et voluntas respectu eius est bona. Si est indifferens, et voluntas est indifferens. Ergo velle videri bonus est bonum ; ergo nisi deformetur ab extrinseco, est bonum ; ergo hoc non est vicium ipocrisis.

 

Contra. 1. Si hoc velle videri bonus est bonum ; ergo aliud bonum ordinari potest ad ipsum, ut dare elemosinam ; ergo hoc totum bonum est dare elemosinam ut videatur bonus.

  1. Iterum bonum est velle videri esse bonus ; ergo velle laudari ; quod falsum est, cum hoc sit capere proprium Dei.
  2. Item iste vult videri bonus esse vel propter aliud vel non propter aliud. Si propter aliud, non ergo simpliciter est illud bonum vel malum. Si non propter aliud, et vult videri esse bonus, ergo propter se ; sed talis voluntas libidinosa est ; ergo peccatum ; ergo illud in se malum est.

 

Quod concedimus simpliciter. 1. Et respondemus ad primum quod, licet videri esse bonus, sit bonum, tamen velle videri esse bonus non est bonum, quia peccatum non est tantum appetitus malarum naturarum, sed etiam malus appetitus bonarum, id est mala voluntas. Non enim potest esse nisi triplex voluntas : naturalis vel libidinosa vel meritoria. Sed hec non est naturalis vel meritoria, ergo libidinosa.

  1. Et non est simile si obiciatur de velle comedere vel aliquo talium, cum talis voluntas sit naturalis.
  2. Nec valet, si obicitur quod propter se non est in intentione eius qui vult videri esse bonus, quia sicut caritas diligit Deum propter se et super omnia, licet hoc ipsum propter se et super omnia non cadat in intentionem, ita et hec voluntas sine intentione tali iam mala est, cum sistat in creatura non propter necessitatem et non sit naturalis.

Item videtur quod ipocrisis sit plura peccata. Dicit Gregorius super Danielem, VII, super illum locum : Et egressa est alia bestia similis pardo, habens alas quatuor, Gregorius : Pardus, ipocrita ; ale, simulatio, dissimulatio, iactantia, excusatio. Ergo videtur quod ipocrisis sit hec quatuor vicia.

Preterea cum ipocrita simpliciter velit videri bonus esse, nulla determinata bonitate, immo qualibet, et in ipso sit privatio simulate bonitatis, in ipso est privatio cuiuslibet bonitatis. Sed non privatur bonitas nisi opposito vicio ; ergo in ipocrita, secundum quod huius, sunt plura vicia ; ergo ipocrisis est plura peccata.

 

Responsio. Hec quatuor : simulatio, dissimulatio etc., consequuntur ipocrisi[m], et non sunt de essentia eius. Unde bene dicuntur ale, quia hiis protegit se, et talibus se levat ad alta et volat. Similiter cupiditas et inanis gloria non sunt de essentia eius, sed plerumque circumstant. Similiter Iicet simulet diversas bonitates loco et tempore, tamen unica est libidinosa intentio generalis.

 

Item queritur utrum dissimulare peccatum sit peccatum. Quod videtur, quia ipocrita simulans sanctitatem dissimulat peccatum ; ergo dissimulare est malum.

Responsio. Dissimulare peccatum est bonum, quia propter pudorem vel aliquid talium ; et est hec voluntas naturalis et multum differens ab altera.

 

Item queritur quare ipocrita cum pecc[e]t contra bonum et magis sit peccare contra bonum quam verum, quare non deponitur, cum is deponatur qui peccat contra verum, id est fidem.

Responsio. Potest esse reatus equalis, sed probationes contra ipocritam difficile est habere.

 

 

Caput III

Utrum velle videri bonus sit malum in se.

 

Circa tertium capitulum sic obicitur, et probatur quod hoc velle videri bonus non est malum in se.

  1. Quoniam Apostolus dicit placere omnibus et per omnia. Ergo si hoc est preceptum vel consilium, scilicet quod velimus placere omnibus, non est malum in se.
  2. Item hoc est bonum, aliqua circumstancia addita ; addita aliqua circumstancia est malum ; ergo hoc nec simpliciter est bonum, nec simpliciter est malum ; ergo hoc non est in se malum ; nec in se est bonum.
  3. Item in hoc quod dicitur aliquem velle videri bonum, non intelligitur aliqua deformitas ; ergo non est in se malum.
  4. Preterea ire per viam non est malum in se, ideo scilicet quoniam non importat aliquam deformitatem, et potest esse bonum, aliqua addita circumstancia. Ergo eadem ratione hoc quod aliquis vult videri bonus, non est malum in se.

 

Contra. Apostolus dicit : Si hominibus placerem, servus Christi non essem. Ergo velle placere hominibus est malum in se.

Item super istum locum Ieremie, XLVIII, b : Maledictus qui opus Domini fecerit fraudulenter, dicit Glosa : Fraudulenter facit opus Domini, qui querit munus a corde, vel a lingua, vel a manu. Sed qui vult hoc in se, ut videatur bonus, querit munus a corde ; ergo est maledictus ; ergo hoc quod aliquis vult hoc in se, quod videatur bonus, facit hominem maledictum ; est ergo malum in se.

Quod concedimus, quoniam cum aliquis appetit videri bonus in se, et hoc appetit non propter aliud, tunc appetit delectari in alterius opinione ; et ideo talis appetitus est libido, id est voluntas qua aliquis appetit delectari in re temporali ; et ideo talis appetitus est malus in se, et facit hominem incurrere maledictionem Ieremie, querendo munus a corde.

 

  1. Quod ergo dicit Apostolus placere etc., intelligendum est cum determinatione quam Dominus apponit in Evangelio Mathei, V, dicens discipulis suis : Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificetur Pater vester qui est in celis. Loquitur enim Apostolus quibusdam christianis commorantibus inter infideles et homines prave nationis, monens eos ut bono exemplo suo provocent eos ad bonum.
  2. Ad secundum dicimus quod hoc, scilicet quod aliquis vult videri bonus, est bonum aliqua circumstancia addita, et malum aliqua circumstancia addita ; sed non inde sequitur : ergo nec est in se bonum, nec est in se malum. Deberet enim potius concludi : ergo nec est secundum se bonum, nec est secundum se malum, sicut interficere hominem est bonum, aliqua circumstancia addita, et malum, aliqua circumstancia addita ; et tamen in se malum est, licet non secundum se malum sit. De hac autem propositione : hoc non est simpliciter bonum, nec simpliciter malum, iudicandum est secundum quod vis constituitur in hoc adverbio simpliciter, quoniam aliquid potest dici simpliciter bonum vel malum, quoniam est in se bonum vel malum, vel quia est secundum se bonum vel malum ; et ideo distinguenda est propositio illa in qua ponitur hoc adverbium simpliciter. Dicimus autem malum secundum se quod nullo modo potest esse vel fieri bonum, sicut dicit Augustinus, ut fornicari. In se autem dicimus malum illud quod semper est malum, quantum in se est, licet potest fieri bonum aliqua circumstancia exterius adveniente, ut interficere hominem.
  3. Per hoc patet solutio ad tertium obiectum, quoniam hec argumentatio non valet : in hoc quod dico velle videri bonum, non intelligitur aliqua deformitas ; ergo hoc non, est in se malum. Deberet enim concludi : ergo non est secundum se malum ; et est ibi fallacia consequentis, quoniam sic proceditur ab inferiori ad superius negando.
  4. Ad ultimum solvendum. est per interemptionem prime propositionis, quoniam hec est falsa : ire per viam non est malum in se, ideo scilicet quia non importat aliquam deformitatem, et potest esse. bonum aliqua circumstancia addita, quoniam hec non est causa sufficiens ad hoc quod aliquid sit malum in se, sed illa que predicta est.

 

 

Caput IV

Quare Dominus frequentius reprehendit ipocritas potius quam alios peccatores.

 

Circa quartum capitulum queritur quare Dominus frequentius reprehendit ipocritas quam alios peccatores. Potest enim aliqua ipocrisis esse veniale peccatum, sicut aliqua inanis gloria, et potest esse nimirum mortale.

 

Solutio. Super hoc possunt dici plures rationes. Prima est quod heretici et alii mali homines facilius decipiunt per ipocrisim. Unde caput malorum, scilicet antichristus, maxime per ipocrisim decipiet.

Secunda causa est quod ipocrita, in quantum talis, µsurpat sibi gloriam soli Deo debitam. Dicit enim Dominus in Isaia, XLII, c : Gloriam meam alteri non dabo. Unde ipocrisis est apostasia, propter quod dicitur in Iob, XXXI : Si osculatus fuero manum meam, quod est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.

Tertia causa est quia illi quibus loqueb[a]tur Dominus, erant ipocrite.

Quarta causa est quia ipocrita bonum minus debito appreciat, quoniam bonum opus quo potest habere vitam eternam, vendit pro inani gloria.

 

 

Caput V

Quomodo intelllgitur hec : A fructibus eorum cognoscere eos.

 

Circa quintum capitulum obicitur sic. Dominus dicit in Evangelio Mathei, VII, de ipocritis : A fructibus eorum cognoscetis eos. Cognoscuntur ergo ipocrite a fructibus, id est ab operibus, ergo vel ab operibus occultis aut manifestis. A manifestis non, quoniam manifesta opera eorum non sunt nisi bona ; et per bona non possunt ipsi cognosci esse ipocrite ; ergo non a manifestis ; nec ab occultis, quoniam per occultum nichil potest cognosci. Et ita videtur esse falsum quod dicit Dominus : A fructibus eorum cognoscetis eos.

 

 Solutio. Quod dicit Dominus intelligitur de occultis, que tamen manifesta possunt esse, aliquibus scilicet familiaribus ipocritarum qui de facili possunt cognoscere occulta mala que ipsi faciunt. Hec enim sunt proprie fructus eorum a quibus possunt cognosci. Non enim a pelle ovina qua se tegunt cognosci possunt. In alio etiam casu verum est quod dicit Dominus, quoniam quando promoventur ipocrite ad honores ad quos ipsi tendebant prius, eis adeptis, desinunt facere opera bona, et faciunt aperte mala, quibus cognoscitur quod prius erant ipocrite.

 

 

Caput VI

Utrum aliquis possit simulare se esse malum.

 

Circa sextum capitulum queritur utrum aliquis potest simulare se esse malum. Quod probatur.

  1. Quia aliquis potest simulare se esse bonum ; ergo a simili per contrarium potest simulare se esse malum.
  2. Item [Iehu] simulavit se idolatram, quoniam simulavit se velle adorare idola, ut posset congregare omnes sacerdotes Baal et eos interficere. Simulavit igitur se esse idolatram ; ergo simulavit se esse malum. Quod autem simulavit se esse idolatram, probatur, quoniam, si aliquis vult esse fornicator, est fornicator ; ergo si aliquis vult esse idolatra, est idolatra ; ergo si aliquis simulat se velte esse idolatram, est idolatra. Sed leu simulavit se velte esse idolatram ; ergo simulavit se esse idolatram ; ergo simulavit se esse malum.
  3. Item Hieu simulavit se esse idolatram ; ergo simulavit se esse talem peccatorem ; ergo simulavit se esse peccatorem, ergo malum ; et ita aliquis potest simulare se esse malum. Item probatur alio modo. Sit quod aliquis iudex condempnet iniuste aliquem, ita quod omnes circumstantes sciant hoc et scandaliz[e]ntur de hoc, nisi ille qui condempnatur fingeret se commisisse illud quod ei imponitur. Iste fingit ergo se esse malum cum non sit, et non est malum quod ipse vult videri malus, quia vult videri malus bona intentione, scilicet ne illi scandalizentur ; et ita quando vult videri malus cum non sit, simulat se esse malum ; ergo prima est vera.

 

Contra. Aliquis simulat se esse malum ; ergo vel per bonum opus vel per malum opus. Per bonum non, quoniam bonum non est signum mali ; et ita per malum opus quod facit ; et ita est malus ; ergo non simula[t] se esse malum.

 

Dicimus quod nullus potest simulare se esse malum.

  1. Ad primum dicimus quod argumentatio facta a simili per contrarium non valet, et hoc ideo quia bonum potest fieri male ; sed malum, ut fornicatio et adulterium, non potest fieri bene. Malum etiam quod est malum in se, si bene fiat, non simulat aliquis se esse malum.
  2. Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : Hieu simulavit se velle adorare idola ; ergo simulavit se esse idolatram, quoniam licet adorare idola et velle adorare idola sint convertibilia, quantum in se est naturaliter, quoniam bene sequitur : si aliquis vult adorare idola, est idolatra, et e converso ; non tamen sunt convertibilia cum quocumque adiuncto, ut patet in hoc verbo vult, quoniam non sequitur : iste vult sinistrum oculum esse similem dextro, ergo vult dextrum esse similem sinistro, licet illa duo sint convertibilia naturaliter, eodem modo cum hoc verbo simulat non sequitur unum convertibiliurn ad relicum. Unde hec est falsa : Hieu simulavit se esse idolatram, quoniam hec dictio idolatra non importat deformitatem, sicut hoc nomeri fornicator, quoniam idem est idolatra quod peccator talis. Ipse autem Hieu non intendebat facere aliquid per quod videretur illis sacerdotibus esse peccator talis. Illi enim non credebant quod adorare Baal esset peccatum, sicut aliquis, ut alios deprehendat hereticos, simulat se credere idem cum eis ; tamen non simulat se esse hereticum, quoniam hoc nomen hereticum importat deformitatem.
  3. Ad tertium dicimus quod qui fingit se commisisse aliquod malum, ne multi scandalizentur de pravo iudicio iudicis a quo dampnatur, peccat, quoniam eo ipso scandalizat eos, quia facit quod illi suspicentur et male iudicent de ipso, scilicet ut innocentem iudicent esse malum vel malum fuisse ; quod quidem peccatum est. Sed secundum hoc videtur quod Hieu peccavit, quoniam f[e]cit quod sacerdotes male suspicarentur de ipso, scilicet quod vellet adorare idola. Sed dicimus quod non est simile, quoniam quod illi suspicabantur ipsum velle adorare idola, hoc non est in malum ; sed iudicare quod aliquis sit malus, hoc est in se malum, sicut patebit quando agemus de iudiciis. Opinari etiam sive suspicari de aliquo quod sit malus, non est generaliter malum, quoniam hoc possumus facere sine peccato, quando habemus rationes probabiles ad hoc ; set iudicare et asserere quod aliquis sit malus, hoc geheraliter est malum, et ad hoc provocare aliquem est scandalizare ipsum, quod non fecit Hieu, ut patet ex predictis.

 

 

Caput VII

Utrum aliquis possit simulare se esse ipocritam.

 

Septimo capitulo queritur utrum aliquis potest simulare se esse ipocritam.

Quod videtur :

  1. Quia aliquis habitans inter ipocritas simulat se esse similem eis ; ergo simulat se esse ipocritam.
  2. Preterea pretendit se esse ipocritam, et vult videri se esse ipocritam, cum non slt ; ergo simulat se esse ipocritam.

 

Contra. Aut iste est bonus aut malus. Si bonus, ergo non facit nisi bona opera [Matheus, VII], quoniam arbor bona non potest fructus malos facere ; ergo per ea que facit, non apparet nisi bonus ; ergo per ea que facit, non pretendit se esse ipocritam ; ergo non simulat se esse ipocritam. Si malus et simulat se esse ipocritam, ergo per opera bona vel per mala. Si per bona, sed per bona non videtur esse nisi bonus ; ergo per illa opera bona apparet esse bonus, cum non sit, quia est malus ; ergo per illa non apparet esse ipocrita ; ergo per illa non simulat se esse ipocritam. Si per mata, contra. Per mala opera non pretendit se esse aliquis nisi malum ; ergo per illa non pretendit se esse bonum, cum non sit per illa ; ergo per illa nec querit videri bonus, cum non sit ; ergo per illa non querit videri ipocrita ; ergo per illa non simulat se esse ipocritam. Et ita videtur quod nullus possit simulare se esse ipocritam.

  1. Contra. Aliquis potest pretendere signa quibus iudicetur ipocrita sive papallardus habendo longas vestes et sordidas, vultum humilem et demissum in terra et huius, quibus signis iudicatur ab hominibus ipocrita ; et constat quod aliquis potest pretendere signa ista ; ergo aliquis potest pretendere signa, quibus iudicetur ab hominibus ipocrita, ita tamen quod non sit ipocrita in veritate, quoniam pretendere illa signa non est malum ; ergo aliquis manens bonus potest pretendere illa signa ; ergo aliquis potest pretendere signa ipocrite, cum non sit ipocrita ; ergo aliquis potest simultare se esse ipocritam.

 

Contra. Nullus potest simulare se esse malum, ut prius probatum est ; ergo nullus potest simulare se esse bonum in aperto et malum in occulta ; et hoc est esse ipocritam ; ergo nullus potest simulare se esse ipocritam. Quod concedimus, quoniam si aliquis vult videri bonus in aperto et malus in occulta, iam est malus, et ita est iam ipocrita ; et ita si aliquis vult videri ipocrita, est ipocrita, et ita nullus potest simulare se esse ipocritam ; potest tamen pretendere se esse ipocritam.

 

  1. Ad primum dicimus quod aliquis existens inter ipocritas potest pretendere se esse similem eis, scilicet quod sit ipocrita, sed non potest simulare hoc, quoniam si simularet, iam illud esset, secundum quod esse similem eis est esse ipocritam. Si autem hoc esse similem eis non intelligitur esse idem cum hoc esse ipocritam, nichil impedit quin ipse potest simulare se esse similem eis. Tale tamen potest illud esse quod non potest simulare.
  2. Ad secundum solvendum per interemptionem huius : aliquis vult videri ipocrita, cum non sit, quoniam ipsa est falsa, ut patet ex predictis.
  3. Ad ultim um] dicimus quod hec est falsa : pretendere signa ipocrisis non est malum ; immo hoc est malum, quia hoc est scandalizare. Habere autem in se predicta signa ipocrite non est malum, sed pretendere illa, ut videatur ipocrita, vel velle videri ipocrita per illa, istud generaliter est malum.

 

 

Caput VIII

[Utrum aliquis potest appetere sine peccato quod videatur bonus, ut dentur temporalia ad sustentationem tantum].

 

Ultimo queritur utrum quis potest appetere sine peccato quod videatur bonus, ut dentur ei temporalia ad sustentationem tantum.

Probatur quod potest.

  1. Quoniam non peccat in hoc quod vult videri bonus, quoniam non appetit hoc secundum se, nec peccat in hoc quod vult habere temporalia ad sustentationem tantum ; nec ergo peccat in toto, scilicet in hoc quod vult videri bonus ut habeat temporalia.
  2. Item illa voluntas non est libido, quoniam ea non tendit ad delectandum in creatura ; ergo cum libido sit principium omnis peccati, ut dicit Augustinus, in libro de libero arbitrio, in isto non est prima origo peccati ; ergo nullum peccatum est in isto ; ergo non peccat in hoc quod vult videri bonus, ut dentur ei temporalia.

 

Contra. Si aliquis vult laudari ab hominibus propter temporalia, peccat, quoniam querit munus a lingua ; ergo a simili, si aliquis vult videri bonus ; ut dentur ei temporalia, peccat, quoniam querit munus a corde.

Item cum occidere hominem sit malum in se, occidere hominem propter temporalia semper est malum ; ergo a simili cum velle videri bonus sit malum, sequitur quod velle videri bonus propter temporalia semper sit malum.

Preterea ille qui vult sic videri bonus, aut vult videri bonus in se aut in Deo. Non in Deo, quoniam nullum respectum habet in Deo ; ergo vult videri bonus in se tantum ; et ita usurpat sibi Dei gloriam ; ergo peccat.

 

Quod concedimus.

  1. Ad primum dicimus quod hec est falsa : iste non peccat in hoc quod vult videri bonus, immo peccat, quoniam querit munus a corde, quoniam vult ut laudetur a corde hominum ; et per hoc vult acquirere bona temporalia ; et quia usurpat sibi quod Dei est, peccat.
  2. Et ideo voluntas eius est voluntas improba, quoniam, sicut Augustinus dicit peccare est, spreto incommutabili bono, rebus cornmutabilibus adherere. Hac autem voluntate adheret iste commutabili bono, spreto incommutabili bono, quoniam usurpat sibi bonitatem que est solius boni incommutabilis ; et ideo voluntas illa est voluntas improba et peccatum ; et est forte libido, si ea tendit ut in eo delectetur quod dicitur bonus. Si autem non tendit ad hoc, non est libido, quoniam non omnis voluntas improba est libido, ut illa qua contempnit Deum vel odit Deum, et multe alie huius.