Tractatus VI — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus VI

TRACTATUS SEXTUS

 

DE COGNITIONE ANGELORUM

 

Sequitur de cognitione angelorum. Circa hoc capitulum occurrunt multa dubitabilia.

Primum est, utrum angeli melius cognoscant res in Verbo sive in speculo eternitatis quam in proprio genere.

Secundum est, quid sit angelum videre in speculo.

Tertium est, utrum angeli videant omnia in speculo eternitatis.

Quartum est, utrum angeli visione qua vident res in [speculo] proprio genere videant eas per medium vel sine medio.

Quintum est, quomodo intelligenda sit auctoritas Apostoli qua dicit : Cum multiformis sapientia Dei innotuit per Ecclesiam potestatibus et principatibus.

Sextum et ultimum est, utrum scientia angelorum quam habent in Verbo sit necessaria.

 

 

Caput I

[Utrum angeli melius cognoscant res in Verbo sive in speculo eternitatis quam in proprio genere].

 

Circa primum capitulum queritur primo utrum angeli melius cognoscant res in Verbo quam in proprio genere.

Probatur quod sic :

  1. Quia dicit beatus Augustinus super ilium locum Genesis : Fiat firmamentum etc., quod “fiat” pertinet ad factionem rei in Verbo ; “fecit” ad factionem rei in cognitione angelorum ; “factum est” autem pertinet ad factionem rei in proprio genere. Cetera ergo ab angelis prius facta sunt in Sapientia, post in angelorum cognitione, tandem in suo genere. Inde sic. Fieri in Sapientia non est simpliciter fieri, similiter fieri in cognitione angelorum non est simpliciter fieri, quia si hoc esset, superflueret tertius modus fiendi. Ergo angeli non cognoscunt res iri Verbo secundum se et simpliciter ; quia ibi non sunt secundum se nec simpliciter, sed cognoscunt eas in proprio genere simpliciter et secundum se ; ergo melius cognoscuntur res in proprio genere quam in Verbo, quia quod per se cognoscitur et simpliciter, magis cognoscitur quam illud quod nec per se riec simpliciter.
  2. Item indirecte. Verius cognoscitur res in Verbo quam in proprio genere. Sed quod verius cognoscibile est, verius est, quia non vere cognoscitur res nisi secundum quod ens ; ergo verius est res in Verbo quam in proprio genere. Sed ex hoc quod res est in proprio genere, simpliciter est ; ergo ex hoc quod res sunt in Verbo, multo fortius debent dici simpliciter esse.
  3. Tertio sic. Verius cognoscitur Deus in propria natura sua quam in speculo suo ; ergo eadem ratione melius cognoscitur res in se quam in suo speculo sive quam in Verbo.
  4. Quarto sic. Qui videt rem in speculo, non proprie videt illam ; quod probatur per hoc quod Deus non proprie videtur. Dicit enim beatus Ioannes quod Deum nemo vidit unquam. Sed cum videtur res per speculum, eius idea sive similitudo videtur proprie. A simili, cum angeli cognoscunt creaturam in Verbo, non proprie ipsam, sed eius ideam cognoscunt in Verbo ; ergo non ita proprie cognoscunt in Verbo sicut in proprio genere ; ergo magis cognoscunt rem in proprio genere quam in Verbo.
  5. Item dicit beatus Augustinus : Omnes res in Verbo sunt, unde et omnia sunt ibi unum. Ergo omnia surit ibi indistincta et non cognoscuntur res in Verbo nisi secundum quod ibi sunt ; ergo res cognoscuntur in Verbo ut indistincte ; sed in proprio genere cognoscuntur ut distincte ; ergo melius cognoscuntur in proprio genere quam in Verbo.
  6. Item res in se cognoscuntur per causas necessarias et immediatas ; quia per sillogismum demonstrativum ; in Verbo autem non cognoscuntur nisi per causam contingentem, quia non sequitur quod, si res sit in Verbo, quod necessarium sit ipsam esse vel esse futuram ; ergo verius cognoscuntur res in se quam in Verbo.

 

Contra. Rationabiliter obicitur. Dicit beatus Augustinus, in XI libro de civitate Dei : Angeli creaturam melius in sapientia Dei, tanquam arte in qua facta est, quam in se ipsa sciunt, et per hoc se ipsos ibi melius quam in se ipsis vident. lbi enim tanquam in matutina cognitione, in se ipsis tanquam in vespertina vident.

Item super ilium locum Genesis : Fiat firmamentum etc., dicit beatus Augustinus : Vespera huius lucis est, cum firmamentum non in Verbo Dei sicut ante, sed in propria natura cognoscitur. Que cognitio, quia minor est, vespera vocatur, et ita multum interest inter cognitionem rei in Verbo et eius cognitionem in propria natura, ut illud ad mane pertineat, hoc ad vesperam. Et infra dicit : Prelucet que in Verbo est cognitio.

Hiis auctoritatibus dicit aperte beatus Augustinus quod melius cognoscuntur res in Verbo quam in propria sua natura. Quod etiam probatur rationibus sic. Res non habet cognosci nisi in sua luce vel in sua causa. Sed secundum quod cognoscitur in Verbo, in sua vera et summa luce, in sua vera et summa causa cognoscitur ; ergo verius cognoscitur in Verbo quam alibi ; ergo melius cognoscitur in Verbo quam in sua natura.

 

Quod hac ratione concedimus cum beato Augustino. Opinio enim beati Augustini fuit, quod omnia creata fuerunt simul, non tantum materialiter sed etiam formaliter. Et opera sex dierum appellat sex distinctiones creaturarum, quas distinguit Moises, prout erant in cognitione angelorum ; et vocat cognitionem rei future in Verbo mane, cognitionem autem rei facte in proprio genere vespere. Cum autem ipsi non cognosc[u]nt se futuros in Verbo, patet quod prima cognitio quam habuerunt de creatura, fuit illa qua cognoverunt se factos ; et ita prima dies non habuit mane sed vespere. Ergo patet quod secundum beatum Augustinum melius cognoscitur res in Verbo quam in proprio genere.

 

  1. Ad primo obiectum dicimus quod re vera fieri in Verbo non est fieri simpliciter ; sed tamen cognosci in Verbo est simpliciter cognosci, quia vere res cognoscitur in sua luce et in sua causa verissima. Nec valet haec argumentatio : res per se cognoscitur in genere suo, et non per se cognoscitur in Verbo ; ergo magis cognoscitur in proprio genere quam in Verbo. Illa enim regula Aristotelis : Quod per se est tale, tenet in naturalibus, ubi naturalia naturalibus conferuntur ; sed ubi conferuntur naturalia prime cause, non tenet. Non enim est mirum, si illud quod cognoscitur non per se in prima causa, cognoscitur magis quam illud quod per se cognoscitur in propria natura, quia illud quod cognoscitur in prima causa, cognoscitur in sua luce ; quod autem in propria natura, in tenebris cognoscitur. Visus enim philosophorum et omnis visus naturalis est sicut visus noctue, que non videt nisi in obscuritate.
  2. Ad secundum dicimus quod haec argumentatio non valet : verius est res in Verbo quam in propria natura, set per hoc quod est in propria natura debet dici simpliciter esse ; ergo ex hoc quod est in Verbo, debet dici simpliciter esse. Instantia. Iste est magis albus in pede quam in totali corpore, sed ex eo quod est albus in totali corpore, est albus simpliciter ; èrgo ex eo quod est albus in pede, est albus simpliciter.
  3. Ad tertio obiectum dicimus quod non valet haec argumentatio : Deus verius cognoscitur in sua propria riatura quam in Verbo ; ergo res verius cognoscitur in propria natura quam in Verbo ; et hoc ideo contingit, quia cum Deus in se cognoscitur, in sua luce cognoscitur. Cum autem res in se, cognoscitur in tenebris.
  4. Ad quarto obiectum solvimus per interemptionem huius : qui videt rem in speculo, non proprie videt eam esse ; et quod dicit beatus Iohannes : Deum nemo vidit unquam, intelligendum est in propria essentia, in hac mortali vita. Res enim proprie videri habet per suam imaginem. Sive ergo videtur per imaginem expressiorem, sive minus expressam, nichilominus proprie videtur.
  5. Ad quinto obiectum dicimus quod haec argumentatio non valet : res in Verbo cognoscitur, ut indistincta ; et in se cognoscitur ut distincta. Ergo magis cognoscitur in se quam in Verbo. Licet enim cognoscatur res in Verbo ut indistincta, in eodem tamen Verbo cognoscitur res ut distincta. et secundum eamdem ideam. Sicut enim prima causa secundum se, et ita secundum idem, est causa unius secundum quod est unum, et plurium secundum quod plura, ita eadem idea secundum se, et ita secundum idem, est imago sive exemplar et unius secundum quod unum, et plurium secundum quod plura. Nec valet haec argumentatio : imago hominis secundum quod est homo, cum sit communis ad quemlibet hominem, non est imago alicuius particularis hominis, secundum quod est distinctus. Similiter imago albi, secundum quod est album, non est imago alicuius particularis albi, secundum quod est distinctum ab aliquo albo.

Ergo eadem ratione idea, cum sit imago omnium rerum, non est imago alicuius particularis entis, secundum quod est distinctum. Sicut enim in naturalibus una natura est coartata ad unum actum, et non se habet ad quemlibet, ita una imago naturalis coartata est, ut sit signum specialiter illias cuius est imago. Sed sicut prima causa non est coar[t]ata ad aliquem effectum, vel àd hominem secundum quod est homo, vel ad asinum secundum quod est asinus, vel ad unum secundum quod est unum, vel ad plura secundum quod plura, sed se habet ad omnia illa et secundum idem, ita prima idea non est coartata circa aliquod signatum ; sed omnia signabilia signant secundum idem in omnibus diversitatibus.

  1. Ad sexto obiectum dicimus quod bec argumentatio non valet : res in propria natura cognoscitur per causam necessariam propriam et immediatam, in Verbo non ; ergo magis cognoscitur in sua natura quam in Verbo ; et hoc triplici ratione :

Prima est, quia in demonstrativis multa supponuntur de quibus non est certa cognitio ; unde non est certa ibi probatio, nisi sub conditione ; unde non est absolute ibi scientia.

Secunda ratio est, quoniam in naturalibus est visus noctue.

Tertia ratio est efficacior, quia causa non necessaria divina magis est causa omni suo effectu quam aliqua causa naturalis, quantumcumque sit necessaria et immediata causa suo effectui, quia omnes cause naturales, quotquot sunt, esse habent a prima causa.

Ad evidentiam eorum que dicta sunt et que dicenda sunt, notandum quod res tripliciter dicitur esse in Deo, scilicet per causam, per gratiam, per cognitionem. Per causam, secundum quod dicit beatus Paulus in Actibus Apostolorum de Deo : in quo vivimus, movemur et sumus. Super illum locum dicit beatus Augustinus : Non tanquam eius substantia, sic in eo sumus, sicut dicitur vitam haberè. in semetipso.

Sed cum aliud simus quam ipse, non aliter in eo sumtis, nisi quia id operatur unde vivimus et sumus. Secundum hunc modum non sumus in Deo ab eterno, scilicet per causam, nisi potentialiter.

Per gratiam vero sunt in eo viri sancti, quia sunt sicut palmites in vite et ramus in arbore. Unde in Eeclesiastico de viro sancto et excelso in Verbo glorie, id est in Filio Dei : Quanto magis aliquis sanctior est, tanto excelsior est in Verbo glorie, id est in Filio Dei, qui est arbor vite, sicut aliquis ramus excelsior est in aliqua arbore alio ramo.

Secundum autem quod res dicuntur esse in Deo per cognitionem, fuerunt res in Deo ab eterno, et secundum hunc modum dicuntur esse unum propter unam ideam qua omnia representantur ; secundum quem tropum dicit Aristoteles quod anima quodam modo est omnia, quoniam imagines omnium rerum imprimi habent in anima. Secundum hunc tropum dicit auctoritas quod creatura in Deo est essentia increata, in se autem creata. Proprie enim loquendo hereticum esset hoc dicere.

 

 

Caput II

Queritur quis sit dictu : angeli vident in speculo.

 

Questio I

[Quid sit angelum videre in speculo].

 

In sequenti capitulo queritur quid sit dictu : Angeli vident in speculo. Speculum enim non solum dicit vel supponit divinam essentiam, quia tunc idem esset dictu angeli vident in speculo quod angeli vident in divina essentia. Si autem aliquid preter divinam essentiam connotatur in creatura, aut aliquis effectus, non videtur ille effectus esse nisi illuminatio qua illuminatur angelus ; mediante qua illuminatione videt que resultant in speculo. Sed cum omnes videntes aut cognoscentes habeant huius illuminationem, videtur quod de quolibet homine etiam viatore possit dici, sicut de angelo, quod ipse videt in speculo ; quod falsum est.

 

Solutio. Speculum supponit divinam essentiam vel ipsum Dei Filium, nec connotat aliquem effectum in creatura, sed potius aliquam relationem quia non supponit essentiam ut causam in actu vel habitu. Sed supponit ipsam essentiam vel personam Filii ut imaginem ; et ita in quadam relatione ad creaturam, et sic solvitur hec questio. Si autem queratur utrum secundum naturam speculi vel voluntatem ipsius vel etiam secundum naturam aut dispositionem videntis fiat huius visio, dicimus quod secundum naturam speculi quod per naturam suam imago est, et etiam per voluntatem, quia ex mera liberalitate erit quod ipse dabit se ad videndum vel immediate vel etiam pro parte secundum dispositionem intuentis.

 

 

Questio II

Utrum angeli videant omnia in speculo essentiali.

 

Hic queritur si angeli videant omnia in speculo essentiali.

Videtur quod sic.

  1. Primo per Gregorium qui in Dialogo dicit : Quid est quod non vident qui videntem omnia vident ?
  2. Secundo per auctoritatem beati Dionisii : Deus videndo se videt omnia.
  3. Tertio quia angeli corporalia vident, muito fortius spiritualia, quia spiritus sunt ; ergo vident omnia.
  4. Quarto quia non est aliquod impedimentum quin omnia videant nec ex parte visorum que eadem sunt, nec ex parte speculi, nec ex parte ipsorum videntium, cum omnia possint ibi videre.
  5. Quinto cum res vise sint eedem et quo videntur idem, si est diversitas ex parte videntium, non erit nisi ex diversitate dispositionum in ipsis videntibus. Dispositio autem illa est dispositio gratie. Sed dispositio huius nichil facit ad hoc, ut plura vel pauciora videantur, sed solummodo videtur operari, ut qui maiori gratia dispositus est magis videat et limpidius ; qui autem minori gratia dispositus est videat minus clare, et ita videntur ab omnibus omnia ; sed ab aliis clarius, ab aliis minus clare.
  6. Sexto cum anima sit potens intelligere omnia et omnia sint potentialiter intelligibilia ei per irradiationem lucis, de quo dicitur in Psalmo : In Lumine tuo videbimus lumen, de potentia intelligente fiet actu intelligens, et que potentia erant intelligibilia, fient actu intellecta, et non quedam solum, sed omnia ; et ita in lumine speculi eterni videbit anima omnia actu illuminata ; ergo et angelus ibi videt omnia.

 

Ad solutionem obiectorum prenotanda est quintuplex visio. Est enim quedam naturalis et generalis, ut quia intellectui angeli et anime impressa est notitia boni, et ibi relucet prima Veritas, in luce prime Veritatis vident anime et angeli princip[i]a iuris naturalis, sicut dicit beatus Augustinus, in libro soliloquiorum, et etiam principia facultatum, sicut idem dicit in libro de libero arbitrio et ibidem.

Est etiam alia visio naturalis et specialis qua vident angeli ea solum que subsunt eorum arbitrio seu iuditio, secundum quod dicit Apostolus : Spiritualis homo omnia diiudicat, a nemine autem iudicatur ; et alibi : Qui me iudicat, inquit Apostolus, Dominus est ; quasi diceret : non angelus. Angeli enim non iudicant nos, sed potius adiuvant et conservant ; et ideo angeli tali visione non vident nisi ea que sibi subsunt, et iam non vident ea que sunt liberi arbitrii nostri, in quo sumus ei pares.

Est tertia visio prophetalis, qua prophete illuminati a Deo videbant ea que volebat eis ostendere, secundum quod sciebat humano generi expedire.

Quarta quidem est visio glorie, qua et nos et angeli videbimus in patria videndo aperte ipsum speculum et ea que nobis in speculo resultabunt.

Quinta visio est angelici ministerii sive revelationis per quam revel[a]ntur ea que ad officium eorum circa nos pertinent.

 

Per hanc distinctionem patet quomodo solvendum sit ad obiecta.

  1. Notandum enim quod angeli ex eis que habent, non vident in speculo nisi ea que ipsorum iudicio subiecta sunt et que pertinent ad eorum gloriam et salutem. Per hoc solvitur auctoritas Gregorii, scilicet haec : Quid est quod non vident qui videntem omnia vident ? Quia illa auctoritas intelligitur de eis que pertinent ad eorum gloriam.
  2. Ad secundum dicendum quod non sequitur quia est ibi a locus maiori, qui non tenet constructive.
  3. Ad quartum dicimus quod impedimentum videndi omnia a parte videntium est, qui non vident ibi nisi ea que resultant de prope et aperte. Quedam enim eis resultant ibi de longe et tenuiter et obscure.
  4. Ad tertium patet solutio per hoc.
  5. Ad quintum dicenduni est quod ex hoc quod angelorum quidam perspicacius intuentur in speculo quam alii, contingit quod etiam quidam plura vident et alii pauciora.
  6. Ad ultimum dicendum quod anima, etiam illuminata ab illo primo lumine, non potest videre nisi ea que subiecta sunt iudicio eius. Que autem ad subtilissimam Dei ordinationem pertinent, ut redemptio generis humani et consimilia, non viderunt ibi angeli omnes, sed aliquibus per Ecclesiam innotuit, sicut dicit Apostolus, Ecclesie tantummodo per revelationem.

 

Adhuc videtur posse probari quod angeli videant omnia in speculo eternitatis :

  1. Quia super illud Iob XXIX : Non adequabitur vitrum etc., dicit Glosa : Uniuscuiusque mentem ab oculis alterius corpulentia non abscondet. Ergo in patria videbunt homines cogitationes aliorum. Ergo et angeli tunc videbunt cogitationes, sed nunc eque clarum visum habent ; ergo nunc vident singulas cogitationes humanas, et ita modo in speculo vident omnia non solum in universali, sed etiam in singulari.
  2. Preterea si non vident angeli huius cogitationes particulares in speculo, nec alibi : istud constat ; ergo simpliciter non vident cogitationes hominum ; ergo neque alii sancti, ut beata Virgo et beatus Petrus. Sed so si hoc, quomodo ergo possunt orare pro supplicantibus sibi ? Non videtur. Unde redit quod prius, scilicet quod angeli vident omnia in speculo eternal[i].

 

Solutio. Loquens Iohannes, in Apocalypsi, de civitate superna que iam triumphat, dicit quod Deus illuminabit eam, et loquitur de interna illuminatione, et quod lucerna eius erit Agnus quoad exteriorem illuminationem. Tunc enim omnia revelabuntur, etiam abscondita tenebrarum ; propter quod dicitur dies iudicii dies revelationis, de qua revelatione habes in multis locis in Scriptura. Ecclesia vero militans, etsi modo illuminetur ad videndum Deum pro modulo status sui, tamen videt ipsum in nube et caligine, et multa ei operta sunt que tunc erunt ei aperta.

  1. Dicimus ergo quod angeli ita tunc illuminabuntur interius et exterius, quod videbunt multa que tamen modo sunt eis occulta, quia tunc impleto numero electorum maior erit claritas in omnium consummatione ; et sic patet solutio ad primo obiectum.
  2. Ad secundum dicendum quod beata Virgo et alii sancti norunt cogitationes hominum et orationes quantum Deus vult eis revelare. Revelat autem eis prout novit humano generi expedire ; revelat etiam eis qui sunt inter homines eorum intercessione digni et qui non.

 

 

Caput III

Utrum aliquis angelus adeo habet limpidum visum...

 

In sequenti capitulo queritur utrum aliquis angelus adeo habet limpidum visum quod in speculo videat omnia.

Videtur quod sic :

  1. Quia omnia resultant ibi, et aliquis angelus, ut cherubim, limpidissimum habet visum ; ergo omnia videt ibi.
  2. Preterea quod aliquis angelus de supremo ordine videat ibi omnia, non est contra hoc quod dicit Apostolus : Multiformem Dei sapientiam per Ecclesiam innotuisse principatibus etc., nec contra aliam, ut videtur.
  3. Item dicit Dominus in Iob : Nonquid nosti ordinem celi et rationem eius panes in terra, quod : non tu, sed ego faciam, quod : sicut angeli cognoscunt futura in speculo, ita et homines in sideribus et planetis videant futuros eventus. Sed aliquis astronomus posset adeo perfectus esse et ad plenum illuminatus, quod omnes eventus futuros cognosceret ; ergo multo fortius aliquis angelus adeo potest habere limpidum intuitum quod omnia futura cognoscat in speculo.

 

Contra. Dicitur in Evangelio : De die illa nemo scit neque angelus neque Filius etc.

 

Sotutio. 1. Licet aliquis angelus ibi limpidissime videat secundum quod sustinet puritas sui status, non tamen limpidissime videt ibi omnibus modis, quia non adeo limpide quin Deus limpidius, et anima Christi que omnia videt ibi, non ita clare videt ibi, et sic solvitur primo quesitum.

  1. Ad secundum dicendum quod immo Scriptura repugnat illi, scilicet qua dixit Isaias : Volavit ad me unus de seraphim. Si enim missus est ad mundandum labia prophete, qui mundus erat ab omni mortali, videtur quod non prius sciebat se mittendum quam mitteretur, quia ministris a Domino sua voluntas monstratur.
  2. Ad ultimum dicimus quod nullus potest adeo peritus esse in astronomia, quin frequenter fallatur propter infinita particularia de necessitate observanda, quod facit Dominus ad eius instructionem et humiliationem et sue imperfectionis indicium. Eodem modo etiam facit cum angelis, quia aliqua archana claudit eis, ut sue parvitatis memores etiam Dei celsitudinem admirentur.

 

 

Caput IV

De visione angelorum.

 

In sequenti capitulo queritur de visione angelorum, qua vident res futuras in proprio genere. Illa enim visio aut est per medium aut sine medio. Si per medium, nonnisi per mediam imaginationem a rebus in intellectu angeli resultantem.

 

Sed contra. Res non sunt ; ergo non resultat ex eis aliqua imago in intellectu angelico. Non igitur vident ea que futura sunt per medium. Si forte fingat quis aliquam formam quam habent angeli a prima conditione et dicat quod per illam mediam videant res futuras, contra hoc est quia per illam non possunt videre nisi quia per illam habent assimilationem ad. res. Unde illa est quasi similitudo. Sed cum ipse intellectus se ipso assimiletur omnibus, ut quid oportet ponere extraneam similitudinem que sit medium videndi ? Videtur quod non oportet, immo angelus se ipso sine omni medio videt que videt et per se. Sed si hoc, ergo semper videt actu. Item ex hoc sequitur quod ex quo cum omnibus habet similitudinem, quod omnia videt.

Eodem modo obicitur contra id quod superius dictum est, quia per illam formam que fingitur in ipso esse, assimilans ipsum rebus, cognoscit res, cum ipsa assimilet ipsum indifferenter omnibus, per illam videt omnia ; et inde ut prius.

Si autem audet quis dicere quod non est possibile angelum cognoscere res futuras in proprio genere sed solum in speculo, contra. Si videt iri speculo eas, quid prohibet quin eas abstrahat a speculo per intelligentiam abstrahentem, et sic abstractas cogitet, et sic cognoscat eas in proprio genere.

 

Preterea ex hoc sequitur per simile multiplex inconveniens. Primum quod cum Christus predicabat res futuras, non cognoscebat in proprio genere, et ita aliqua ignorantia erat in ipso, quod est absurdum. Preterea si non cognoscebat in proprio genere res futuras, ut passionem et resurrectionem suam, et constat quod Abraham vidit hoc, sicut ipsa Veritas testatur : Abraham, inquit, exultavit ut videret diem meum. Vidit et gavisus est. Ergo aliqua cognovit Abraham que non Christus ; ergo Christus non fuit magister magistrorum ; quod abhorret a fide.

 

Solutio. Sine preiudicio, salvo hoc quod dicitur in Isaia cherubim velare capud et pedes Domini ; quia que ante mundi exordium erant et que post eius consummationem futura simt, nobis velata sunt et angelis similiter, quantum ex Scriptura possumus conicere, et precipue innitendo illis auctoritatibus Iohannis et Gregorii  : Cum apparuerit, similes ei erimus, et mentem uniuscuiusque ab alterius oculis corpulentia non abscondet. Dicimus, secundum quod nobis videtur, quod angeli vident res existentes in proprio genere per medium. Sed distinguendum est duplex medium, videlicet medium quo et medium per quod. Medium per quod ipse est intellectus, quia per hoc quod assimilatur Deo ultima assimilatione est expressa imago omnium et expressum speculum omnium. Unde per se ipsum sine speculo et sine alia imagine, quando vult dirigere aciem supra res ipsas, potest eas videre, et ipsa directio est medium quo eas videt distincte actu, et in hoc consistit libertas eius : in hoc autem differt in videndo a Deo, immo deficit ab eo, quod Deus omnia videt semper actu ; angelus autem potentia videt, non actu, nec etiam omnia.

Res autem futuras abstrahit a speculo et de abstractis iudicat, et sic eas cognoscit. Videt ergo angelus per duplex medium, scilicet per speculum quod ipse est, licet universale, et per medium quo discernitur eius visio, id est per directionem aciei intellectus super rem, sive preteritam, existentem et futuram. Et hoc modo videbit anima, quando erit in gloria, dum erit plene speculum intelligibile, sicut dicit quidam philosophus. Et per hoc patet solutio obiectorum.

 

 

Caput V

Queritur de hoc quod dicit Apostolus quod multiformis est sapientia Dei.

 

Sequenti capitulo queritur de hoc quod dicit Apostolus, quod multiformis sapientia Dei innotuit per Ecclesiam principatibus et potestatibus et quia innotuit Ecclesie per Gabrielem. Ergo per Gabrielem innotuit principatibus etc... ergo minores angeli revelant maioribus ; sed si hoc, ergo ibi est preposteratio, quia dicit beatus Dionisius, quod maiores minoribus manifestant que ipsi ignorant.

Ad hoc idem facit quod dicitur in Evangelio : Dedit unicuique Dominus secundunt propriam virtutem.

Ad hoc facit quod dicit beatus Bernardus, in libro de consideratione, scribens ad Eugenium papam contra illos qui volunt et procurant exemptiones ab eis quibus subesse deberent. Dicit enim quod angeli superiorum non querunt aut procurant exemptiones. Unde nec homines debent.

 

Solutio. Est quoddam officium angelorum quasi naturale, cui scilicet a prima nativitate et institutione mancipati sunt, de quo dicitur : Unusquisque ordo illius rei censetur nomine quam plenius accepit in munere, et quantum ad hoc officium semper descendit revelatio Dei archanorum a maioribus ad minores ; sed cum opus Incarnationis preter naturam et super naturaum fuerit, non oportuit quod revelatio tanti mi[s]terii sequeretur processum officii naturalis, immo sicut in Veteri Testamento per Gabrielem innotuit misterium hoc ; unde in Daniele legitur : Vidi, et ecce vir qui dixit : Gabriel, ostende ei visionem, scilicet de septuaginta ebdomadibus, quibus completis venturus erat Christus ; ita in Novo Testamento per eumdem innotuit idem misterium beate Virgini et Ecclesie ; et per Ecclesiam angelis superioribus. Quis autem fuerit ille angelus et de quo ordine, qui dixit Gabrieli ut visionem ostenderet Danieli, dixit beatus Dionisius : Estimo quod fuit de ordine cherubim, quod vult ipse habere per quoddam simile scriptum in Ezechiele. Ibi enim dicitur quod gloria Domini apparuit de cherubim, quod est quia per angelum de illo ordine revelata est, et manifestata gloria Domini, et dixit angelu qui erat ind[u]tus lineis, ut signaret tau, id est signum passionis et crucis super frontes virorum gementium et dolentium.

 Item Bernardus, volens ostendere Eugenio pape quod abates procurantes exemptiones, non debent exaudiri, dixit in libro de consideratione quod nunquam audivit angelum dicentem : Nolo esse sub archangelis. Et ita minores semper subsunt maioribus ex quo nunquam eximuntur. Sed angelum esse sub alio nichil aliud est quam per ipsum audire Dei voluntatem. Sic enim presunt maiores minoribus quod eos illuminant et Dei voluntatem docent. Ex hoc sequitur quod nichil sciunt minores nisi quod a maioribus excipiunt, et ita quicquid sciunt minores sciunt maiores ; quod est contra verbum Apostoli.

 

Solutio. Quoad officium quod sortiti sunt angeli a prima conditione verum est quod a maioribus accipiunt minores quicquid sciunt, sed quoad quedam excellentia que naturam officii transcendunt, ut sunt ea que supra intellectum omnium sunt tam angelicum quam humanum, ut fuit misterium Incarnationis, potest esse quod angelus superior quod sibi immediate a Deo revelatur revelat angelo de infimo ordine, non per medios sicut legatus ordinat aliquid in ecclesiis suffraganeis absque ministerio metropolitani.

 

 

Caput VI

Utrum cognitio angelorum in Verbo sit necessaria.

 

Circa hoc capitulum, circa quod queritur utrum cognitio angelorum in Verbo sit necessaria, opponitur sic.

Ponatur quod iste angelus videat in Verbo istum esse dampnandum, ista scientia fuit in isto angelo, et necessarium est fuisse istam scientiam in angelo isto, et loquamur de scientia actuali angeli, quia quod factum est non potest non esse factum ; ergo motus qui fuit, non potest non fuisse. Ergo ille motus qui fuit in angelo hoc, non potuit non fuisse in hoc angelo.

Preterea si aliquis motus fuit in aliquo [angelo] corpore, necessarium est ilium fuisse in illo corpore ; ergo eadem ratione, si aliquis motus fuit in anima vel in angelo, necessarium est illum motum fuisse in anima vel in angelo, et ille motus fuit haec scientia ; ergo necessarium est istam fuisse scientiam in hoc angelo, sed haec scientia [fuit scientia] huius nec potest fuisse nisi scientia huius ; ergo necessarium est huius scientiam fuisse in hoc angelo. Sed si scientia huius fuit in hoc angelo, hoc erit quod ipse salvabitur ; ergo necessarium est istum esse salvandum ; quod falsum est.

Forte dicetur quod sicut Deus eadem scientia scit antechristum fore et potest scire eius oppositum, ita scientia ista istius angeli fuit scientia huius ; sed eadem potuit esse scientia oppositi. Onde dicunt quod non est necessarium hanc scientiam fuisse huius.

Sed haec solutio nulla est, quia, ut dicit Aristoteles, motus idem numero est qui eiusdem subiecti ab eodem in idem et in eodem tempore. Ergo haec scientia, que est motus anime et est scientia huius, non potest esse alterius ita quod sit eodem numero.

 Item impossibile est quod idem motus in numero sit in hoc loco et in alio ; eadem ratione impossibile est illum eumdem motum in numero qui est in hoc esse in alio. Eadem obiectio potest fieri de scientia prophete qua scit aliquid futurum contingens et de scientia anime Christi qua scit aliquid futurum contingens.

 

 Solutio. Sine preiudicio mèlioris sententie dicimus quod haec est falsa : necessarium est hanc scientiam fuisse in hoc angelo. Cum enim a philosophis dicatur scientiam esse assimilationem apprehendentis ad apprehensum, dicimus quod illa apprehensio, in quantum erat expresse assimilata rei apprehense, erat scientia. Quicquid igitur intelligitur in illa scientia secundum quod erat scientia huius preter apprehensionem, erat [relatio] de[p]endens ex futuro. Sola enim relatio dependet de futuro, ut possibilitas et veritas orationis, sicut patet in veritate huius enunciabilis : antichristum fuisse futurum. Dicimus ergo quod necessarium est hunc motum vel hanc apprehensionem fuisse in hoc angelo ; nec tamen necessarium est hanc scientiam fuisse in hoc angelo, quia accidentale erat huic apprehensioni esse scientiam et dependens de futuro ; et possibile est quod fuerit tantum angelica opinio, cum non sit necessariuni angelum per illam vidisse rem in speculo eterno, necesse est eum cogitasse de illa re et assensum prebuisse de illa re quod esset futura ; sed non est necesse quod cogitaverit vel assensum prebuerit ut erat futurum in re. Hoc enim esset scire in Verbo et dependens de futuro.