Tractatus V — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus V

TRACTATUS QUINTUS

 

DE MINISTERIO ANGELORUM QUI CUSTODIUNT HOMINES

 

Dicto de ordinibus et ministerio angelorum generaliter, dicendum est specialiter de ministerio angelorum qui custodiunt homines, scilicet de angelis deputatis ad custodiam hominum. Dicit autem auctoritas super illud Evangelii : Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in celis est. Magna est dignitas animarum quibus deputati sunt angeli ad custodiam. Cuilibet enim anime, sicut dicit auctoritas, deputati sunt angeli duo : unus ad custodiam, relicus ad exercitium.

 

Circa hanc questionem primo queritur utrum angelus qui deputatus est ad custodiam hominis semper custodiat hominem cum effectu.

Secundo utrum angelus custodiens peccatorem suo desiderio frustretur.

Tertio utrum Deus frustretur sua intentione qua dat angelum malum ad.exercitium.

Quarto utrum aliquis angelus deputatus Christo fuerit ad custodiam. Similiter utrum antichristo fuerit aliquis angelus deputatus ad custodiam.

Quinto utrum diabolus intret in cor peccatoris et utrum sit immissor malarum cogitationum.

Sexto utrum bonus angelus aliquando relinquat hominem propter peccatum.

Septimo utrum angelus malus aliquando cesset a temptatione.

Octavo de illo verbo Iob : Qui facit concordiam in sublimibus suis.

Nono dicemus de meritis bonorum angelorum.

Decimo et ultimo utrum angeli priventur suo premio, scilicet gaudio, quod habent de conversione hominum.

 

 

Caput I

[Utrum angelus qui deputatus est ad custodiam hominis semper custodiat hominem cum effectu].

 

Circa primum videtur quod angelus semper custodiat hominem cum effectu sic, quia amicus est, et habet hoc in mandatis. Bonus autem est et obediens, et preterea fortior est in infinitum diabolo ; ergo potest eum omnino reprimere et scit et vult ; ergo etc.

Preterea angelus deputatus est ad custodiam hominis, sed angelus semper facit quod debet facere ; ergo angelus semper custodit hominem ; ergo homo semper custoditur ab angelo ; ergo homo nunquam peccat.

 Ad hoc dicunt quidam quod nec valet haec argumentatio : angelus custodit hominem, ergo homo custoditur ab angelo ; et hoc proptet auctoritatem Ieremi : Curavimus Babilonem, et non est sanata. Set haec solutio nulla, quia si uniformiter sumatur activum et passivum, conclusio est vera sicut prima.

 

 Solutio. Custodire dupliciter accipitur, quia custodire precise potest dici de angelo nichil amittente de contingentibus, quantum in se est ; ad hoc ut homo non peccet, et secundum hoc angelus semper custodit hominem, et homo semper custoditur. Sed non sequitur : homo semper custoditur, ergo non peccat ; et est ibi fallacia secundum consequens. Licet enim illa sint sibi adiuncta, non tamen ex necessitate, sicut hic : ille est comptus et errabundus de nocte, ergo est adulter. Si vero custodire dicitur angelus, id est per suum officium facere ut homo non peccet, secundum hoc nec angelus semper custodit hominem, nec semper homo custoditur, quia si hoc esset nunquam peccaret. Angelus tamen semper consequitur finem qui in se est, quia nichil omittit de contingentibus ; sicut orator vel medicus, ut sit bonus, vult istum salvum fieri, sicut Deus, scilicet quantum in se est.

 

 

Caput II

Utrum angelus malus datus est homini a Deo ad exercitium.

 

Circa secundum sic queritur. Angelus malus datus est homini a Deo ad exercitium, scilicet ut cautior et humilior fiat, et ad hoc datur ei a Deo ; ergo Deus vult quod ille fiat cautior inde et humilior, sed non fit. Sit ita ; ergo non quicquid vult Deus fit.

 

Ad hoc dicunt quidam quod, cum dicitur : angelus datus est homini a Deo ad exercitium ut homo exerceatur, iste dictiones ad, ut diversas habent significationes. Quandoque enim significant causam finalem, ut ibi : Paulo datus est stimulus Sathane, ut humilietur vel ad humiliationem ; quandoque notant consecutionem, ut ibi : Lex subintravit ut habundaret delictum ; quandoque debitum sive obligationem, ut hic. Sed secundum hoc probatur quod obligatio sit circonstantia obligationis, ut cum dicitur : iste obligatur, ut faciat hoc vel ad faciendum hoc.

 

Nos vero dicimus quod huius dictiones in tali loco significant causam finalem, et non valet illa argumentatio : Deus donat istum angelum ad exercitium istius vel ut iste exerceatur ; ergo Deus vult quod ipse exerceatur. Et deberet inferre : ergo vult vel vellet quod iste exerceatur. Si enim iste exercetur, vult hoc Deus ; si autem non exercetur, non vult ; sed vellet, quia paratus est velle quantum in se est. Nunquam enim vult quod diabolus exerceat eum, secundum illos qui dicunt quod actio mala est a diabolo et non a Deo. Sed secundum illos qui dicunt quod omnis actio est a Deo, vera est haec : Deus vult quod diabolus exerceat istum, demonstrato illo quem exercet, quia hoc verbum exercet nulIam notat deformitatem.

 

 

Caput III

Utrum angelus bonus frustretur a desiderio suo.

 

Tertio queritur utrum angelus bonus frustretur a desiderio suo et utrum tristetur casu hominis.

Videtur quod sic, quia gaudet de resurrectione illius.

Item delectatio est ei ex coniunctione convenientis cum convenienti ; ergo tristitia ex separatione.

 

Item beatus Bernardus : Malum angelum invidie passio, bonum compassio movent, ut sic semper in nos intendant.

Item Isaias : Angeli pacis amare flebunt.

 Item Christus flevit pro peccatis ludeorum. Videns, inquit, civitatem etc.

Item super illud Psalmi : Quesivi qui contristaretur simul, Glosa [dicit] quod apostoli tristes erant de morte Christi. Solus Christus tristis erat de peccatis Iudeorum. Tristitia vero illa non erat sensualitatis que peccata non attingit, sed anime rationalis, secundum quam Christus magis erat confirmatus quam angelus. Ergo si tristatus est, et angeli possunt tristari.

 

Contra. Sunt impassibiles ; ergo non possunt pati ; ergo neque compati.

 

Respondeo : Utrumque potest dici, quia questio quasi de facto est, nec est alterum in Scriptura diffinitum. Sustinentes autem quod non tristantur, quia tristitia tormentum et dolorem atque miseriam dicit, solvemus omnes auctoritates que haec videntur velle, exponendo sicut illam : Tremebunt angeli, id est ad modum trementium se habebunt, quia voluntas qua vellent homines non peccare, si esset in hominibus passibilibus, tristitia esset. De Christo dicimus quod fletus ille sensualis fuit. Licet ergo gaudeant, non tamen possunt tristari, quia non est necesse quod susceptibile unius contrarii sit susceptivum alterius ; immo fallit in hiis quorum alterum inest a natura. Sic ergo patet quod licet de bona conversatione hominum letentur boni angeli, non tamen de mata tristantur.

 Similiter dicendum est de anima Christi, quia simile est huic quod dicitur in Genesi, quod Deus dolore tactus cordis intrinsecus ait : Penitet me etc. Non quod.ipse doleret, sed quia ad modum vehementissime dolentis se haberet ; et illa voluntas que in eo erat, si esset in subiecto passibili, verus dolor et vera tristitia esset. Eodem modo dicuntur angeli pati amare flere, quia voluntas qua volunt, quantum in se est, homines non peccare, si esset in subiecto passibili dolor esset et tristitia.

Tamen in veritate non dolent, sicut nec Christus secundum superiorem rationis faciem neque doluit neque flevit. Quod autem ita sit de angelis aperit Gregorius, cum dicit quod voluntati divine astricti sunt et ligati, et Christus similiter. Lacrimas ergo eius de quibus legitur quod lacrimatus est super Lazarum resuscitandum et quod flevit pro excidio civitatis Ierusalem, referimus ad sensualitatem ; tamen huius lacrimas procuravit ratio, quia ipse per rationem videns illud contristabile, scilicet civitatis excidium, pro voluntate sua fecit illud cadere in imaginatione et de imaginatione in estimatione. Estimativa autem statim movit sensualitatem ad fletum, sicut patet in brutis, cum amittunt fetus vel cum estimant aliquid nocivum, dolent.

Si autem velimus sustinere quod angeli compatiuntur hominibus et de eorum ruina tristantur, tunc dicemus triplicem esse passionem : unam que pure est delectabilis et nullo modo affligens vel mulcebris passio ; alia que est partim delectabilis, partim affligens ; tertia que est pure affligens. Primam habent, scilicet gaudium ; secundam similiter, quia partim sunt viatores, partim comprehensores, et illam habent ratione ministerii quo hominibus ministrant, et similiter Christus eam habuit ratione similis ministerii ; tertia vero que est tristitia seculi mortem operans, sicut dicit Apostolus, et de qua Ecclesiasticus : Tristitiam longe expelle a te, illam non habent angeli neque Christus, quod ostendit Isaias, cum ait : Non erit tristis neque turbulentus. Omnes ergo auctoritates que probant passionem non esse in angelis vel in Christo, expone de tertio genere passionum ; illas autem que probant oppositum, intellige de aliis generibus passionum.

 

 

Caput IV

Utrum Christus habult angelum ad custodiam sui.

 

Quarto queritur utrum Christus habuit angelum ad custodiam sui.

Quod videtur :

  1. Quia super illum locum : Angelis suis mandavit de te, dicit Glosa quod hoc intelligitur tam de capite quam de membris.
  2. Et preterea dicitur in Evangelio quod angelus astitit ei, confortans eum. Et si astabat ei et confortabat eum, ergo custodiebat eum.

 

Contra. Dicit Glosa super Matheum et Lucam quod illa auctoritas : Angelis suis mandavit de te etc. non intelligitur de capite sed de membris, et iterum dicit Glosa quod illud quod bene intelligitur de membris, diabolus male intellexit de capite.

  1. Prima probatur hac ratione, quia fortior et potentior erat Christus omni angelo etiam secundum quod homo ; ergo non indigebat custodia ; ergo superflue deputatus esset ei angelus ad custodiam. Ad hoc est communis solutio quod angelus non fuit Deo deputatus ad custodiendum sed ad ministrandum. Quod ergo dicit Gregorius, quod illa auctoritas non intelligitur de capite, intelligendum est principaliter et aperte, sicut dicitur in Deuteronomio, quod in archa erant tantum tabule testamenti, intelligendum est principaliter, quia preter tabulas testamenti erat ibi urna aurea, in qua erat manna et deuteronomius et virga Aaron. Quod autem dicitur : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te, sic intelligitur : ut custodiant te, id est assistant tibi ad ministrandum ; et proponitur improprie custodiant.
  2. Similiter cum dicitur : Astitit illi angelus confortans eum, intelligendum est sic : confortans eum, scilicet habens se ad modum confortantis. Illa autem auctoritas : quod intelligitur bene de membris, intellexit diabolus male de capite, sic intelligenda est : quod plane de membris est verum ; et diabolus male, id est perverse, intellexit de capite, quia intelligebat diabolus Christum indigere custodia angelorum.

Sed ab istis qui hoc dicunt queritur : cum Christus esset in aliquo minor angelis ut in eo quod mortalis et in eo quod habebat animam passibilem per sensualitatem, quare non potuit habere angelum convenienter ad sui custodiam in eo quod erat minor eis, maxime cum scriptura Psalmorum hoc dicat ?

Si dicatur quod ideo quod superfluum esset, quia fortior erat illis secundum dignitatem et secundum virtutes, sed non secundum sensualitatem, quid ergo impedit quin haberet angelum ad custodiam quantum ad sensualitatem ? Si dicatur quod ideo quod sufficiebat sibi ad custodiam sue sensualitatis, eadem ratione, cum ipse sufficiens sit ac custodiam omnium hominum, superfluum est quod aliquem angelum deputet ad custodiam alicuius hominis. Licet enim Deus sit sufficiens ad custodiam omnium hominum, vult tamen deputare angelos ad custodiam hominum et propter meritum angelorum et propter mutuum amorem hominis et angeli, et propter hoc, ut homo suam intelligat dignitatem.

Propter hoc nobis videtur quod aliquis angelus proprie custodierit Christum, sicut dicit scriptura Psalmorum et Gregorius, et secundum hoc non oportet dici quod verbum custodiendi improprie ponatur in Psalmo, ubi dicitur : Custodiant te in omnibus viis tuis. Poterat enim supplere defectus Christi angelus, quos assumpsit cum nostra natura, ut quando per ministerium angeli venit piscis ad Petrum in cuius ore Petrus so invenit staterem sive didramma, quod solvit Petrus pro se et pro Domino.

Eodem modo ad supplendum alios defectus, scilicet sitis, esuriei et huiusmodi alios defectus sensualitatis potuit habere angelum ad sui custodiam.

Secundum hoc intelligende sunt alie auctoritates ut prius, excepta illa que dicit quod astitit ei angelus confortans eum, quam sic exponunt magistri : confortans eum, id est habens se ad modum confortantis.

 

Sed contra. Angelus aut loquebatur Christo suo modo, aut non ; si non, quomodo ergo confortabat eum ? Si sic, nonnisi sic : noli timere, quia prope est resurrectio vel aliquo tali modo. Sed hoc est proprie confortare. Ergo proprie confortabat eum angelus. Si hoc, contra. Angelus confortabat eum sic : noli timere, quia prope est resurrectio, sic ergo docebat Summam Sapientiam ; ergo superflue, cum incomparabilis sit scientia angeli sapientie Christi.

 

Solutio. Dicimus quod angelus proprie confortabat ipsum quantum ad mo[t]um sensualitatis quo Christus horrebat mortem, sicut Christus ratione confortabat suam sensualitatem, sicut et sancti, cum dicunt : Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me ? Spera in Deo. Angelus ergo confortans Christum non docebat Minervam, sed ei consentiens confortabat eius sensualitatem.

 

Similiter queritur utrum antichristus habebit bonum angelum ad custodiam sui. Videtur quod non, quia dicitur in Daniele quod carebit angelorum presidio. Preterea induratus erit et obstinatus in malitia sua, nec poterit bene facere, cum totus possidebitur a principe demonum ; ergo pro nichilo haberet angelum ad sui custodiam. Propter hoc dicunt quidam quod re vera non habebit angelum ad sui custodiam.

 

Sed contra. Aut in principio sue creationis erit obstinatus in sua malitia aut post. Si a principio, ergo peccatum non erit ei imputandum, cum obstinatus sit in sua malitia a primis generantibus, quia propter naturalia non est aliquis vituperandus. Si post, ergo nichil impedit quin ante habuerit angelum.

Quod concedimus. Tamen quando indurabitur in suo peccato in tantum quod se proponet facere Deum et extolletur super omne illud quod dicitur Deus, tunc primo deseret eum angelus ex toto ; et speciale est antias christo quod angelus semel deputatus ad sui custodiam deseret ipsum.

 

 

Caput V

Utrum diabolus intret in cor hominis et utrum sit immissor malarum cogitationum.

 

Quinto queritur utrum diabolus intret in cor hominis et utrum sit immissor malarum cogitationum.

Quod videtur, quia dicit Glosa super Iosue quod virtutes angelice intra nos sunt.

I[t]em dicit Glosa super illum locum : Benedicite omnia que intra nos sunt Domino. Si ergo boni angeli intrant corda hominum, quando president eis, eadem ratione quando diabolus presidet eis.

Preterea in Evangelio dicitur quod diabolus intravit in cor Iude.

 

[Solutio]. Dicimus quod re vera nec bonus angelus nec malus illabitur in cor hominis, id est in animam hominis, ut intret in ipsam per essentiam, set tantum per potentiam et dominium, scilicet per suggestionem quam extra operatur. Dominatur, sicut dicit Osee, omnes adulterantes quasi clibanus succensus a [c]oquente.

 

Item queritur utrum diabolus sit immissor malarum cogitationum. Videtur quod non, quia super ilium locum Evangelii : De corde exeunt male cogitationes, furia et homicidia etc., dicit Beda : Diabolus non est immissor malarum cogitationum, set incensor.

Preterea diabolus non immittit homini malam voluntatem, quia si hoc esset, peccaret homo vellet nollet ; ergo eadem ratione non immittit ei malam cogitationem.

Preterea bonus angelus non immittit ei bonam voluntatem vel cogitationem, ergo nec malus malam.

 

Contra. Nabuzardas incendit Ierusalem. Sed prius eam cepit ; ergo diabolus prius capit civitatem cordis humani quam eam succendat, set non capit eam nisi immittendo malam voluntatem vel cogitationem, quia non posset dici quod aliter caperet eam ; ergo diabolus immittit malam cogitationem vel voluntatem.

Preterea dicitur in Evangelio quod diabolus immisit in cor Iude, ut traderet Dominum.

Preterea diabolus consulit homini malum, sicut bonus angelus bonum, sed ille qui consulit immittit cogitationem illi cui consulit, quia facit ipsum cogitare de eo de quo consulit ; ergo diabolus immittit homini malam cogitationem.

 Preterea si nichil immitteret in cor hominis diabolus, quomodo temptaret sanctos ? Non videtur quod possit dici quomodo ; et si non potest aliquid immittere in cor hominis, quomodo incendit ? Non videtur posse dici.

Preterea angelus malus et anima natura sunt convenientia ; earumdem enim proprietatum et accidentalium sunt susceptibiles. Ergo spiritualiter se contingere possunt ; ergo sicut corpus calidum calefacit aliud corpus quod tangit, eodem modo diabolus animam. Si spiritualiter tangit, secundum suam proprietatem immutabit ; ergo potens est diabolus immutare animam secundum malitiam, et ita erit immissor malarum cogitationum et malarum voluntatum.

 

Solutio. Dicimus quod re vera diabolus immissor est malarum cogitationum. Primo modo per hoc quod imagines rerum sensibilium delectantium imprimit in instrumento imaginationis, quia data est ei potestas ut misceat se spiritui sensibili et immutet ipsum quandoque, sicut permittitur imaginibus rerum delectabilium, et sic immittit malas cogitationes de rebus delectabilibus, sicut aliquis ponens ante me aliquod speculum immittit michi visum rei que resultat in speculo. Scit enim diabolus quod delectabile apprehensum movet, et ideo immittit apprehensionem rei delectabilis, ut apprehensio rei delectabilis moveat hominem ad concupiscendum rem delectabilem mali, et sic potest immittere cogitationem ; sed non potest immittere cogitationem malam que sit peccatum, que est mala voluntas, secundum quod dicitur : peccavi cogitatione ; et ideo bene dicit Beda quod diabolus non est immissor malarum cogitationum, id est malarum voluntatum, quia non eas immittit proprie nisi per occasionem vel causam voluntariam, sicut apprehensio delectabilis generat malam voluntatem, non tanquam causa necessaria, sed tanquam occasio vel causa voluntaria. Quandoque immittit diabolus cogitationem mali, scilicet per modum consulentis, sicut angelus bonus immittit cogitationem boni, et talis immissio suggestio dicitur.

Qua autem lingua utatur angelus bonus vel malus consulendo homini vel ammonendo, semotum est a sensibus nostris. Hoc ultimo modo potest diabolus temptare hominem de invisibilibus, ut quando facit hominem errare in fide. Per hoc patet solutio ad omnia.

 

 

Caput VI

Utrum angelus datus homini ad custodiam ipsius aliquando ipsum deserat propter peccatum.

 

Sexto queritur utrum angelus, datus homini ad custodiam ipsius, [aliquando ipsum derelinquat propter peccatum].

Quod videtur :

  1. Quia, ut dicit Isaias, loquens de vinea Domini : Aufferam ab ea sepem, dicit Glosa : Custodiam angelorum.
  2. Item sicut dicitur in Evangelio Nazareorum, imminente captivitate Iudeorum, dixerunt angeli : Transmigremus ab his sedibus.
  3. Preterea dicunt angeli de Babilone : Curavimus Babilonem et non est sanata. Super hunc locum dicit Glosa : Sub summa medicorum sunt angeli medid curantes animas, quos a nobis repellimus, cum eorum consilio non acquiescimus. Et iterum dicit ibi Glosa ex persona eorum : Relinquamus eos, ne in manus nostras moriantur.
  4. Item dicit [Ieremias] : Maledictus qui confidit in homine, id est qui non.habet Deum hospitem nec presidia angelorum.
  5. Item in Isaia de Babilone : Non erunt tibi pastores, Glosa: id est angeli qui presunt humano generi. Hiis auctoritatibus probatur quod angeli deserunt homines propter peccata.

 

Sed contra. Cum homines peccant, tunc sunt infirmiores et tunc magis indigent medicis ; ergo tunc non debent deseri ab angelis qui sunt eorum medici. Vitium enim esset medico, si desereret infirmum suum, cum magis indigeret eo.

Preterea. De nemine desperandum est, dum est in via. Ergo angelus non deberet desperare de homine quem habet in sua custodia ; ergo non deberet ipsum dimittere, quia medicus non debet infirmum suum dimittere, donec desperet de ipso.

 

Solutio. Dicimus quod angelus qui deputatus est homini ad custodiam nunquam deserit ipsum quantum ad custodiam, quin paratus sit semper auxiliari, si homo velit ; quandoque tamen angelus deserit hominem quoad quid, scilicet quantum ad hoc quod exponit ipsum tribulationibus et temptationibus, ut inde resipiscat homo et cogatur redire, sicut fecit Dominus de filio prodigo ; angeli enim Dominum imitantur omnibus modis.

 

  1. Prima ergo auctoritas intelligitur de desertione qua deseruerunt angeli Iudeos, ut sint in ea vilitate in qua videmus eos esse.
  2. Secunda auctoritas intelligitur de angelis qui sunt generales custodes, ut Michael, qui ante adventum Domini erat custos ludeorum, quando erant Ecclesia Dei ; modo autem est custos Ecclesie.
  3. Tertia auctoritas de obstinatis intelligitur, a quorum custodia actualiter desistunt angeli, sicut Dominus quandoque. Unde ipse ait : Zelus meus recessit a te ; non irascar tibi amplius. Paratus est tamen et angelus et Deus ad talem custodiam, si redire vellent. Nunquam enim ex toto deseritur homo ab angelo vel Deo.
  4. Ad quartam auctoritatem dicimus quod sic debet intelligi, quod ille qui confidit in homine non habet angelum ad custodiam sui in effectu, quia culpa sua caret fructu quem deberet habere ex custodia angelorum. Et sic patet quod talis auctoritas intelligitur de omnibus peccatoribus.
  5. Ad ultimam qua dicitur quod non erunt ibi pastores, dicimus quod re vera in Babilone non sunt angeli tanquam cives, quoniam sunt cives Ecclesie tantum, sed tamen sunt in Babilone tanquam custodes hominum, deputati etiam malis hominibus.

 

 

Caput VII

Utrum angelus malus aliquando relinquat hominem ad cuius exercitium est deputatus.

 

Septimo queritur utrum angelus malus aliquando relinquat hominem cui ad exercitium est deputatus.

Videtur quod non.

Primo per illam auctoritatem beati Petri : Adversarius vester semper circuit etc.

Item super illud Iob : Qui me comedunt, nunquam dormiunt.

Item per aliud : Aurum sternet sibi quasi lutum, et radii solis sub eo erunt.

Item per illud Ecclesiastici : Fili, accedens ad servitutem Dei, prepara animam tuam ad temptationem etc., ex quo habetur quod quanto perfectior est homo, tanto magis infestatur a diabolo.

Ex hiis videtur quod nunquam desistat diabolus ab exercitio temptationis.

 

Contra. Dicit beatus Iacobus : Resistite diabolo, et fugiet a vobis.

Item bonus angelus in infinitum ferventior est in custodia quam malus in temptando, quod patet per naturam virtutis et vitii. Sed bonus aliquando desistit a custodia ; ergo aliquando malus desistit a temptatione.

 Ad idem videtur facere auctoritas Origenis super Numeri : Puto, inquit, sane etc.

 

Solutio. Credimus quod cum aliquis adeo purificatus est et purgatus, quod ipse iam ascendit thronorum statum et habet prudentiam spiritus oculatam ante et retro ad instar animalium Apocalypsis et Ezechielis, que, inquam, prudentia se habet ad modum ancille hostiarie, nullum penitus motum illicitum permittentis intrare sed dicentis : Pepigi fedus cum oculis meis, ut noncogitarem de virgine. Tunc habet in tali statu plenam victoriam de diabolo, et tunc verum est quod diabolus ipsum desinit infestare, licet, quantum in se est, semper sit paratus, sicut angelus bonus quandoque relinquit hominem, licet semper, quantum in se est, paratus sit custodire, licet paucissimi, id est fere nulli, sint in tali statu. Sed, antequam plenum de diabolo ipso optinuerit triumphum, potest eum diabolus temptare, sed nunquam relinquit eum, quamdiu homo est in tali statu. Per hanc diversitatem statuum patet solutio obiectorum, quia prime auctoritates referri habent ad statum ante plenam victoriam habitam de diabolo ; sequentes vero ad statum post plenam victoriam.

 

 

Caput VIII

Queritur de illo verbo Iob : Qui facit concordiam in sublimibus suis.

 

Octavo capitulo queritur de illo verbo Iob, loquentis de Deo : Qui facit concordiam in sublimibus suis. In celesti enim Ierusalem summa pax est et summa concordia inter cives illius civitatis.

 

Sed contra. Videilur ibi esse discordia inter cives illius civitatis, quia videntur angeli contrariam habere voluntatem voluntati Dei, et ita non habere pacem, quia : Quis resistit ei et pacem habuit ? Videntur etiam habere contrarias ad invicem voluntates. De primo patet, quia angelus quem custodit diligit, et ita vult ei vitam eternam ; Deus autem vult ei mortem eternam, posito quod angelus nesciat utrum sit predestinatus vel re probus et in veritate reprobus est.

Solvunt quidam quod angelus non vult simpliciter illud quod dubitat Deum velle, sed vult sub conditione, scilicet si Deus velit. Haec solutio dupliciter improbatur in quaterno, et preterea tertia ratio est, quod ex quo diligunt nos et diligere tenentur simpliciter, volunt nobis vitam eternam simpliciter, licet ipsi nesciant Deum velle contrarium.

 

Nos autem dicimus quod, facta priori positione, angelus vult hominem quem custodit salvari et vult contrarium divine voluntati ; non tamen vult contrarie ; nec est eius voluntas contraria voluntati divine, cuius tres sunt rationes :

Prima est, quia voluntatem suam subicit voluntati divine et paratus est revocare, cum divinam noverit voluntatem respectu contrarii.

Secunda est, quia vult illud cuius contrarium vult Deus, non voluntate antecedente, sed voluntate sequente, sicut distinguit Damascenus. Est autem voluntas antecedens bona Dei voluntas, qua ex corde et bonitate sua vult hominibus bona eterna. Voluntas autem sequens sive per aliud aut per accidens est illa qua vult non ex corde sed quasi coactus èt invitus humiliàre et abicere filios hominis dampnando et puniendo eos, peccatis exigentibus.

 Tertia vero ratio est, quia hoc vult angelus ex dilectione qua tenetur diligere et diligit hominem quem custodit, et vellet ei id cuius contrarium vult ei Deus, donec constet ei de voluntate Dei.

 

Item videtur esse discordia inter angelos ad invicem :

  1. Quia, sicut dicit angelus Danielis, in Daniele : Angelus Persarum resistit michi, quia cum prophetasset Ieremias Iudeos a captivitate Babilonica liberandos post LXX annos, illis transactis, instabat Daniel pro liberatione populi sui, et angelus eius similiter, et etiam dixit ei quod statim liberaretur populus. Angelus autem Persarum restitit ei et ita discordia fuit inter ipsos.
  2. Item videtur quod angelus Persarum irrationabilem habuit voluntatem, quia volebat Persis dominium, cum tamen plus expediret ei servitus vel non dominium. Nam dominium effert hominem, servitutem ai.item humiliat. Unde Apostolus exorta[tur] ut si quis servus est, non multum curet fieri liber.
  3. Item videtur quod angelus Danielis non haberet rationabilem voluntatem, quia volebat populo Iudaico prosperitatem liberationis. Multo autem utilior et melior et magis appetenda est adversitas quam prosperitas.

 

Solutio. 1. Nichil aliud fuit illa resistentia, nisi quod angelus Persarum revelavit angelo Danielis, cum esset eo superior et aliquid esset ei revelatum quod non illi, revelavit, inquam, ei ipsum velle contrarium eius quod Deus volebat, et ille acquievit, et voluntatem suam voluntati divine supposuit.

  1. Ad aliud dicendum quod hoc volebat angelus Persarum, scilicet Iudeos nondum liberari, ut satiaretur et cessaret odium Persarum respectu Iudeorum qui eos persecuti fuerunt aliquando, et fortassis ipse erat archangelus, et ei revelaverat Deus Iudeos non plene purgatos, quod tamen non revelaverat angelo Danielis, qui erat de simplicibus angelis.
  2. Ad ultimum dicimus quod humiliandis utilior est adversitas, sed sufficienter humiliatis magis utilis est prosperitas. ludei autem humiliati erant satis, licet non usquequaque sufficienter.

 

 

Caput IX

De merito angeli boni.

 

Nono capitulo queritur de merito angeli boni. Videtur enim quod in instanti confirmationis meruerunt per auctoritatem Gregorii : In angelis stantibus etc.

 

Sed contra. 1. Non meruerunt habendum, quia si sic, habendum illud non est nisi augmentum gratie, et ita angeli infimi ordinis possent tantum mereri quod ascenderent ad ordinem supremum, et ita quod non esset nisi unus ordo.

  1. Similiter nec meruerunt habitum duplici ratione. Una est, quia angeli mali non merentur quod habent sed quod habebunt ; ergo eodem modo et boni. Altera est, quod si quod habent merentur, sequitur, ut videtur, quod caritatem merentur. Hanc enim quasi beatitudinem vel partem beatitudinis habent, et si hoc, ergo idem me[re]ntur se ipso, id est caritate se ipsa, quod non potest esse.

 

Solutio. 1. Merentur quod habent, nec valet quod obicitur de malo angelo, quia regalis munificentie et largitatis est largiri quandoque aliquid, antequam recipiens meruerit illud.

  1. Ad secundum dicimus quod caritas, in quantum est gratia motus eliciens meritorios, principium est merendi, et est id quod meretur. In quantum autem est iocundans et delectans, sive ratione iocunditatis et delectationis quam facit, premium est sive id quod ipsi merentur. Quod autem idem esse possit meritum et premium, patet in laude que et meritum et premium est.

Cum enim angelus gaudet de conversione hominis, illud etiam gaudium premium est. Sed secundum hoc videtur quod possit homo frustrare angelum aliquando premio, quia in potestate sua habet ut convertatur vel non convertatur, et ita in potestate sua habet ut gaudeat angelus vel non gaudeat ; et ita potest angelus amittere suum gaudium et premium quod prius habebat.

 Ad hoc dicimus quod angelus de substantiali premio, quo Deum videt et in eo delectatur, nichil potest amittere, et semel habitum non potest amittere. Gaudium autem quod habet de conversione hominis, non est proprium premium ipsius nisi per accidens, quia per bonitatem que data est eis in premium, gaudent de bono nostro, et licet incipiant tale gaudium non habere, ut quando homo incipit peccare, tamen non amittunt illud. Ad hoc, enim ut dicatur aliquid amitti, unum istorum trium exigitur : culpa, dolor, indiscretio. Si enim culpa mea sim indignus aliqua re quam prius habebam vel habere debebam, dicor illud amisisse. Similiter si de re non habita doleo, potest etiam contingere quod non ex culpa sua perdat aliquis, nec inde doleat. Tamen dicendum eum amisisse, quia ex indiscretione eius est quod non habeat. Sed nullum istorum est hic, quia non est hoc culpa angeli, quod non gaudet de conversione de qua prius gaudebat, sed potius est de culpa hominis.

Item non dolet de subversione istius, quia compati non potest, cum sit confirmatus et addictus voluntati Dei propter quam vult angelus ut permittatur homo cadere, quia scit Deum permittere ; hoc etiam non est ex eius indiscretione, immo est discretio, quod prius gaudebat, modo non gaudet.

Et dicunt quidam quod loco illius gaudii habet angelus maius  gaudium vel equale ex iustitia Dei, qua permittit istum cadere. Sed haec solutio non valet propter hoc, quia quod Deus permittat ipsum ruere de peccato in peccatum, non est optabile vel delectabile, licet sit vellibile, ut ita loquar, sicut quod mali puniantur in inferno non est optabile, ut supra dictum est, licet sancti teneantur illud velle, cum sciant illud Deum velle.

 

 

Caput X

Utrum bonus angelus teneatur velle quicquid scit Deum velle.

 

Decimo capitulo queritur utrum angelus bonus teneatur velle quicquid scit Deum velle. Demonstretur quidam de quo suus angelus nescit ipsum ess dampnandum. Inde sic. Ille angelus vult salutem istius, similiter vult salutem illius, et sic de singulis, posito quod de nullo sciat ipsum esse dampnandum ; ergo vult salutem cuiuslibet hominis, set ipse scit quod Deus non vult salutem cuiuslibet hominis ; ergo ille angelus non conformat voluntatem suam voluntati divine ; ergo peccat.

Ad hoc dicunt quidam quod iste angelus non vult salutem istius hominis ; sed vult si Deus vult.

 

Contra. 1. Ponatur quod isti angelo reveletur quod iste salvabitur. Inde sic. Iste angelus voluit istum salvari ; ergo necessarium est istum angelum voluisse hoc, quia hoc est dictum de preterito verum, cuius veritas non dependet ex futuro ; ergo necessarium. Sed possibile est ipsum esse dampnandum ; ergo possibile est hoc totum esse quod iste angelus voluit istum esse salvandum et quod dampnetur ; ergo iste angelus potest velle aliquid quod non vult Deus.

  1. Preterea si angeli non debent velle nisi quod sciunt Deum velle, pari ratione nec sancti qui similiter debent conformare voluntatem suam voluntati divine ; ergo nullus homo debet velle de aliquo simpliciter quod salvetur.

Dicimus quod angelus iste bene debet velle quod iste salvetur vel istum esse salvandum, et vult esse salvandum absolute quem nescit esse reprobum, licet Deus non velit illud. Nec valet haec argumentatio : iste angelus vult salutem cuiuslibet hominis, nec scit Deum velle salutem cuiuslibet hominis ; ergo iste angelus vult salutem alicuius hominis cuius scit Deum non velle. Instantia. Posito quod iste videat quemlibet hominem, et nesciat an ille alius videat istum vel illum, scit tamen quod non videt quemlibet. Inde sic. Iste videt quemlibet hominem et scit quod ille alius non videt quemlibet hominem ; ergo aliquis est quem scit ilium non videre.

Item angelus desiderat salutem hominis propter tria, scilicet ut numerus angelorum restauretur ex hominibus ; et dixerunt quidam quod de salis virginibus restaurabitur. Unde patet quod multo plures fuerunt futuri homines quam si angeli non peccassent et quod sumus eorum amici et fratres eiusdem hereditatis et quod augmentabitur eorum gloria, cum impleta fuerit hominibus curia celestis. Desiderant ergo angeli augmentum gaudii illius et non habent illud ; ergo non omnia optata eis succedunt ; ergo non sunt beati.

Preterea : Spes que differtur affligit animam, sicut dicit Salomon XIII Proverbiorum. Ergo spes qua expect[a]nt angeli augmentum glorie sue, affligit eos, quia differtur eis ; ergo non sunt beati, quia afflictio non potest esse cum beatitudine.

 

Solutio. Est desiderium rei statim habende ; et de tali dicitur : Spes que differtur affligit animam : Est etiam desiderium rei habende in opere suo, sicut dicitur de Christo, in quem desiderant angeli prospicere. Est etiam desiderium rei habende in tempore suo ; et desiderium tale sive spes de tali desiderio non affligit, et tale desiderium habent angeli de augmento sue glorie. Nec valet haec argumentatio : Omnia optata eis non succedunt ; ergo non sunt beati. Licet enim omnia optata que desiderant angeli in futuro non succedant eis, tamen omnia succedunt eis que optant habere nunc ; et ideo sunt beati.