Appendices XXVI-XXVII — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Appendices XXVI-XXVII

APPENDIX XXVI

(cap. 1-3)

 

De libero arbitrio.

 

Quoniam, sicut ex predictis patet, ante preceptum non esset peccatum vel malum comedere de ligno vite, precepto autem dato, cepit esse malum, queritur a quo prius comestioni bone in se acciderit quod sit mala, utrum a Deo, quod non est dicendum, aut ab homine per liberum arbitrium. Unde de illo dicendum est prius, quoniam est prima causa peccati.

Et primo quid sit liberum arbitrium.

Secundo de libertate arbitrii.

Tertio utrum secundum superiorem partem sui, que dicitur synderesis, sit causa peccati.

Quarto de potestate liberi arbitrii.

 

Queritur ergo primo quid sit liberum arbitrium. De quo diverse sunt opiniones, que habent ortum a diffinitione liberi arbitrii ; quam ponit Augustinus sic : Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis qua eligitur bonum gratia assistente, malum autem. gratia desistente.

 

[I.] Propter hanc diffinitionem dicunt quidam quod liberum arbitrium nec est voluntas nec ratio, sed quedam potestas vel dignitas imperans rationi et voluntati, sicut regia potestas est potestas qua rex imperat inferioribus potestatibus, ut ducibus, comitibus et huiusmodi.

 Sed hanc reprobamus multiplici ratione.

Prima est, quoniam si potestas imperet rationi, ergo dignior est ratione ; ergo aliquid est in homine quod est dignius quam ratio ; ergo rationale non est differentia animalis sive specifica huius speciei homo, quoniam a digniori semper imponitur nomen naturaliter.

Preterea illa potestas qualitas ; ergo cum non sit habitus vel dispositio vel passio vel passibilis qualitas, sequitur quod sit potentia, quoniam quarta species qualitatis non est in anima, sicut dicit Aristoteles in Ethica. Si est potentia, ergo habet aliquem actum quem constat esse suum, cum constet ipsam non esse potentiam passivam. Sed constat quod non habet actum separatum a voluntate et ratione, quoniam non esset assignare quem alium actum haberet. Sed cum species rerum distinguantur secundum principales fines et actus sint principales fines potentiarum, ergo species potentiarum distinguuntur secundum differentiam actuum ; ergo si illa potestas non habet alium actum quam ratio vel voluntas, non erit alia potentia quam ratio vel voluntas. Hac eadem ratione improbatur opinio eorum qui dicunt quod liberum arbitrium non est ratio vel voluntas, sed potentia compacta ex illis duabus.

Preterea intellecto quod in anima non sint nisi iste tres potentie, vis rationalis, irascibilis, concupiscibilis, nichilominus erit meritum vel demeritum, quoniam nichilominus erit discernere et velle bonum et malum. Ergo superflue ponitur in anima potentia compacta ex illis duabus vel dignitas superior. Propter hoc reprobantur ille due opiniones a modernis.

 

[II.] Et dicunt quidam quod liberum arbitrium est voluntas, quoniam penes voluntatem consistit meritum vel demeritum, et similiter penes liberum arbitrium. Alii dicunt quod liberum arbitrium est ratio, quoniam ratio principale dominium in regno anime.

 

Contra istas duas opiniones obicitur : illud quod dicit Augustinus, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis ; ergo cum liberum arbitrium non sit facultas rationis tantum vel voluntatis tantum, liberum arbitrium non erit ratio tantum, nec voluntas tantum, sed ille due pariter accepte, vel potentia compacta ex illis.

Item super illud Evangelii : Simile est regnum celorum etc., dicit Gregorius : Tres vires anime in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in concupiscibili desiderium virtutum, in irascibili odium vitiorum.

Sed omnia hec sunt meritoria, quoniam sunt opera virtutum vel virtutes ; ergo meritorium in qualibet vi anime ; ergo liberum arbitrium non complectitur unam vim sed omnes ; non ergo liberum arbitrium est ratio tantum vel voluntas tantum.

Similiter obicitur de hoc quod dicit Ieronimus super Genesim. Dicit enim quod iustitia circuit omnes vires anime. Ergo opera iustitie exeunt ab omnibus viribus anime, et ita actiones meritorie ab omnibus viribus anime. Sed illud in quo est principaliter meritum vel demeritum est liberum arbitrium ; ergo videtur quod liberum arbitrium complectitur omnes vires anime, quoniam in omnibus est meritum.

 

Contra opinionem que dicit quod liberum arbitrium est voluntas specialiter, obicitur sic. In consensu primo est meritum vel demeritum, quoniam non meretur homo penam eternam primo motu, nisi perveniatur ad consensum. Sed. in consensu primo est demeritum, et ubi est primo demeritum, ibi est primo meritum. Ergo in consensu prius est meritum et demeritum. Sed consensus proprie rationis est ; ergo in ratione est primo meritum vel demeritum. Sed illud in quo est primo meritum vel demeritum est liberum arbitrium ; ergo liberum arbitrium est ratio.

Item fides est prima virtutum, sicut dicunt sancti. Et hoc potest probari multipliciter. Ergo inter virtutes meritum est primo in fide ; ergo inter potentias meritum est prius in, illa potentia in qua est fides. Sed fides est in ratione ; ergo inter potentias meritum prius consistit in ratione. Sed potentia, in qua consistit primo meritum, est liberum arbitrium, quia tali imputantur omnia merita vel demerita ; ergo ratio est liberum arbitrium.

Item illud est in homine liberum arbitrium, quod habet summam auctoritatem cohibendi membra in homine. Sed Augustinus dicit, sicut habemus in Sententiis, quod synderesis habet hanc auctoritatem ; ergo synderesis vel superior pars rationis est liberum arbitrium.

Item super illud Evangelii, ubi Dominus dicit Samaritane : Voca virum tuum, dicit Augustinus : Voca virum, id est intellectum. Ergo intellectus est vir anime ; ergo eius est imperium proprie. Sed illud est liberum arbitrium, cuius est dominari et imperare in anima. Aliter enim non imputarentur ei merita vel demerita. Ergo intellectus est liberum arbitrium ; non ergo voluntas.

Item super ilium locum Psalmi : Verumtamen in imagine pertransit etc. id est in ratione ; ergo ratio est imago Dei ; ergo est excellentissima potentia in anima, et ita excellentissimum naturale ; ergo dominatissimum. Sicut enim dicit Augustinus : quod excellentius est in anima bene disposita dominatur. Sed ei quod maxime habet imperium, merito imputantur merita vel demerita ; ergo ratio est illud in anima, cui debent imputari merita et demerita. Sed illud est liberum arbitrium ; ergo ratio est liberum arbitrium.

Item arbitrari est iudicare ; ergo potentia arbitrandi est potentia iudicandi ; sed potentia iudicandi est ratio ; ergo ratio est potentia arbitrandi ; ergo ratio est arbitnum naturale ; ergo libertas arbitrii, cum sit dispositio arbitrii, aliqua erit dispositio rationis ; ergo cum dico liberum arbitrium, nichil significo nisi rationem ipsam vel dispositionem rationis. Ergo sic nullam voluntatem significo. Ergo liberum arbitrium non est voluntas, sed ratio.

 

[III.] Item quidam dicunt quod liberum arbitrium idem est quod voluntas, et dicunt quod voluntas idem est quod concupiscibilis vis.

 

Contra. Aristoteles dicit quod peccant ponentes voluntatem esse genus amicitie, quoniam voluntas in ratione, amicitia in vi concupiscibili. Aut Aristoteles intelligit quod voluntas sit in ratione tanquam in origine aut tanquam in causa motiva vel imperante. Si tanquam in causa motiva vel imperante, ergo eadem ratione potuit dicere quod ira est in ratione et amicitia si­ militer, quoniam quedam ira est ex imperio rationis, ut ira per zelum ; similiter quedam amicitia est ex imperio rationis. Restat igitur quod non intelligit quod voluntas sit in ratione hoc modo. Si tanquam in origine, ergo potentia volendi est ratio ; ergo voluntas est ratio, secundum quod voluntas significat potentiam ; non ergo vis est concupiscibilis.

Item inter omnes virtutes principaliter consistit meritum circa caritatem ; ergo inter omnes potentias consistit principaliter meritum circa potentiam in qua sita est caritas. Sed caritas in concupiscibili ; ergo meritum principaliter est in concupiscibili. Sed circa eamdem potentiam principaliter consistit meritum, vel demeritum : est liberum arbitrium. Sed potentia in qua consistit meritum vel demeritum erit liberum arbitrium ; ergo vis concupiscibilis est liberum arbi­ trium ; non ergo ratio.

Item circumscripta voluntate non est meritum vel demeritum, quoniam Augustinus dicit quod omne peccatum adeo est voluntarium quod, si non sit voluntarium, non est peccatum ; ergo sublato voluntario non est peccatum, nec demeritum. Sed circa idem meritum et demeritum. Ergo tam meritum quam demeritum est involuntate principaliter ; ergo omne meritum vel emeritum imputandum est voluntati. Sed soli libero arbitrio imputandum est meritum vel demeritum ; ergo liberum arbitrium est voluntas ; non ergo ratio. Item illud est liberi arbitrii quod habet in homine summam auctoritatem faciendi vel non faciendi aliquid. Sed penes rationem non consistit auctoritas faciendi vel non faciendi aliquid, quoniam ratio non operatur ad agere nisi ut consiliarius et doctor, sed penes consiliarium et doctorem non consistit auctoritas faciendi vel non faciendi ; ergo penes rationem non consistit ; ergo ratio non es liberum arbitrium.

Item nichil est ita sui iuris ut voluntas. Unde Augustinus : Nichil est ita in potestate nostra sicut voluntas. Voluntas igitur sibi ipsi imperat ; ergo voluntas est liberum quid in anima. Sed illud liberrimum quod est in anima est liberum arbitrium ; ergo voluntas est liberum arbitrium ; non ergo ratio.

Item consentire quod ita sit vel non sit, non est virtutis neque meritorium vel demeritorium ; sed consentire quod ita fiat, est virtutis, et est meritorium vel demeritorium. Consentire autem quod aliquid fiat, hoc est appetere illud.

Sed appetere illud fieri est in concupiscibili ; sed hoc est eligere ; ergo eligere est in concupiscibili ; ergo vis concupiscibilis est potentia eligendi. Sed potentia eligendi est liberum arbitrium, ut dicit Augustinus. Ergo vis concupiscibilis est liberum arbitrium. Ad idem facit quod dicit Aristoteles, quod eligere est appetere consiliatum.

Item sensus diversificatur secundum diversas contrarietates, quoniam alius est discretivus albi vel nigri, alius discretivus dulcis et amari, et sic de aliis. Ergo eadem ratione alia est vis discretiva veri et falsi, alia boni et mali. Si vis discretiva veri et falsi est ratio, vis discretiva boni et mali est liberum arbitrium ; ergo ratio non est liberum arbitrium.

Item ratio quiescit in vero, vis concupiscibilis in bono. Si ergo alia est vis que quiescit in vero, et alia que quiescit in bono, ergo eadem ratione [alia] est vis electiva veri, et alia electiva sive inquisitiva boni. Sed vis electiva veri est ratio, vis electiva boni est liberum arbitrium ; ergo ratio non est liberum arbitrium.

 

Solutio. Ad preobiecta potest dupliciter responderi, et utroque modo convenienter. Primo dicatur quod liberum arbitrium idem est in essentia quod ratio. Sed notandum quod in anima est duplex consensus. Est enim consensus in quo consistit anima de aliquo quod sit faciendum. Secundum istum consensum ratio se habet ad opera ut consiliarius vel doctor vel ostensor. Est autem alius consensus quo anima consentit, iudicat et diffinit sive dictat quod aliquid fiat. Et secundum illum consensum non se habet ratio ad agere ut consiliarius, sed sicut rex et imperator. Secundum istum consensum dicitur ratio potentia eligendi, quoniam eligere est consentire in aIterum deliberatorum, ut fiat iste consensus sive iuditium diffinitivum sive eligentia. Est voluntas de qua dicit Aristoteles quod voluntas est in ratione ; et ideo voluntas non est genus amicitie, que est in concupiscibili.

 

Ad primo igitur obiectum dicimus quod liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis, id est eligentie et discretionis, quorum utrumque est actus rationis.

Ad duo sequentia dicimus quod non omne illud in quo est meritum vel demeritum, dictum est liberum arbitrium, immo tantum illud in quo est primo meritum vel demeritum.

 

Ad obiectiones que facte sunt contra hanc opinionem, per ordinem est respondendum :

Primo obiectum solvimus per interemptionem huius : inter omnes virtutes principaliter consistit meritum circa caritatem, quoniam non est in caritate prius meritum, sed in fide, cum fides sit prima virtutum, ut inferius patebit, quando agemus de merito virtutum.

Ad secundum dicimus quod in voluntate consistit meritum et demeritum. Sed diximus quod voluntas ipsa est opus rationis secundum quod voluntas est predictus consensus sive predictum iuditium diffinitivum. Et sic accipitur propriissime voluntas, quia hoc est quod liberrimum est in anima. Quandoque tamen velle dicitur ipsum appetere, et secundum hoc est actus vis concupiscibilis et irascibilis. Sed talis voluntas debet obedientiam voluntati rationis, quoniam per eam debet regi ; et ideo sola voluntas rationis liberrima voluntas, et ideo sola voluntas rationis est liberum arbitrium. Et ideo patet quod non valet argumentum : liberum arbitrium est voluntas, non ergo ratio, quoniam ipsa ratio est voluntas vel potentia volendi.

Ad tertio obiectum patet similiter solutio, quoniam ratio, Secundum quod habet eligere, habet principaliter potestatem movendi membra et cohibendi ; ec se habet tantum ut consiliarius vel doctor ; quod patet ex predictis.

Ad quartum dicimus quod re vera nichil est ita sui iuris sicut voluntas, sed hoc intelligendum est de voluntate rationis, que habet imperare sibi, non voluntate concupiscibili vel irascibili, que debet obedientiam voluntati rationis. Tamen tam voluntas concupiscibilis quam voluntas irascibilis est libera, quoniam non potest cogi a re extrinseca, sed voluntas pura libera est, que nec cogi potest, nec debet obedientiam alicui, que est voluntas rationis. Et ideo illa est proprie liberum arbitrium.

Ad quintum dicimus quod hec est falsa : consentire in aliquo ut fiat est appetere ut fiat, quoniam consentire de aliquo ut fiat, est diffinire et dictare ut fiat ; quod proprie est rationis. Appetere autem quod aliquid fiat, pertinet ad vim concupiscibilem vel irascibilem. Aristoteles autem, quando dixit quod eligere est appetere consiliatum, non loquebatur nisi de virtutibus politicis que in operatione extrinseca consistunt, operatione[s] autem virtutum omnes procedunt ex appetitu consiliati. Sed theologi, qui potius actus interiores considerant, et maxime virtutum theologicarum, de quibus non loquuntur philosophi, alio modo dicuntur diffinire eligentiam, ut sit principium movendi, non tantum secundum virtutes politicas, sed secundum theologicas. Et ideo oportet quod eligere ipsum sit in ratione, quod verum est secundum primam diffinitionem quam posuimus.

Ad sextum dicimus quod non valet argumentatio que fit a simili, quoniam aliter est in sensibilibus aliter in intellectu, quoniam intellectus sive ratio potens est discernere omnia contraria, quoniam intellectus non est natura aliqua determinata, sed communis ad omnem naturam, quoniam est imago Dei. Et ita sicut Deus actu cognoscit omnia, ita intellectus potentia cognoscit omnia, quoniam simile cognoscitur a simili, ut Aristoteles dicit. Igitur si intellectus esset natura specialis, non posset omnia cognoscere. Sed omnia habent imitationem ad intellectum sicut ad Deum ; et ideo potest omnia cognoscere. Sensus autem sunt quedam nature speciales determinate in contraria specialia ; et ideo non possunt cognoscere nisi talia quorum habent naturam.

Ad ultimum dicimus quod hec est duplex : alia est vis discretiva veri, et alia electiva boni, quoniam si eligere sit delectare vel appetere consiliatum, vera est. Si autem vis electiva dicitur iuditium de appetehdo vel faciendo aliquid, falsa est, quoniam iudicium omnium rationis est. Per hanc distinctionem solvitur ultimo obiectum, quoniam licet vis rationalis quiescat tantum in vero, tamen omnes alias virtutes regit ad finem suum per iuditium, de quo dictum est. Alio modo potest solvi ad omnia, ut dicatur quod liberum arbitrium est voluntas, secundum quod voluntas comprehendit consensum et iuditium diffinitivum ut aliquid fiat, et appetitum faciendi aliquid. Et secundum hoc voluntas comprehendit tres vires anime, secundum quod Augustinus diffinit voluntatem sic : Voluntas est motus animi ad aliquid adipiscendum vel non admittendum. Ergo liberum arbitrium est potentia eligendi secundum quod eligere est velle consiliatum, ut velle accipitur predicto modo large, ut sit idem liberum arbitrium quod libera electio. Secundum hoc obiectiones que probant quod liberum arbitrium est voluntas, non sunt contra hanc opinionem ; et non valet hoc argumentum : liberum arbitrium est voluntas ; non ergo ratio, quoniam ibi fit processus ab inferiori ad superius negando. Secundum hoc non dicitur liberum arbitrium, in quo primo est meritum vel demeritum, sed illud in quo est meritum vel demeritum sive primo vel non primo, ut non tantum idem quod est imperatissimum in anima rationali, sed illud cuius est imperare sive primo sive non primo, quia omnes ille tres vires sunt imperantes, ut dicunt philosophi ; et intelliguntur ille tres vires humane non brutales, ut concupiscibilis et irascibilis intelligantur non secundum quod brutales, sed secundum quod rationales, id est imperio rationis obedire nate.

Per hanc distinctionem patet solutio ad omnes obiectiones que probant quod sola ratio sit liberum arbitrium. Illa tamen obiectio que fit de auctoritate Aristotelis, videtur esse contra hanc opinionem. Sed dicimus quod Aristoteles vocavit improprie voluntatem voluntatem rationis, que, quia liberrima est, magis proprie dicitur voluntas, ut dictum est.

 

 

APPENDIX XXVII

(cap. 4 et 6)

 

De libertate arbitrii.

 

Dicto quid sit liberum arbitrium, secundo capitulo videndum est quid sit libertas arbitrii. Oportet autem ut alterum istorum trium dicatur, scilicet quod libertas arbitrii est remotio coactionis exterioris vel flexibilitas ad utrumque, scilicet ad bonum et ad malum, vel flexibilitas ad illud quod vult habens liberum arbitrium. Si primum, sequitur quod demones et [boni] angeli et homines habent liberum arbitrium eque liberum, quod negant sancti, dicentes quod in paradiso liberum arbitrium erit liberrimum et in bonis liberius quam in malis. Si secundum, ex hoc sequitur quod neque demones neque boni angeli habent liberum arbitrium. Si tertium, ex hoc sequitur quod demones et mali homines [habent] liberum arbitrium liberius quam boni, quoniam boni dicunt cum Apostolo : Quod nolo, hoc ago. Sed demones flectunt liberum arbitrium ad illud quod volunt, scilicet ad omne malum. De malis enim dicitur : ducunt in bonis dies suos etc. Et ita magis applicant liberum arbitrium ad illud quod volunt quam boni, et liberius habent liberum arbitrium quam boni.

Ad hoc dicimus quod libertas arbitrii est primum vel secundum nec tertium, sed flexibilitas liberi arbitrii ad illud quod arbitratur habens liberum arbitrium. Primo vidimus quod libertas est in omnibus hominibus et angelis sive bonis sive malis. Notandum tamen quod, sicut dicit Magister in sententiis, triplex est libertas, scilicet a necessitate, a peccato, a miseria. Libertas a necessitate duplex, scilicet a necessitate inevitabilitatis et a necessitate coactionis. Primam non habent demones nec angeli boni, quoniam ex necessitate malum, neque angeli boni qui necessitate bonum, faciunt. Libertatem a coactione exteriori habent homines qui habent Iiberum arbitrium. Libertas a peccato est quando per gratiam liberatur anima a servitute peccati sive diaboli, quoniam qui facit peccatum servus est peccati, et servus diaboli, quoniam ducit illam contra illud quod ratio arbitratur faciendum ; et ita contra libertatem. Ab hac servitute liberatur homo per gratiam. Unde in Evangelio : Si Filius vos liberavit, vere liberi eritis. Libertas a miseria est quam habent sancti in gloria, qui non habent servitutem fomitis sicut modo, quando liberum arbitrium ducitur a fomite ad illud quod arbitratur non esse faciendum, et ita contra libertatem. Ab hac servitute non liberatur homo per gratiam, sed per gloriam. Unde Apostolus : Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei. Quoniam ergo in paradiso destruetur omnis talis servitus, ideo bene dicunt sancti quod liberum arbitrium erit liberrimum in patria. ln bonis enim erit liberius quam in malis, quoniam in bonis non est nisi servitus miserie, in malis est servitus peccati et miserie ; et ideo magis ducitur liberum arbitrium eorum contra naturale arbitrium in malis quam in bonis. Et ex hoc surgit vermis conscientie in malis, quia faciunt contra illud quod naturaliter dictat eis synderesis. Hec etiam est in demonibus, quoniam synderesis non est extincta in eis quantum ad primum iudicium, sed quantum ad secundum et quantum ad hoc quod synderesis non movet diabolum ad hoc quod appetat bonum.

Ex predictis patet quod libertas arbitrii est flexibilitas arbitrii ad illud quod arbitratur habens liberum arbitrium sine coactione exteriori, quoniam quicumque habet liberum arbitrium, habet ipsum liberum a coactione. Sed hoc videtur falsum, quoniam multi coacti sunt negare Christum per tormenta ; quando autem negabant, voluntarie negabant ; ergo voluntas negabatur in eis ; non ergo liberum arbitrium erat in eis liberum a coactione.

 

Solutio. Liberum arbitrium est liberum a coactione sufficienti, non semper a coactione efficienti, quoniam nulla coactio exterior est causa sufficiens ut aliquis velit aliquid, licet quandoque sit causa efficiens. Unde quandoque dicitur cogi voluntas tali coactione ; unde dicitur quod coacta voluntas est voluntas.

Et Aristoteles dicit quod huius actiones voluntarie sunt dum fiunt, ut in illis qui proiciunt merces suas in mare causa tempestatis. Qui ergo negaverunt Christum tactu tormentorum, coacti sunt hoc velle coactione efficienti, non sufficienti. Tales enim sunt similes illis qui arma sua deponunt quibus possent tueri se. Unde Philosophia dicit Boetio : Talia quippe tibi contuleramus arma que, nisi prior abiecisses, invicta te firmitate tuerentur.

 

 

Utrum secundum superiorem partem que dicitur synderesis sit causa peccati.

 

Dicto quod liberum arbitrium est ratio, cum constet quod libero arbitrio peccamus, sequitur quod ex ratione peccamus ; quoniam si in ratione est meritum vel demeritum, quod oportet cum ipsa sit liberum arbitrium, sequitur quod in ratione est demeritum ; ergo aliquando peccat ratio.

Quod etiam probatur per hoc quod ratio quandoque errat in credendis, sed errare in credendis est mortale ; ergo ratio quandoque peccat mortaliter.

Section précédente
Section 33 sur 33