Tractatus VII — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
TRACTATUS SEPTIMUS
DE PROPHETIA
Quoniam prophete ea que vident, vident in speculo eternitatis, sicut angeli, post angelorum cognitionem agendum est de prophetia.
Et primo videndum est quid sit prophetia.
Secundo dicendum er[i]t de speciebus prophetie.
Tertio quomodo prophetia evacuabitur.
Quarto utrum expositores Sacre Scripture dicendi sunt prophete.
Quinto de officio prophetarum.
Caput I
[Quid sit prophetia].
Prophetia sic describitur : Prophetia est divina inspiratio rerum eventus immobili veritate denuntians.
Notandum autem quod hoc nomen prophetia quatuor modis accipitur, quia dicitur prophetia sermo propheticus ;
secundo actus prophetandi ;
tertio ipsum prophetatum ; et secundum hoc dicunt quidam quod nullum enunciabile potest esse prophetatum sicut nec prescitum : si enim esset prescitum, sciretur antequam esset verum ; et ita sciretur dum est falsum. Sed nos qui dicimus quod enunciabile nichil aliud est quam ipsa res, [bene] dicimus quod enunciabile bene prophetatur et bene prescitur, ut hoc enunciabile antichristum esse, sed non prescitur antequam sit verum, sed prescitur et prophetatur antequam sit.
Quarto modo dicitur prophetia donum prophetie, scilicet habitus mentis quo cognoscit anima res que aperte sibi ostenduntur a Deo.
Quinto modo potest dici prophetia ipse actus procedens ex tali habitu, scilicet actualis cognitio talium rerum. Utroque istorum modorum potest accipi in predicta diffinitione. Est enim prophetia divina inspiratio, scilicet scientia inspirata a Deo.
Queritur ergo de illo habitu qui est prophetia, utrum sit virtus aut non. Hoc probatur, quia est habitus mentis bene constitute. Ex tali enim habitu procedunt motus meritorii ; merebantur enim prophete prophetando populis, comminando penam et promittendo bona eterna ; ergo per motus illius habitus merebantur ipsi vitam eternam ; ergo ille habitus est virtus.
Forte dicet quod ille habitus non est virtus, quia motus illius non secundum se et per se sunt meritorii ; sed quod sunt meritorii, tantum habent ex caritate. Sed probatur quod haec ratio nulla sit, quia secundum hoc probatur quod iusticia, largitas non sunt virtutes, quia eorum motus non sunt meritorii nisi a caritate, et ex hoc sequitur quod nichil sit virtus nisi caritas.
Solutio. Re vera illud donum non est virtus propter duas causas.
Prima est, quia motus virtutis, secundum quod sunt a suis virtutibus, meritorii sunt. Motus enim largitatis est dare danda cui debet et ubi debet et gratia cuius debet, et secundum hoc motus talis vestitus omnibus suis circumstanciis procedit a sua virtute. Unde omnis motus virtutis, secundum quod est motus virtutis, est meritorius, quoniam difficile est et laudabile in tali medio consistere. Motus ergo iusticie, secundum quod est motus iusticie, per se et secundum se meritorius est, Licet hoc habeat a caritate, quoniam ipsa iusticia et ipse motus quicquid habet hoc habet a caritate. Motus autem prophetie non secundum se medium aliquod laudabile tenet, quia,eius motus non est nisi videre res que aperte ei ostenduntur, nec habet aliquam difficultatem, sicut nec habet difficultatem quod oculis corporalibus video aliquam rem.
Secunda ratio est, quia scientia que est prophetia, ut in pluribus, non est de hiis que pertinent ad cultum Dei. Sola enim cognitio illa que de Deo est vel de similitudine eius in nobis, virtus est, ideo quod credimus eas cum non videamus ; et haec est una causa quare logica et alie artes liberales non sunt virtutes. Alia ratio est, quia utuntur naturalibus ra. tionibus et principiis que per se cognoscit humanus intellectus ; et ideo non habent meritum apud Deum.
Adhuc videtur posse probari quod prophetia sit virtus, et specialiter de illa prophetia qua dicit Isaias virginem parituram, cum ait : Ecce virgo concipiet et pariet etc. Et queritur utrum ipsa sit virtus vel opus virtutis.
Videtur quod sic :
- Quia per illam visionem levavit se supra se. Aliter enim non vidisset, quia res visa omnem intellectum tam angelicum quam humanum transcendebat. Omne autem illud quo levatur quis supra se, est virtus ; et preterea illa visio sive cognitio erat de Deo et de rebus divinis. Omnis autem et sola talis cognitio virtus est.
- Item, licet visio glorie sit aperta, hoc non impedit quin sit virtus ; ergo huiusmodi visio qua videbat propheta aperte in speculo Christum de Virgine nasciturum, propter appertionem non impedietur quin sit virtus, nec aliud est quod impediat.
- Preterea assensus qui est in fide perficit eam et facit ipsam virtutem ; assensus enim idem erat in huiusmodi visione ; et inde ut prius.
- Item aut videbat propheta in speculo per medium, aut sine medio. Si sine medio videbat hoc in speculo, ergo immediate videbat in speculo, ergo immediate videbat speculum ; ergo raptus erat ; quod falsum est.
Si autem per medium ut per aliquam aliam imaginem a speculo, illa visio non videtur alterius speciei quam visio fidei ; dicetur quod propheta videbat mediante quodam radio egrediente de speculo, qui, in quantum radius, illuminabat ipsum et faciebat videre quod videbat.
Sed hoc non videtur posse sustineri :
- Quia cum omnis qui aliquid videt, quicquid illud sit, per lumen sibi datum a Deo videat, omnes secundum hoc viderent in speculo ; quod falsum est.
- Preterea ad hoc : ut sit in actu visio, non sufficit illuminatio, sed exigitur imago aliqua mediante qua fiat visus ; ergo. eodem modo ex parte ista preter huius irradiationem que ibi, fingitur, oportet ponere aliquam imaginem per quam mediam fiat visus ; et inde ut prius.
Solutio. Duplex est visio. Est enim visio adherentie et est visio non adherentie. Visio enim adherentie est que stat in apprehensione veri ; et est in speculativo intellectu ; et ideo ipsa non est virtus. Visio autem non adherentie que est in intellectu practico et transsit ab apprehensione veri usque ad delectationem boni, virtus est. Visio autem prophetie primi generis erat, non secundi ; et ideo virtus non erat. Respondendum est ergo per ordinem ad obiecta.
- Ad primum solvendum est quod in huius visione non levabat se supra se, sed Spiritus Ievabat eum supra se, ut dicit Ezechieles de se : Levavit me Spiritus etc.
- Secundum solvitur, quia apertio visionis non prohibebat illam visionem esse virtutem, sed aliud hoc, scilicet quod ipse videns, id est propheta, innitebatur ex toto apertioni et certitudini ipsius visionis et non prime veritati sive rei vise propter primam veritatem ; propter istam eandem rationem visio sensibilis colorati non est virtus, quia in huius visione videns magis acquiescit visioni quam viso. Sed in visione que virtus est magis innititur videns rei vise propter se quam propter visionem. Sicut autem est de visione que non est virtus, sic est de credulitate qua quis diligens magistrum suum ex affectu et credens ipsum esse summum in facultate sua, cum audit ab eo aliquid quod per se est dignum fide, magis credit illi rei propter hoc quod magister suus dicit eam quam propter ipsius rei veritatem.
- Ad tertio obiectum dicendum quod non est idem assensus in visione prophetica et in fide, quia non est eisdem circumstantiis vestitus, quia in fide acquiescitur rei vise, non visioni ; hic autem e contrario. Et preterea visio fidei subiacet libero arbitrio ; hic autem non.
- Ad ultimum dicimus quod propheta videbat immediate in speculo sive per speculum illum articulum, non tamen videbat tunc ipsum speculum, quia intellectus humanus tantam habet affinitatem ad speculum et tam immediatam coniunctionem quod per ipsum videt, non tamen ipsum videt, sicut patet in visu exteriori qui fit per imaginem in organo videndi receptam, que tamen non videtur.
Dictum est quomodo intelligendum sit quod prophetia est divina inspiratio, scilicet aperta scientia a Deo inspirata.
Quod autem sequitur : rerum eventus, sic intelligitur : rerum eventus, id est res prout habent esse sive sint future, sive presentes, sive preterite. Moises enim m propheta fuit manifestando rerum creationem, de quibus aperta cognitio data fuit a Deo ei ; et si aliquis ita a Deo illuminaretur, ut aperte videret per intellectum Deum esse trinum et unum, propheta esset, sed magis proprie propheta dicitur qui nuntiat res futuras. Ex hoc patet quod Isaias duplicem cognitionem habuit de hoc articulo : Ecce Virgo concipiet, scilicet cognitionem fidei et cognitionem prophetalem. Sed in actu non potest illis duabus uti simul.
Quod autem sequitur : immobili veritate denuntians, sic intelligitur, id est necessaria veritate, ut intelligatur de necessitate determinata sive conditionali, non absoluta. Unde haec est duplex : omnem prophetiam necesse est evenire, ut [per] prophetiam accipias ipsum prophetatum, non vocem prophetalem, quia nichil esset dict[u] vocem evenire. Si haec dictio necesse significet ibi necessitatem absolutam, falsa est. Si determinatam, vera est. Eadem multiplicitas solet hic assignari : omne grammaticum necesse est esse sciens. Si haec dictio necesse significet necessitatem inherentie, falsa est. Si coherentie, vera. Per hoc patet quod non valet haec argumentatio : [omne] prophetatum necesse est evenire, sed hoc prophetatum est, demonstrato contingenti ; ergo necesse est hoc evenire. Instantia. Omne grammaticum necesse est esse sciens, hoc est grammaticum ; ergo hoc necesse est esse sciens, et est in huiusmodi argumentationibus fallacia compositionis et divisionis, quia in uno sensu bec dictio necesse determinat pure subiectum respectu predicati, et secundum hoc significat necessitatem inherentie ; in secundo autem sensu determinat subiectum cum accidente, et secundum hoc significat necessitatem determinatam sive coherentie necessitatem. In prima tamen argumentatione proprie est fallacia compositionis et divisionis, ubi subiectum et accidens significantur diversis dictionibus. Sed in sequenti argumentatione que inducta est pro instantia, proprie est fallacia amphibolie secundum quosdam.
Sed obicitur contra hoc quod dicitur superius, quod prophete vident in speculo eternitatis, et dictum est superius quod omnia ibi sunt unum, et prophete vident ibi res secundum quod ibi sunt ; ergo vident ibi res et unum. Sed secundum quod sunt ibi unum, habent necessitatem absolutam ; ergo vident ibi res in necessitate absoluta ; quod prius negatum est.
Dicimus quod tropica est locutio, cum dicitur : omnes res esse unum in Verbo Dei, ut supra dictum est. Unde Licet proprie videant eas in libro vite scilicet, non tamen eas sicut nuntiant, sed secundum quod proprie vident eas in libro vite ut diversas. Sicut enim Deus videt res ut diversas et ut sunt future et videt eas in contingentia, si contingenter sunt future, ita proprie ibi legunt eas et ita nuntiant eas. Unde dicit beatus Augustinus : Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis, id est sola rerum manifestatio prout venture sunt.
Caput II
De speciebus prophetie.
Dicto quid sit prophetia, secundo capitula dicendum est de speciebus prophetie.
Et primo de distinctione specierum.
Secundo de prophetia Caiphe.
Tertio de prophetia Ione.
Quarto de prophetati necessitate.
Questio I
[De distinctione specierum].
Dividitur autem prophetia in duas partes : in prophetiam prescientie et prophetiam comminationis. Prophetia prescientie est que semper descendit a Dei prescientia, etiam secundum sensum quem sonare videtur verbum, sive de bono sive de malo sit prophetia. Prophetia autem comminationis est qua comminabantur prophete peccatoribus, nec semper necesse erat esse ex Dei prescientia secundum litteralem sensum.
Prophetia autem prescientie, secundum quod large sumitur, dividitur in prophetiam predestinationis et prophetiam prescientie stricte, ut dicatur de prophetia predestinationis que erat de bono eventuro, pro phetia prescientie que erat de malo eventuro non comminando. De prophetia predestinationis dicit beatus Augustinus quod prophetia predestinationis est quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio. Quod.autem dicitur omnibus modis, ita intelligi potest, id est ex Dei voluntate. Est enim Dei voluntas ad hoc, scilicet omnibus modis, ut det bona : quasi enim invitus infert mala. Vel omnibus modis dicitur, id est duobus modis, scilicet quantum ad litteralem sensum et quantum ad spiritualem, ut haec prophetia predestinationis : Ecce Virgo concipiet, que in beata Virgine impleta est quantum ad litteram. In Ecclesia vero impletur spiritualiter, que manens virgo per integritatem fidei generat Christum spiritualiter in cordibus fidelium. Et secundum hoc, per hoc quod necesse est omnibus modis evenire, differt prophetia predestinationis a prophetia comminationis, quam non est necesse impleri et ad litteram et spiritualiter, ut patet in prophetia Ione et in prophetia Isaie, qua dicit Ezechie : Dispone familie tue, quia morieris tu etc. Per hoc autem quod dicitur ut sine nostro impleatur arbitrio, differt prophetia predestinationis a prophetia prescientie, que per liberum arbitrium hominis impletur, ut illa qua dixit Dominus Petro : Ter me negabis.
Sed obicitur. Si beata Virgo non consensisset angelo, non natus esset de ea Christus, ergo illa prophetia : Ecce Virgo concipiet, non fuit impleta sine libero arbitrio hominis ; non ergo convenit omni prophetie predestinationis quod impleatur sine nostro libero arbitrio.
Ad hoc dicunt quidam quod hoc ita non est intelligendum sine nostro libero arbitrio, id est sine libero arbitrio alicuius certe persone. Si enim beata Virgo Maria non consensisset, nichilominus impleta esset illa prophetia in alia virgine. Sed haec solutio nulla est, quia hoc ·convenit prophetie prescientie, que communiter prophetat aliquibus malum suum sine comminatione, ut illa qua dixit Dominus Iudeis : Vos in peccatis vestris moriemini, id est multi de vobis.
Propter hoc dicimus quod hoc ita est intelligendum ut sine nostro impleatur arbitrio, id est sine operatione vel cooperatione liberi arbitrii ; non enim dico : sine libero arbitrio operante vel cooperante ad implectionem prophetie. Intelligendum est tamen de illis prophetiis predestinationis quibus Dominus promittebat se aliquid facturum supra naturam. Non enim posset intelligi de prophetia personali, ut de illa qua promissa est Abrahe spiritualiter terra promissionis, vel qua prediceretur de aliquo quod bonum opus meritorium facturus esset.
Questio II
[De prophetia Caiphe].
Circa secundum capitulum notandum est quod, sicut potest cognosci ex verbis beati Gregorii, Spiritus Sanctus quandoque tangebat corda prophetarum quantum ad vocem et quantum ad merita, ut in Iona, quando dixit : Adhuc erunt quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Quandoque tangebat corda prophetarum quantum ad vocem et quantum ad merita et quantum ad inferiores causas, ut in Isaia, quando dixit Ezechie : Morieris tu. Quandoque quantum ad providentiam sive ad consillum divinum, ut in Isaia, cum dixit : Ecce Virgo concipiet.
De primo genere prophetie queritur utrum Caiphas dixit verum. Probatur quod ita, quia super illum Iocum Exodi, ubi filii Israel dicunt : Fetere nos fecisti coram Pharaone, dicit Glosa : Verum dicunt nescientes, sicut Caiphas. Preterea dixit textus Evangelii quod a Spiritu Sancto dixit hoc, et a Spiritu Sancto non potuit dicere nisi verum ; ergo ipse dixit verum.
Contra. Ipse intendebat tantummodo quod expediebat Christum mori, ne ipsi amitterent locum et gentem, et hoc erat falsum, ut patuit ex post facto ; ergo non intendebat dicere nisi quod erat falsum, et nichil dicebat nisi quod intendebat ; [ergo] dicebat falsum.
Ad hoc dicebat magister Prepositinus quod Spiritus Sanctus usus est Caipha tanquam instrumento, ut angelus usus est asina Salaam tanquam instrumento, et illa locutio, qua locutus est tanquam instrumentum tantum, non fuit fructus sue male voluntatis, quia illa non fuit nisi bona, voluntas vero eius nonnisi mala.
Sed obicitur contra hoc, quia intendebat persuadere populo quod expediret Christum mori, et non intendebat nisi hac voce persuadere : Expedit ut unus moriatur etc. Ergo prolatio illius vocis processit ab eius mala intentione ; ergo fuit peccatum ; non ergo fuit a Spiritu Sancto.
Nobis videtur quod quatuor debent considerari. Primum est voluntas sive intentio ipsius. Secundum est actio qua protulit vocem propheticam. Tertium est ipse sermo prophetalis. Quartum est intelligentia eius quod intimavit e[i] Spiritus Sanctus, quod expediret Christum hominem mori etc. Duo prima peccata fuerunt, nec fuerunt a Spiritu Sancto secundum illos qui dicunt quod omnis actio non est a Deo. Duo autem sequentia fuerunt a Spiritu Sancto. Quod enim usus est illa voce, a Spiritu Sancto fuit. Similiter quartum fuit a Spiritu Sancto, quia ei revelavit quod expediebat Christum hominem mori pro populo, id est commodum erat sive spirituale sive temporale ; et ita hoc verbum expedit communiter se habebat et ad commodum temporale et ad commodum spirituale secundum revelationem sibi factam. Ipse autem ex malitia sua abusus est illa intelligentia et invertit illud commune ad commodum temporale tantum.
Dicimus ergo quod tam voluntas quam actio eius fuit peccatum, nec fuit a Spiritu Sancto. Quod autem dicitur quod illud fuit a Spiritu Sancto, sic est intelligendum, id est ab intelligentia sibi data a Spiritu Sancto.
Dicebat ergo verum, licet intenderet falsum, sicut si aliquis diceret : homo currit, intendens de Platone, et solus Socrates curreret. Nec tantum quantum ad vocem tetigit cor eius Spiritus Sanctus, sed etiam quantum ad intelligentiam, qua intelligentia ille abusus est, retorquens eam ad suam pravam voluntatem.
Sed cum eius actio fuerit prophetatio, queritur a quo fuerit prophetatio. Non potest dici quod a diabolo, quia cum esset pontifex anni, sicut dicitur in textu Evangelii, id est propter dignitatem sacerdocii, locutus est a Spiritu Sancto, et factus est propheta a Spiritu Sancto.
Si dicatur quod a Deo fuit prophetatio, ergo illa actio aliquid habuit a Deo ; ergo in opere diaboli est aliquid quod est a Deo, quod esse non potest.
Solutio. Dicimus quod non valet haec ultima argumentatio. Illa enim actio dicitur prophetatio non ab eo quod in se est, sed ab eo quod est in instrumento illius actionis, scilicet in voce. Est enim sensus : Caiphas prophetavit, id est protulit vocem significativam eius quod Spiritus Sanctus intendebat, sicut iste laudat Cesarem. Relatio illa que facit constructionem verbi ad accusativum non est in illa actione, sed in instrumento illius actionis, scilicet quia est sensus : iste profert voces significativas bonorum operum Cesaris. Secundum autem eos qui dicunt quod omnis actio est a Deo, non est dubium quin illa actio fuerit a Spiritu Sancto.
Questio III
[De prophetia Ione].
Queritur de secunda specie prophetie et de tertia, et queritur de Iona, utrum verum vel falsum dixerit, cum dixit : Ninive subvertetur. Probatur quod dixit falsum :
- Quia ipse non intendebat nisi. de corporali subversione, sicut neque Isaias, cum dixit Ezechie : Dispone domui tue etc. De utroque enim dicitur in Glosa super Isaiam, quod Dominus non revelabit eis consilium suum, et ita non revelavit Ione spiritualem subversionem ; ergo cum ipse intenderet de corporali subversione, et non ita contingit, dixit falsum.
- Preterea dicit Glosa super Ionam : prophetia Ione non descendit a prescientia Dei ; sed si sic esset eventurum, sicut Ionas predicebat, constat quod descendisset a prescientia Dei ; ergo non erat ita eventurum ; ergo dixit falsum.
- Item, ut in eadem Glosa super Isaiam habemus, dicit beatus Augustinus quod qui credit sicut loquitur, licet non vera, sint que loquatur, fideliter loquitur ; et hoc dicit propter Ionam et Isaiam : ergo neuter dixit verum ; ergo uterque dixit falsum.
- Preterea non excusatur Apostolus, quando dixit quod iret ad Hispanos, licet non ivisset ; quare potius in hoc excusatur propheta ? Sed probatur quod ipse dixit verum, quia ipse locutus est a Spiritu Sancto et prophetice ; ergo locutus est ex revelatione Spiritus Sancti ; sed Spiritus Sanctus non revelat nisi verum ; ergo ipse dixit verum.
- Item dicit eadem Glosa supra Isaiam quod Ionas dixit verum illud quod legit in libro vite, scilicet quod Ninive subverteretur secundum merita eorum ; et hoc erat verum ; ergo ipse dixit verum.
Solutio. Dicunt quidam quod Ionas dixit verum, scilicet dictum commune ad subversionem corporalem et spiritualem. Dicebat ergo verum simpliciter, sed tamen falsum quantum in se erat, sicut dictum est de Caipha ; et dicunt quod prophetia Ione descendit a prescientia Dei ; sed quantum ad eventum prout intendebat, non descendit a prescientia Dei. Omnes ergo o[p]iniones que videntur velle quod Ionas non dixit verum, retorquentur ad eventum pro quo Ionas intendebat. Omnes vero ille que videntur velle quod dixit verum, retorquentur ad illud quod dixit Ionas. Sed difficile est respondere ad hoc quod dicit Glosa, quod Dominus servis suis revelavit sententiam et non consillum. Si enim revelavit Ione illud commune, scilicet quod Ninive subverteretur corporaliter vel spiritualiter, et constat quod hoc erat consillum Domini, relinquitur ergo quod Dominus revelavit ei consillum suum.
- Propter hoc nobis melius videtur ut dicamus cum Glosa quod Ionas dixit illud quod legit in libro vite, scilicet quod Ninive subverteretur corporaliter secundum merita sua, id est : merita sua hoc exigebant ; et ita dixit verum.
- Ad primum vero obiectum dicimus quod re vera Dominus non revelavit Ione consillum suum, et quod intelligebat tantum de corporali subversione ; sed non asseruit eam simpliciter, sed cum hac determinatione secundum merita sua ; et ideo non dixit falsum.
- Ad auctoritatem vero que dicit quod prophetia Ione non descendit a prescientia Dei, dicimus quod re vera non descendit secundum sensum quem proprie exprimebant verba illa. Proprie enim siso gnificabant falsum. Ipse vero transumpsit ad significandum verum instinctu Spiritus Sancti. Illa enim propositio simpliciter proposita magis fuit comminatoria quam si esset apposita determinatio.
- Ad tertio obiectum dicimus quod Augustinus attendit simpliciter sensum verborum per quem dicitur quod neuter dixit verum, tamen uterque dixit verum simpliciter.
- Ad quarto obiectum dicimus quod aliquis dicit falsum, Spiritu Sancto operante ; sed nullus potest dicere falsum, Spiritu Sancto revelante, quia revelare est scientiam dare. Cum ergo non possit sciri falsum, patet quare potius excusatur propheta quam Apostolus a dictione falsi. David enim, quando dixit quod edificaret domum Domini, dixit hoc a Spiritu Sancto operante, quia dixit hoc a caritate, sed non dixit hoc a Spiritu Sancto revelante, quia nullam domum edificavit Domino.
Item videtur esse falsum quod dicit Gregorius quod Dominus mutat sententiam et non consillum. Non enim mutavit sententiam verborum Ione, cum sententia esset vera, quia ipse dixit hoc illa locutione, quod subverteretur secundum merita Ninive, id est merita sua exigunt hoc. Hanc veritatem numquam Dominus mutavit.
Propter hoc voluerunt quidam dicere quod Ionas dixit falsum, licet legisset in libro vite verum, et dixit illud falsum ex sua opinione, non ex Dei revelatione. Sed haec solutio non potest sustineri propter hoc, quia ipse, quantum in se erat, vehementer opinabatur quod Dominus parceret Ninivitis, sicut postea dicetur.
Ad hoc dicimus quod dicitur mutasse sententiam, quia fecit quod Ninive, que fuit digna subverti, postea non fuit digna subverti secundum merita etiam ; et ita utramque sententiam mutavit ; et illam quam proprie verba significabant, et illam quam improprie prophetia expressit.
Sed contra. Ionas dixit verum, quando dixit quod Ninive subverteretur, quod intelligebatur secundum inferiores causas ; ergo eadem ratione si aliquis modo diceret : virgo non peperit, diceret verum, quia est subintelligendum hoc secundum inferiores causas. Patet autem quod hoc esset hereticum dicere, quia contra fidem est.
Ad hoc dicimus quod nullus ex sua auctoritate de Deo loqui debet nisi proprie. Unde hereticus esset qui sic de Deo vellet loqui, nisi in aliqua auctoritate inveniretur talis modus loquendi. Ionas autem locutus est es improprie instinctu Spiritus Sancti, quia magis comminatorie locutus est quam si addidisset determinationem ; et ideo non est trahendum ad consequentiam : dictum est quod Ionas intellexit de corporali subversione, quando dixit : Ninive subvertetur. Hoc etiam potest haberi ex Glosa super principium Ione, que dixit quod Ionas erat ignarus divine dispositionis.
Sed contra. In eadem Glosa dicitur : Is cum illuminante prophetia videbat peccatores Ninive misericordiam consecuturos etc. Ergo Ionas, illuminante prophetia, videbat dispositionem Dei de misericordia exhibenda ; ergo non erat ignarus divine dispositionis.
Preterea sicut habemus in ipso textu, dixit Ionas : Numquid non hoc verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? Propter hoc precipitavi, ut fugerem in Tharsis. Scio enim quod tu es Deus clemens et misericors et multe miserationis et ignoscens super malicia. Ergo certus erat Ionas etiam prophetia revelante, quod Ninive non subverteretur corporaliter ; et ita falsum est quod iste esset ignarus divine dispositionis, etsi intenderet tantum de corporali subversione. Cum dixit : Ninive subvertetur, videtur quod Iocutus fuit contra conscientiam.
Solutio. Dicimus quod non est locutus contra conscientiam, quia non intellexit de corporali subversione simpliciter, sed cum hac determinatione secundum merita. Suspicabatur tamen quod Deus dimitteret peccata illis penitentiam agentibus ; sed non erat certus ; et ideo bene dixit Glosa quod ignarus erat divine dispositionis. In illa autem auctoritate : Is cum illuminante prophetia etc… hoc verbum videbat improprie sumitur, id est vehementer suspicabatur, et illi duo ablativi non notant ibi causam rei verbi, sed sunt ablativi absoluti, notantes concomitantiam.
Questio IV
De necessitate prophetati.
Quarto queritur de necessitate prophetati. Demonstretur ergo aliquod contingens prophetatum ab aliquo propheta, hoc est dictum ab isto. Ergo necesse est hoc esse dictum ab isto. Ergo necesse est hoc esse dictum, quia quicquid est factum, necesse est esse factum ; ergo eadem ratione quicquid est dictum, necesse est esse dictum.
Preterea necesse est hanc dictionem fuisse, quia actio vel passio que iam preterite sunt non dependent de futuro ; et si haec dictio fuit, fuit dictio huius, quia non potuit esse dictio alterius ; ergo necesse fuit hoc fuisse dictum, et hoc dictum fuisse a Spiritu Sancto. Quod probatur, quia hoc tantum fuit a Spiritu Sancto, et Spiritus Sanctus fuit causa huius dictionis ; ergo tam causa quam effectus fuit ; ergo nec causa secundum quod causa, nec effectus secundum quod effectus dependebat de futuro ; ergo necessarium est hoc dictum fuisse prophetice. Sed si hoc est dictum prophetice, hoc erit ; ergo necessarium est hoc fore.
Solutio. Necessarium est hoc fuisse dictum, sed non necesse est hoc fuisse dictum prophetice, quia non est necesse quod Spiritus Sanctus illud revelaverit, cum non sit necesse quod propheta huius scientiam habuit. Nec valet : necesse est hoc esse dictum a Spiritu Sancto ; ergo necesse est hoc fuisse dictum prophetice. Et est ibi fallacia secundum consequens a superiori ad inferius affirmando, sicut patet ex superius dictis : ex futuro pendet quod propheta habuit scientiam huius propter re[l]ationem que intelligitur in hoc nomine scientia, que relatio exigebat suam correlationem in futuro.
Caput III
Utrum prophetia evacuabitur.
Tertio capitulo queritur utrum prophetia evacuabitur.
Quod si est, ergo non fuit in Christo ; ergo Christus non fuit propheta ; quod falsum est. Ipse enim propheta fuit, sicut dicit Moises in Deuteronomio : Prophetam suscitabit tibi Deus etc.
Et preterea, sicut verus propheta comminatus est Iudeis excidium urbis futurum peccatis exigentibus et eos in peccatis morituros.
Preterea rerum eventus sibi divinitus inspiratos secundum quod homo immobili veritate predixit. Quod autem non sit evacuanda prophetia, apparet, quia fuit in Christo, in quo nichil imperfectum, nichil ex parte fuit. Datus est enim ei Spiritus Sanctus non ad mensuram, quia in ipso habitavit plenitudo divinitatis corporaliter ; ergo prophetia non videtur esse ex parte. Solum autem quod imperfectum est evacuabitur.
Preterea prophetia sive visio prophetalis plena visio est. Plene enim et perfecte videbant prophete futura in speculo tanquam in sua luce et causa, et hoc visione prophetali.
Preterea easdem res videbit propheta in futuro quas modo videt futuras, et per idem, quia per idem speculum et sub eisdem dispositionibus ; ergo eadem visione videbunt illas quas modo vident ; ergo visio prophetalis non evacuabitur ; et ita prophetia non evacuabitur.
Solutio. Visio est simplex, qua videntur res secundum se, non in quantum sunt via et nutus Dei, et ab hac visione simplici dicebantur prophete videntes. Haec evacuabitur, quia non est realis, quia non habet mam delectationem sibi annexam, de qua dicitur : Delectasti me, Domine, in factura tua. Et licet plena sit et perfecta huius cognitio aliquo genere perfectionis et plenitudinis, non tamen habet omnium plenitudinem et perfectionem que requiritur ad hoc, ut visio non evacuetur ; et per hoc solvuntur obiectiones ad hoc facte.
Est visio realis que utitur rebus ut vestigiis et indiciis divine bonitatis ; et haec est plenissima et perfectissima ; habet enim predictam delectationem sibi annexam de qua loquitur Psalmista. Et haec stabit, quia per eam modo omnia nostra sunt, et in futuro plenius. Visio autem prophetalis que fuit in Christo excellentior fuit quam aliqua visio alterius prophete. Fuit enim perfectus Ebreus, in quo non fuit aliqua visio simplex creature, unde ab excellentiori visione dicitur propheta quam alii prophete.
Deinde obicitur. Videtur enim posse probari quod expositores Sacre Scripture fuerunt prophete. Nam Pharao, licet viderit septem boves etc., non dicitur fuisse propheta, sed qui exposuit visionem, scilicet Ioseph. Eodem modo Nabugodonosor aut Balthasar, sed Daniel qui exposuit visionem ; ergo eodem modo, cum Ezechiel viderit speciem electri, non tamen exposuit, sed Gregorius potius dicendus est propheta quam Ezechiel. Preterea eodem spiritu quo sunt edite Scripture, sunt exposite ; sed spiritu prophetico sunt edite ; ergo spiritu prophetico sunt exposite ; ergo sancti in exponendo prophete fuerunt.
Solutio. Non ideo solum prophete dicti sunt Daniel et Ioseph, quia visiones re[g]um exposuerunt, immo quia et eis in speculo ostense sunt figure, et eorum signata revelata sunt eis et aperta in eodem speculo. Licet autem Gregorius et alii figurarum veritatem cognoverunt, Spiritu Sancto docente, non tamen revelante vel in speculo ostendente ; et per hoc solvitur primo obiectum.
Ad secundum dicimus quod ibi est paralogismus accidentis. Ex hiis patet quod duplici visione, scilicet prophetie et fidei vidit Abraham Incarnationem Filii Dei, et prophetia fuit in eo simplex. Que autem fidei fuit in ipso realis et perfecta ; et de illa dicit Dominus in Evangelio : Abraham exultavit ut videret diem meum ; vidit et gavisus est. Hoc enim annexum sibi habet gaudium et exultationem, non autem simul actu hahuit visiones.
Caput IV
De officio prophetarum.
Quinto capitulo queritur de officio prophetarum.
Dividitur autem hoc capitulum in tria.
Primo queritur utrum statim credendum sit prophete maxime in indifferentibus.
Secundo utrum obediendum sit prophete precipienti contra legem Dei.
Tertio de pena pseudoprophete.
Questio I
[Utrum statim credendum sit prophete maxime in differentibus].
Quod credendum sit, videtur, quia prophete erant os Dei, quia dicitur in prophetis : Os Domini locutum est. Ergo eis credendum erat sicut et Domino.
Item Ioachim et Sedethias vituperabantur, quia non crediderunt Ieremie prophetandi captivitatem Iherusalem, et hoc erat indifferens ; ergo Ioachim et Sedethias debebant credidisse Ieremie in tali casu ; eadem ratione aliis prophetis debet credi semper ubi prophetant indifferentia.
Contra. Dicit Gregorius quod prophete quandoque loquebantur a Spiritu Sancto, quandoque a suo. Sed populus nesciebat utrum a Spiritu Sancto vel a suo loquerentur ; ergo non tenetur credere. Quare ergo reprehenduntur Ioachim et Sedethias ?
Solutio. Veri prophete discernebantur per tria : bona vita est unum. Secundum quod prophetata ab eis sepe evenerant, sicut fuit de Ieremia. Tertium est quod, quando prophete veri loquuntur de spiritu suo, statim corriguntur, sicut patet in Natan, qui dixit David volenti edificare domum Domino : Fac quicquid cogitasti, quia Dominus tecum est. Set statim correptus est a Domino dicente : Vade, et die David, servo meo : Non edificabis michi domum, quia vir sanguinum es. Quia ergo Ieremias persistebat prophetando captivitatem Iherusalem, cum huius prophetie multotiens evenissent, et bone esset vite, tenebantur ei credere.
Questio II
Utrum obediendum sit prophete precipienti [contra legem Dei].
Secundo capitulo queritur utrum obediendum sit prophete precipienti contra legem Dei.
Quod videtur :
- Quia Micheas dixit cuidam : Percute me ; et cum noluisset eum percutere, dixit : Quia noluisti obedire voci Domini, veniet leo de silva, et devorabit te. Ergo ille tenebatur ei obedire, et constat quod precipiebat contra legem Dei.
- Preterea prophete sunt os Domini ; ergo eis credendum est, sicut Domino. Sed si Dominus perciperet alicui quod interficeret fillum suum, teneretur hoc facere, sicut patet in Abraham ; ergo si propheta precip[it] aliquod tale, tenentur homines ei obedire.
Contra. Dicit Apostolus quod si etiam angelus de celo contrarium dixerit, anathema sit. Si ergo non est credendum angelo venienti de celo et dicenti contra legem Dei, ergo multo fortius nec prophete.
Solutio. Aliquid est contra legem Dei in se, sed non secundum se, ut interficere hominem, quia hoc bene potest fieri ; et si tale quid precipiat propheta constantibus tribus predictis ; debent ei credere, tamen cum timore et expectatione, secundum quod grave magis vel minus esset prophete. Si vero illud quod precipit est contra legem Dei in se et secundum se, ut negare Christum vel fornicari, non esset ei credendum vel an gelo vel prophete ; et in tali casu loquitur Apostolus.
- De illo autem qui noluit obedire Michee, dicimus quod forte nullam penam meruerat, et pena illa non est inflicta illi pro peccato. Non enim omnis pena infertur pro peccato ; vel forte aliquod signum habebat Micheas, quod dicebat hoc a Spiritu Sancto, sicut creditur Abraham habuisse.
- Abraham enim, quando credidit angelo dicenti : Immola michi filium tuum, signum apertum habuit, quod Dominus hoc dicebat, vel discretionem spirituum habebat. Est ergo generaliter verum quod iteratio prophetie semper debet expectari, si non habeatur certum signum de prophetia, vel discretio spirituum.
Sed ex hoc videtur quod Achaz non tenebatur statim credere Isaie dicenti : Pete tibi signum a Domino. Precipiebat enim contra legem Dei, quia cum homo habet aliquid quod potest facere consilio humano, non debet totum negotium dimittere Deo, quia hoc esset temptare Deum : Unde videtur quod bene respondit, cum dixit : Non petam, et non temptabo Dominum. Ergo pro nichilo redarguitur a sanctis propter hoc, quod noluit petere signum.
Solutio. Si illud ex humilitate dixisset, non peccasset ; sed quia ex contemptu dixit, peccavit. Nolebat enim quod gloria attribueretur Deo, sed idolis que preponebat Deo.
Obicitur autem de fine illius auctoritatis :
- Quia cum ita esset quod maxima humilitas petendi signum data esset Achaz vel de celo vel de terra vel de quocumque alio loco, et ipse ex indignatione et contemptu noluit petere, convertit se propheta ad filios Israel, dicens : Audite ergo Deo etc., quasi diceret : numquid parum vobis est superbire contra homines, nisi et contra Deum superbiatis ? Et subiunxit : Propter hoc etc. Sed dicere debuit : propter hoc non dabit Dominus vobis signum, cum vos et rex vester superbiatis contra eum.
Preterea obicitur a Iudeis quod illud : Ecce virgo concipiet et pariet fillum etc. non est simpliciter intelligendum de beata Virgine, quia signum rei debet precedere rem cuius est signum. Sed liberatorem ab illis duobus regibus, de quibus ibi fit mentio, non precessit signum illud, quia beata Virgo longe post nata fuit, et longe post peperit ; ideo dicunt Iudei quod illud intelligitur de uxore Isaie.
Solutio. 1. Sic est intelligenda prophetia : propter hoc, quod Achaz adeo superbit et est indignabundus contra Dominum, idcirco non dabitur ei signum, sed humilibus, si qui sunt de domo Iacob ; vel sic : propter hoc vel propter superbiam eius dabit nobis Dominus signum tale quod non omnes intelligunt, sed soli humiles, sicut dicitur in Ioanne : In iudicium veni in mundum, ut qui non vident etc. ; quasi diceret : Dominus salvabit mundum per Emanuelem natum de Virgine, qui erit Deus et homo, quia Emanuel. Et hoc credentibus est signum liberationis Iudeorum a duobus regibus qui infestabant Ierusalem sive regnum Iudeorum.
Quia enim de Iudeis nasciturus erat Salvator omnium, perpendi poterat quod Iudeos salvaret ab illis.
- Ad obiectum ludeorum respondemus quod signum quandoque sequitur rem, sicut in Exodo dixit Dominus Moisi : Hoc erit signum quod miserim te, immolabis etc. Tamen Hebrei distingunt ibi quod miserim te ; ibi incipit illa sententia : immolabis etc. Propter hoc recurrendum est ad unctionem Saulis in regem - I Regum - que precessit signum ei predictum a Samuele, scilicet quod inveniret duos viros iuxta sepulcrum Rachel qui dicerent ei quod invente sunt asine patris sui. Et hoc ei fuit signum quod ia :m unctus erat a Domino. Et circoncisio Abrahe secuta est perfectam iusticiam Abrahe, cuius tamen signum fuit.
Item dixit Deus : Quos Deus coniunxit, homo non separet. Cum ergo Alexander papa dixit quod vinculum matrimoniale solvitur per ingressum in religionem, videtur quod non debuit illi statim credi, licet dicatur quod canones promulgate sunt a Spiritu Sancto, quia loquebatur contra legem Dei.
Solutio. Non loquebatur contra legem Dei, immo hoc habebat ab ipso Domino, qui vocavit beatum Ioannem evangelistam a nuptiis ad statum perfectionis, scilièet ad officium apostolatus. Et Alexander non statuit contra Iegem Dei, sed explanavit nobis legem Dei. Cum enim aliquis coniugatus transit ad frugem melioris vite ante carnalem [copulam], non ipse separat matrimonium, sed Deus. Ante enim carnalem copulam vinculum tantum spirituale est ; et idcirco potest solvi per spiritualem mortem, sicut quando est carnale potest solvi per carnalem mortem.
Item dicitur in Ieremia : Propheta qui vaticinatus fuerit pacem, cum dictum eius evenerit, scietur esse propheta Domini. Ergo cum non credebant Ieremie prophetanti destructionem Ierusalem, non peccabant, cum illud non evenisset.
Solutio. Tenebantur ei credere, quia per aliqua prophetata ab eo que iam evenerant, debebant scire ipsum esse verum prophetam. Predicta ergo auctoritas de novellis prophetis et de illis qui faciebant se prophetas, intelligenda est.
Questio III
Queritur de pena pseudo [prophete].
Tertio capitulo queritur de pena pseudo [prophete]. Habetur enim in Deuteronomio : Propheta qui corruptus nomine meo vel aliorum deorum falsum dixerit, interficiatur. Sed non potest cognosci quod falsum dixerit nisi per eius dictum, scilicet per significationem vocis quam profert. Sed secundum propriam vocis vellocutionis significationem, Ionas dixit falsum ; ergo Ninivite, quando viderunt quod non subvertebatur Ninive in tempore determinato a Iona, debuerunt eum lapidare secundum legem.
Solutio. Naturale est homini quod semper speret de misericordia Domini, immo etiam omni animali. Unde quod dicebatur a Iona, intellexerunt Ninivite secundum merita et nisi peniterent ; et ideo non debuerunt ipsum interficere, cum a Spiritu Sancto intellexerunt sensum prophetie, scilicet secundum quod merita eorum exigebant quod subverteretur civitas ; et ideo voluerunt mutare merita, ut Dominus eos non subverteret.
