Tractatus VIII — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus VIII

TRACTATUS OCTAVUS

 

DE ALIIS CREATURIS

 

Dicto de angelis, dicendum est de aliis creaturis inter quas primo dicendum est de primo creatis et earum principiis.

Secundo de operibus sex dierum et distinctione illorum.

Tertio de homine, de quo principaliter intendimus.

 

 

Caput I

[De primo creatis et eorum principiis].

 

De primis creaturis dixit Moyses in principio Genesis, in quo libro docemur quod Deus creator est visibilium et invisibillum, de Trinitate et Incarnatione et de Passione per imolationem Isaac, et de huius articulis fidei. Et ideo liber Genesis primus est inter libros theologie, quoniam instruit nos in articulis fidei, que est prima virtutum.

Loquens de primis creaturis Moyses in principio Genesis dicit generaliter instinctu Spiritus Sancti : In principio fecit Deus celum et terram. In principio, id est in Filio sive in Sapientia ; sicut aliquis artifex per sapientiam suam operatur aliquam rem corporalem, ita Deus per Sapientiam suam eternam operatus est mundum. Unde : In sapientia tua, Domine, fecisti omnia. Et in Evangelio : Omnia per ipsum facta sunt etc. Vel : In principio, hoc est in principio temporis sive in exordio creaturarum, fecit Deus celum empireum cum contentis suis angelis, et terram, id est materiam omnium visibillum.

Per hoc quod dicitur : In principio, id est initio temporis, excluditur opinio Aristotelis, qui dixit mundum esse eternum ; cuius opinio superius improbata est.

Per hoc quod dicit : creavit, excluditur opinio Platonis, qui dixit tria fuisse principia : artificem, materiam et ideam. Locutus est ergo de Deo carnaliter ad similitudinem carnalis artificis, qui ad hoc quod faciat aliquid, oportet quod habeat materiam ex qua faciat, et exemplar ad imaginem cuius faciat ; et sic derogatur potentie divine, loquens de Deo tanquam non possit aliquid facere sine materia exteriori et indigeret re extrinseca ad hoc quod operaretur ; quod falsum est. Quod ostenditur per hoc, quod magis est potens quod per se est potens quam id quod per aliud est potens. Si ergo Deus est omnipotens, per se potest facere quicquid vult, nec indiget aliquo extrinseco, sive materia, sive instrumento, sive cooperatore.

Et hanc omnipotentiam Dei per se operantis ostendit Moyses, cum dicit : Creavit Deus, id est de nichilo in esse produxit, sic excludens opinionem Platonis et Epicuri, qui posuit duo esse principia : athomos et inane, ex quibus dicit mundum esse factum, non creatum. Per hoc etiam quod dicitur : Creavit celum etc., excluditur opinio Manichei, qui duo posuit principia rerum, scilicet Deum benignum, principium rerum incorporearum, et Deum lucis et Novi Testamenti, et alium deum malignum, quem vocat deum tenebrarum et deum Veteris Testamenti ; et hunc dicunt esse principium omnium visibillum, que, quia mutabilia sunt, mala sunt secundum eos. Et suam opinionem probare volunt quibusdam maximis, quarum prima est : Cuius causa invariabilis est, ipsum quoque est invariabile. Cum ergo Deus benignus sit causa invariabilis, causa non est variabillum. Secunda causa est : Non est idem constructivum et destructivum eiusdem. Cum ergo Deus sit causa destructiva malorum hominum, non est causa constructiva eorumdem. Tertia : Contrariorum contraria sunt principia. Cum ergo bonum et malum sint contraria, contraria habent principia. Cum ergo Summum Bonum sit causa boni, summum malum erit principium mali.

De prima dicimus quod ipsa est falsa. Probatum est enim quod omnia variabilia ab uno invariabili ; et hoc ideo, quia non de se ipso illa facit, sed de nichilo. De secunda dicimus quod non tenet in aliquibus causis voluntariis. Aliquis enim artifex causa est constructiva malorum quoad essentiam, et destructiva eorumdem quoad maliciam. De tertia dicendum est quod non est generalis. Patet enim quod non tenet in primis contrariis, ut in calido et frigido, quia non habent ante se aliquam contrarietatem. Bonum autem et malum non sunt recte contraria, si accipiatur bonum nature vel etiam bonum gratie, quia malum nichil est, et ideo non ciportet quod habeat aliquam causam sui existentem. Unde dicit Augustinus quod ideo Manicheus deceptus fuit, quia prius voluit scire unde malum quam quid malum, Si enim scivisset quod malum nichil aliud esset quam corruptio vel privatio boni, scivisset quod malum non est nisi in bono, nec posuisset causam efficientem deficientis. Defectus enim in deficiente causam non habet efficientem, sed defectum sive privatioriem.

Hoc ergo quod dicit Moyses : Creavit, id est de nichilo fecit sive per se fecit sine adminiculo alterius, ostendit quod qu[i] creavit, per se potuit producere in esse. Per se autem posse facere aliquid, omnipotentia est. Omnipotentia vero non potest esse nisi in Summo Bono ; et ideo per hoc quod dicit : Creavit Deus celum et terram, excluditur opinio Manichei.

 Item cum Manichei dicant quod quicquid est ex invariabili sit invariabile, sequitur, cum anime sint ex invariabili, quod sint invariabiles ; ergo peccare non possunt. Ad quod ipsi dicunt quod anime per se et secundum se peccare non possunt, sed ex carnis coniunctione vel ex diaboli suggestione peccant.

 

 Queritur ergo utrum necesse sit ipsas peccare diaboli suggestione, vel non. Si sic, ergo non est eis imputandum ; si vero necesse non est, sed voluntarie a[c]quiescunt, ergo diabolus non est er se potens eis nocere nec per se potens est sibi nocere, quia non potest prior esse ; ergo per se non potest alicui nocere ; ergo per se non est potens agere male, quia nichil est malum, nisi in aliquo noceat.

 

Contra. Ipse est summe malus ; ergo per se est potens male facere. Item cohibere malum est bonum : haec propositio est per se nota ; ergo posse cohibere malum est bonum posse ; ergo est in Summo Bono, quia aliter non esset omnipotens. Ergo summe bonum, scilicet, Deus, potest cohibere diabolum a malo ; ergo diabolus non per se potest facere malum.

 

Contra. Est summe malus secundum eos ; ergo per se potest facere malum et non potest impediri, sicut summe bonum potest facere bonum et non potest impediri.

Item dicunt quod nisi esset unum principium et deus tenebra.rum, non esset assignare rationem quare prius tenebras creasset quam lucem ; quod ipsi volunt habere ex illo textu : Et tenebre erant super faciem abissi, quoniam sequitur : Dixit Deus : Fiat lux etc. Sed ista opinio nullius est momenti ; nam omnia entia et creata ab uno fluxerunt principio ; quod innuitur, cum dicitur : In principio. De quorum non fuit tenebra, cum ipsa nichil sit nisi sola privatio vel absentia lucis.

Alias etiam rationes sophisticas ad muniendum proprium errorem inducunt, quarum una est, quod bonum et malum sunt contraria, et magis bonum et magis malum similiter ; ergo et maxime sive Summum Bonum, et maxime sive summum malum ; ergo aliquid est summe malum, sicut aliquid est summe bonum. Sed ista ratiocinatio inefficax est et inepta ; et hoc patet etiam in acuto et obtuso, quia acutum et obtusum in angulis habent contrarietatem, et magis acutum et magis obtusum, non tamen summe acutum et summe obtusum, quia nullus angulus est talis, scilicet adeo obtusus quin possit esse obtusior ; similiter ex hac parte est. Re vera enim, si aliquid esset summe. malum, ipsum et summe bonum contrariarentur sibi ad invicem.

Alia ratio quam ad idem astruendum afferunt, talis est. Aliquid dicitur magis bonum alio, secundum quod magis accedit ad bonum in summo, hoc est ad Summum Bonum ; ergo aliquid similiter iudicandum est magis malum, quia magis accedit ad summe malum ; ergo aliquid est summe malum. Ad hanc autem respondendum quod, licet magis bonum dicatur aliquid secundum appropinquationem ad summe bonum, tamen magis malum non dicitur, nisi quia magis recedit a bono ; unde magis malum dicitur quod maioris bonitatis est privat[iv]um ; et sic solvitur illa obiectio.

Tertiam rationem adducunt talem. Est bonum per participationem, et est bonum per essentiam ; ergo est malum per participationem, et est malum per essentiam ; ergo est summe malum, sicut est summe bonum. Illud solvitur sicut primum. Nam contra naturam mali est quod aliquid sit summe malum sive per essentiam, quia malum non potest esse sine bono et nisi in bono, sicut probat Dionisius, per hoc quod non est malum, si non nocet.

Confutatis igitur et infirmatis rationibus quibus impietatem suam molliuntur tueri, proponende sunt in medium demonstrationes quibus eorum impietas evidenter suggillatur et eliditur. Et primum adducemus rationes ad hoc, deinde auctoritates Novi Testamenti, quod solum ipsi admittunt, [provocantes] tamen et apperientes errorem suum, qui talis est sicut continetur in libro Manichei, qui dicitur Epistola fundamenti, et sicut in libris suis recitat Augustinus. Posuerunt enim principem lucis cum habitatoribus suis cuius habitatio est in terra lucis, que terra lucis secundum eos est super ista visibilia. Posuerunt ex adverso principem tenebrarum cum suis habitatoribus, quorum habitatio est terra tenebrarum ; et ibi posuerunt turbatioriem et obscuritatem, merorem et tenebras, que omriia dixerunt esse a principe tenebiarum ; et omnîa corruptibilia et mutabilia dixerunt esse ab eodem.

 

Set contra eos multipliciter opponitur : Primo sic. Quicquid est, aut est bonum, aut malum : hanc communem animi conceptionem negare non possent. Corruptio ergo rerum aut est bona, et sic a Deo benigno. Nam quicquid est bonum, a Deo benigno est. Hoc bene concedunt. Et si ipsa est a Deo, et corruptibilia in quantum huiusmodi sunt ab eodem. Si autem mala est corruptio, ergo ipsa corruptibilia bona per aliam maximam. Sed si sunt bona, ergo a Deo, ut prius. Demonstretur aliquod corruptibile. Inde sic. Hoc est malum ; aut ergo est sua malicia ; et sic esset summe malum, et sic plura mala essent summe, et non unum solum ; aut si non est sua malicia, abstrahatur illa malitia ; preter ipsam igitur ibi aliquid remanet. De illa queritur utrum sit malum aut bonum ; quod malum, dici non potest, quia malitia abstracta est ; si bonum, ergo est a Deo ; ergo hoc corruptibile est a Deo.

Item Augustinus duas rationes inducit contra eos, quarum prima est talis : 0 tu, Manichee, in rebus corruptibilibus vituperas corruptionem etc., et ego tecum. Lauda ergo mecum ordinationem, speciem, salutem etc. ; et si hoc, si illa dicis mala et corruptibilia et vituperabilia, ista mecum dicas bona, quia et laudabilia, et precipue cum illa que ibi vituperas non sint talia, quibus amotis pereat res. Haec autem que mecum debes commendare, talia sunt quibus absentibus res non manent. Si igitur ista sunt bona et sunt naturaliter inherentia rebus ipsis et ab eis inseparabilia ; ergo et res naturaliter bone ; et inde ut prius. Alia talis est. Dicit Augustinus quod ipsi maiestatem divinam detractant, ut malum in suo loco ponant, quia ponunt terram tenebrarum et terram lucis sese contingere in latere uno, sed utramque immensam esse, unam sursum, alteram versus deorsum. Et dicunt quod Deus benignus non habitat illam terram tenebrarum. Set contra. haec sit obicit Augustinus : Intellectus tuus, o Manichee, attingit terram illam ; ergo Deus multo fortius, cum ipse infinite sit magnitudinis et maior tuo intellectu.

Item dicunt ipsi quod anima intellectualis, licet sit a Deo et de substantia ipsius Dei facta, tamen peccare potest, et cum peccat, detruditur in corpus : ignobilius, ut ibi torqueatur, ut in corpus canis vel consimile. Unde magister Prepositinus, qui diu conversatus est inter eos et paucos potuit ad viam veritatis reducere, narrabat se audisse propriis auribus quod, cum videbant canem alludentem cauda, dicebant : anima istius cito purgabitur et liberabitur. Si igitur anima, licet sit a Deo benigno, non impeditur quin possit peccare, ergo corpus licet sit a deo maligno, non impedietur quin possit bene facere ; ergo potentia benefaciendi est in eo ; et illa est bona ; ergo secundum illam est a Deo bono.

Item summe bonum est tale quo non potest excogitari melius vel eque ; et summe potens est facere bonum quodcumque excogitari potest ; ergo cum destruere malum sit bonum, et destruere summe malum erit valde et summe bonum ; ergo summe bonum potest destruere summe malum. Eodem modo e contrario si summe malum est aliquid, ergo ipsum potest facere malum quod maius excogitari non potest ; ergo potest destruere Summum Bonum, quia hoc esset summe malum. Sed hoc falsum ; sic enim non esset summe bonum, summe potens, quod non est intelligibile. Ex hoc indirecte sequitur quod impossibile est intelligi summe malum.

Item summe malum, quod est fons et origo omnis mali, sicut ipsi dicunt, constat quod potest facere malum. Sed illud malum potest nocere. Aliter enim non esset malum ; ergo potest adimere aliquod bonum nonnisi ipsi summe malo ; ergo aliquod bonum est in eo ; ergo non est.

Item summe bonum et summe malum conveniunt in esse. Sed esse in quantum esse est bonum, quoniam ab omnibus desideratur. Bonum autem est quod omnia optant, sicut ait Augustinus ; ergo summe malum habet in se aliquod bonum ; ergo non est summe malum.

Auctoritate autem Novi Testamenti eliditur error iste evidentissime. Dicit enim Apostolus : An nescitis quia membra nostra templum sunt Spiritus Sancti ? Qui ergo violaverit tentplum hoc, disperdet illum Deus. Et ibi dicit Glosa Augustini quod littera Grecorum est : Qui corruperit templum hoc, corrumpet illum Deus ; ergo corruptio est a Deo.

Item si membra nostra templum sunt Spiritus Sancti, ergo sunt bona, quia Spiritus Sanctus, cum sit summe bonus, non habitat nisi in bono ; sed si sunt bona, ergo sunt a Summo Bono.

Item si Summum Bonum habitat in membris nostris, ergo habitat in terra tenebrarum ; quod iterum est contra eos.

Item contra omnem heresim que non recipit Vetus Testamentum, est illa auctoritas Domini in Evangelio : Habent Moysem et prophetas ; audiant illos. Si Moysem et prophetas non audiunt, neque si aliquis ex mortuis resurrexerit, credent ei ; ergo qui non recipit Vetus Testamentum, neque Novum. Has autem hereses permittit Dominus pullulare et superseminari cum tritico propter utilitatem suorum, qui, visa vilitate hereticorum et pena, gratias agant quod non permissi sunt sic errare, et ut etiam exerceantur, quia, sicut dicit Apostolus : Oportet et hereses esse, ut qui probati sunt argento manifesti fiant.

 

 

Caput II

De sex operibus sex dierum, per ordinem.

 

Questio I

[De opere prime diei].

 

Articulus I

[De hoc verbo : In principio creavit Deus celum].

 

Manifestata et improbata opinione Manicheorum, secundo capitulo agendum est de operibus septem dierum per ordinem. Et primo de opere prime diei. Dicit autem beatus Augustinus, in libro suo contra Manicheum, quod Manicheus deridet librum Genesis, in cuius initio dicitur : In principio creavit etc. Querit enim Manicheus in quo principio. Nam si in principio temporis, ante igitur otiosus erat. Otiositas autem vituperabilis erat et vitiosa.

Preterea si in inchoatione temporis operatus est quod non ante tempora eterna fecerat, subito atque repente operatus est ; quod similiter in ipso est vituperabile.

Ad hoc respondet Augustinus quod obiectio ista procedit ac si tempus fuisset antequam Deus creasset tempus. Cum ergo ante temporis creationem non esset tempus, non valet quod obiciunt. Nam otiositas et subito tempus.

Dicunt et preterea : occiositas dicit cessationem ab opere, quando congruum et conveniens est operari. Ante autem quam operaretur Deus, non fuit conveniens ipsum operari.

Item obicit Manicheus : si non posset Deus aliqua bona facere, impotentia esset. Si autem posset et non vellet, invidia esset. Ergo [si] antequam faceret res, non potuit eas facere, impotens fuit ; si autem potuit et noluit, invidus fuit.

 

Et solvendum est, secundum Augustinum, quod ab eterno non debuit mundum creare. Sic enim equalis esset creatura Creatori in aliquo, scilicet in duratione. Non autem sic debet esse ut quod est ab aliquo adequetur ei, licet quod de illo est, ei possit equiparari, sicut apparet in homine qui bene facit de se, id est de sua substantia, hominem equalem sibi. Sed alia que non sunt de ipso, non potest facere equalia sibi. Eodem modo intellige in Deo. Quod enim de ipso est, ut Filius eius, equale est ei ; quod autem ab ipso est, nullatenus ei equari potest.

Si autem queras : licet ab eterno facere non debuerit, tamen potuit facere antequam fecisset per aliquod spatium ; nichil est hoc, quia solutionem huius questionis sequitur questio consimilis. Si autem queras quare tunc fecit, dico quod tu queris causam voluntatis divine, que causa summa est omnium. Si autem queris finalem causa, dicit Augustinus : 0 tu, Manichee, purga oculos mentis et esto amicus Dei, ut sic apperiantur tibi archana eius. Non est ergo ponere invidentiam in Deo ex hoc quod non ante operatus est. Nam invidentia dicit noluntatem operandi, cum debitum est aut saltem conveniens et oportunum, quorum nullum Deus obmittit.

 

 

Articulus II

Cur in creatione celi et terre non apponitur verbum dicendi.

 

Item super Genesim ad litteram querit Augustinus cur in creatione celi et terre non apponitur verbum dicendi, sicut in creatione lucis.

Et solvit quod verbum dicendi distinctionem designat, quia per ipsum insinuatur Verbum eternum, quod plene loquitur et aperte bonitatem Dei. Est enim plena et perfecta Imago ipsius ; et ideo etiam Iohannes, locuturus de incarnatione Filii Dei, quia ideo incarnatus est ut per ipsum reformaretur homo in Dei imagine, qui deformatus est per peccatum, vocat ipsum Verbum. Hinc est quod in creatione materie informis obmittitur verbum dicendi, quod tamen non tacetur, ubi fit mentio de distinctione et formatione informium.

 

Sed contra hoc est quod supra dictum est, scilicet quod corruptio et informitas et putredo habent rationem suam in Deo, sicut dicit illa auctoritas : Ego putredo domui Iuda, dicit Dominus.

Item obicitur de illo verbo quod dicit Augustinus super Genesim, quod res corruptibiles non sunt de arte. Sed contra. Immo de arte et de ordinatione artis eterne, que est plena rationum viventium, est ipsa corruptio et omnia corruptibilia.

Ad quod respondemus quod de arte, id est de ordinatione artis, sunt omnia que sunt ; sed non sunt de arte, id est de proprietate artis, ut corruptio et similia. Et si rationem suam habeant in Deo, non tamen nisi secundum actionem eius, non tamen secundum actionem quam ex se et secundum se elicit, sed secundum actionem quam elicit secundum accidens. Talis autem actio est corruptio. Nam cum antequam res essent, non esset nisi eternum, non fecit eas de se eterno, sed fecit eas de nichilo. Ex hoc autem habent quod sunt corruptibiles. Ex hoc est quod Augustinus dicit alibi : Cum dico naturam corruptibilem, duo dico. Nam quod dico naturam, pertinet ad Deum ; quod dico corruptionem, pertinet ad nichilum. Patet ergo quod corruptio et mutabilitas sunt in Deo sive in exemplari non per imitationem, sed per rationem ordinationis et ordinationem, sed non per dispositionis imitationem vel proprietatem Dei, sed per proprietatem sue originis, que scilicet de nichilo fuit.

 

 

Articulus III

De hoc quod dicit Augustinus quod Deus fecit tria : celum, terram et tempus.

 

Consequenter sciendum est quod dicit Augustinus, in libro contra Manicheum, quod in principio fecit Deus tria : celum, terram, tempus, ut celi nomine comprehendas celum empireum et angelicam naturam ; nomine terre materiam omnium visibillum. Cum ergo mundus factus fuisset in principio temporis, nundum erat tempus, quia nec motus cuius tempus mensura est. Motus autem non erat, quia, si esset, tunc possem dicere : aliquid movetur. Sed si hoc, prius aliquid movebatur ; hoc enim sequitur ex natura motus. Sed hoc falsum. Ergo motus non erat ; ergo neque tempus. Si igitur tempus nondum erat, nec ante fuerat et mundus erat ; ergo mundus fuit ante tempus ; non ergo coequeva fuerunt mundus et tempus.

 

Solutio. Licet existente mundo nec esset tempus, nec prius fuisset, tamen non fuit ante ipsum mundus, sicut linea perpendicularis nec est citra lineam supra quam cadit, nec ultra. Similiter superficies muri nec ultra murum, nec citra. Licet enim mundus in initiali termino temporis esset, tempus tamen non erat secundum existentiam suam que in successione consistit. lnstans enim nichil est ad tempus, sicut neque punctus ad lineam. Si autem vellet quis dicere mundum esse ante tempus, id est ante temporis existentiam successivam, bene posset hoc concedi, nec esset contra intentionem sanctorum.

 

 

Articulus IV

De verbo creandi.

 

Postea obicitur de verbo creandi.

  1. Nam cum creare sit de nichilo rem facere, aut hoc est ex partim nichilo, et partim aliquo ; quod esse non potest, quia secundum hoc ante omnem creaturam aliquid precessisset ; aut ex penitus nichilo ; quod si est, ergo cum omnia creata sunt ex omnino nichilo, omnia equaliter sunt de nichilo. Sed quia de nichilo sunt, corruptibilia sunt, ut ait Augustinus. Ergo omnia sunt eque corruptibilia ; quod plane falsum est ; non ergo quia de nichilo, corruptibilia sunt.
  2. Item potentia corrumpendi passive, cum sit aliqua potentia et non activa potentia patiendi, est ergo passibilitas. Sed passibilitas a materia est, ergo corruptibilitas a materia est. Sed materia est a Deo ; ergo res corruptibiles sunt, non quia de nichilo, sed secundum aliquid quod habent a Deo.
  3. Item ad idem est quod materia est subiectum generationis et corruptionis et omnis passionis.
  4. Item corrumpere est agere ; ergo corrumpi est pati ; ergo potentia corrumpendi est potentia patiendi ; et inde ut prius.

 

Solutio. 1. Quod res ex nichilo sunt, facit quod sunt corruptibiles quoad principium materiale. Sed quia una forma nobilior est alia, ideo magis accedit ad primum principium una quam alia, et ideo magis est corruptibilis una quam alia.

  1. Quod autem obicitur quod potentia corrumpendi potentia passiva est, falsum est, quia non est potentia, sed potius impotentia resistendi corrumpenti. Quod autem potentia corrumpendi non sit potentia patiendi, patet. Nam aer recipit colores et amittit nichil patiendo ; similiter et illuminationes.
  2. Ad aliud autem dicendum quod corrumpere non est agere, sed potius deagere ; unde et corrumpi est deagi.
  3. Preterea non sequitur : corrumpere est agere ; ergo corrumpi est pati. Non enim omni actioni respondet sua passio, ut patet in actionibus anime, sicut in actione qua vult aliquid vel considerat aliquid.

Dictum est quod hoc : In principio fecit Deus celum et terram, sic est intelligendum secundum Augustinum, id est in Verbo fecit Deus spiritualem, id est angelicam, creaturam, vel celum empireum cum contentis et materiam omnium visibillum.

 

Set sunt qui contradicunt, inquientes per celum et terram intellexisse Moysem celum sidereum et terram visibilem. Loquebatur enim populo rudi, nonnisi visibilia capienti. Quibus dicit Augustinus : Bene potest esse verum quod vos dicitis, si vobis hoc ostendit illa lux summa veridica mentium que per os Moysis locuta est, Licet non ipse intellexerit hoc qui scripsit. Nam quicquid intelligit investigator Scripture, etiam si non intellexerit hoc ille qui scripsit, dummodo non deviet a fide et ratione, dicendum est Spiritum Sanctum in illis verbis hoc sensisse fide et rationibus. Ideo dico quia partim per fidem, id est Scripture inspectionem, ut Plato inspiciens libros Moysis, partim per rationes habuerunt homines notitiam Scripturarum.

Ne autem aberret catholicus in expositione sacrorum eloquiorum, ponit Augustinus novem quasi maximas et per se notas.

Prima est : Domine, verum est te fecisse celum et terram et omnia.

Secunda est : Domine, verum est Sapientiam tuam esse principium omnium, in qua fecisti omnia.

Tertia est : Verum est omne mutabile aliquam informitatem insinuare notitie nostre, secundum quam capax est forme, et mutatur, et vertitur.

Quarta est : Verum est ipsa tempora perpeti illud quod adeo inheret incommutabili forme quod, quamvis sit mutabile, non mutatur.

Quinta est : Verum est etiam informitatem, que proprie nichil est, vices temporum ipsorum non habere.

Sexta : Verum est quod omnium formatorum nichil informitati vicinius est quam terra et abissus.

Septima : Verum est quodam locutionis genere nomine alicuius consignificari id de quo factum est : ut nomine celi et terre, unde facta sunt celum et terra.

Octava : Verum est quod Deus fecit non soIum omne quod creatur et mutatur, sed etiam omne mutabile et creabile.

Nona est quod omne quod est ex informi formatur, prius est informe quam informatum.

 

 Nota ergo : quinque expositiones huius : In principio fecit Deus celum et terram, quas ostendit Spiritus Sanctus scrutatoribus Sacre Scripture ; et omnes amplectende sunt, sicut asserit Augustinus, in XII confessionum.

Prima est : In principio etc., id est in Verbo eterno fecit Deus intelligibilem et sensibilem, sive spiritualem et corporalem creaturam.

Alia est, id est universam istam molem corporei mundi huius, id est sidereum celum et terram, id est superiorem et inferiorem creaturam cuin.omnibus contentis.

Tertia est, id est informem materiam [creature] spiritualis et corporalis.

Quarta, id est infotmem materiam creature corporalis, ubi confusum adhuc erat celum et terra que iam distincta et formata sensu corporeo cernimus.

Quinta est, id est in ipso rerum exordio fecit Deus informem materiam, confuse habentem celum et terram, unde formata modo apparent cum omnibus contentis.

 

Similiter quintuplex est expositio eius quod sequitur in textu Genesis : Terra, inquit, erat invisibilis et incomposita.

Prima, id est incorporale illud quod fecit Deus adhuc erat materies corporearum rerum sine forma, sine ordine, sine luce.

Seconda, id est hoc totum quod celum et terra appellatum est adhuc informis materies erat, unde fieret celum corporeum et terra corporea cum omnibus contentis sensui subiectis.

Tertia est, id est illud totum quod celum et terra appellatum est, adhuc informis materies erat, unde fieret celum intelligibile, quod alibi dicitur celum celi, et terra, id est omnis corporea creatura, in quo comprehenditur etiam celum corporeum, unde fieret omnis visibilis et invisibilis creatura.

Quarta, id est iam dum fierent celum et terra, in suis formis erat materies informis, de qua predixerat Deum fecisse celum et terram, id est spiritualem et corporalem creaturam.

Quinta est, id est iam dum fierent celum et terra in suis formis erat informis materies, de qua predixerat Deum fecisse celum et terram, id est superiorern et inferiorem mundi partem.

 

Ex hiis que dicta sunt, videntur sequi duo : unum quod, illa materies informis ex qua fecit omnia ab eterno Deus fuit, sicut Platoni imponitur. Secundum est quod terra aliqua fuit quam non fecit Deus, cum illam non dicatur fecisse ; et sic non omnia fecit Deus ; quod posuit Manicheus. Sed intelligendum est illam materiam a Deo factam ut non incidamus in errorem Platonis ; et illam terram factam ab eodem, ut non incurramus impietatem Manichei, quia intelligi debet quod terra erat tunc, tanquam prior naturaliter illis et facta in illis, quia simul fecit materiam et materiatum, sed naturaliter prius materiam.

 

Sequitur : Et Spiritus Domini ferebatur super aquas, id est super materiam informem et fluxibilem et quasi in omnem formam ductilem. Ferebatur autem, inquit Augustinus, non locali motione set operandi potestate, et secundum hoc verbo ferendi potestas designatur. In sira ling[u]a habetur : Incubabat super aquas, ad instar avicule que super ova incubat et fovet illa donec formentur in pullos. Et secundum hoc insinuatur amor Dei et bonitas qua ex mera bonitate et amore hominum mundum faciebat.

Sequitur : Dixit Deus : Fiat lux. Dixit, inquam, non sono corporali, cum nondum esset auditor, cum etiam nondum esset in quo formaretur corporalis loquela, nec ipse haberet organum corporale quo formaretur vox illa. Dixit, id est Verbum genuit in quo erat ut fieret lux.

 

Querit autem beatus Augustinus an illa lux, quam quidam ponunt fuisse corporalem, irradiabat et illuminabat undique machinam mundialem. Quod si sic, nunquam nox succedebat diei. Si tantum ex altera parte, non videtur posse esse. Nam nondum erat aer per quem agitata superius et inferius emisperium vicissim illustraret, et sui revolutione dîem noctemque faceret. Si autem dixerit quis quod aque vaporabiles occupabant spacium aeris usque ad locum in quo modo est sidereum celum, et per illas ferebatur, quia ipse erant loco aeris, querit Augustinus quomodo tante aque potuerant in tam modico loco congregari, ut terre facies nudaretur et appareret arida. Et respondet quod cum condempsate concludi potuerunt in terre visceribus, ut terra parumper subsidens eas quasi in matrice reciperet.

 

Obicitur autem adhuc contra hoc ab Augustino : si enim aque vaporadiles erant super terram, ergo erant distincte a terra et terra ab eis ; ergo terra suam formam habebat, eo quod omnis distinctio seu ordinatio est a forma. Quid est ergo quod subinfertur : Terra erat invisibilis et incomposita ? Solvit ipse, quia invisibilis dicitur ob hoc solum, quia etsi tunc esset qui posset videre, tamen videri non poterat ; nam eius faciem contexerant aque.

Obicit autem Augustinus : si terra distincta erat et formata, cur non dicitur in die facta, sicut cetera formata ?

Item cur non dicitur facta in Verbo, ut diceretur : dixit Deus : fiat terra et facta est - dixit : fiant aque etc. ? Huius autem obiectiones non solvit ipse ; set responderi potest ad ambas, quod nec in die, nec ad imitationem Verbi eterni dicitur terra facta, sicut cetera formata, que nondum erant usquequaque formata, cum nondum esset a mari disiuncta, sicut ipse dicit.

 

 

Articulus V

[De luce].

 

Queritur autem de formatione seu creatione illius lucis seu nubecule lucide.

  1. Aut enim fuit facta ante omnem diem ; et sic sequitur quod facta est cum celo et terra, ex quo sequeretur quod terra non erat tenebrosa, quod est contra textum. Aut facta est in die, quod non potest esse, quia ipsa revolutione sua fecit primum diem ; ergo non fuit illo die facta, nec in aliquo sequentium ; hoc constat.
  2. Item quando facta est, [ante] erat tempus, quod esse non potest ; nam tunc non erat nisi informitas ; sed informitatem impossibile est vices temporum habere, per quintam maximam. Nam ubi est tempus, ibi est prius et posterius, et ita succesio et ordinatio, que non est sine forma. Si autem tunc non erat tempus, ergo facta est ante omne tempus ; ergo facta est quando facta sunt celum et terra. Et ex hoc sequitur, ut prius, quod tenebre non erant super faciem abissi.

 

  1. Ad primum respondemus per distinctionem diei, quia dies quandoque appellatur illud spacium temporis ex die artificiali, ut dicatur dies artificialis presentia solis vel alicuius loco solis super nostrum orizonta illuminans aera ; nox autem umbra que iacitur ex obiectu tenebrosi corporis, id est terre ad solem. Et sic accipiendo diem, non fuit facta in die, immo ante, et tamen in tempore. Et secundum hoc est verum quod ali quando fuit tempus, quando tamen non erat nox aut dies. Si autem dicatur dies tantum spacium temporis quantum est spacium XXIV horarum, tunc re vera facta fuit illa lux in parte prime diei ; et si facta fuerit in tali loco, ad quantum devenisset a principio nostri orizontis circiter per unam aut per duas horas, tunc revolutio eius ad idem punctum dicitur una dies naturalis, cuius par fuit illud modicum tempus quod eius creationem precessit.
  2. Ad aliud autem dicendum est quod cum creata est illa lux, tempus erat, quia movebantur aque vaporabiles sursum usque ad locum illum in quo postea conglobate sunt et consolidate, ut ex eis fieret firmamentum ; sic erat motus ; quare et tempus.

Quod autem obicitur informitatem tunc esse quam dicit Augustinus vices temporum habere non posse, dicimus quod ille intelligit hoc de pura informatione quam non habebat machina mundialis. Habebat enim formam,  sed confusam, sicut in lacte confuse sunt tres substantie et earum forme.

 

Adhuc obicitur de illa luce :

  1. Si eratcorporalis, et movebatur circulariter. Curn enim omnes corpus leste circulare sit perpetuum incorruptibile, eo quod sicut motus circularis non habet contrarium, sic neque corpus circulare habet corpus nature sue contrarium. Omne autem quod corrumpitur, per contrarium corrumpitur. Relinquitur, ut videtur, quod lux illa non erat corruptibilis ; igitur adhuc manet.
  2. Hoc idem videtur, nam si erat corruptibilis, habebat contrarietatem aliquam ; quod falsum est. Nam prime contrarietates que fundate sunt in primariis et elementariis qualitatibus origines sunt aliarum contrarietatum. Sed illa nondum erat, cum elementa nondum erant.
  3. Ex hoc sequitur, ut prius, quia lux illa non erat corruptibilis, ergo adhuc manet. Sed si est, ubi est et ad quem usum ?
  4. Item aut illa lux facta est ad idem ad quod sol, aut ad aliud. Quod ad idem, videtur, quia ad diei noctisque successionem ; sed si hoc, ergo superfluum creatum est alterum illorum duorum. Duum enim ad idem suffragantium alterum est superfluum, et cum secundum affinitatem rerum in qualitatibus debeat esse affinitas in locis et temporibus inter eas, cum indistantiam habuerit lux illa et sol in qualitatibus, aut in eadem die creari debuerunt, aut in consequentibus et continuis.
  5. Non autem sic factum est ; et cum per hoc : Vidit Deus quod esset bonum, intelligitur approbatio Dei respectu operum comple[t]orum ut manerent in esse creationis, unde in ceteris diebus non subiungitur nisi post comple[t]ionem operum uniuscuiusque diei. Et primo die facta sunt tria : lux ipsa, divisio lucis a tenebris et appellatio diei et noctis. Non sine causa rationabili est quod statim post lucis creationem subditur, nec expectatur consummatio ceterorum operum illius diei.
  6. Item queritur si lux illa fuit opus prime diei. Videtur quod non, quia fecit primum diem. Si dicat quis quod divisio lucis et, tenebrarum fuit opus prime die, hoc nichil est. Eo enim ipso quod facta est lux, facta est illa divisio.
  7. Si autem dicatur quod appellatio diei et noctis, tunc obicit Augustinus : Numquid expendit Deus tantam moram temporis in illa appellatione ? Numquid Deus magnus adeo magnum os habet quod illa appellatio ore Dei formata ad sui prolationem seu.formationem tantum exigit tempus ?

 

Ad hoc per ordinem respondemus.

  1. Ad primum ergo dicimus quod illa propositio : omne corpus celeste circulare perpetuum est et incorruptibile, intelligitur secundum quod veritatem habet de corporibus plenis et perfectis, quale est corpus solare, quod plenitudinem et perfectionem luminis habet, et de consimilibus. Omnia enim plena et perfecta sunt, et ideo in se perpetua, id est quantum est de proprietate nature non habentis contrarietatem, sed quantum est de natura compositionis, corruptibilia sunt, sed de Dei voluntate incorruptibilia, sicut dicitur in Thimeo.
  2. Lux autem licet creata sit, perfecta in ordine suo ; nam Dei perfecta sunt opera, sicut dicit Moyses, tamen non plene perfecta. Hoc autem factum est ut inperfectione creaturarum minus nobillum legeret homo suam imperfectionem, ut sicut primo creata est lux minus lucida, deinde sol maioris luciditatis, ita intelligeret homo se debere disponere ascensiones in corde, proficiendo de fide in sapientiam. Meliores enim iudicavit Deus servos suos, si ei liberaliter deservirent. Per hoc patet solutio secundi.
  3. Ad tertium dicendum est quod suo tempore sufficiebat lux ad usum ad quem facta est, sicut sol tempore suo.
  4. Ad quartum dicendum quod post lucis creationem dilata est creatio solis, quia prius oportuit firmamentum fieri quam solem et cetera luminaria quibus ornandum erat. Et sic necesse fuit intercidere diem inter lucis et solis creationem.

Alia est ratio ad idem iuxta tropologiam sumpta. Nam per lucem dicitur intelligi fides, per firmamentum spes, per congregationem aquarum in locum unum caritas, que omnes delectationes carnales congregat in sentinam sensualitatis, ut iam non inveniatur locus earum amplius in celo rationis, sed appareat arida, id est facies rationis serenata et ab humidis vaporibus primorum motuum de terra carnis ascendentibus immunis et libera. Per solem autem sapientia designatur, per lunam scientia, per stellas cetere virtutes, quibus ornatur celum mentis serenate. A statu ergo fidei usque ad statum serenitatis et tranquillitatis non venitur nisi per duo media ; et ideo inter creationem lucis et solis interveniunt duo dies.

  1. Ad quintum dicimus quod, cum per tenebras accipiatur informitas quam non approbat Deus ad manendum, sed ut transeat in form[a]m, lux autem approbetur a Deo ad manendum, iam statim post lucis creationem subiungitur : Vidit Deus etc., quasi [diceret] : que placuerat in Dei prescientia ut fieret, placuit in propria essentia ut maneret.

Alia ratio est quod illud : Vidit Deus etc., per quod ostenditur approbatio Dei respectu creatorum, non subditur nisi post opera immediata a Deo facta. Divisio autem lucis et tenebrarum non fuit immediate a Deo, sed lucis creatio a qua fuit illa divisio tanquam effectus ; et ideo post lucis creationem statim subsecuta est approbationis divine expressio, quam subsecutus est effectus, scilicet dicta divisio.

  1. Ad sextum quod queritur, scilicet si lux illa fuit opus prime diei vel facta ante omnem diem, habes solutionem per predicta.
  2. Ad ultimum, quod appellavit dicunt etc., id est appellari fecit vel appellabiles reddidit dando eis proprias formas a quibus sumuntur nominum impositiones.

 

Adhuc obicit Augustinus de illa luce : si fuit corporalis et fecit vicissitudinem diei noctisque, quod dupliciter poterat esse, scilicet sua circumvolutione vel radiorum suorum emissione et contractione. Cum enim nondum essent homines quibus exibendum erat dicte vicissitudinis beneficium, que necessitas erat tunc ut sic circumvolveretur illa nubecula lucida ad dictam vicissitudinem faciendam ? De contradictione vero et emissione aut impossibile esset aut difficile aliquod occultum aut manifestum exemplum supponere. Unde ipse dicit : non est ponenda illa vicissitudo esse per emissionem et contractionem. Si autem velit quis exemplum supponere de emissione et contractione radiorum visualium, non competit. Nam lux que est in organo videndi radios emittendo propter exiguitatem suam ad visum aptum non sufficit nisi luce maiori forinsecus amminiculante. Hanc autem obiectionem videtur Augustinus insolutam relinquere.

 

Ideo respondemus quod sicut sol modo suo est principium generationis et corruptionis et distinctionis, et ideo non superflue precessit eius creatio creationem generabillum et corruptibillum creandorum in sequentibus diebus et distinguendorum, sic et lux illa corpus luminosum erat et principium distinctionis in eis que erant secundo et tertio die, ut firmamenti et ceterorum. Firmamentum autem causa est distinctionis elementorum, sicut posuerunt philosophi ; et cum motus eius sit causa caloris in inferioribus, elementum quod calidius est immediatius ordinatur ad ipsum, et alia ordinantur secundum accessum et recessum ab eo ; et sic patet necessitas vicissitudinis diei et noctis quam sua circumvolutione faciebat lux illa. Sicut enim coagulum distinguit et separat illas tres substantias lactis, sic lux illa ad hoc movetur circulariter, ut que commixta et confusa erant ab invicem segregarentur.

Sic solvitur illa obiectio Augustini. Ipse autem non solvit eam, quia magis inclinabatur ad opinionem suam, scilicet quod lux illa non esset corporalis sed spiritualis, de qua alibi dicit Scriptura : Primo omnium est creata Sapientia. Non tamen opinionem illam reprobat, immo dicit quod tamdiu non est aliquid contra fidem, quamdiu non potest certis documentis, id est certis Scripture auctoritatibus, improbari. Fides enim prime Veritati innititur, et auctoritatibus eam exprimentibus. Dicere enim et pertinaciter defendere contrarium eius quod testificatur auctoritas, est dicere contra fidem.

Si autem illa lux spiritualis erat, ut dicit Augustinus, tunc queritur quid esset distinctio lucis et tenebrarum, quid vespere, quid mane, quid nox, quid.dies. Dicendum quod ad litteram illa lux spiritualis erat angelica natura, de qua alibi habetur : Prima omnium creata est Sapientia, et distinctio lucis a tenebris intelligitur formatio creature spiritualis et informis materia corporum in sua informatione relicta, unde cetera que formançla erant formarentur. Vespere autem est completio rei formate. Mane autem significatio formande, quia quadam creatura formata informitas remanens significat quod formanda erat, sicut et illa. Dies [autem] distinctio divini operis vel ipsa lux potest intelligi celestis lerusalem, mater nostra.

 

 

Questio II

De operibus secunde diei.

 

Articulus I

[Quare verbum fiendi ter ponatur in factione firmamenti].

 

Sequitur de operibus secunde diei, de quibus dicit Legislator : Dixit Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum etc. De quibus primo queritur quare verbum fiendi ter ponatur in factione firmamenti, scilicet fiat, fecit et factum est.

Ad quod respondet beatus Augustinus quia et in ordinatione Dei, id est in Verbo Dei, qui ordinavit se facturum illud, et in cognitione angelorum, quibus ad Deum conversis Deus tanquam amicis suis ostendit res creandas, et in propria essentia factum est firmamentum.

In creatione lucis, id est angeli, dicitur : Fiat et facta est, quia angeli, cum omnem naturam precessissent saltim secundum dignitatem, ut inferius ostendetur, in sola cognitione Dei et in proprio genere creatus est.

 

 

Articulus II

De aquis que sunt super firmamentum.

 

Deinde dubitationem habet, cum aque naturaliter locari habeant immediate super terram, et sic sub aere et igne et per consequens sub firmamento sub quo sunt huius elementa, quomodo super firmamentum locate sunt, sicut dicit Legislator ?

 

Dicitur quod miraculose ; quod improbat beatus Augustinus. Dicit enim quod non querit quid Deus possit facere, sed quomodo que fecit sapienter ordinavit. Primo in numero, mensura pondereque fecit aquas, nec solum secundum loca distinxit elementa, sed secundum exigentiam ; ergo cum aque secundum naturalem qualitatem locum deorsum petant, et deorsum debuerunt collocari ; et hoc apparet in exemplo Augustini de igne facule, que si dimittitur ignis, tamen sursum reflectitur ; e contrario autem in aqua.

Dicitur ab aliis quod cum Saturnus ex continuitate motus sui calefiat et sit supremus inter platenas, per aquas illas superiores sibi proximas infrigidatur, que ad hoc ibi sunt collocate. Sed cum motus firmamenti sit velocior, nam et ad motum eius moventur planete, plus contingeret ipsum calefieri et plus indigeret infrigidari ab aquis illis, et plus posset, cum proximus sit eis et immediativus. Sed hoc esset absurdum dicere fontem totiu caloris infrigidationem admittere.

Quidam autem dixit, cuius opinionem approbat Augustinus, quod celum vocatur hic aer, aque superiores vaporabiles in superiori parte aeris ad instar nubecularum subtillum existentes, que sine turbine vel pluvia ibi suspense sunt levitate sua et quiete sunt ibi sine motu ; inferiores vero que in inferiori parte sunt depressiores, turbinibus et ventis congeruntur et in pluvias resolvuntur. Aer enim dividitur in duas partes, scilicet in partem inferiorem, ubi sunt turbines tonitruorum et pluviarum, et partem superiorem quietam, et ibi dicunt esse illas aquas superiores.

 Hanc autem opinionem quoad hoc commendabilem reddit Augustinus, quod auctoritatibus Scripture fulcitur, que dicit aera celum ibi : Volucres etc., et quia non est contra fidem. Non tamen potest stare, quia celi nomine intelligitur ibi firmamentum, quod in quarto die luminaribus est ornatum. Ideo iuxta mentem Augustini respondendum est quod, cum aque per subtiliationem possint rare fieri et in infinitum subtiliari poss[i]nt, in infinitum rare fieri possunt et adeo subtiliari et attenuari ut, quasi continua gravitate deposita, manentes tamen aque in loco illo qui est super firmamentum formate fuerunt et adhuc ibi permanent. Sub quibus factum est firmamentum dividens eas ab inferioribus, presertim cum ipse facte sint ex suprema et subtilissima parte inferioris materie, que nomen aquarum sortita est propter sui translucenciam. Pars vero corpori tenebroso propinquior nomen aquarum inferiorum tenuit ; pars autem corpori luminoso propinquior, scilicet celo empireo, aquarum superiorum vocabulo nuncupata est, subtiliorem habens substantiam et digniorem quam inferiores propter propinquitatem nobilioris corporis. ln primordio enim materies informis protendebatur a loco in quo modo est terra usque ad celum empireum, et de illa superiori et rariori parte, sicut dictum est, facte sunt aque in loco qui nunc est supra firmamentum ; et vocantur aque ille celum aqueum in Glosa super Deuteronomium, ubi distinguuntur VII celi : aereum, ethereum, olimpum, scilicet orbis ignis, sidereum, aqueum, empireum et celum Sancte Trinitatis, quia forsitan aque ille saphirim coloris sunt.

Quare autem sunt ibi aque ille et ad quid, non determinatur a Scriptura, nec est nostrum, sed curiosis indagatoribus relinquitur, in quorum disputationein tradidit Deus mundum. Similiter neque guomodo sunt ibi aque ille certificat Scriptura.

Nos autem, ut dicit Augustinus, supponimus eas ibi esse, cum maior sit huius Scripture auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas. Non nulli vero autumant ornatum illius celi aquarum animas sanctas esse, quod astruere conantur per hoc, quod ornatus celi siderei sunt substantie corporee, empirei vero substantie incorporee, ut angeli. Ergo medii mepie sunt substantie, ut anime hominum sanctorum. Sed hoc est contra fidem. Nam Christus et beata Virgo exaltati sunt super omnes angelos, et angelorum ruina reparabitur ex hominibus.

Opinio autem beati Gregorii est, ut per aquas superiores intelligantur angeli secundum statum in quo fuerunt mutabiles ; per virtutes autem idem in statu immutabilitatis, ibi : Benedicite, aque que super celos sunt.

 

 

Articulus III

Quare secunda die non est dictum : Vidit Deus quod esset bonum etc.

 

Queritur autem quare secunda die non est dictum : Vidit Deus quod esset bonum.

Ad quod solvit Magister in Historiis quod ideo omissum est, quia comple[t]ionem operis diei secunde, que tertio die facta est, non debuit precedere expressio approbationis, sed usque in tertium diem reservata est.

Sed hoc non videtur sufficere, quia secunda die consummata est factio firmamenti et aquarum superiorum et divisio aquarum ab aquis ; et sicut haec Deo placuerunt ut essent et sic essent, sic et approbavit eas ut manerent. Ergo quoad hoc pro illo die dici debuit : Vidit Deus quod esset bonum.

 

Solutio vero est, quia aquarum inferiorum divisio non placebat Deo ut maneret, sicut facta erat secunda die, immo ut fieret earum segregatio, sicut factum est tertia die, qua facta tunc adiunctum est : Vidit Deus quod esset bonum. Tamen Augustinus, secundum aliam translationem, videtur ponere hoc : Vidit Deus quod esset bonum, etiam secundo die post comple[t]ionem dictorum operum, scilicet firmamenti et aquarum et aquarum superiorum et divisionem aquarum ab aquis.

 

 

Questio III

De operibus tertie diei.

 

Sequitur de operibus tertie diei. Que cum facta fuerint et formata et ordinata et ad imitationem Verbi eterni, sicut opera prime et secunde diei, hic rationabiliter potest queri cur de hiis non dicitur : Fiant et facta sunt, quemadmodum et de aliis, set fit verborum variatio.

Cuius ratio est, secundum sententiam Augustini, quod opera huius diei, scilicet aqua et terra, longe differentem speciem habent, et longe minus nobilem quam lux et firmamentum, que facta sunt prima et secunda die et quasi informata respectu illorum. Nam informitati propiora et minus expresse minusque de prope Verbi imitationem tenent, quam imitationem expressam et propinquam exprimunt : Fiat, factum est. Nec ob hoc estimandum est quod non haec formata fuerint illo die ; acceperunt enim aque formam illam quam nunc videmus eas habere, que formatio insinuatur, cum dicitur : Congregentur aque in locum unum. Forma enim segregat et discernit. Licet autem aquarum superiorum formatio non exprimatur in Scriptura, tamen intelligendum est eas formatas nec ab eterno fuisse sicut posuit Manicheus.

Cum autem constet mundum ex quatuor elementis subsistere, dubitat Augustinus cur de aere et eius dispositione tacet Scriptura. Et huic dubitationem adiungimus similiter et de igne. Et responsio est secundum ipsum, quod mos est Scripture nomine celi et terre totum mundum completum designare, quandoque adiungere nomen maris. Per terram igitur sive aquam nebulosa pars aeris accipitur ; per celum pars eius superior que magis perspicua est. Per celum vero ignis intelligitur. Cum enim, ut supra diximus, aque superiores facte sint et ex supprema et rarissima parte illius informis materiei que porrigebatur usque ad empireum, sub eis collocatum est firmamentum, cuius motu distincta sunt elementa, ut illa pars informitatis que propinquior erat firmamento ex caliditate suscepta fieret ignis, minus propinqua aer, remotissima aqua et terra.

Et ex hoc apparet veraces fuisse assertiones philosophorum, dicentium celum non esse factum ex elementis, sed ex informitate, cum creatio celi tanquam causa precesserit elementorum distinctionem. Hoc autem scilicet celum vocatur quinta essentia. Nuncupatur tamen quinta essentia omnis natura luminosa quecumque sit illa, sive empireum, sive sidereum celum, sive stelle, sive quecumque alia dummodo non sit elementatum sive elementum.

Liber autem Genesi[s] distinguit inter opera huius diei tertie, ponendo ad germinationem et seminationem non prius verbum dicendi, quod est ad insinuandum eorum distinctionem secundum diversas eorum naturas. Nam quedam eorum inanimata sunt, ut terra et aqua ; cetera vero animam vegetabilem habent, ut arbores, herbe et huius. Quia ergo germina terre, scilicet arbores, herbe et fructus speciositatem multam habent et quasi expressam imitationem habent ad puram speciem sive ad Verbum eternum, ideo verbum dicendi ponitur in distinctione talium, licet prius non esset positum in distinctione aque et terre, propter operationum informitatem quam habent.

 

Sed ex hoc oritur questio, cur sic eadem die diversa sunt facta. Nam si alterius diei fuit celi creatio et eius ornatus, similiter distinctio aque et eius ornatus, eodem modo alterius diei et alterius debuit esse terre formatio et eius ornatus. Quod si dicas ipsam terram eadem die distinctam et ornatam, quia ea que ornant ipsam ei adherent, eodem modo cum stelle fixe sunt in firmamento ad eamdem diem qua factum est firmamentum pertinere debent.

 

 Sed respondendum, secundum mentem Augustini, quod vegetabilia, ut terre nascentia, ei adher[ent] radicitus et ab ea trahunt vitam et ex eadem facta sunt ; stelle vero habent materiam firmamentum, immo secundum quosdam facte sunt ex igne subtilissimo et depurato. Dicendum tamen est quod facte sunt ex informi materia, sicut et celum, et sub quinta essentia comprehenduntur. De herbis inutilibus et infructuosis et de inimicis animantibus et nocivis quando facta sunt, diffusius dicit Augustinus quod producta sunt post peccatum a terra maledicta, sicut dicitur in Genesi : Spinas et tribulos germinabit tibi.

Adhuc restat querere de operibus tertie diei. Cum enim una rei species ad sui creationem exigat unam diem, ut patet in luce, et diverse diversas, - unde Augustinus : Diversi dies, diverse rerum distinctiones, - et quatuor elementa et vegetabilia sunt quinque. Quinque autem rerum species non in paucioribus quam in quinque diebus creande fuerunt. Preterea si in una sola die create sunt, et unica dies eorum ornatui debuit assignari.

De primo ponit Augustinus generalem rationem. Lux enim, id est spiritualis et angelica intelligentia sive superna civitas propter sui nobilitatem etiam primum diem habuit digniorem locumque tenuit ; et sic habemus unum, quod est prima pars senarii. Duabus autem sequentibus diebus factus est mundus et quoad superiorem et inferiorem sui partem ; et sic habemus binarium, qui est secunda pars aliquota senarii. In tribus reliquiis ornata sunt que creata fuerant ; et sic habemus ternarium, qui est tertia pars aliquota senarii. Ex hiis autem simul congregatis tanquam ex suis aliquotis resultat senarius, qui est numerus perfectus. Unde Augustinus : Non ideo senarius est perfectus numerus, quia fecit Deus opera sex diebus sed e converso ; quasi diceret : perfectionem operum insinuavit Dominus per senarii perfectionem.

Sed ratio potest specialior assignari, quare elementa et vegetabilia facta sunt una die ; que est quod elementa ab una causa sunt proxima et coniuncta, scilicet a motu firmamenti et lucis prius create ; et ad unum finem sunt ordinata, scilicet ut eis simul fiant terre nascentia ad serviendum hominibus ; et ideo quasi unum sunt. Vegetabilia enim a terra habent originem essendi et ei adhèrent, ut diximus ; unde quasi indivisa sunt ab ea. Et sic quatuor elementa cum vegetabilibus sunt quasi unum opus ; et ideo ad creationem eorum unica assignatur dies. Ex hoc etiam habetur certificatio seconde questionis. Ornamenta enim alia elementorum talem habent diversitatem, que ad diversos dies pertinet, ut post patebit.

 

 

Questio IV

De operibus quarte diei.

 

Sequitur de operibus quarte diei, scilicet de luminaribus :

  1. Ubi querit Augustinus : Que consequentia, inquit ipse, quod prius creata sunt opera corporea et quasi turpia, scilicet terra, aqua, postmodum lucida et speciosa, cum e contrario videatur faciendum ?
  2. Preterea cum luminaria causa sint vegetabillum, eorum creatio debuit anteponi.
  3. Preterea cur dicantur ista luminaria facta in dies et noctes, cum iam precessisset trina diei noctisque vicissitudo ?

 

  1. Ad primum extrahitur litteralis solutio ex iam dictis. Prius enim se expedivit conditor de creatione mundi quantum ad superiores mundi partes, ut est celum, ad inferiores, ut sunt aqua et terra, deinde ad ornatum mundi creati se transtulit ; et sicut a superioribus creationem inchoaverat, similiter et ornatum. Ratio autem moralis superius prelibata est.

Nam per congregationem aquarum in unum locum intelligitur coartatio et conclusio delectationum carnalium in sensualitate, ne metas sensualitatis excedant et ne usque ad consensum rationis procedant. Per apparitionem vero aride competenter accipitur liberum arbitrium a concupiscentiis carnalibus expeditum et quasi ex[s]icatum et iam fructificans per exercitium bonorum operum. Per luminaria vero designantur spirituales et contemplative virtutes, quibus anima post operum exercitia decoratur et illuminatur, tenebris carnalium motuum remotis.

  1. Ad secundum dicendum est quod licet actualiter fructificent vegetabilia per motum luminarium, tamen sicut esse contraxerunt a terra, sic et potestatem fructificandi ; et ideo non inconvenienter ante luminaria creata sunt. Hoc autem dicimus, supposito quod non statim fructificaverunt actu. Non enim est hoc contra fidem. Sed, si dicamus quod scilicet fructifica[ve]runt actu ante luminarium creationem, hoc fuit beneficio lucis, sicut modo beneficio solis.
  2. Ad tertium est responsio iuxta opinionem sanctorum, quod licet per lucem fiat successio diei et noctis, tamen post plenius et perfectius facta est per ortum solis ; tamen secundum Augustinum vocatur, ut supra dictum est, dies distinctio rei per introductionem speciei, per noctem informitas ; unde facienda est alia creatura. Sic autem fuit tempus secundum Augustinum, antequam essent luminaria. Facta autem sunt luminaria in signa, scilicet tempestatis et serenitatis, et in tempora, id est in distinctionem quatuor temporum, et in menses, scilicet in distinctionem mensium, et in annos, id est in distinctionem annorum solarium vel lunarium.

Item obicitur contra illud quod dicit Moyses : Posuit, inquit, Deus stellas in firmamento celi. Quod generaliter intelligendum est de aliis a sole et luna, sive sint erratice sive fixe. Sed tunc non est verum quod dicit eas positas in firmamento. Nam ceteri planete moventur sub firmamento, unusquisque in proprio orbe et propria spera, sicut sol et luna.

Ad quod solvendum dicit Augustinus quod, cum dicitur : Posuit eas in firmamento celi, non vocatur firmamentum orbis stellarum fixarum ; sed nomine firmamenti accipitur regio superior illa, scilicet pars que porrigitur ab isto aere turbulento in quo generantur tempestates et grandines et huius usque ad celum sidereum. In hac autem superiori parte est aer quietus et serenus, in quo moventur planete per circulos suos. Aves autem non possent per illum volare propter corpulentiam suam et aeris nimiam subtilitatem atque raritatem, que tanta est quod philosophi ascendentes ad illum super Olimpum ponebant spongias plenas aqua in naribus ad attrahendum gros[s]iorem aerem ; et littere facte in pulvere durant ibi per annum, sicut dicit Augustinus ; et sic tangitur in histori[i]s. Quod autem sic utatur Scriptura nomine firmamenti, habes per simile in alia translatione, que, ubi nos habemus volatile sub firmamento celi, habet volatile secundum firmamentum, id est iuxta quod non posset intelligi de celo sidereo, sicut ostensum est.

 Item querit hic Augustinus utrum luna creata sit plena. Quod sic videtur eo quod, cum in principio creata fuerit in materia informi, quando facta sunt celum et terra, in quarta die facta est in sua specie atque plenitudine, et quia indecens esset Deum, cuius perfecta sunt opera, ut dicitur in Cantico Deuteronomii, opus imperfectum creare, et quia dicit textus ipsam factam in inchoatione noctis ; sed illo tempore non apparet nisi cum est plena. Propter bas rationes fuerunt qui dicunt ipsam in plenilunio esse creatam. Alii dicunt quod non ; nam plena non est nisi cum est quatuordecima, tunc autem erat prima.

Inter quas dicit Augustinus quod utrumque dici potest. Cum enim, ut ipse dicit, ipsa facta sit in plenitudine essentie et in plenitudine accidentalis luminositatis quam habet a sole semper, quantum in se est, quando non est eclipsis, licet quandoque appareat nobis corniculata. Si de tali plenitudine interrogemur, dicemus eam fuisse creatam plenam.

Ad ultimam obiectionem respondebimus quod quatordecima creata est, id est talis qualis est cum est modo quatuordecima. Si autem dixerimus eam non esse creatam plenam plenitudine usitata apud nos, patet solutio ad obiecta. Concedimus enim hoc, quod facta est in plenitudine speciei, licet non in plenitudine luminis accidentalis, nec est indecens Deum aliquid imperfectum facere, cum eius solius sit imperfectioni perfectionem addere. Nec obviat quod facta dicitur in inchoatione noctis. Sic enim est intelligendum : In principio sive in principatu, quod innuit greca translatio que habet archim, ubi habemus inchoationem, et interpretatur grecum illud principatus.

 

 

Questio V

De operibus quinte diei.

 

Sequitur de opere quinte diei, in qua [or]nata sunt aqua piscibus et aer volatilibus ex aquis factis.

  1. Dubium autem videtur cur non utrumque istorum elementorum separatim et per se et die proprio ornatum est, sicut terra et sicut etiam celum.
  2. Dubium etiam est cur ornatus aeris non est factus de aere sicut ornatus aque de aqua et ornatus terre de terra.
  3. Dubium etiam potest esse cur non omnia sensibilia facta sunt uno die sicut vegetabilia omnia uno die.

 

  1. Ad primum est responsio, quod aqua et aer symbolicam naturam habent. Utrumque enim humidum, utrumque transparens et quasi media sunt inter opacam naturam, scilicet terram, et luminosam, scilicet celum, propter quod quandoque per illa tanquam per extrema dantur intelligi ; propter quam etiam convenientiam quandoque per nomen aque accipitur aer ; et ideo scilicet quia sic conveniunt, uno die ornata sunt.
  2. Ideo etiam ex aquis facta sunt ornamenta utriusque : ex aqua per spissationem conglobata facti sunt pisces ; ex aqua autem tanquam per exalationem subtiliata facte sunt aves, sicut dicunt philosophi, quod ex grossiori superficie aque fiunt quidam pisces, alii ex subtiliori, alii ex mediocri ; non autem ex aere facte aves, quia ignis et aer plus sunt activa quam passiva, et ideo minus materialia, quod ostendit consignatio nominum. Ignis enim et aer masculi generis sunt ; sed aqua et terra feminini, quia cum plus habent aves de aere quam pisces, magis habent naturam activam, et magis leves sunt. Et sic patet solutio secunde. questionis.
  3. Tertia vero questio solvitur. Nam non omnia sensibilia materiam habent unam, quemadmodum et vegetabilia. Nam omnia vegetabilia ex terra ; quedam autem sensibilia ex terra, quedam ex aqua ; quod tamen sane intelligendum est. Nam omnia corporalia ex quatuor elementis facta sunt, sed dicimus aliqua fieri ex uno elemento et non ex alio, quia plus participant de illo quam de alio.

 

 

Questio VI

De operibus sexte diei.

 

Sequitur de operibus sexte diei, in qua facta sunt animalia ambulabilia et homo. Unde questionem habet, cum plus differat homo vel eque ab hiis ambulabilibus quam haec a natabilibus et volatilibus, et habundet in esse ab hiis in rationali sicut haec ab illis, cur ipse una die cum hiis creatus est, haec autem cum illis non una die creata sunt sed diversis. Cuius ratio est, quia homo et animantia ex eodem elemento facta sunt, scilicet ex terra, et ad ipsius ornatum. Quam convenientiam non est reperire in animantibus ambulabilibus et natabilibus et volatilibus. Vel si placet, recurrere ad illam solutionem generalem Augustini, quod cum in senario fecerit Deus opera sua, volens ostendere perfectionem operum, [n]oluit sensibilia et hominem facere diversis diebus, ne excederet senarium. Ideo etiam hoc fecit, ut homo videns se factum ex eadem materia ex qua animantia, fragilitatem sue conditionis agnosceret et humiliaretur.

Si autem dubitaverit aliquis cur operibus quinte diei adiuncta est Dei benedictio, non autem opeibus ceterarum dierum, die quod in uno die facta benedictio in omnibus intelligenda est esse facta.

 

Queritur autem cur de animalibus dictum sit quod facta sunt secundum genus suum et non de homine dictum est.

Non enim potes dicere quod genus ibi dicat generalem et originalem omnium creaturarum rationem, scilicet eternam artem, cum in eius ordinatione creatus sit homo ; nec potest dici quod dicat vim generativam per quam fit propagatio et individuorum successio, ut que in se corrumpuntur in specie conservet. Nam et hoc genus commune habet homo cum brutis.

 

Solutio. Genus ibi dicit multitudinem atque collectionem individuorum sub specie vel specierum sub genere ; et preterea vim generativam, secundum quod ipsa est ad subveniendum speciei ne pereat, cum in eisdem numero corrumpatur, sed in successione eorumdem specie conservetur ut maneat ; sed non sic factus est homo secundum genus, cum unus solus homo primo plasmatus sit ; tamen etiam si in statu primario prestitisset vis generativa sive propagativa, opus ei non esset ad restaurationem singularium pereuntium, cum corruptio non haberet in eo locum.

 

Queritur etiam de ordine sex dierum, utrum attendendum sit illos esse artificialiter ordinatos secundum dignitatem operum, aut naturaliter secundum essentias et naturas rerum, sicut differenter ordinantur septem dona in Evangelio et in Isaia.

Non potes dicere quod ordo dignitatis observatus fuerit. Nam celum empireum non est dignius angelica natura, que significatur per lucem, nec terra que erat informis materia elementorum dignior firmamento, nec elementa luminaribus, nec natabilia aut volatilia aut sensibilia homine.

Similiter nec ordo naturalis ibi servari videtur, quia angelus qui primo factus est, non fuit causa vel principium essendi ceteris creandis, nec alia aliis que tamen prius creata sunt illis ; et ita non fuit ibi ordo artificialis qui inchoat a dignioribus, nec naturalis qui inchoat a causis primariis.

Quidam arbitrantur ordinem in operibus assignandum, scilicet vel secundum principium sive causam rei, vel locum, vel fundamentum rei. Celum enim empireum locus est angelorum ; terra autem causa et principium, locus et fundamentum hiis que de ea facta sunt ; et aqua hiis que de ea facta sunt causa est et principium ; et firmamentum securi dum motum suum causa est et principium elementorum posterius creatorum, luminaria autem sensibillum.

Alii autem ordinant secundum maiorem et minorem participationem ipsius esse. Unde dicunt quod terra in principio facta est, in qua erant confusa et commixta elementa. Ponatur etiam ut separari possent, sicut videtur in tribus substantiis lactis ; que de facili separabiles sunt ; et ideo asserunt non dictum fuisse tertio die : fiant aqua et terra, sed : Segregentur aque et appareat arida. Secundum istos ergo facte sunt quedam creature, scilicet celum et terra, in prima die, et dispositio quedam ad id quod faciendum erat secunda die, ut lux que disposuit materiam ad hoc ut ex ea fieret firmamentum. Deinde vero secundo die facta est dispositio ad creationem elementorum et vegetabillum, scilicet firmamentum, per cuius motum secunde diei disposita est materia ad hoc ut ex ea fierent elementa et vegetabilia. Tertio vero die facta sunt elementa et vegetabilia. Quarto die dispositio ad sensibilia omnia sive natabilia sive volatilia sive ambulabilia sive etiam rationabilia, ut est homo ; et haec facta sunt duobus diebus, quinto etiam et sexto. Dispositio autem preambula quarto die facta est, scilicet luminaria. Ex hiis colligitur duplex ordo naturalis in operibus sex dierum : unus secundum rationem triplicem, scilicet principii, fundamenti et loci ; alter secundum simplicitatem essendi.

 

 Set contra utrumque multipliciter obicitur.

  1. Primo de luce, per quam intelligitur angelica natura, que fuit opus prime diei, neutro tamen modorum ordinabilis est ad opera reliquorum, sicut evidenter apparet.
  2. Obicitur etiam de opere tertie diei, quod nec sic nec sic antecedit so opera quarte, sicut per se patet.
  3. Tertio de operibus quinte, que ad opera sexte diei ad minus ad animalia bruta ambulabilia neque secundum primam neque secundum rationem secundam ordinari videntur.

 

  1. Responsio est quod nec primum ordinem dignitatis solum secutus est Moyses, nec ordinem naturalem solum, sed aliqua sic, aliqua sic es ordinavit, et usus est ordine sive tali sive tali. Angelica enim creatura, que nomine lucis censetur, primo die creata est propter sui nobilitatem et excellentiam. Tamen si diceremus secundum Augustinum quod lux est celestis Ecclesia, tunc posset inveniri causalis ordinatio. Nam ipsa est finalis causa omnium, etiam hominis. Fuit enim homo creatus ad hoc, ut compleret illam, et sic bene preordinatur lux operibus formatis et distinctis tanquam causa finalis omnium, et ideo prior est dignitate et consideratione. Secundum autem quod celum dicitur angelica natura informis, lux autem eadem secundum quod formata, patet quod celum prius est propter maiorem simplicitatem essendi. Per terram vero et celum, que ante dies creata sunt, intelligitur informitas omnium formandorum tam visibillum quam invisibillum, et ideo competenter preordinata sunt universis. Et sic patet solutio ad primum obiectum.
  2. Ad secundum vero dicendum est quod ideo opera tertie diei precedunt opera quarte naturaliter, quia sunt de constitutivis mundi, cuius constitutio preambula est ad ornatum ; et constitutiva secundum hunc aspectum priora sunt ornamentis.
  3. Ad tertium vero dicendum est quod ideo natatilia et volatilia sensibilibus preponuntur, non quia naturaliter priora sint eis altero modorum, set quia proximiora sunt cause, scilicet luminaribus ex natura transparenti ex qua sunt, que coniunctior est luminaribus quam terra, ex qua sensibilia producta sunt.

 

Sed obicitur quod post pure viva subsequitur firmamentum tanquam dispositio and vegetabilia, et deinde luminaria tanquam dispositio ad sensibilia ; ergo eadem ratione post illa debuit ordinari aliquid quod esset dispositio ad rationabilia creanda, precipue cum sit aliqua talis dispositio maxime secundum illos qui dicunt quod sol preest vite naturali, luna vite animali, Venus vi generative, Mars irascibili, Marcurius prudentie et eloquentie.

 

Respondendum est quod homo secundum rationem nec elementis nec corporibus supercelestibus obnoxius est nullo modo per se loquendo et proprie, cum eius voluntas super omnem motum et tempus sit, et ideo liberum arbitrium nuncupatur, per se, dico, quia quodam modo et quasi per accidens pronitatem et inclinationem ad malum vel ad bonum contrahit a complexione in qua cooperantur elementa et superiora corpora. Dicitur enim quod colerici dementiores sunt in estate, sanguinei vero proniores sunt ad largitiones. Secundum igitur partem istam non est aliqua causa disponens ad eius factionem nisi solum beneplacitum conditoris ; sed secundum corpus aliquo modo subiacet motibus luminarium et superiorum corporum et elementis ex quibus compositus est et precipue terre de qua sumptus est, longe tamen aliter quam animantia que ab ipsa et ex ipsa sumpserunt originem. Nam ex ipsa quedam producta sunt amminiculo solis, ut bocrate et lacerte et similia ; quedam autem ad imperium creatoris, ut natatilia et volatilia et ambulabilia. Corpus autem humanum sola Dei operatione de terra factum est et formatum ; et hanc diversitatem eleganter insinuavit Moyses in hiis verbis : Producat terra iumenta etc. ; et post : Plasmavit Deus hominem de limo terre etc.

Ex predictis manifestum est quod inferiora, in quantum sunt vegetabilia et sensibilia, vegetantur et sensificantur secundum motus superiorum ; ergo qui de eventibus illorum iudicant secundum illa, recte iudicant tanquam de effectibus per causas. Utquid ergo arguuntur a sanctis ? Dicitur enim ad Galatas : Servastis dies, menses et annos. Et ibi in Glosa reprehendit eos beatus Ambrosius : Si dicas quod non arguuntur quantum ad hoc quod dicunt aliqua inferiora causari ab illis superioribus ; sed quia de omnibus generaliter tam naturalibus quam voluntariis hoc affirmare contendunt.

 

Contra hoc est obiectio Augustini, qui dicit super Genesim quod in eodem agro secundum diversas sui partes vel in agris consimilibus contingit similia semina seminari et sub eadem constellatione, que tamen varios progressus et actus seu fructificare recipere dinoscuntur. Et sic videtur innuere quod nec dispositio vegetabillum subiaceat illis superioribus corporibus aut eorum motibus.

 

Ad quod respondendum quod tales prenunciatores futurorum super duobus reprehensibiles sunt. Primum est curiositas. Ipsi enim studium nimium et investigationem supervacuam impendunt in talibus, quorum certitudinem vel impossibile vel difficillimum est habere in hoc statu. Nam licet inferiora aliqua secundum aliquid causentur a superioribus, tamen tot sunt accidentia et adiuncta que impediunt quod vix potest veritas discerni aut perpendi. Dicunt enim astronomi quod de complexione hominis iudicandum est secundum signum ascendens in nativitate illius ; et dicitur ascendens signum quod oritur tunc quando nascitur homo, ut si fuerit calide et sicce nature, et homo talis erit complexionis. Secundum autem ortum planete existentis in illo signo iudicandum est de motibus illius, ut si planeta est frigidus et humidus, et ille qui nascitur habebit motus fleumaticos, licet sit colericus, quod bene potest esse, nec abhorret a veritate, sed quasi innumeris casibus potest hoc impediri ; ideo curiosum est et inutile haec nimis perscrutari nimiamque fidem talibus iudiciis adhibere. Propter ergo impedimenta emergentia obicit Augustinus de seminibus. Nam diversos progressus et fructificationes differentes recipiunt, quia forsitan diligentior cultura adhibita est huic agro quam illi et copiosior irrigatio, vel propter alias causas.

Secundo arguuntur qui de futurorum eventibus sciolos se iactitant ut geneatici qui ordinationem naturalem non solum in naturalibus asserunt, verum naturam dicunt esse ordinationem et dominationem motuum voluntariorum. Nam isti infidelitatem incurrunt ; ipsi enim evacuant libertatem arbitrii, cum verum et certum sit et in astronomia notissimum quod Deus et animus dominantur astris.

Istorum autem assertionem elidit Augustinus obiciendo eis ortum geminorum qui simul nascuntur, verumtamen motibus voluntatum diversificantur usque ad hoc quod alter optimus, alter pessimus efficitur, quod in voluntate liberi arbitrii et potestate est. Doctrine autem huius geneaticorum admiscet diabolus aliquantulam notitiam, et hoc quatuor de causis, ut dicit Augustinus super Genesim. Primo perspicacitate suorum naturalium et amminiculo quarumdam coniecturarum futura conicit et eis apperit. Secund[o] per longam experientiam aliqua futura perpendit. Tertio sanctis angelis revelantibus ei aliqua vera reserantur ad illusionem malorum et exercitium bonorum. Quarto quia que factums est, ipse prenuntiat se facturum. Dicit autem Augustinus quod tales rationes et consultationes nobis asserere conantur fatum esse aliquid. Ponunt enim fatum esse dispositionem illam in superioribus existentem corporibus, omnia inferiora regentem ; sed secundum hoc in rei veritate nichil est fatum propter hoc quia libertas arbitrii excedit naturam et omnia visibilia.

 

Post queritur cur in factione hominis non ponitur nisi bis verbum fiendi. Et solvitur quod ideo quia licet sit factus in ordine Verbi et etiam in proprio genere, tamen non est factus in cognitione dignioris creature. Angelus enim non est eo dignior cum ipse immediate ad Deum se habeat ut angelus.

Si autem obicias quod secundum opinionem Augustini, cum dicit : Omnia simul facta sunt, non est verum quod cetere creature facte fuerunt in cognitione dignioris creature, scilicet angeli. Nam simul facte sunt cum eo ; unde non cognovit eas faciendas.

Respondemus secundum Augustinum quod angelus eas novit creaturas minus dignas faciendas post non tempore sed dignitate.

 

Ultimo queritur cur non est ornatus ignis elementum in regione sua, sicut cetera elementa ornantur. Si dicatur quod ibi non posset aliquid vivere, falsum est hoc. Nam dicitur quod salamandra et in igne vivit et ex igne.

 

Sed respondendum est quod una causa est huius, quod si essent ibi animalia volatilia aut alia, in nullo servirent hominibus, cum non posset ad haec capienda attingere vel per se vel per alia animalia predalia ; et ideo in regione inferiori ut super terram et in aquis et in aere turbulento sunt animalia, pisces et aves, que non essent ibi, ut dicit Ieronimus, nisi ibi essent homines.

Alia causa est, quia ignis species est elementorum, et ideo ex ipso non sunt facta aliqua animalia, ex eisdem autem ex quibus sunt animalia, et ex eisdem nutriuntur et vivunt. Unde in regione ignis illius pari et ex illo non posset aliquod animal vivere ; neque etiam salamandra vivit in igne illo, sed ex igne inferiori qui grossus est.

Quod autem dicitur quod quatuor sunt que constant ex puris elementis ut talpa, gamaleon, alec, salamandra, intelligendum est secundum superhabundantiam et dominium.

 

 

Questio VII

Qualiter intelligenda sit distinctio sex dierum secundum opinionem Augustini.

 

Dicto qualiter intelligenda sit distinctio sex dierum secundum communem opinionem sanctorum, restat videre qualiter intelligenda sit secundum opinionem Augustini, qui ponit omnia simul fuisse facta et secundum materiam et secundum formam.

  1. Innititur enim illi auctoritati : Qui vivit in eternum creavit omnia simul, et quia Deus secundum suam naturam non indiget tempore, ut operetur successive. Sed si sic est quod omnia simul facta fuerunt, quid est quod Legislator distinxit opera per dierum successiones ?
  2. Item cum lux et tenebre propter oppositionem et repugnantiam quam habent simul esse non possent, quomodo facte sunt simul ?

3, Item similiter obicitur de mane et vespere, que neque simul esse neque simul fieri posse videntur.

 

  1. Et dicendum est secundum Augustinum quod Moyses ita distinxit opera per dierum successiones quatuor de causis.

Prima fuit minor ca[p]acitas auditorum.

Secunda, ut per senarii perfectionem indicaretur operum perfectio.

Tertia, ut per huius successionem sex dierum depingeretur sex etatum mundi futura successio : per opus prime diei, quod fuit lux, intelligitur prima etas, [scilicet] pueritia [vel innocentia] per opus secunde diei, scilicet firmamentum, intelligitur archa que facta est in secunda etate, quia sicut firmamentum divisit aquas inferiores ab aquis superioribus, ita archa ; per congregationem aquarum tertia die factam intelligitur circumcisio, que in tertia etate distinxit populum Dei a non populo Dei, ut fructificare posset, sicut [apparuit] arida fructificans in tertia die ; per luminaria quarte diei intelligitur quarta etas, prophetis et regibus velud spiritualibus luminibus insignita ; per pisces et aves quinte diei intelligitur transmigratio sanctorum patrum in Babilonicam captivitatem, qui in aquis tribulationis dulces erant et per contemplationem ad alta volebant ; per hominem sexta die creatum intelligitur Filius Dei factus homo in sexta etate. Cetere etates non sunt de hoc mundo.

Quarta causa iuxta sensum moralem assignatur, ut per lucem accipiatur fides, per firmamentum spes, per congregationem aquarum caritas, per luminaria virtutes purgati animi, per pisces et aves status contemplationis, per hominis creationem status hominis omnino purificati, ad statum pristinum restituti, animalibus imperantis et miracula facientis, sicut legitur de sanctis patribus.

  1. Ad secundam questionem die quod per lucem et tenebras intelligitur duplex status materie, que secundum naturalem ordinem intelligendi prius fuit in statu informitatis quam formationis, licet secundum actualem existentiam in tempore non prius informis extitit quam formata.
  2. Ad tertium debes dicere quod per vespere intelligitur cognitio rei facte in proprio genere ; per mane intelligitur cognitio in Verbo rei faciende : quas cognitiones habuit angelica intelligentia.

 

Sed obiciet : quomodo cognitionem habuit rei faciende, cum ipsa non precesserit aliquam rem ?

Ad quod est responsio quod si non tempore, tamen dignitate precessit.

 

Quomodo autem in operibus fuit ordo secundum prius et posterius, eum res simul create fuerint materialiter et formaliter ?

Ponit Augustinus exemplum satis conveniens de oculo materiali, qui simul et uno ictu videt ipsam rem in oriente positam, et tamen pertransit multa media secundum pritts et posterius ; quod tamen quasi impossibile videtur ad exteriorem rationem. Sed intelligendum est quod visus ibi sit in instanti quantum ad perceptionem, sed [quantum] ad successionem mediorum per que fit et defertur visus, est ibi successio que est actus videntis. Sic est a parte ista. Nam ex parte operantis Dei non est successio, licet ex parte operum operatorum contingat eam reperire.

 

 

Questio VIII

De septima die de qua scriptum est : [Consummavit Deus die septimo opera sua, et requievit].

 

Sequitur de septima die, de qua scriptum est : Consummavit Deus die septimo opera sua et requievit etc. Alia tamen translatio dicit : Consummavit Deus opus suum die sexto. Sed oblcitur de mane septimi diei, de quo dictum est : Factum est vespere et mane, dies sextus. Mane enim diei semper intelligitur initium sequentis. Istud, inquam, mane constat quod non est factum in sexto die, ex quo erat mane diei septime ; ergo factum est ipsa die septima. Non ergo consummata sunt omnia die sexto.

 Ad quod dicendum quod est consummatio operum duplex. Una que est ipsorum operum in se et secundum se, et haec est terminatio atque perfectio rerum ipsarum, et haec facta est sexto die. Est alia consummatio rerum in Deo, et omnia tam rationabilia quam irrationabilia pro modo suo conquiescunt in Deo. Omnia enim tendunt ad hoc, ut participent esse divinum pro possibilitate sua. Quamobrem dicit Apostolus ad Ephesios : Qui descendit, ipse est qui ascendit, ut impleret omnia. Primo enim consummata sunt omnia sexto die. Secundo modo septimo.

 

Postea obicitur de ipsa septima die : que si post diem sextam facta est, non omnia consummata sunt sexta die. Ad quod debes dicere quod cum angelica cognitio dicta sit dies, et una sola fuit dies et sept[em] : una ex parte cognoscentis, plures autem secundum numerum cognitorum et factorum.

Item si requies et sanctificatio facta sunt septima die, non omnia sexto die consummata videntur ; et dicendum est quod omnia secundum genus illa die consummata sunt atque perfecta.

Item cum mane dicatur initium rei faciende vel cognitio eius, non videtur septima dies habuisse mane.

 

Solutio. Dicimus quod aliter accipitur mane in hac die quam in ceteris. Nam vocatur hic mane initium quiescendi in Deo.

 

 Queritur autem quare potius istum diem quam ceteros sanctificavit.

Ad quod dicendum est quod istum verbum requievit secundum Augustinum multiplicem recipit expositionem. Nam dicitur se requievisse, quia se requieturum in sepulcro presignificavit, quia requiescere nos facit, quia non in operibus suis, sed ab operibus in se ipso extra opera requiem habet, et nos non in operibus suis, sed in Deo quiescere docet. Cum autem sic in ipso quiescimur, sanctificamur, id est sancti, hoc est sine terra, efficimur.

 

Ultima questio est cur non dicta sit haec dies septima habuisse vespere. Et secundum Augustinum sciendum quod non habuisse dicitur vespere, quia quies in Deo finem non habet. Ideo potius dicitur sanctificasse illum diem septimum quam alium. Sed secundum alios qui materialem faciunt dierum assignationem, dicendum est quod ideo non assignatur ei vespere propter scilicet significationem quietis in Deo non habiture finem, quoniam ea que sex diebus facta sunt in mensura, numero et pondere disposita sunt a Deo, sicut dicitur in XI Sapientie : Omnia  in mensura, numero et pondere disposuisti, Domine.

 

 

Questio IX

[De tribus in quibus omnia facta sunt].

 

Postquam determinatum est de operibus, restat inquirere de hiis tribus in quibus omnia facta sunt, circa que septem occurrunt questiones.

Prima, utrum illa tria creata sunt an increata.

Secunda, cur potius in hiis tribus quam in aliis dicuntur omnia disposita et quid est unumquodque.

Tertia, quomodo in hiis relucet vestigium Trinitatis.

Quarta, an inter haec sit essentialis diversitas.

Quinta, an unam vel plures constituant in qualibet re bonitates.

Sexta, utrum in materia contingat hec reperiri.

Septima, an haec ipsa disposita fuerint in mensura, pondere et numero.

 

 

Articulus I

[Utrum illa tria creata sunt an increata].

 

Circa.primam sic proceditur. Nichil est id in quo factum est omne creatum ; creatum est in hiis tribus ; ergo nullum creatum est aliquod istorum ; ergo nullum eorum est creatum ; ergo quodlibet istorum est increatum. Hoc idem, videtur per Augustinum, in originali super Genesim.

Querit enim ibi ubi erant hec, antequam res disponerentur in eis. Constat quod non erant in creatura, cum nulla tunc ess[e]t ; ergo erant in creatore. Sed quicquid est in eo, est ipse ; ergo erant creator, ergo increata, et adhuc sunt idem quod erant ; et inde ut prius.

 

 Sed contra. Sunt proprietates in rebus creatis existentes ; ergo sunt create.

 

Responsio. Dupliciter possunt accipi illa tria. Uno modo, prout sunt in Deo disponente respectu rerum dispositarum ; et sic dicetur Deus mensura omni mensurato modum seu mensuram tribuens, sive omnia terminans, numerus omni rei speciem prebens, pondus omnia ad stabilitatem trabens, sicut dicit Glosa Augustini super illud Psalmi : Et sapientie eius, non est numerus. Alio modo possunt accipi, prout sunt dispositiones sive proprietates in quibus res create sunt et disposite, derelicte in rebus, ex dispositione Dei. Primo modo increate sunt et dicuntur omnia in hiis facta, sicut in causa disponente.

Secundo modo creata sunt et dicuntur omnia in hiis facta, quia hec creata sunt.in rebus factis, ut earum proprietates, utpote corpus dicitur in colore fieri, quia color fit in corpore tanquam proprietas in subiecto. Quod autem Augustinus querit : Cum Deus dicatur mensura, pondus, numerus sine mensura, numeto, pondere, cur non similiter possit dici color sine colore ? Determinandum est ut dicamus secundum ipsum quod, sicut dicimus ipsum mensuram, numerum et pondus, quia ratio istorum, prout sunt proprietates create, apud ipsum est, sic possumus dicere ipsum esse colorem pro tanto, quia scilicet ratio colorum in eo est, licet non ita dicatur. Ex quo enim de rebus certum est, de no minibus non debet esse controversia. Unde dicit ipse quod de nominibus aut dictionibus nulla debet esse contentio. Tamen rationabiliter potest dici quod, licet censeatur nomine mensure etc., non tamen nomine coloris, eo quod actus qui ab hiis sumuntur, scilicet mensurare, ponderare, eius sunt immediate, sed actus sive effectus coloris, ut movere visum etc., non est eius nisi per mediam creaturam. Hinc patet etiam quod dicit Augustinus quod ipse potius dicitur lux quam lapis. Nam actus lucis qui est illuminare ei propriissimus est et appropriatissimus.

 

 

Articulus II

Quare potius dicuntur res create in numero, pondere, mensura quam in aliis bonis naturalibus.

 

Secunda questio est : cum plura bona naturalia sint in creaturis, nam circiter enumerantur quatuordecim ab Augustino, in libro de natura boni, ut pax, potentia, salus etc., quare potius in hiis tribus quam s in aliis dicit Scriptura Deum disposuisse universa, et quid est essentialiter unumquodque istorum ?

 

  1. Et videtur quod ista tria sint illa tria de quibus dicit Augustinus in VI de Trinitate, quod in eis apparet vestigium Trinitatis. Haec autem sunt unitas, species et ordo. Quod autem haec tria sint illa tria, nititur quidam probare. Primo sic. In hiis quemadmodum et in illis relucet vestigium creantis Trinitatis ; duo ad duo redeunt ut species et ordo ad numerum et pondus ; ergo tertium ad tertium, scilicet unitas ad mensuram. Secundo sic. In hiis, scilicet unitate etc., relucet vestigium Trinitatis ; ergo in hiis consistit plenitudo et perfectio omnis rei ; et constat quod in mensura etc. consistit plena perfectio. Ergo inde ut prius.
  2. Et hoc concedunt suis predictis rationibus, et dicunt quod contingit rem dupliciter considerare, scilicet in se et absolute, prout scilicet intra proprios terminos clauditur, tantum se extendens et non plus ; et sic assignantur ei unitas et mensura. Ad alterum vero dupliciter comparatur : primo per modum distinctionis, et sic debetur ei numerus sive species ; secundo per modum communicationis et convenientie, prout scilicet ipsa infundit aliis creaturis quod ei a primo et summo Bono, qui est fons omnis boni, infusum est. Unde Dionisius dicit quod bonum est diffusivum ipsius esse, et sic competunt ei pondus et ordo. Istorum igitur sententia est quod mensura est idem quod unitas.

 

Set contra eos multipliciter opponitur. Dicit enim Augustinus in originali quod non est solum mensura in lapidibus et ceteris corporibus, sed etiam est mensura aliquid agendi. Sed extensio corporalis non est unitas corporis, istud certum est ; nec extensio virtualis est unitas in eo cuius est virtus aut potestas, quod evidens est per Augustinum, in libro de quantitate anime, dicentem quod anima non dicitur quanta propter magnitudinem essentie sed virtutis. Ex hoc sequitur aperte quod mensura non est unitas.

Item dicit Boetius quod unitas est esse rei discretio. Sed rei discretio est species, ut ipsi aiunt ; ergo unitas est species secundum eos, non ergo est mensura. Hoc idem videtur per rationem unius. Unum enim est quod in se est indivisum, divisum autem ab aliis. Ergo unitas, est indivisio rei secundum se ipsam et divisio ab aliis ; et inde ut prius.

Item numerus duarum animarum est binarius ; ergo numerus huius singularis anime est unitas eius, et ita unitas est species, cùm species et numerus sint idem ; et inde ut prius.

Item illa tria que enumerat Augustinus, scilicet modus, species et ordo, aut sunt idem quod ista mensura, numerus et pondus, aut non. Si non, contra. Ista sunt perfectiva universe creature, quia malum est privatio horum, malum autem non est nisi privatio perfectionis, ut testantur philosophi. Si autem, hec sunt illa.

Set dicit beatus Dionisius quod malum non corrompit naturam, sed est defectus sive privatio eius quod est iuxta naturam, scilicet commensurationis, armonie et ordinis, scilicet mensure, speciei et ordinis. Si ergo malum non est corruptivum nature, ergo neque unitatis ; sed est corruptivum mensure ; ergo mensura non est unitas.

Item dicit Augustinus quod ubi hec sunt magna, et magnum bonum est ; ubi maxima, maximum ; ubi mediocria, mediocre ; ubi minora, minimum. Ergo unumquodque istorum recipit magis et minus. Sed unitas non recipit magis et minus ; ergo unitas non est aliquod istorum ; ergo non est mensura.

 

Quod concedimus hiis rationibus et aliis [pluribus quam] que ad hoc possent induci. Ad determinandum autem proprias essentias istorum quasi pro fundamento supponimus Augustini auctoritatem, qui dicit quod mensura est aliquid agendi, et auctoritatem beati Dionisii, scilicet malum non corrumpit naturam, sed est defectus sive privatio eius quod est circa naturam etc. Et dicimus quod in istis potius quam in aliis naturalibus bonis dicitur omnia disposuisse Deus, quia in hiis potissime attenditur plenitudo atque perfectio universe creature.

Quod evidentius erit si determinaverimus quid sit essentialiter unumquodque. Dicimus ergo quod species in unoquoque est habitudo vel habitus naturalis operationis seu habilitas qua se habet res ad usum aut ad opus exequendum propter quod vel quem creata est, ut patet in equo. Cum enim habilis est equus ad portandum hominem bene, bonam speciem habet, id est bonus equus est ; et cum ad melius meliorem, cum ad optime optimam. Bonitas autem illius actionis sive habitudinis aut habilitatis ad actionem requirit mensuram et ordinem : mensuram ut nec nimis cito portet, nec nimis tarde ; sed mediocriter ut mediocrem faciat dietam ; ordinem vero in iactione pedum, ut scilicet pedes ordinate moveat, et et sic suaviter ambulet. Si ergo in eo fuerint hec bona magna, bonus est valde ; si maiora, melior ; si optima, optimus.

Similiter evidens est in anima secundum actionem ; naturaliter enim eius species est, ut diligat Deum propter se ; ad hoc enim naturaliter habilis est, cuius dilectionis modus est et mensura, ut in infinitum diligat ipsum, quia est in amore modus non habuisse modum. Ordo autem ut super omnia ; mensura enim et ordo circumstantie sunt actionum. Habilitas autem qua se habet anima ad huius actionem habitudine naturali reddit ipsam bonam bonitate nature, habitudo qua se habet ad hoc habitudine gratie reddit ipsa bonam bonitate gratie.

Similiter apparet in corpore, cuius species dicitur bonus color, qui non sufficit ad hoc, ut censeatur corpus pulcrum, nisi adsit debita partium ordinatio et patrium bene ordinatarum debita proportio et commensuratio. Et dicimus quod mensura, numerus et pondus idem sunt quod modus, species et ordo. De mensura et modo palam est. Species autem et numerus idem sunt, sed tamen in hoc differunt, quod numerus est quasi effectus speciei ; nam species rem numerat, id est discernit et distinguit. Similiter ordo quasi effectus est ponderis ; nam pondus collocat et ordinat rem in loco sibi debito.

 

Ad obiectiones ergo quibus conantur opinionem suam astruere per ordinem respondemus.

  1. Et ad primum dicimus quod quamvis tam in hiis quam in illis appareat Trinitatis vestigium et duo ad duo reducantur, non tamen tertium ad tertium, quia non in hiis solis sed in aliis pluribus relucet Trinitatis vestigium ; neque valet argumentum ; sed habet instantiam apertissimam in exemplis Augustini. Ponit enim in anima memoriam, intelligentiam et voluntatem ex parte una, mentem, notitiam et amorem ex altera, in quibus ipsa gerit imaginem Trinitatis, et licet notitia et amor, sive intelligentia et voluntas que pro eisdem reputantur, idem sint quod species et ordo sive numerus et pondus - nam pondera animarum affectus earum sunt, species vero doctrine et artes - tamen mens et memoria non est idem quod mensura.
  2. Ad secundum dicimus quod licet in hiis, scilicet unitate etc., reluceat Trinitatis vestigium, non ideo sequitur quod in hiis consistat plenitudo et perfectio omnis rei ; quod ideo est, quia non summe in hiis, sed in aliis summe relucet, et ideo in aliis summe consistit uniuscuiusque perfectio, scilicet in mensura, numero et pondere, sicut superius explanatum est.

Sed contra solutionem nostram videtur posse opponi. Nam dicit Augustinus quod ubi haec sunt magna, magnum bonum est ; ubi maiora, maius ; ubi maxima, maximum ; ergo ista bona maius et minus recipiunt ; ergo species rei intensionem et remissionem potest recipere ; quod tamen inconveniens videtur.

Ad hoc solvendum oportet distinguere triplicem speciem : primam scilicet substantialem, que est prima rei perfectio ; secundam, que est naturalis perfectio ; tertiam et ultimam, que est accidentalis, ut patet in oculo, in quo substantialis et prima perfectio est aptitudo videndi ; secunda et naturalis est habilitas qua se habet ad visum actualiter exequendum ; et licet prima non recipiat magis et minus, tamen secunda recipit. Hoc etiam patet in angelis, qui in prima specie conveniunt et eam equaliter participant, scilicet in aptitudine intelligendi ; sed in secunda et naturali specie, que est habilitas intelligendi sive perspicacitas, conveniunt, tamen eam secundum gradus participant ; et ideo diversi sunt angelorum ordines. Nam secundum gradus naturalium distincti sunt gradus gratuitorum. Dedit enim unicuique secundum virtutem propriam. Similiter patet in hominibus ; nam licet omnes eque participant aptitudinem ratiocinandi, tamen secundum magis et minus habiles sunt ratiocinari. Sic ergo manifestum est quod species naturalis reclpit magis et minus ; et ideo caute dicit Augustinus : Malum est privatio modi, speciei et ordinis naturalis.

 

Obicitur etiam de hoc quod dicit Augustinus, quod ubi hec omnino non sunt, nichil est, quod videtur falsum, cum quodlibet istorum sit accidens. Accidens autem est quod adest et abest preter subiecti corruptionem ; et ita, intellecto quod bec omnia destruantur, nichilominus intelligitur remanere subiectum.

Et ad hoc dicendum quod, licet ista non sint de primis et substantialibus perfectionibus sed accidentalibus et secundis, tamen hiis sublatis, non remanent prime perfectiones, aut si remanere intelliguntur, penitus inutiles sunt sine istis.Quod etiam secundis perfectionibus interemptis, interimantur et prime, patet in elementis, que cum substantie sint, substantie autem nichil sit contrarium, nec habent contrarietatem adinvicem nec agunt nec patiuntur per primas perfectiones suas, sed potius per secundas, quibus tamen corruptis corrumpuntur et ipse substantiales elementorum species et perfectiones et ipsa elementa.

 

Si autem querat quis : cum illa tria bona, mensura, numerus, pondus, tribus generibus causarum respondeant, scilicet efficienti, formali et finali, cur non ponitur quartum, quod generi quarto causarum respondeat, id est materiali ?

Ad quod dicendum quod hoc ideo, tum quia causa materialis non est generale principium omnium substantiarum, quia angeli et anime causam materialem non habent ad modum corporum, tum quia materia initium est rei et non complementum, tum quia creator in triplici genere cause se habet ad creata et non in quarto - nullatenus enim materialis causa est creatorum - tum quia nulli persone coaptabilis est materia, licet cetera causarum genera singula personis singulis coaptentur, et propter hoc secundum causam non est rei perfectio, sicut ostendetur inferius.

 

 

Articulus III

Quomodo in numero, pondere et mensura relucet vestigium Trinitatis.

 

Item, tertia questio est, quomodo in hiis Trinitatis reluceat vestigium et quomodo singula singulis coaptentur personis.

Videtur autem primo quod singulis. Nam ordo bonitati Spiritus Sancti reddendus est, ut videtur, species sapientie Filii, ergo modus aut mensura potentie Patris. Hoc idem videtur per Augustinum, qui dicit [quod] in magnitudine creaturarum indicatur potentia creatoris ; magnitudo autem aperte mensura est.

Sed videtur quod Spiritui Sancto, cui appropriatur bonitas, debeant omnia haec attribui. Nam quia bonus est, nos sumus et omnia sunt, ut ait Augustinus. Deinde videtur quod omnia ad Fillum referenda sunt, quia Filio appropriate convenit esse exemplar vel artem. Omnia autem, in quantum sunt, indicia sunt et imagines et exemplata ; et secundum hoc ad exemplar comparari videntur.

 

Solutio. Omnia omnibus conveniunt et quod assignantur quedam quibusdam non est secundum proprietates personarum, sed secundum appropriationes potius. Sicut enim in artifice materiali, ad hoc ut ipse operetur, exigitur potentia et ars seu exemplar, ad cuius imaginationem operetur, et utilitas sive bonitas que ad operandum movet ipsum, sic et in primo artifice est reperire potentiam que Patris est, artem et sapientiam que Filii, bonitatem que Spiritus Sancti. Similiter licet ista tria vestigia sint totius Trinitatis, scilicet mensura, numerus et pondus, tamen secundum appropriationem singula singularum sunt vestigia personarum, ut ostensum est supra. Quoniam vero sicut est in artifice inferiori quod finis movet efficientem, efficiens vero operatur iuxta exemplar, ita in suppremo opifice quod ipse. operatur iuxta artem eternam. Ad operandum autem movet ipsum bonitas sive utilitas creaturarum quam intendit, ideo quidam bonitatem referunt ad causam finalem. Sed videtur potius referenda ad causam efficientem. Nam causa efficiens existentie rerum est bonitas Dei. Quia enim bonus est, sumus, et preterea bonum est diffusivum ipsius esse, et ad hoc dicendum est quod bonum tripliciter sumitur, sicut dicit Aristoteles : scilicet honestum, et secundum hoc dicit Dominus : Estote sancti, quia ego sanctus sum ; delectabile, secundum quod dicitur : Bonum est cuius apprehensio est delectatio, vel : Bonum est quod omnia optant, sive : Bonum est quod ab omnibus desideratur.

Dicitur etiam bonum conferens ; et secundum hoc dicit beatus Dionisius : Bonum est diffusivum esse. Ut est bonum delectabile, potest reduci ad causam finalem ; ut est conferens, sic ad causam efficientem ; et idem est causa finalis et efficiens, propter quod Summum Bonum de se ipso dicit : Ego sum alpha et omega, primus et novissimus.

 

 

Articulus IV

An numerus, pondus, mensura sint una bonitas vel plures.

 

Quarto queritur utrum illa tria unicam in re efficiant bonitatem.

Et videtur quod non, immo plures ; nam unumquodque horum propriam habet bonitatem quam in re relinquit. Ergo ex hiis tribus tres relinquuntur in qualibet re bonitates. Preterea si est una sola s bonitas ex hiis tribus causata, dicas que est illa, et non est assignare, ut videtur. Quod autem unius solius bonitatis effectiva sint haec, videtur. Nam unaqueque res una sola bonitate predita est, que ab istarum trium bonitatibus ortum habet.

Et hoc concedimus et dicimus quod illa bonitas ex hiis tribus est ordinatio rerum duplex. Una ad ipsum primum bonum in quo quiescere appetunt et ex ipso appetitu moventur ut quiescant in eo omnia ; alia quantum volunt ut rationalia, alia quantum possunt ut irrationalia. Omnia enim ad hoc tendunt ut participent esse divinum pro modo suo. Alia etiam ordinatio ipsarum rerum ad invicem per quam unaqueque quod ei a primo fonte infusum est, in aliam diffundere contendit et satagit, et secundum quod nobiliores et meliores sunt creature, magis infundunt, ut superiores creature, eo scilicet quod fonti essendi propinquiores sunt ut sol et luna et huius. Est ergo uniuscuiusque substantie bonitas habitudo principalis positionis sue in ordine et mensura sua, ubi idem est in ea eius bonitas et eius pulcritudo.

 

 

Articulus V

An numerus, pondus, mensura differant essentialiter.

 

Quinta questio est, an ista tria bona differant essentialiter.

Videtur quod idem sunt. Nam amor pondus anime est, et ipse est species. Quod probatur dupliciter. Primo, quia ipse est habitudo naturalium operationum, et hoc est quod superius assignavimus esse speciem. Secundo, quia ipse facit animam speciosam, unde comparatur auro in Scriptura ibi : Fecit Salomon thronum et vestivit eum auro fulvo. Sic ergo caritas, que pondus est, et species est ; ergo species et pondus idem sunt. Hic habetur argumentum contra illos qui dicunt quod caritas non informat essentialiter fidem. Videtur enim quod immo, quia si caritas est pondus anime, trahit igitur eam sursum ; ergo omne id quod vehit eam sursum, habet a caritate, sed cum movetur anima motu fidei, non elevatur sursum ad primam veritatem nisi per illam circumstantiam que est [propter] se super omnia, que circumstat actum essendi ; ergo illam habet a caritate. Sic ergo caritas motum fidei vestit circumstantia sua nobiliori, ponit igitur eam in medio ; ergo informat eam ; sed circumstantia, que est accidentalis actui, est de essentia virtutis ; ergo caritas essentialem informationem confert fidei.

Et ad hoc dicendum est quod licet caritas sit habitudo aut habilitas naturalis operationis, quia per ipsam habilis est anima ad opus dilectionis Dei, ad quod est nata, non tamen est species, quia species non vocatur hic omnis habitudo vel habilitas ad opus, nisi ad id ad quod est res naturaliter et principaliter ; hoc autem est cognoscere ; nam cognoscere perfecte est beatitudo perfecta in patria ; et cognoscere imperfecte est beatitudo imperfecta in via. Dicit enim Augustinus quod credere est beatitudo. Unde fides potius est species quam caritas ; et licet caritas animam faciat speciosam, tamen speciosiorem efficit eam fides. Licet etiam auro comparetur caritas, tum propter speciositatem, tum propter operum subtilitatem, tum quia movetur sursum ad instar ignis, tum propter claritatem finis, tamen sapientia fidei verius comparator auro ibi : Filii tui incliti et anticti auro primo, propter predictas causas ; tum etiam quia ipsa est ipsa claritas anime. Unde sapientia sive fides potius dicenda est species.

 

Ad ultimum dicendum quod Deus solus essentialiter perficit fidem et caritatem simul. Et licet fides proprie loquendo non habeat motum eo modo quo dicit beatus Dionisius quod primus motus rationalis anime est dilectio, tamen nichilominus actum habet qui coniungit animam Deo sine motu, qui actus precedit motum caritatis tanquam generativus ipsius. Sed postquam penes animam iam sunt fides et caritas, ipsa caritas per motum desiderii, qui est casus proprius, fidem elevat neque cessat, donec fides adepta fuerit quod intendit et in fine suo quiescit, quod tunc solum optinet, cum ipsam primam pulcritudinem aperte videt anima fidelis.

 

 

Articulus VI

An numerus, pondus, mensura sint in prima materia.

 

Sexta questio est, an ista bona sunt in materia.

  1. Si enim ibi non sunt et ubi non sunt, omnino nichil est, ut dicit Augustinus, materia secundum hoc nichil esset ; quod falsum est. Nam materialia existunt ex materia et forma existentibus.
  2. Item ex alia parte, cum materia bona sit, ut dicunt sancti, eo ipso quod capax est forme, et omnis bonitas ex tribus predictis surgat, oportet ea in materia reperiri.

 

Solutio. 1. Quod dicit Augustinus, quod ubi hec maxima sunt, maximum bonum est ; ubi mediocr[i]a, mediocre ; ubi minima, minimum, loquitur de solis substantiis completis, et non se extendit verhum illud ad materiam. Posset tamen dici quod materia, eo ipso quod particeps est esse, particeps est istorum. Unde cum sola possibilitate et capacitate qua est receptibilis forme habeat esse, et sic habet illa tria. Cum autem est terminata et finita per formam, iam est actu sub forma ; et similiter habet illa tria.

  1. Quantum autem ad presens attinet, tantum de ipsa dicimus quod eius utilitas et bonitas haec est sola, quod ipsa est initium omnium corporalium et est fundamentum armonie quam facit Deus in cithara universi ex generationibus sibi invicem succedentibus cum quibusdam corruptibilibus interceptis, sicut in cithara materiali redditur simphonia ex successione sonorum cum interpolatione quorumdam silentiorum, sicut testatur Augustinus in libro musice sue.

 

 

Articulus VII

[An haec tria disposita fuerint in mensura, pondere et numero].

 

Septima et ultima questio est, utrum illa tria facta sunt vel disposita in mensura, numero et pondere.

  1. Quod si quis concesserit, non erit status sed in infinitum ibitur. Si dicatur quod non, videtur quod immo ; nam solus Deus est mensura sine mensura, et sic de aliis, ut dicit Augustinus. Ergo unumquodque istorum mensuram, numerum et pondus habet.
  2. Item ubi ista magna sunt, magnum bonum est, sicut dicit Augustinus ; ergo magnitudinem habent ; igitur et mensuram.
  3. Item unumquodque eorum speciem habet ; nam unumquodque eorum est alicuius speciei.
  4. Item ordinem habent haec inter se ; nam mensura videtur precedere reliqua duo.

 

Solutio. 1. Solus Deus re vera caret et mensura mensurante et mensura mensurata ; et similiter intellige de aliis. Haec autem etsi mensuram mensuratam non habent, mensurantem tamen, que est Deus aut actus anime mensurantis, habere non dubitantur. Et sic solvitur primum.

  1. Secundum solvitur per equivocationem magnitudinis ; nam etsi magnitudinem intensionis habere non prohibeantur, tamen quantitatis nullam habent.
  2. Tertium similiter per equivocationem speciei dissolvitur, quia licet alicuius speciei et alicuius generis sit unumquodque, non tamen aliquod illorum speciem habet, sicut supra determinavimus speciem habitudinem naturalium operationum.
  3. Quartum similiter evidenter solvitur per distinctionem ordinis multiplicis. Nam est ordo antecessionis, qui non videtur in hiis deesse, et est ordo ordinata collocatio inter creaturas, prout requirit utilitas universi ; et hic est ordo quem pondus superius notavimus, qui in hiis minime reperitur.

 

De ordine tamen istorum qui secundum prius et posterius attenditur, dubitatur.

  1. Mensura etenim sive modus et ordo dispositiones atque circumstantie sunt actionum naturalium ; ergo posteriores sunt eis. Sed species est habitudo actionum ;· ergo prior est eis ut causa ; sed quicquid est prius priore, est prius posteriore ; ergo species est prior et modo et ordine.
  2. Item species cum ipsa sit formale principium, dignitate prior est, ut videtur.
  3. Item ordo cum respiciat finem gratia cuius sunt omnia et qui est prius movens, omnibus debet, ut videtur, anteponi.
  4. Item videtur controversia de ordinatione istorum inter librum Sapientie, qui primo ponit mensuram, et Glosam Augustini super Psalmum, qui preponit numerum, et beatum Dionisium, qui preponit ordinem.

 

Solutio. 1. Ad primum dicendum quod etsi mensura in comparatione ad actionem cuius est circumstantia naturaliter subsequatur, tamen prout comparatur ad potentiam, cuius est habitudo aut habilitas naturalium operationum, de necessitate precedit.

2-4. Ad sequentia autem solutio est unica, quia diverse considerationes diversas recipiunt ordinationes. Nam species dignitate precessit, ordo vero ratione finis primo intenditur, mensura autem in alia consideratione prior est, et ideo non est mirum si a dissimiliter considerantibus dissimiliter ordinantur.