Appendices IX-X — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
APPENDIX IX
(cap. 1)
De bonis angelis et eorum ordinibus et officiis.
Dicto de angelis malis, de bonis angelis consequenter est dicendum.
Et prius de ordinibus et nominibus et distinctionibus eorum.
Secundo utrum omnes mitt[an]tur.
Tertio de angelis deputatis ad custodiam hominum.
Quarto de scientia et contemplatione eorum.
I. Primo ergo dicendum. est quid sit ordo angelicus. Inchoandum est igitur a gerarchia, cum sit,superius ad ordinem. lerarchia est rerum sacrarum et rationalium ordinata potestas in subditis debitum retinens dominatum. Ordinata potestas ponitur ibi ut genus, rerum sacrarum ad differentiam non sacrarum, ut demonum et pravorum hominum, rationalium ad differentiam irrationalium, in subditis debitum retinens dominatum ad differentiam subditorum qui sunt res sacre et rationales, sed non habent sub se subditos.
Est autem triplex ierarchia : supercelestis, celestis, subcelestis. Supercelestis consistit in tribus personis, celestis in sanctis angelis, subcelestis in prelatis religiosis.
Cum autem dictum sit de prima ierarchia, dicendum est de secunda, scilicet de celesti, que triplex est, scilicet superior, media, inferior, que grece dicitur epihania, iperphania, ipophania. Superior ierarchia celestis continet tres ordines angelorum, scilicet cherubim, seraphim, thronos. Seraphim interpretatur ardens vel succendens, quia angelorum primi ordinis ministerium est accendere homines in dilectione Dei, et ipsi pre aliis ardent in dilectione Dei. Denominatur autem primus ordo a caritate, quia caritas est excellentissimum donum. Post caritatem vero scientia sive cognitio Dei excellentius donum est ; ideo a scientia denominatur secundus ordo, quoniam cherubim interpretatur plenitudo scientie. Post scientiam autem sequitur iudicium, inde tertius ordo nomen habet a dono iudicii et dicitur iste ordo thronus, quasi sectes iudicis, quia pre ceteris donum iudicii plenius accipiunt.
Superior ergo sic describitur : Epiphania est incalescentis affectionis incendio, altioris intellectus fastigio iudicii libra resultatio distributa. Incalescentis affectionis incendio hoc pertinet ad seraphim ; altioris intellectus fastigio ad cherubim, iudicii libra ad thronos. Resultatio dicitur ordo angelicus empha tice, quia in eo resultat pulcritudo Dei expresse. Distributa autem dicitur quasi diversis officiis tributa. De huiusmodi ordinibus dicit Gregorius quod unusquisque ordo illius rei censetur nomine quam plenius accepit in munere.
Sed videtur hoc esse falsum, quoniam cherubim denominatur a dono scientie ; ergo secundum hoc cherubim maiorem habet scientiam quam seraphim ; quod patet esse falsum, quoniam in superna civitate quanto quis plus diligit, tanto plus cognoscit ; sed seraphim habet maiorem dilectionem ; ergo maiorem scientiam.
Solutio. Auctoritas sic est intelligenda : Unusquisque etc., plenius enim respectu inferiorum ordinum. Vel sic : Unisquisque etc., id est in officio sive in ministerio.
Item queritur quare Dominus potius dicitur sedere super cherubim quam super seraphim, cum Dominus potius quiescat in caritate quam in scientia. Huius dicti duplex est ratio. Prima, quia nulla scientia naturalis ingenii potest attingere ad Deum. Ideo dicitur sedere super cherubim, id est super plenitudinem scientie. Secunda est ut ostendatur homini quod debeat querere Deum super scientiam, ut in caritate, que est supra scientiam, quoniam in caritate est ei quies et delicie. Sicut autem secundus ordo denominatur a scientia, que est minus donum quam caritas, ita tertius ordo denominatur a iuditio, quod est minus donum quam scientia, [quia talis est differentia inter scientiam] et iudicium qualis est inter practicam et theoricam, quia scientia dictat quid faciendum, iuditium operatur secundum preeuntis scientie intellectum.
Dictum est quod caritas est excellentissimum donum ; sed videtur posse probari quod scientia sit excellentior et melior quam caritas, quia scientia sive cognitio Dei est vita eterna. Unde Dominus in Evangelio : Hec est vita eterna, ut cognoscant te Deum et quem misisti Ihesum Christum. Sed vita eterna excellentior est et melior quam illud quod possit esse in homine ; ergo scientia est excellentior et melior quam caritas.
Item ratio est excellentior et melior omni alia vi anime, quia ipsa est imago Dei ; ergo perfectio rationis est excellentior et melior quam perfectio cuiuslibet alterius potentie ; ergo est melior quam perfectio vis concupiscibilis ; sed perfectio rationis est scientia sive cognitio Dei, perfectio vis concupiscibilis est caritas ; ergo scientia est excellentior et melior quam caritas ; ergo primus ordo potius debuit denominari a scientia quam a caritate.
Solutio. Dicimus quod scientia sive cognitio Dei excellentior est et melior in aliquo quam caritas, scilicet in eo quod eam generat vel rectificat. Caritas autem est excellentior et melior, quoniam ipsa est iocundior et delectabilior, quia fini propinquior, scilicet bono summo, ut postea dicetur in tractatu virtutum, quoniam sicut se habet tactus corporalis ad visum corporalem, ita se habet caritas sive vis concupiscibilis ad scientiam sive rationem, quoniam sicut maior est delectatio in tactu corporali quam in visu corporali, ita maior est delectatio in caritate sive in vi concupiscibili quam in scientia sive in ratione, quia scientia sive cognitione Dei, cum sit visus spiritualis, delectamur in pulcritudine Dei, et hec est perfectio rationis, sicut dicitur in libro Sapientie : Scire te est sensus consummatus, id est consummatio sensus sive intellectus. Caritate autem sive vi concupiscibili delectamur in suavitate Dei, sicut dicitur in Psalmo : Gustate et videte quam suavis est Dominus. Quia ergo maior est delectatio in caritate quam in aliqua alia re, ideo magis coniungit Deo et assimilat ; et ideo magis trahet ad opera meritoria, iuxta illud : Trahit quemque sua voluptas. Unde opera meritoria exteriora attribuuntur caritati, quia caritas maxime movet ad illa. Et ideo fides dicitur operari per dilectionem vel per delectationem, ut hec prepositio per notet subauctoritatem. Caritas enim operatur. Sed hoc habet a fide, que eam generat et rectificat.
Ex predictis patet solutio ad preobiecta, quoniam dicimus quod scientia sive cognitio Dei quo ad quid est excellentior et melior quam caritas, scilicet in hoc quod generat eam et rectificat. Non tamen est simpliciter excellentior et melior quam caritas ; immo caritas est excellentior et melior. Cum autem dicitur : Hec est vita eterna ut cognoscant etc., is est sensus : opus vite eterne est cognoscere Deum aperta visione, quoniam cognoscere Deum aperta visione est diligere Deum. Revereri Deum, delectari in Deo sunt opera glorie. Unde patet quod non sequitur quod, si cognoscere Deum est opus glorie, quod ideo sit excellentissimum donum in homine.
Ad secundum dicimus quod, cum dicitur : Ratio est imago Dei, per rationem intelligitur quicquid est in anima rationali super bruta animalia, scilicet vis rationalis et voluntas. Que voluntas dividitur in concupiscibilem humanam, qua concupiscimus eterna, et vim irascibilem humanam, qua irascimur [vitiis]. Non solummodo enim in vi discernendi sed etiam in libertate volendi distinguitur rationalis ab irrationali.
II. Media ierarchia, que dicitur iperphania, continet tres ordines, scilicet principatus, dominationes et potestates. Iperphania autem est divina illuminatio sui particeps scalari reverentia insigniens, usum dominandi edocens, arcensque contrarium. Sibi participes scalari reverentia insigniens dicitur propter principatus qui pre ceteris possident donum reverentie. Unde ministerium eorum est exhibere reverentiam hiis quibus exhibenda est, quibusdam vero magis, quibusdam minus secundum diversos gradus prelationis. Usum dominandi edocens, hoc pertinet ad dominationes que docent nos qualiter debemus dominari subditis. Arcens contrarium, hoc pertinet ad potestates que arcent a nobis contrarias potestates, ne nos impediant quantum vellent, in exhibendo reverentiam vel in dominando subditis vel in aliis bonis operibus.
Sed videtur quod donum dominii sit excellentius quam donum reverentie, quoniam dominari pertinet ad maiores. Et ideo videtur quod primus ordo secunde ierarchie debuit denominari a dono dominii, et non a dono reverentie.
Solutio. Donum reverentie est multo maius quam donum dominii, quia communius et magis necessarium, quoniam omnes et superiores et inferiores et medios oportet exhibere reverentiam creatori, sed non oportet omnes dominari. Usus etiam reverentie magis conservat creaturam rationalem in gratia Dei quam usus dominii.
Iperphania dicitur ab iper, quod est inter, et phanos, quod est apparitio, quasi media apparitio, quia in ea apparet pulcritudo Dei.
III. Tertia ierarchia, que dicitur ipophania, tres habet ordines, scilicet virtutes, archangelos, angelos. Que sic describitur : Inferior ierarchia celestis est divinum participium nature legibus occurrens, secreta revelans, pro capacitate distincta. Nature legibus occurrens, hoc pertinet ad virtutes que habent ministerium faciendi miracula. Secreta revelans, hoc pertinet ad archangelos et angelos. Pro capacitate distincta, quoniam maiores maiora ut archangeli, minores minora revelant ut angeli. Per archangelos revelantur prophetis maiora secreta, ut hoc : Ecce virgo concipiet etc. Per angelos minora, ut illud de Iuda : Episcopatum eius accipiat alter. Et dicitur ipophania ab ipo[s] quod est sub, et phanos, quod est apparitio, quasi inferior apparitio.
Videtur autem quod secretorum revelatio sit maius donum quam scientia, quia est pauciorum. Sed dicimus quod donum scientie est magis necessarium, quoniam est necessarium ad salutem.
Item queritur utrum predicta distinctio angelorum sit facta ab ipsa creatione ante peccatum. Videtur quod ita : Quia dicit auctoritas quod de singulis ordinibus aliqui ceciderunt et quod Lucifer fuit de suppremo ordine. Ergo ordines erant distincti ante casus malorum.
Item Apostolus vocat demones principatus et potestates. Et constat quod non alia ratione, [nisi] quia fuerunt de talibus ordinibus ; ergo tales ordines, scilicet principatus et potestates, erant ante casum.
Contra. Nondum superiores angeli erant caritate ardentes neque alii plen[i] scientia ; et sic de aliis donis. Et secundum talia dona distinguuntur ordines angelorum, ut dictum est. Ergo tunc non erant ordines distincti.
Ad hod dicit Magister in sententiis quod ante casum malorum non erant ordines distincti, sed tamen omnes angeli habebant talia naturalia, ex quibus poterat perpendi de quibus ordinibus futuri erant, quia secundum qualitatem naturalium collata sunt eis postea gratuita.
Prepositinus dicit quod a principio fuerunt ordines distincti, quoniam ipse dicit quod a principio habuerunt angeli non tantum naturalia, sed etiam gratuita.
Nos autem secundum communiorem viam dicimus quod a principio angelorum ordines distincti sunt, non donis, sed datis, id est non gratuitis, sed naturalibus. Prius igitur fuerunt distincti naturalibus, postea gratuitis, quoniam sicut dicitur de hominibus in Evangelio quod dedit Dominus unicuique secundum propriam virtutem, scilicet hominibus, ita secundum mensuram naturalium dedit angelis gratuita, quoniam eis quibus dederat meliora naturalia et [per]spicaciora, dedit similiter meliora gratuita. Angeli enim de uno ordine nec sunt nec fuerunt equales in naturalibus et gratuitus, quia Lucifer de primo ordine excellentior fuit, sicut dicitur in Ezechiele : Omnis lapis preciosus operimentum eius, id est omnes angeli alii ei collati ornabant ipsum, quia in comparatione ipsorum apparebat pulcrior. Unde dictus est Lucifer quasi ferens lucem, quia lucebat pre aliis.
Item notandum quod hec nomina Michael, Raphael, Gabriel sunt propria nomina quorumdam angelorum, licet eorum interpretationes naturaliter sunt communes, quoniam Gabriel interpretatur fortitudo Dei ; unde dictus est Gabriel, qui missus est ad beatam Virginem, nuntians illum fortiorem qui intravit domum fortis et disrupit vasa eius. Raphael vero interpretatur medicina Dei, quia contra infirmitates miraculose operatur remedia. Hoc autem non est tantum unius angeli sed plurium ; tamen illi angelo cui hoc convenit excellentius, proprium est, ut illi qui missus est ad Thobiam. Michael autem interpretatur quis ut Deus, quoniam excellentiam habet in faciendis illis unde mirandus est Deus ; unde quatuor attribuuntur ei, scilicet pugnare cum dracone, venire in adiutorium populo Dei, portare animas in paradisum et esse prepositum paradisi.
Sed hoc non videtur esse eius proprium, quia omnes angeli qui custodiunt homines pugnant cum dracone, id est cum diabolo, et veniunt in adiutorium populo Dei, et portant animas in paradisum, id est eorum adiutorio portantur. Et ita tria prima non conveniunt soli Michaeli. Quartum etiam non videtur ei convenire, quoniam cum Michael sit archangelus, videtur quod multi spiritus sunt digniores in paradiso quam Michael, qui potius debent dici prepositi parasiti quam Michael.
Ad quod dici[mus] quod Michael dicitur esse prepositus paradisi, id est Ecclesie militantis, quoniam ipse solus post Christus est universalis prepositus et custos Ecclesie militantis, sicut ante Incarnationem erant prepositus et custos Synagoge, ut habetur in Daniele. Ideo dicitur venire in adiutorium populo Dei, quia nullus nisi iste venit in adiutorium populo Dei universaliter. Ideo etiam dicitur in Apocalipsi quod pugnat cum dracone, quia diabolum eliminat ab Ecclesia ; unde videtur quod ei soli convenit. Quod autem dicitur portare animas in paradisum, dicimus quod in hoc convenit cum aliis, sed ei convenit generalius ; et ideo potius ei attribuitur quam alii[s].
APPENDIX X
(post cap. 1)
Utrum omnes angeli mittantur.
Circa secundum caputulum queritur utrum omnes angeli mittantur.
Quod probatur :
Per hoc quod dicit Apostolus in epistola ad Hebreos, quod omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui capiunt hereditatem salutis. Ergo omnes mittuntur.
Item in Isaia : Venit ad me unus de seraphim. Sed seraphim sunt de superiori ordine ; ergo illi qui sunt de superiori ordine mittuntur ; ergo multo fortius illi mittuntur qui sunt de inferiori ordine.
Contra. Daniel dicit : Milia milium ministrabant ei et decies milies centena millia assistebant ei. Hec auctoritas distinguit inter assistentes et administrantes ; ergo alii sunt administrantes, alii assistentes ; non ergo omnes mittuntur. Item Dionisius dicit in ierarchia sua quod spirituum superiorum agmina ab intimis nunquam recedunt, et ea que preeminent usum exterioris officii nunquam habent. Ergo nunquam mittuntur ad nos ; ergo non omnes mittuntur.
Ad hoc dicunt quidam : Quod omnes mittuntur, sicut dicit Apostolus, et quod dicit Daniel non est contrarium, quia iidem angeli assistunt et ministrant ; nec fit sic distinctio angelorum sed operationum.
Quod dicit Dionisius sic exponunt : Ea que preeminent, usum exterioris officii nunquam habent, id est raro habent. Sed hec expositio valde aliena est.
Ideo dicunt alii : Quod non omnes angeli mittuntur, consentientes beato Dionisio, et dicunt quod in auctoritate Apostoli, quod omnes sunt administratorii spiritus, distributio est accommoda et non vaga, et fit distributio tantum pro angelis inferioribus.
Ad auctoritatem Isaie dicunt quod angelus qui fuit missus ad Isaiam, non erat de superiori ordine, tamen dicitur unus de seraphim propter officium accendendi et purgandi quod tunc exercuit.
Sed quoniam hec solutio nulla fulcitur auctoritate, ideo dicunt alii quod omnes angeli mittuntur, sed non omnes mittuntur ad nos, quoniam superiores mittuntur ad medios, medii ad inferiores, inferiores ad nos. Et sic salvant auctoritatem Apostoli quia dicunt omnes mitti, et salvant auctoritatem Dionisii, quia dicunt non omnes mitti ad nos. Hec fuit opinio Iohannis Scoti, sicut habemus ex verbis ipsius super ierarchiam beati Dionisii.
Contra hanc opinionem sic obicitur. Ieronimus dicit quod hoc nomen seraphim nunquam invenitur in Sacra Scriptura, nisi ubi unus de seraphim missus fuit ad Isaiam ; sed hoc nomen “seraphim” ibi non significat supremum ordinem angelorum. Ergo in Sacra Scriptura nunquam invenitur superior ordo angelorum ; ergo ille ordo non est distinguendus.
Preterea Apostolus, in epistola ad Hebreos, dicit quod Christus est melior et dignior angelis, quia licet paulo minus sit minoratus ab angelis, in quantum est mortalis, tamen multo dignior est, in quantum Filius Dei est. Unde Apostolus : Cui enim archangelorum dixit : Filius meus es tu ; ego hodie genui te ? Ad angelos autem dicit : Qui facit angelos suos spiritus etc. Constat autem quod Apostolus non intendit probare quod Christus sit maior quibusdam angelis, quibusdam non, sed quod sit dignior omnibus. Ergo illa auctoritas intelligitur universaliter de angelis : Qui facit angelos suos spiritus etc. Et omnes spiritus sunt angeli, id est nuntii ; ergo omnes mittuntur. Et quod sequitur : Et ministros suos flammam etc., ita debet intelligi : et flammam urentem, id est seraphim, qui interpretatur ardens, facit ministros suos. Et ita angeli de superiori ordine mittuntur.
Item dicit Gregorius quod spiritus est nomen nature, angelus nomen officii ; ergo cum omnes sint angeli, omnes mittuntur.
Preterea angeli non permutant sua officia ad invicem ; ergo cum incendere sit officium seraphim, nullus alius missus est ad purgandum labia prophete, nisi unus de seraphim, id est unus de superiori ordine. Propter has rationes, immo propter hanc auctoritatem Apostoli, dicimus quod omnes mittuntur.
Ad auctoritatem Danielis sic respondemus, quod angeli non distinguuntur ibi per diversa officia sed per diversos actus quos quandoque exercent, et nulli angeli ministrant Deo, quin aliquando assistant, et e conversa.
Ad auctoritatem Dionisii dicimus quod ea que preeminent, scilicet seraphim, cherubim, throni, nunquam habent usum exterioris officii, sed semper habent interioris officii usum, quia diligere, scire, iudicare sunt officia interiora. Et hec eorum sunt officia, quoniam seraphim faciunt nos ardere dilectione, cherubim docent nos iusticiam, throni iudicium, que sunt interiores operationes, non exteriores.
