Appendix XVIII — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
APPENDIX XVIII
(cap. 2, q.1-9)
De distinctione sex dierum.
Secundo capitulo queritur de distinctione sex dierum.
Notandum quod sancti dicunt quod mundus et tempus sunt coequeva.
Sed videtur hoc esse falsum, quoniam in initiali termino temporis fuit mundus, nec tunc erat tempus, nec ante fuerat ; ergo mundus fuit antequam tempus.
Dicimus quod hec non valet, impediente fallacia ex commutatione predicamenti, sicut nec concedimus quod perpendicularis linea esset citra lineam super quam cadit. Non enim concedimus quod mundus fuerit ante tempus. Dicuntur igitur mundus et tempus coequeva, quia neutrum precessit reliquum, quia scilicet initialis terminus temporis factus est cum mundo.
Et dicit beatus Augustinus quod nec mundus nec tempus facta fuerunt in tempore. De tempore constat, quoniam nichil fit in se. Mundus autem non fuit factus in tempore duabus de causis. Prima, quoniam mundus fuit factus in instanti in quo non fuit tempus. Secunda, quoniam mundus non subiacet mutabilitati primorum mobilium, cum ipsum sit primum mobile. Cum tamen moclo moveatur, movetur in tempore, quoniam eius motus mensuratur secundum prius et posterius. Fecit ergo Deus in principio creaturarum, id est in primo instanti temporis, quatuor : scilicet celum empireum, angelos, materiam quatuor elementorum et tempus propter suum terminum initialem.
Sed queritur quid fuit opus prime diei.
Si dicitur quod celum et terra, contra. Nondum erat lux creata ; ergo non erat dies naturalis ex vespere et mane composita ; ergo nondum erat prima dies ; ergo celum et terra fuerunt creata ante primum diem ; ergo non sunt opera prime diei.
Si dicitur quod lux illa sive nubecula fuit opus prime diei, contra. Lux illa sive nubecula fecit primum diem, quoniam sua revolutione factum est vespere et mane, dies unus. Ergo illa fuit naturaliter priusquam prima dies ; ergo non fuififacta in prima die ; ergo non fuit opus prime diei ; et ita videtur quod nichil fuit opus prime diei.
Si dicitur quod in eodem instanti in quo facta fuerunt celum et terra, facta fuit lux illa sive nubecula, ut omnia illa dicantur opera prime diei, quoniam facta sunt in principio prime diei, id est in initiali termino ipsius, hoc stare non potest, quoniam tenebre prius fuerunt super faciem abyssi ; ergo nondum erat lux creata ; et tamen creata erant celum et terra.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod statim post creationem celi et terre fuit tempus, nec tamen fuit tunc nox vel dies, quia tunc non erat lux illa creata. Tunc autem fuit motus rerum mutabilium ; et ita prius et posterius ; et ita tempus ; et in illo tempore tenebre erant super faciem abyssi, et nubecula illa creata fuit in tali loco, tanquam pervenisset a nostro oriente usque ad ilium locum per tantum tempus per quantum fuerunt tenebre super faciem abyssi. Et ideo tempus illud in quo tenebre fuerunt super faciem abyssi, computandum est in primo die, quia parvum tempus fuit, et ideo numeratur cum primo die. Unde in prima die aliquod tempus fuit, in quo non fuit dies vel nox, quod non est reperire in aliquo die. Secundum hoc patet quod lux fuit opus prime diei et tenebre similiter, quod intelligitur sive ostenditur per rubricam in historiis.
Dicendum est ergo quod celum et terra fuerunt opera prime diei, quia facta fuerunt in termino initiali prime diei, ut per primam diem comprehendatur tempus ante creationem lucis. Et patet quod prima dies non habuit mane vel auroram secundum opinionem beati Ieronimi de distinctione operum sex dierum, que communis est opinio sanctorum.
Notandum est etiam quod in materia illa confusa non habebat in se quatuor elementa nisi potentialiter et non actualiter. Nec est verum quod omnia mixta naturaliter precedunt suum mixtum, sicut patet in lacte, ubi sunt tres substantie ; lac tamen naturaliter est prius quam butirum vel serum vel caseus sint formaliter.
Videtur autem posse probari quod antequam lux facta esset, scilicet quando tenebre erant super faciem abyssi, quod tempus non erat, sic : quia motus non erat. Machina enim mundana tunc non movebatur ; non enim potest dici quod tunc moveretur circulariter, quoniam massa illa naturam habebat quatuor elementorum, quorum nullum secundum naturam habet moveri circulariter ; ergo nec ipsa recto etiam motu movebatur, quia extra non erat locus ad quem moveretur ; et ita videtur quod non erat ibi motus ; ergo nec tempus ; ergo quando erant tenebre, tunc non erat tempus, sed tunc erat mundus ; non ergo mundus et tempus sunt coequeva.
Solutio. Dicimus quod tunc erat tempus et motus. Movebatur enim illa massa informis non secundum se totam, sed secundum partes suas, quoniam aque vaporabiles, in quibus erant quatuor elementa movebantur sursum, ita quod ex illis sursum conglobatis factum est firmamentum in secundo die, ut dicit beatus Petrus in libro Clementis.
Queritur etiam quare Deus opus suum incoavit a tenebris, cum ipse sit lux. Preterea queritur, cum tunc fecerit lucem, quare non tunc fecerit solem, cum illa lux immediate desiit esse, cum factus est sol.
Dicimus quod hoc ideo fecit Dominus, quoniam voluit in megacosmo, id est in maiori mundo, depingere microcosmum, id est minorem mundum, scilicet hominem, propter quem factus est maior mundus. Homo enim cum nascitur, nascitur filius diaboli et tenebrarum ; quod Dominus figuravit in tenebris factis ante lucem. Inde etiam datur ei lux fidei. Primo datur ei lux modica, sed postea crescit et datur ei lux maior. Unde in Proverbiis : Semita iustorum quasi lux splendens, et crecit usque in perfectum diem. Et ideo Dominus incepit a minori luce.
Item querit Augustinus, cum illa machina mundialis esset confusa, quomodo nubecula illa sua revolutione faciebat diem et noctem.
Ad quod respondetur quod illa mundialis machina occupabat totum spatium quod modo mundus occupat. Tamen rarior erat in superiori parte ubi aque vaporabiles erant mixte cum aliis elementis ; et propter raritatem illam potuit circumvolvi nubecula illa.
Item querit Augustinus quare verbum fiendi ponitur ter in creatione firmamenti, et non ponitur nisi bis in formatione lucis.
Et ipse respondet ad hoc quod firmamentum prius factum est in Dei dispositione, secundo in angeli cognitione, tertio in propria essentia. Per lucem autem intelligitur angelus, qui factus est in Dei dispositione an eterno, et in tempore factus est in propria essentia ; sed non factus fuit secundo modo, scilicet in precognitione angeli, quia angelus non potuit cognoscere se antequam esset.
Sed videtur esse difficilior questio contra beatum Ieronimum et Ambrosium, quoniam secundum eos firmamentum primo factum est in dispositione Dei, secundo materialiter, tertio formaliter. Similiter et lux facta est istis tribus modis. Sed secundum eos dicendum est quod, sicut verbum fiendi ponitur ter in factione firmamenti, ita intelligendum est in aliis, licet non apponatur.
Item cum dicitur : Fiat lux, et facta est lux, querit Augustinus qua voce dixit illud. Non enim habebat instrumenta, quibus formaret vocem, neque erat aliqua creatura in qua formaret talem vocem, non erant aliqui quibus loqueretur. Ideo dicit Augustinus quod illud verbum sive dictum pertinet ad Verbum eternum, de quo dictum est : In principio erat Verbum.
Sed secundum Ieronimum et Gregorium dicendum est quod is est sensus : Dixit Deus : Fiat lux, et facta est lux, id est ita facile et ita cito fecit Deus lucem quam facile et quam cito aliquis loquitur. Sed secundum Augustinum is est sensus : Dixit Deus : Fiat lux etc., id est Verbum genuit, in quo erat ut fieret lux.
Sed secundum hoc queritur utrum hoc verbum dixit in illa locutione significaret nominationem vel essentiam.
- Non potest dici quod significaret nominationem, quoniam Deus non habet aliquam nominationem respectu lucis vel alterius creature. Si essentiam et notat aliquem effectum in creatura, ergo ex hoc quod dixit Deus : Fiat lux, sequitur quod ab eterno facta fuit lux.
- Preterea dicitur in Psalmo : Quoniam ipse dixit, et facta sunt. Sed ipse ab eterno dixit ; ergo ab eterno facte sunt res.
- Preterea sicut exponitur super Genesim : Fiat lux etc., id est ita de facili fecit Deus lucem, sicut aliquis de facili loquitur. Sed hoc non fuit ab eterno ; non ergo ab eterno dixt Deus : Fiat lux.
Solutio. 1. Hoc verbum « dixit » vel hoc verbum loquitur quandoque construitur cum accusativo supponente personam, et tunc quandoque significat pure nominationem, ut cum dicitur : Pater, loquitur vel dicit Filium, id est generat Filium. Quandoque significat pure essentiam cum effectu in creatura, ut cum dicitur : Filius loquitur vel dicit se vel Patrem, id est manifestat se vel Patrem, quoniam hic significatur principaliter divina essentia et connotatur effectus, scilicet cognitio creature collata. Hic autem hoc verbum dicit significat nominationem et essentiam cum effectu in creatura. Nominationem autem [non] significat respectu creature, sed respectu eius quod habet in se, scilicet respectu Filii, quoniam idem est dixit Deus quod Deus Pater genuit Filium, in quo disposuit ut fieret lux. Unde patet quod hoc verbum dixit non significat divinam essentiam ut actionem, sed potius ut potentiam sive ut dispositionem. Unde patet quod non sequitur : si Deus dixit ab eterno : Fiat lux, quod ab eterno fuerit lux.
- Nec valet hec argumentatio : Dixit et facta sunt ; ab eterno dixit ; ergo ab eterno facta sunt. Instantia. Ordinavit et facta sunt ; ordinavit ab eterno ; ergo ab eterno facta sunt.
- Illa autem Glosa que ita exposuit : Dixit et facta sunt, id est tam facile fecit quam facile aliquis loquitur, non est ibi apposita secundum opinionem Augustini, sed secundum opinionem beati Ambrosii et Ieronimi, qui dicunt quod res prius create fuerunt in materia, postmodum in suis formis. Augustinus autem dicitl quod res a principio simul create sunt et formate, non prius in materia quam in forma. Tamen quia omne formatum naturaliter habet materiam preiacentem, licet non actualiter, ideo Moyses prius agit de rebus secundum materiam quam secundum formam. Unde non notat in principio Verbum, sed simpliciter principium, ubi dicit : In principio creavit Deus celum et terram, id est in Filio qui est principium tam materie quam forme. Sole autem res naturales per conversionem formantur similitudine primi verbi sive prime forme et imitantur ipsum. Unde in earum creatione primo facit mentionem de Verbo, cum dicitur : Dixit Deus : Fiat lux, et facta est lux. Dicitur enim Filius Dei Verbum sive Imago. Eadem ratione, quoniam cum idem sit primo verbo vivere quod bene vivere, cum imitatur ipsum res rationalis, bene vivit. Unde beatus Iohannes, cum vellet loqui de Filio Dei incarnato, dixit quod ideo incarnatus est, ut ad suam imitationem reduceret hominem. Unde sic notavit eum Verbum, dicens : In principio erat Verbum.
Item prima dies non habuit mane. Et dicit Augustinus quod ideo non habuerit, quoniam dies illa nichil aliud est quam cognitio angeli, qui non habuit cognitionem de seraciendo sed de se facto. Ideo vesperam habuit et non mane, sicut dicit Augustinus.
Mane secunde diei fuit laus qua laudavit angelus Deum de se facto et cognitio quam in Verbo habuit de firmamento faciendo. Vespere secunde diei fuit cognitio firmamenti in proprio genere. Mane tertie diei fuit laus ab angelo de firmamento facto et cognitio angeli de aquis dividendis. Et sic intellige de aliis diebus usque ad sextum diem, in quo Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam ; et illius sexte diei vesper fuit cognitio hominis in proprio genere.
Sed secundum Augustinum videtur quod non potest assignari mane septime diei, quoniam angelus non cognovit in Verbo aliquam rem faciendam post hominem. Sed ipse Augustinus determinat quod aliter accipitur mane in septima die quam in aliis diebus. Mane dicitur laus angeli de creatura facta et cognitio angeli in Verbo de re facienda. Sed in septima die mane dicitur laus angeli de homine facto et initium quiescendi in Deo, qui est quies. Que quia non habuit finem, recte dicitur : septima dies non habuit vesperum.
Sed obicitur contra beatum Augustinum sic. Ipse dixit omnia et facta sunt tam materialiter quam formaliter. Omnia ergo simpliciter facta sunt ; ergo sicut ipse non habuit cognitionem de se faciendo, ita nec habuit cognitionem de firmamento faciendo, quia sicut non fuit antequam factus esset, ita non fuit antequam firmamentum factum esset ; non ergo cognitio angeli de firmamento faciendo fuit mane secunde diei ; quod tamen ipse dicit.
Forte dicet quod angelus habuit cognitionem de firmamento faciendo, id est quod debuit fieri, ita quod li faciendo sit nomen ; sed eodem modo ipse habuit cognitionem de se faciendo, et secundum hoc prima dies habuit mane, scilicet cognitionem angeli de se faciendo, quod ipse negat.
Solutio. Dicimus quod licet angelus [nullo] modo fuerit antequam factus esset, aliquo tamen modo fuit antequam firmamentum factum esset, sicut prima creata prius sunt factis et immaterialia materialibus.
Item opponit Augustinus, quoniam si Deus diem septimum fecit, non quievit ab omnibus operibus suis in septima die. Et dicit Augustinus quod septem dies non fuerunt nisi una dies, scilicet angelus et cognitio angelica ; sed propter multiplices cognitiones predictas dicuntur septem dies.
Sed secundum Gregorium et Ieronimum dicendum est quod septima dies non fuit res novi generis ; sed Deus dicitur quievisse in septima die, quoniam post septimum diem nullum novum genus rei creavit. Septima autem dies vesperam habuit quantum ad litteram secundum eos ; sed propter misterium dicitur non habuisse vesperum, quoniam quies in Deo non habet finem.
Dicitur etiam Deus quievisse ab operibus suis die septima, quia extra quantamcumque operum perfectionem que facta sunt in sex diebus, quievit Deus in se ; ergo qui vult ei assimilari, quiescat in Deo, non in operibus, sed ab operibus Dei.
Item queritur, cum sol sit causa terre nascentium, quod patet per hoc quod vinee ducuntur ad maturationem citius quando sol maiorem calorem emittit, et nisi esset calor in terra, nullus esset fructus in terra ; ergo cum causa prior sit quam effectus, prius debuit Dominus facere solem quam terre nascentia ; et ita opus quarte diei debuit precedere opus tertie diei.
Solutio. Sol est causa propagationis, non creationis. Deus enim creavit fructus terre de terra. Species enim omnium rerum ipse fecit. Sed natura propagando conservat species rerum in esse ; et ideo ut appareret hoc, prius fecit terre nascentia.
