Tractatus XXIII — Livre II — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre II

Tractatus XXIII

TRACTATUS VICESIMUS TERTIUS

 

 

DE ACCEPTIONE PERSONARUM

 

Quoniam acceptio personarum procedit ex pravo iudicio, de quo supra dictum est, ideo dicendum est de acceptione personarum.

 

Quod autem acceptio personarum proveniat ex pravo iudicio, ostendit Iacobus in canonica, dicens : Fratres mei, nolite in personarum acceptione etc. Etenim si introierit in conspectu vestro vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem pauper in sordido habitu ; et intendetis in eum qui indutus est veste preclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene ; pauperi autem dicatis : Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum nostrorum, nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum ? Ex quo patet quai personarum acceptio procedit ex pravo iudicio. Est autem accipere personam honor[a]re aliquem ex causa indebita.

 

Primo ergo queritur utrum propter honores et divicias sit aliquis magis honorandus sine acceptione personarum.

Secundo utrum propter consanguinitatem sit preponendus aliquis aliis in spiritualibus sine peccato, quod est acceptio personarum.

Tertio utrum propter nobilitatem sit aliquis preponendus alii in spiritualibus absque eodem peccato.

Quarto utrum minus dignus potest preferri magis digno in spiritualibus sine peccato.

 

 

Caput I

[Utrum propter honores et divitias sit aliquis magis honorandus sine acceptione personarum].

 

Primo de auctoritate Iacobi obicitur, qua dicit : Fratres, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri glorie. Etenim si introierit etc. Primo queritur quare potius dicit fidem quam spem vel caritatem.

  1. Preterea cum deferant omnes personis divitibus, videtur quod totus mundus transgrediatur.
  2. Preterea dicit Augustinus ibi : Non peccat quis, nisi cum apud semetipsum ita iudicat, ut tanto melior quanta ditior est ille videatur. Sed hoc nullus sani capitis faceret.
  3. Preterea Apostolus dicit : Cui honorem, honorem etc. Sic ergo prelatis deferre debemus honorem ; eadem ratione divitibus, quoniam sicut aliquis habet prelationem a Deo, ita divitias a Deo quicumque habet has. Unde Osee, II : Dedi eis aurum et argentum ; et ipsi inde fecerunt Baa[l]. Ergo divites sunt plus honorandi.

Contra. Deus magis diligit paupertatem quam divitias, quoniam Deus elegit cdntemptibilia et stulta, ut fortia queque confundat. Sed quod elegit sapiens magis est eligendum.

 

  1. Ad primum dicimus quod potius dicit de fide quam de alia virtute, quoniam per fidem potius assimilamur Deo quam per aliam virtutem, quoniam per cognitionem fides generat spem, spes caritatem, caritas alias virtutes. Et in tantum homo debet honorificari quantum est similis Deo, ut hec sit mensura : quantum precise homo dignus sit honorificari, quantum est Deo similis, quoniam tantum nobilis et altigeneris est, quantum est similis Deo. Debemus tamen magis honorare prelatos propter duas causas, scilicet quia in eis magis debet relucere Dei similitudo per veram doctrinam et bonam vitam, et propter vitandum scandalum.
  2. Ideo dicit Apostolus : Cui honorem etc. Divites etiam magis debemus honorare quam pauperes propter scandalum vitandum tantum. Ex hoc patet quod hec argumentatio non valet : magis debemus honorare divites quam pauperes ; ergo dives est magis honorandus sive dignus honorari quam pauper. Per hoc etiam patet quod qui magis honorat divitem tantummodo intuitu divitiarum, acceptor est personarum, quoniam hoc est ex cupiditate, qua homines honorant divitias in hominibus et preponunt imagini Dei que est in paupere. Tales redarguit Iacobus in predicta auctoritate.
  3. Ad auctoritatem Augustini dicimus quod antecedens ponitur pro consequente hic. Nullus peccat nisi cum apud semetipsum ita iudicat ut ei tanto melior, id est dignior honore, quanto ditior videtur. In hoc enim peccant acceptores personarum, quia iudicant aliquem magis esse honorandum propter divitias, id est dignum honorari, quod falsum est, cum tantum propter imaginem vel similitudinem Dei sit honorandus. Divitie enim non se habent in aliqua proportione ad imaginem et similitudinem Dei, sicut punctus ad lineam. Unde propter eas non est aliquis magis honorandus ; et ideo cum aliquis propter eas tantum aliquem honorat plus alio, derogat imagini Dei.

 

 

Caput II

[Utrum dare prebendam consanguineo sit acceptio personarum].

 

Circa secundum capitulum sic obicitur. Sint hic duo equalis meriti prorsus, excepta quod alter est consanguineus huius episcopi ; ideo episcopus dat ei prebendam potius quam alteri. Videtur quod iste episcopus in hoc sit acceptor persane, quoniam preponit istum illi propter causam indebitam, scilicet propter consanguinitatem tantum.

Contra. Apostolus dicit ad Galatas, VI : Maxime autem ad domesticos.

Preterea sine consanguinitate posset preferre illi istum ; ergo et consanguinitate.

 Preterea ordinata caritas est quod magis diligamus domesticos quam extraneos ; ergo iste non peccat preponendo consanguineum suum illi, cum in aliis sint pares.

Quod concedimus. Et dicimus quod hec est falsa : iste preponit istum propter causam indebitam, quoniam consanguinitas cum equali merito est causa debita qua debet eum preponere ei ; et talem causam attendit episcopus iste. Aliter esset accipere, scilicet si consanguineus eius esset minoris meriti ; tunc esset accipere quoniam preponeret in spiritualibus, ubi causa spiritualis preponenda est carnali.

 

 

Caput III

[Utrum propter nobilitatem unus sit alteri preferendus].

 

Circa tertium capitulum obicitur. Sint hic duo quorum unus est ignobilis bene litteratus, alter nobilis illiteratus. Videtur quod primus sit preferandus :

  1. Quoniam custos melior debet esse custos meliorum, scilicet animarum, quarum una est melior toto mundo.
  2. Preterea Deus prohibet in Deuteronomio, XXIII, ne eunuchus intret in Ecclesiam Dei. Sed talis illiteratus est eunuchus, non potens generare filios spirituales ; ergo non est preferendus alteri.

Contra. Talis nobilis melius pacem Ecclesie conservat, et melius resistit lupo venienti ; ergo est preferendus.

 

  1. Dicimus quod talia sunt excedentia et excessa, quoniam ignobilis litteratus quandoque debet preponi, ut quando Ecclesia habet sufficienter alias personas defendere potentes Ecclesiam, ut totum corpus Ecclesie non sit unum membrum, quia, sicut dicit Apostolus, I ad Corinthios, XII : Si totum corpus Ecclesie esset oculus, ubi manus ? Nobilis quandoque preponendus est, non propter nobilitatem suam, sed propter consequens, scilicet propter pacem Ecclesie.
  2. Si tamen sit omnino illiteratus vel non sufficienter, non est dandum ei beneficium, cui est annexa cura animarum, quoniam hoc est contra predictam prohibitionem.

 

 

Caput IV

[Utrum minus dignus possit preferri magis digno].

 

Circa quartum capitulum obicitur sic. Sint hic duo boni, sed alter melior, qui equa facilitate potest haberi ad istam dignitatem. Queritur utrum melior debet preponi.

Videtur quod non, quoniam Decretum dicit : Sufficit, si bonus.

Contra. Conscientia dictat episcopo quod melior debet preferri. Ergo facit contra conscientiam, nisi preferat.

Preterea episcopus est architector Ecclesie ; ergo meliorem columpnam quam potest debet in ea ponere ; ergo preferendus est melior, quoniam equa facilitate potest haberi ; ergo si aliter facit, peccat.

Quod concedimus. Ad Decretum dicimus : Sufficit, si bonus, ubi non potest haberi melior, vel ubi per minus bonum melius potest con servari pax Ecclesie.

 Item dicitur in Deuteronomio : Non accipies personam in iudicio vel munera. Preponatur quod aliquis iudex pro pecunia data sibi male iudicet, iste prefert iniustum iusto propter causam indebitam ; ergo est acceptor persone in hoc.

Contra. Peccat avaritia ; non ergo per acceptionem persone, quoniam lex distinguit : Non accipies in iudicio personam vel munera. Et ita aliud est accipere personam, aliud accipere munera.

 

Quod concedimus. Sed ex uno sequitur aliud et sunt simul in eodem, ut in predicto casu, quoniam ex cupiditate est in illo acceptio persone. Tamen potest distingui hoc modo, ut acceptio persone in iudicio intelligatur tantum, quando timore vel amore persone prav[e] iudicat iudex ; et tunc distinguitur inter accipere personam et accipere munera ; nec sunt simul nisi quando aliquis partim reverentia persone, partim amore pecunie prave iudicat.

Item obicitur contra illud quod dictum est, quod accipere personam est honorare personam propter causam indebitam. Dicit Dominus in Evangelio Iohannis, VII, Iudeis : Nolite iudicare secundum faciem. Hoc dicit eis qui reprehendebant eum de illuminatione ceci et preferebant ei Moysen. Quasi diceret : Moyses precepit circumcisionem in die sab ati et circumcidit ; quare me ergo reprehenditis de illuminatione in die sabbati ?

 Sed in hoc solo preferebant Moysen Domino, quod dicebant : Scimus quod Moysi locutus est Dominus. Sed hoc non erat causa indebita ; ergo non erat ibi acceptio persone ; ergo pro nichilo dixit eis Dominus : Nolite iudicare secundum faciem.

Dicimus quod non tantum est acceptio persone, ubi tantum honoratur aliqua persona propter causam [debitam], sed etiam ubi inhonoratur aliqua persona propter causam indebitam, sicut Iudei inhonorabant Christum, quia videbant eum in abiecto et vili habitu ; et propter hoc contempnebant eum. Ideo dicit Dominus : Nolite iudicare secundum faciem, quasi diceret : Nolite me contempnere, quia videtis me in vili habitu.

Item Dominus dicit in Evangelio : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidunt erit. Sed iste non habet oculum simplicem, qui vadit ad Ecclesiam, ut Deum oret et ibi negocietur ; eadem ratione iste nec habet oculum simplicem qui dat prebendam alicui qui est bonus, et quia est consanguineus eius. Quod est contra predicta.

 

Solutio. Non est simile, quoniam in primo hec dictio ut notat causam finalem ; sed in secundo hec dictio quia notat causam motivam, quoniam consanguinitas et honestum servicium potest esse causa motiva quod episcopus det alicui prebendam potius quam alii sine omni peccato, ubi Deus est causa finalis, motiva et principalis. Per hoc patet quod non valet solutio illorum qui dicunt quod ibi est finis sub fine, quoniam consanguinitas vel honestum servicium non est causa finalis quare episcopus det ei prebendam, sed est causa motiva secundario, non principaliter, si dat ut debet.

Item dixit Petrus : In veritate comperi quod non est acceptio personarum apud Deum. Quomodo per Cornelii electionem comperit hoc ?

  1. Cum sciret prius quia Dominus equaliter est paratus omnibus.
  2. Preterea a contrariis, si Dominus non visitasset Cornelium, non esset hoc argumentum ad probandum quod est acceptio personarum apud Deum ; ergo quod Deus visitavit eum, non fuit argumentum ad probandum quod non est acceptio personarum apud Deum.

 

Solutio. 1. Beatus Petrus comperit in visitatione Cornelii quod non est etc., quoniam hoc magis cognovit quam prius, quoniam per illud factum intellexit vocationem gentium sive conversionem.

  1. Ad secundum dicimus quod argumentatio a contrariis est necessaria, sive intelligatur de Cornelio personaliter, sive de significato per ipsum, scilicet de gentibus. Sed primo modo et prima propositio et conclusio est vera. Secundo modo utraque falsa, quoniam gentium vocatio est argumentum, quia apud Deum non est acceptio personarum, et non vocatio fuisset aliquod argumentum, quod apud ipsum est acceptio personarum. Ideo autem vocavit potius Cornelium quam alium, quoniam Cornelius habilitavit se ad gratiam suscipiendam ; et hec est ratio vocationis eius.

Sed obicitur de Iacob et Esau, ubi Deus videtur fuisse acceptor persone, cum nulla esset causa, quare potius reprobaret Esau quam Iacob, vel e converso.

Solutionem huius assignat beatus Ambrosius, ubi dicit quod Deus confert ei gratiam, quod videt sibi serviturum, sicut dictum est in questione de predestinatione.

Item aliter videtur posse probari quod acceptio persone sit apud Deum, quoniam Dominus dicit in Evangelio Mathei, XI : Ve tibi Corozaym, ve tibi Bethsaida etc. Dominus enim predicavit eis quos sciebat non convertendos, et non predicavit eis quos sciebat convertendos, et nonnisi quia illi erant ludei cognati sui ; et ita propter cogn[a]tionem pretulit illos istis in re spirituali ; ergo Christus fuit acceptor persone.

 

Solutio. Non propter cognationem tantum, sed propter promissionem patribus factam pretulit eos, sicut et primo dixit discipulis suis : In viam gentium ne abieritis [Matheus, X].

 

Item queritur quare Sacra Scriptura ita frequenter detestatur acceptionem personarum, et Dominus laudatur in hoc quod non est acceptor persone.

 Dicimus quod acceptio personarum vituperatur maxime, quia est contra hoc quod est excellentissimum in Deo, scilicet contra largitatem, qui non tantum est Deus Iudeorum sed etiam gentium, in quo non est nobilis respecta ignobilis etc. [ad Colossenses, III, d] qui est lignum positum in medio paradisi. Ideo laudatur in eo ita frequenter hoc quod ipse non est acceptor personarum, et vituperatur in hominibus contrarium.

Magister ponit duas opiniones in Sententiis. Prima sumit peccatum in Spiritum Sanctum large, ut etiam propositum non penitendi sive finali[s] impenitentia dicatur peccatum in Spiritum Sanctum. Secunda vero stricte, ut tantum illud quod est cum finali impenitentia dicatur peccatum in Spiritum Sanctum. Et tale verissime dicitur irremissibile. Queritur tamen de peccato. isto unde sit irremissibile. Aut enim hoc est ex parte remittentis, aut ex parte subiecti, aut ex parte ipsius peccati.

Non primo modo constat, quia Dominus potest remittere quodlibet peccatum ; similiter non ex parte subiecti, quod unum et idem contingit esse subiectum peccati in Patrem et peccati in Filium et peccati in Spiritum Sanctum. Si ergo de natura subiecti unum illorum esset irremissibile, eadem ratione reliqua.

Si ex parte ipsius peccati, aut ergo hoc est ex peccato, in quantum peccatum, aut ex coniunctione eius ad subiectum. Non primo modo, quia secundum hoc quodlibet peccatum est irremissibile. Si secundo modo, illa ergo aut est separabilis, aut inseparabilis. Si separabilis, ergo tale non faceret peccatum irremissibile. Si inseparabilis, ergo nec tale peccatum potest separari, quod est contra Augustinum.

 

Solutio. Peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile septem de causis. Prima est quia non habet annexum colorem excusationis aliquem, quia est simpliciter voluntarium, et ex pura malicia, non ex ignorantia vel coactione,aliqua. Secunda causa est quia adversatur fonti misericordie, scilicet bonitati divine, id est Spiritui Sancto. Tertia causa est quia nullo modo aut vix preparat se ad gratiam. Quarta est quia talis raro penitet. Quinta, quia nunquam legitur talis penituisse. Sexta quia talis meretur non penitere.

Sed tamen contra hoc obicitur : talis meretur non penitere. Meretur ergo de condigno vel de congruo. Si primo modo, sed quicquid aliquis meretur de condigno, dummodo non cadit a merito, de necessitate habebit. Ergo talis de necessitate non penitebit. Quod falsum est. Si de congruo, similiter de quocumque peccato meretur de congruo non penitere ; et sic per hanc rationem quodlibet peccatum est irremissibile. Quod falsum est.

Ad hoc dicendum quod peccans in Spiritum Sanctum meretur de congruo non penitere, non tamen sic peccans in Patrem et Filium. Qui enim peccat ex ignorantia, si sciens esset, non peccaret, immo vellet oppositum. Unde quodam modo vivit in ipso voluntas ad bonum ; similiter in eo qui peccat ex infirmitate vel coactione. Sed in eo qui peccat ex pura malitia, voluntas ad bonum simpliciter mortua est. Unde nichil est in ipso de radice penitentie ; sed in aliis est aliquid voluntatis ad bonum ; et propter hoc meretur de congruo non penitere potius quam illi.

Septima causa est quia nichil remittitur de pena talis peccati, id est nullam habet circumstanciam propter quam minuenda sit pena.

Hee septem notantur hiis versibus :

Annexum, adversans, vix, raro, non legitur unquam,

Plene punitur, non penituisse meretur.