Tractatus XXV — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
TRACTATUS VIGESIMUS QUINTUS
UTRUM PECCATUM SIT PENA PECCATI
Dicto de speciebus peccatorum, dicendum est de generali questione qua queritur utrum peccatum sit pena peccati.
Primo videndum est utrum et qualiter peccatum sit pena peccati.
Secundo quomodo Deus puniat peccatum per peccatum.
Tertio utrum peccatum sit pena simpliciter et proprie.
Quarto utrum, quia Deus permittit hominem peccare, ideo peccet vel e converso.
Caput I
[Utrum et qualiter peccatum sit pena peccati].
Primo probatur quod peccatum est pena peccati.
- Augustinus dicit : Inter primam apostasiam et ultimum ignem gehenne media que sunt ? Et sunt peccata et pene peccatorum ; ergo peccatum est pena peccati.
- Preterea peccatum est corruptio naturalium, sed omnis corruptio est pena ; ergo omne peccatum est pena.
- Preterea omne peccatum est mors anime ; sed omnis mors est pena ; ergo omne peccatum est pena ; ergo est pena contracta vel illata.
Non contracta, quoniam loquitur de peccato voluntario ; ergo est pena illata nonnisi pro peccato ; ergo omne peccatum est pena illata pro peccato ; ergo omne peccatum est pena peccati.
Contra. Omnis pena est a Deo ; peccatum est pena ; ergo peccatum est a Deo.
Preterea cum peccatum non sit pena contracta, quia est voluntarium, erit pena illata ; sed omnis pena illata pro peccato est a Deo ; ergo peccatum est a Deo.
- Preterea videtur quod prima auctoritas sit falsa, quoniam habet instanciam in illo qui post innocentiam baptismi primo peccat, illud primum peccatum post baptismum non est pena peccati precedentis, cum nullum in eo precedat qui prorsus est innocens.
Solutio. Tales propositiones improprie sunt : peccatum est pena peccati, peccatum est causa peccati. ln prima est improprietas in nominativo, quoniam consequens ponitur pro antecedente, quoniam is est sensus : peccatum est pena peccati, id est subtractio gratie, ex qua sequitur : peccatum est pena peccati precedentis. Sed in secunda improprietas est in genitivo, quoniam is est sensus, id est peccatum est causa subtractionis gratie, ex qua sequitur aliud peccatum, quoniam subtracta gratia de facili cadit homo in aliud peccatum, sicut aliquis de facili cadit in lubrico.
- De auctoritate Augustini dicimus quod vera est in illa inproprietate qua dicitur quod peccatum est pena precedentis peccati. Unde non valet hec argumentatio : omnis pena est a Deo etc., quoniam media est impropria et procedit quasi esset propria.
- Peccatum etiam dicitur corruptio, quia corrumpit, non per modum efficiendi sed per modum deficiendi, ut dictum est in questione utrum omnis actio sit a Deo, sicut dicitur quod nubes inter nos et solem posita facit tenebras, id est facit quod aer non illuminatur.
- Ad illud dicimus quod non est simile de morte anime et morte corporis, quoniam mors est violenta corporis, mors anime est voluntaria, scilicet peccatum. Tamen peccatum non proprie dicitur mors anime, sed per causam, non per essentiam, quoniam peccator facit quod Deus non illuminat animam ; et ita facit lucem, [que] Deus est, recedere ab anima, et sic facit vitam que Deus est recedere ab anima, qui prius illuminabat eam sua illuminatione.
- Ad aliud dicimus quod auctoritas Augustini non est generalis, et habet instanciam in illo qui primo peccat post baptismum.
Sed beatus Augustinus dicit in libro de civitate Dei quod omne peccatum ex concupiscentia, que alibi dicitur : improba voluntas est ; que est origo omnis peccati, sicut ipse dicit in libro de libero arbitrio. Et est concupiscentia in omni vi, secundum diversas suas species, quoniam concupiscentia delectationis est in vi concupiscibili, con cupiscentia vindicte est in vi irascibili, concupiscentia scientie est in vi rationabili. Peccatum ergo quod fit post baptismum est pena peccati, ut ponatur consequens pro antecedente, quoniam concupiscentia ex qua est peccatum illud post baptismum est pena peccati, quia est pena peccati Ade.
Peccatum vero punitur tripliciter, effective duobus modis. Materialiter uno modo : primo quia spoliat hominem Deo, quod considerans anima tristatur naturaliter. Secundo cum homo liberatus a peccatis considerat quid egerit, tristatur. Tertio materialiter, quia nec sicut ordinata dispositio partium naturaliter letificat visum, ita inordinatio tristat, et quia peccatum nichil aliud est quam privatio speciei, modi et ordinis, ideo anima hanc privationem in se considerans tristatur. Has penas peccatum facit non per se, sed per accidens, scilicet per hoc quod est in consideratione. Nichil enim potest esse causa alicuius per se, set per accidens, sicut percepto silentio aliquis contristatur.
Caput II
[Quomodo Deus puniat peccatum per peccatum].
Circa secundum capitulum sic obicitur. Augustinus dicit : Que sunt oblectamenta hominis facientis, sunt instrumenta Dei punientis. Sed hec sunt peccata ; ergo peccata sunt instrumenta Dei ; sed peccata vulnerant hominem in naturalibus, et spoliant gratuitis, et sunt instrumenta Dei. Ergo proprie loquendo Deus per ea vulnerat hominem in naturalibus et spoliat gratuitis ; ergo Deus in homine vulnerat et dissipat suam imaginem et spoliat hominem sua similitudine.
Contra hoc est illud quod Deus exigit ab homine, scilicet quod habeat gratiam sive Dei similitudinem ; ergo non spoliat hominem illa.
Solutio. Peccatum punit duobus modis : uno modo per modum efficiendi, quoniam dum per peccatum anima privatur Deo et bonis propter que facta est et ad que facta est et ad que naturaliter tendit, naturaliter timet et turbatur, sicut stomacus sentiens suam inanitionem appetit. Secundo modo punit per modum deficiendi, ut dictum est. Primo modo peccata sunt instrumenta Dei punientis, secundo modo non.
Item super illud ad Romanos : Tradidit illos Deus in passione ignominie, dicit Glosa : Facit Deus ut facia[n]t que non conveniunt, sed non facit ut non conveniant que faciunt. Sed facere ut faciant que non conveniunt, est facere peccare ; ergo Deus facit homines peccare.
Solutio. Illa Glosa est magistri Gilberti, qui dixit quod omnis actio est a Deo ; et quantum ad primam partem auctoritas illa divisim intellecta vera est ; coniunctim falsa. Et non valet argumentatio hec que inde fit, impediente fallacia compositionis.
Item peccatum, in quantum peccatum, obfuscat rationem ; ergo quanto maius est peccatum, tanto magis obfuscat ; ergo luxuria magis obfuscat rationem quam ebrietas.
Contra. Ebrietas magis turbat rationem ; ergo magis obfuscat.
Solutio. Verum est quod quanto maius est peccatum, magis ledit rationem quantum in se est ; sed per accidens contingit quandoque quod aliquod peccatum magis quoad actum impedit rationem, licet sit minus, ut ebrietas, per hoc quod instrumentum imaginationis dissipat, a qua incipit intellectus sive ratio. Similiter luxuria per hoc quod quandoque superfluos humores purgat, reddit instrumenta sensus et imaginationis apta ad serviendum rationi ; ita per accidens expedit rationem. Sed generalis est regula quod magis obfuscat sive obtenebrat maius peccatum illa obtenebratione qua obtenebratur ratio privatione vere lucis.
Item sit quod aliquis cadat per simplicem fornicationem a caritate et post fornicationem committat adulterium. Primum peccatum punitur maxima pena que est subtractio gratie ; secundum peccatum non punitur tanta pena, quoniam subtractio gratie est maius dampnum et maior pena quam aliqua que possit esse, etiam maior quam pena inferni. Nullum enim dampnum potest huic comparari. Sed secundum quantitatem peccati punit Deus ; ergo primum peccatum est maius quam secundum. Quod falsum est.
Solutio. Subtractio gratie maxima pena est. Sed hec argumentatio non valet : primum peccatum magis nocet vel punit quam secundum ; et non nocet nisi in quantum peccatum ; ergo est maius peccatum quam secundum, quoniam licet noceat in quantum peccatum, illud tamen nocumentum quo subtrahit gratiam non habet nisi per accidens, scilicet quia invenit gratiam quam expellit. Perfectius hec inveni[e]s in questione de circumstanciis.
Caput III
[Utrum peccatum est pena simpliciter et proprie].
Circa tertium capitulum queritur utrum peccatum proprie loquendo dicatur et sit pena. Probatur quod sic :
- Quoniam omnis invidia est dolor felicitatis aliene et omnis dolor est proprie pena ; ergo invidia proprie est pena ; unde illud : Invidia [Si]culi etc.
- Preterea Ignis, sulphul - et post sequitur : pars calicis eorum, id est pars pene eorum. Pena dicitur calix, quoniam pena mensuratur a Deo, sicut potus in calice. Ignis ergo cupiditatis et luxurie pena est ; ergo peccatum est pena.
- Item Osee, XII : Effraim in amaritudinibus suis me [pro]vocavit, id est in peccatis suis ; ergo peccatum est amaritudo ; ergo est pena.
Item in Cantico XXXII Deuteronomii : Fel draconum vinum eorum et botrus amarissimus ; ergo peccatum est res amarissima ; ergo est pena.
Preterea solum peccatum expellit ab homine summam dulcedinem Dei ; et non fit expulsio nisi per contrarium ; ergo peccatum est contrarium summe dulcedini ; ergo peccatum est summa amaritudo ; ergo pena.
Solutio. Hec dictio dolor potest supponere motum mentis cui annexa est angustia mentis, vel ipsam angustiam, que propria est pena et passio mentis.
- Primo modo est hec vera : omnis invidia est dolor ; secundo modo falsa. Quod autem dicitur : invidia est tormentum, dictum est hic per eausam, scilicet propter angustiam que ei est annexa.
- Eodem modo dicimus quod ignis luxurie pena est per causam, quia corisumit diminuendo bona naturalia.
- Ad tertium similiter dicimus quod peccatum est amaritudo propter amaritudinem annexam. Unde notandum est quod est pena contracta, et est etiam pena innata, illata. Contracta, ut in originali, cum quo contrahit ab origine homo multiplicem penam. Innata quodam modo est amaritudo mentis que naturaliter sequitur ex peccato. Pena illata, ut illa que infertur a Deo pro peccato. Hec distinctio valde utilis est in hac questione.
Sed obicitur. Peccatum est amaritudo et amarificat animam ; ergo vel in quantum peccatum, vel in quantum actus. Si in quantum peccatum, contra. In. quantum peccatum nichil est. Teneatur ista opinio. Ergo in quantum peccatum, non agit in animam ; ergo non amarificat. Si secundum quod actus, contra. Secundum quod actus, est bonum quid ; ergo secundum hoc non expellit dulcedinem Dei ab anima ; non ergo secundum hoc amarificat animam.
Solutio. Hec propositio est duplex : peccatum secundum quod peccatum nichil est, secundum illam opinionem que dicit quod quicquid est, a Deo est, quoniam si hec dictio secundum respicit solam deformitatem, vera est ; si actum et deformitatem, falsa est. Primo modo hec est falsa : peccatum, in quantum peccatum, amarificat animam. Secundo modo vera, sicut hec : cecus, quia cecus, cadit in foveam, falsa est, secundum quod hec dictio quia respicit puram privationem, quia cecitas non est proprie causa quare iste cadat nisi causa per accidens, scilicet per ingressibilem, que proprie est causa, in quantum habet cecitatem annexam ; eodem modo actus malus, in quantum actus malus, causa est per modum deficiendi amaritudinis anime. Est enim causa per medium, scilicet quia excludit dulcedinem Dei, qua anima sentiens se spoliatam habet naturalem dolorem, scilicet timorem et mali suspitionem ; et ille pene sunt a Deo, quia natura est in causa illarum proprie ; peccatum autem est causa earum predicto modo. Sic dicendum est secundum illos qui dicunt quod omnis actio a Deo est. Sed secundum aliam opinionem peccatum proprie amarificat animam, in quantum peccatum ; nec talis amaritudo est a Deo, sed a peccato directe. Unde sicut peccatum non est a Deo, ita nec illa amaritudo.
Caput IV
[Utrum quia Deus permittit hominem peccare, ideo peccet vel e converso].
Circa quartum capitulum sic obicitur. Dicit Apostolus, ad Romanos, I : Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominie. Ergo propter peccata hominum permittit eos Deus peccare.
Contra. Beatus Augustinus dicit quod nichil est quod non faciat Deus, vel illud sinendo, vel illud faciendo. Ergo quia Deus permittit, homo peccat ; non ergo e converso.
Preterea quia Deus cohibet, homo non peccat ; ergo quia Deus non cohibet, homo peccat. Sed non cohibere est permittere ; ergo quia Deus permittit, homo peccat ; non ergo e converso.
Solutio. Deus cohibet quandoque homines ne peccent per infirmitates, per flagella, per doctrinam Verbi sui et similia. Et tunc verum est quod quia Deus non permittit vel cohibet, homo non peccat. Quandoque autem Deus propter precedentia peccata permittit quod homo cadat in alia nec cohibet ipsum sicut ipse dicit Ezechieli, XVI, e : Zelus meus recessit a te. Non irascar tibi amplius. In hoc casu utraque illarum est vera : quia Deus permittit, iste peccat ; quia iste peccat, Deus permittit eum peccare, [quoniam] quia Deus non cohibet ipsum propter precedentia peccata, ideo cadit in peccata sequentia, et quia iste peccat primo, ideo Deus permittit ipsum cadere in peccata sequentia. Et ideo utraque predictarum propositionum est vera, sed pro diversis. Cum autem homo peccat, quia Deus permittit, tunc habet locum quod dicitur super illum locum ad Romanos, I : Tradidit illos Deus etc. Crimina criminibus vindicantur.
EXPLICIT LIBER SECUNDUS
