Appendices XI-XVI — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
APPENDIX XI
(Introd.)
De angelis qui deputati sunt ad custodiam hominum.
Sequitur tertium capitulum in quo agendum est de angelis deputatis ad custodiam hominum.
Et primo utrum homo ab angelo sibi deputato semper custodiatur cum effectu.
Secundo utrum angelus custodiens peccatorem frustretur suo desiderio.
Tertio utrum Deus frustretur sua intentione quam habet immittens angelum malum homini, ut exerceatur ab eo.
Quarto utrum Christo deputatus sit aliquis angelus ad custodiam.
Quinto utrum angelus datus homini ad custodiam aliquando deserat ipsum.
Sexto utrum antichristo deputatus sit aliquis angelus ad custodiam.
Septimo quantum protendatur officium angeli boni custodientis, et in quibus consistit illud officium.
Octavo utrum diabolus exercens hominem intret in cor eius, et quomodo, et utrum sit immissor malarum cogitationum.
Nono de merito bonorum angelorum, et utrum mereantur gaudium quod habent de conversione hominum quos custodiunt, et utrum amittant quandoque illud gaudium.
Decimo et ultimo utrum angelus bonus ilium desideret salvari quem custodit, licet nesciat eum esse salvandum.
APPENDIX XII
(cap. 1)
Utrum homo ab angelo sibi deputato semper custodiatur.
Circa primum capitulum sic. Dicit auctoritas super illud Evangelii : Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui est in celis. Dicit auctoritas : Magna est dignitas animarum quibus deputati sunt angeli ad custodiam. Cuilibet anime deputati sunt duo angeli, sicut dicit auctoritas : Unusquisque ad custos diam, alius ad exercitium.
Primo sic obicitur. Angelus deputatus est ad custodiam hominis, sed angelus semper facit quod debet facere ; ergo angelus semper custodit hominem ; ergo homo semper custoditur ab angelo ; ergo homo nunquam peccat.
Ad hoc dicunt quidam quod hec argumentatio non valet : angelus semper custodit hominem ; ergo homo semper custoditur ab angelo, et hoc propter auctoritatem Ieremie dicentis : Curavimus Babilonem, et non est sanata.
Sed hec solutio nulla est, quoniam si uniformiter sumatur activum et passivum, secunda est vera sicut prima, quoniam custodire precise potest esse [verum] de angelo nichil omittente de contingentibus, quantum in se est. Ad hoc vero ut homo non peccet et secundum hoc, angelus semper custodit hominem et homo semper custoditur. Sed non sequitur : homo semper custoditur ; ergo non peccat. Et est ibi fallacia secundum consequens, quoniam licet illa sint sibi adiuncta, non tamen ex necessitate, sicut hic : iste est comptus et errabundus de nocte ; ergo est adulter. Si autem custodire dicitur angelus, id est per suum officium facere ut homo non peccet, secundum hoc nec angelus se per custodit hominem, nec homo semper custoditur ab angelo, quoniam si ho esset, nunquam peccaret ; angelus tamen semper consequitur finem suum quantum in se est, quia nichil omittit de contingentibus, sicut orator et medicus.
APPENDIX XIII
(cap. 3)
Utrum angelus custodlens hominem frustretur suo desiderio.
Circa secundum capitulum queritur sic. Angelus bonus habet istum in custodi[a]m, et facit quicquid in se est, ut iste non peccet ; ergo vult istum non peccare ; ergo optat istum non peccare ; tamen iste peccat ; ergo non omnia optata succedunt isti angelo ; ergo iste angelus non est beatus.
Forte dicet quod hec argumentatio non valet : angelus vult istum non peccare ; ergo optat ipsum non peccare, sicut angelus consentiens voluntati divine vult isti penam eternam, non tamen optat.
Sed hec solutio nulla est, quia non est simile, quia pene inferni non sunt optabi]es alicui nec delectabiles, sed huic angelo est optabile et delectabile quod iste non peccet vel quod iste faciat bonum.
Solutio. Ad hoc dicimus quod in veritate angelus optat quod iste non peccet et quod iste faciat bonum ; nec est vera distinctio beati Augustini : Beatus est, cui omnia optata succedunt, quoniam hec convenit multis malis, sed proprius : beatus est qui fruitur summo bono. Unde licet non omnia optata succedant, tamen beatus est, quia omnia optanda sibi succedunt, et cum homo peccat quem habet in custodia, inde non contristatur, quoniam non potest con tristari, cum sit impassibilis. Nec valet hec argumentatio : angelus gaudet, quando homo quem custodit, non peccat ; ergo tristatur, quando iste homo peccat, quoniam additus est voluntati Dei et scit quod Deus permittit vel vult permittere quod sic peccet ; unde et ipse idem vult. Et sicut Deus non vult quod iste peccet nec vult quod iste non peccet, ita nec angelus, quando scit istum peccare, quoniam sicut vult quicquid scit Deum velle, ita consentit Deo et in velle et in nolle. Ubi tamen ipse ignorat voluntatem Dei, vult omne bonum et vult ipsum non peccare in futuro, cum super hoc ignoret voluntatem Dei et idem optat et desiderat, iuxta illud : Maius est gaudium super uno peccatore etc. Tale autem gaudium non est de substantia premii, sed est gaudium adventicium.
APPENDIX XIV
(cap. 4)
Utrum angelus bonus possit facere quod diabolus nichil noceat homini quem custodit.
Septimo capitulo queritur sic. Bonus angelus multo fortior est quam malus ; ergo potest facere quod diabolus nichil noceat homini ; et ipse debet custodire eum, quia deputatus est ad custodiam eius ; imputandus est angelo si homo [vincitur].
Solutio. Bonus angelus in duobus custodit hominem, quia consulit ei bonum et iuvat in faciendo bonum et nunquam in hoc omittit aliquid de contingentibus, et preterea non permittit angelum malum excedere suas metas, consonans in hoc Domino. De quo Apostolus : Fidelis est Deus, qui non permittit nos temptari super illud quod possumus etc. Ergo si homo cadit, imputandum est ei soli, quia angelus non est deputatus ei ad hoc, ut expellat ex toto diabolum, sed ut coherceat eum, ne metas suas excedat, et ut ipsum iuvet in bono faciendo. Nocet autem diabolus duobus modis : vel per violentiam vel per suggestionem. Parvul[is ergo] deputatus est angelus bonus ad hoc, ne diabolus ledat eos per violentiam tantum, vel ne in hoc excedant quod nondum sunt in tali statu quod possit eis nocere per suam suggestionem. Malis ergo hominibus noce mali quantum ad violentiam et quantum ad suggestionem ; bonis autem non n cent per suggestionem, licet quandoque noceant eis per violentiam corporis, ut quando Dominus patitur eos affligi. Et ideo potius diabolus dicitur regnare in malis quam in bonis ; nichil tamen potest vel in malis vel in bonis nisi permissus.
APPENDIX XV
(cap. 5)
Ad ultimo obiectum tamen dicimus quod non est simile quod inducit pro simili de corporibus se tangentibus. Corpus enim in naturali immutatione aliud immutatur ab alio, ut fiat calidum. Sed anima non habet inmutari a malitia in bonitatem vel e converso per naturalem actionem, sed tantum per voluntariam ; et ideo malus angelus, licet insistans sit anime, tamen non potest actione naturali malam cogitationem sive malam voluntatem immittere in animam, nec bonus angelus bonam voluntatem, sed tantum per modum consulentis sive suggerentis hoc agere possunt, et hoc modo quandoque diabolus assimilat animam sibi, et bonus angelus quandoque sibi.
Item dicit Origenes super Numeros : Puto sane quod sancti pugnantes sunt adversus istos incentores et vincentes minuant exercitum demonum, ut non sit fas illi spiritui qui ab aliquo sancto victus est, alium hominem iterum impugnare. Et ita cum diabolus victus est de uno vitio, non potest temptare de eodem vitio de cetero. Sed quando temptavit Deum, devictus fuit de omni genere vitii, ut de concupiscentia carnis, de concupiscentia oculorum, de superbia vite ; ergo de nullo genere peccati potuit ex tunc temptare, quia omnia genera peccati continentur sub illis tribus, quia et sicut dicit beatus Iohannes : Quicquid est in mundo, aut est concupiscentia carnis etc. Ergo Lucifer non poterit temptare antichristum de aliquo peccato ; quod manifeste falsum est, quia per suas temptationes possidebit eum penitus.
Ad hoc dicunt magistri quod non omnia genera peccatorum continentur sub illis tribus, quia beatus Iohannes non comprehendit omnia genera peccatorum, sed omnium radices peccatorum. Unde de aliis peccatis que de istis surgunt, poterit temptare, sed non de istis. Sed hoc nichil videtur esse, quoniam per temptationem Luciferi evanescet antichristus in superbiam qua volet se facere Deum.
Propter hoc dicimus quod illud quod dicit Origenes, non est intelligendum nisi de malo angelo, qui devictus est ab illo homine cui deputatus est. Talis enim devincitur in pugna firmata. Sed non legitur quod Lucifer fuisset deputatus aliquo modo Domino in exercitium, nec quod alicui fuerit deputatus. Probabilis enim est quod, sicut Michael non est deputatus alicui homini ad custodiam singulariter, sed est prepositus totius ecclesie, ita Lucifer nunquam fuit deputatus alicui homini singulariter ad exercitium, quia est princeps demonum et rex Babylonis ; sed in fine mundi solvetur ; et tunc specialiter possidebit antichristum.
APPENDIX XVI
(cap. 9)
De merito bonorum angelorum, et utrum mereantur gaudium quod habent de conversione hominum quos custodiunt et utrum quandoque amittant illud.
Nono capitulo queritur utrum angeli meruerunt quando fuerunt confirmati vel ante.
Videtur quod non, quoniam ex naturalibus que ante habebant, mereri non poterant, nec in ipsa confirmatione que data fuit eis tantum ex misericordia. Dicit Magister in sententiis quod non ante confirmationem meruerunt neque in confirmatione, sed post. Sicut datur premium ante meritum ei qui debet laborare in vinea, ita angeli merentur post confirmationem serviendo nobis illud quod datum est eis in ipsa confirmatione.
Sed contra. Beatus Gregorius dicit : Instantibus angelis fuit meritum, aliis cadentibus, aciem mentis in summum bonum studio dilectionis fixisse. Ergo quando mali ceciderunt, boni meruerunt. Sed quando alii ceciderunt, ipsi confirmati sunt, vel ante ; ergo boni angeli meruerunt in confirmatione vel ante.
Solutio. Dicimus quod ipsi meruerunt ante confirmationem, non merito condigni, sed qualicumque merito congrui, quoniam malis angelis cadentibus, boni angeli conversi sunt ad Deum. Sicut possibile fuit eis converti ex libero arbitrio, et illa conversio fuit eis qualicumque modo congrua, ut a Domino confirmarentur et glorificarentur ; in instanti etiam confirmati non meruerunt, quia quicquid, tunc habuerunt, sive virtus, sive motus virtutis, premium fuit in illis, non meritum. Sed dum missi a Domino ministrant nobis, merentur usque in diem iuditii. Tale autem ministerium non est premium sed opus dignum remuneratione, cum se humiliant, ut nobis serviant.
Sed contra. Videtur quod angeli inferiorum ordinum, quoniam nobis serviunt frequenter, angeli autem superiores raro, quod possint ascendere ad excellentiam superiorum, quoniam excellentia superioris ordinis non est infinita ; ergo tantum possunt mereri angeli inferiorum ordinum, quod ascenderent ad excellentiam superiorum. Et ita ordines possunt confundi.
Solutio. Licet superiores angeli non ita freguenter mittuntur ad nos sicut inferiores, mittuntur frequentissime tamen vel ad nos, vel ad ordines inferiorum, quibus voluntatem Dei revelant, ut eam ad nos perducant, et sic Dominus eorum missionem dispensat, ut ordines confundi non permittat.
