Tractatus XVI — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
TRACTATUS SEXTUSDECIMUS
[DE IGNORANTIA]
Dicto de peccato veniali, dicendum est de mortali, quod in duo dividitur : in delictum et commissum. Delictum est, quando aliquis non facit quod tenetur facere, et est contrarium mandato Domini affirmativo. Commissum est, quando aliquis facit quod tenetur non facere, et est contrarium prohibitioni. Prius dicendum est de delicto, et dividitur in ignorantiam et obmissionem.
Et primo de ignorantia.
Unde primo videndum est utrum ignorantia sit peccatum.
Secundo utrum ignorantia legis divine vel canonum sit peccatum sacerdotibus.
Tertio utrum de quolibet peccato mortali teneamur scire utrum sit peccatum mortale.
Postea dicendum erit de diversitatibus ignorantie.
Caput I
[Utrum ignorantia sit peccatum].
Quod ignorantia sit peccatum multis modis ostenditur.
- Sicut enim dicit beatus Augustinus, quod ignorantia eorum qui scire potuerunt et noluerunt est peccatum mortale.
- Et Ambrosius : Gravissime peccas, quia ignoras.
- Et Apostolus dicit : Ignorans ignorabitur [I ad Corinthios, XIV, g].
- Item non facere id quod tenemur facere ex mandato est peccatum ; ergo non scire id quod tenemur scire est peccatum ; ergo ignorantia eorum que tenemur scire est peccatum.
- Item scientia donum Spiritus Sancti est virtus ; ergo aliqua scientia est virtus ; ergo aliqua ignorantia est peccatum.
Forte dicetur quod scientia donum non est virtus, quia consistit in speculatione. Contra. Prudentia est virtus que consistit in vi rationabili, sicut dicit beatus Gregorius, et etiam Aristoteles. Si ergo quod regit operationes est virtus, ergo eadem ratione scientia donum Spiritus Sancti, quia regit nos in operationibus nostris, erit virtus, quia per donum scientie recte conversamur inter homines prave et perverse nationis.
- Preterea cognitio faciendorum magis se habet ad operationem et motum quam cognitio credendorum, quia cognitio Dei vel Trinitatis que est per fidem magis consistit in speculatione quam cognitio faciendorum. Sed cognitio faciendorum est scientia donum Spiritus Sancti, et cognitio credendorum est fides, quoniam fides est magis in speculatione quam scientia. Sed hoc quod fides est in speculatione non impedit quin sit virtus ; ergo non impedit quin scientia sit virtus, nec aliqu[i]d aliud impedit ; ergo scientia donum est virtus ; ergo aliqua scientia est virtus ; ergo aliqua ignorantia est peccatum.
- Item dicit beatus Gregorius : Mentes scientie divine legis inherentes mundana iniquitas non inquinat. Ergo scientia divine legis excludit peccatum ; sed omne tale est virtus ; ergo aliqua scientia est virtus ; ergo aliqua ignorantia est peccatum.
Si hoc concedatur, contra. Nulla scientia est virtus ; ergo nulla ignorantia est peccatum. Quod autem nulla scientia sit virtus, videtur per hoc quod dicit Aristoteles, quod scientia et virtus sunt genera opposita. Et idem : Scientia parum aut nichil prodest ad virtutem.
Item scientia preceptorum que traditur in libris Salomonis non est virtus. Quod probatur per hoc quod potest haberi sine omni virtute, et per hoc quod non est necessaria ad salutem ; ergo scientia moralium preceptorum non est virtus ; ergo nulla scientia est virtus per locum a maiori.
- Item scientia faciendorum non est virtus. Forte dicetur quod hoc verum est, nisi dum est illuminata lumine caritatis vel fidei, quia scientia faciendorum inest homini a primis generantibus, quia de Decalogo legitur, sicut dicit beatus Augustinus, quod est scriptum in corde hominis a natura. In Decalogo continentur omnia facienda et non facienda ; ergo scientia faciendorum est tantum naturalis ; ergo non est virtus, sive sit illuminata sive non.
Item aliquis philosophus habet cognitionem de Deo per rationes. Ponatur quod consentiat fidei manens in peccato mortali, ita quod habeat fidem informem ; si adveniat caritas, informabitur fides, et erit virtus formata. Queritur ergo utrum cognit[i]o quam habet iste per rationes de Deo, fiat virtus formata, adveniente lumine caritatis.
Aliqui dicunt quod non. Contra. Scientia que de Deo est melior est et dignior quam scientia de faciendis, quia de meliori subiecto est ; et scientia que de Deo est, adveniente lumine caritatis, non efficitur virtus ; ergo scientia faciendorum, adveniente lumine caritatis, non efficitur virtus per Iocum a maiori.
Ad hoc potest dici quod fit virtus formata, adveniente caritate, quoniam non erit differentia inter illam et fidem. Impossibile enim esset quod in anima essent due [cognitiones] de Deo, quarum utraque esset virtus formata. Impossibile enim est quod due virtutes sint in anima que habeant penitus eamdem cognitionem Dei. Et per hoc patet quod talis scientia de Deo non potest fieri virtus, adveniente caritate, nisi quia fides est eadem cum illa, sed differentia est, quia fides non innititur rationibus hu manis, sed prime veritati ; scientia autem innititur rationibus humanis et non prime veritati propter se.
Item dicit Apostolus, [I ad Corinthios, XV] : Persecutus sum Ecclesiam Dei, et consecutus sum veniam, quia ignorans feci. Constat quod ipse persecutus est Ecclesiam propter nullam ignorantiam, nisi propter ignorantiam eorum que tenebatur scire. Ergo ignorantia eorum que tenebatur scire excusavit eum ; ergo non erat peccatum ; ergo nulla ignorantia est peccatum per locum a maiori.
Solutio. Dicimus quod proprie loquendo nulla ignorantia est peccatum et nulla scientia est virtus. Constat enim quod scientia demonstrativa que utitur rationibus naturalibus, virtus non est ; sed de sensitiva magis constat. De scientia vero naturali quam habet homo de faciendis, propter hoc quod ius naturale scriptum est in corde hominis a primis generantibus, constat breviter quod non est virtus, quia naturalia non laudantur. Scientia vero moralium preceptorum que traduntur in libris Salomonis et aliis libris theologi[e] duplex est :
- Est enim quedam scientia moralium preceptorum, que sequitur ex principiis iuris naturalis quoad partem. Maior enim pars moralium preceptorum sequitur ex principiis iuris naturalis, et ideo talium cognitio non est virtus, quoniam acquisita est per naturam et rationibus naturalibus utitur.
- Sunt etiam quedam moralia precepta que non sequuntur principia iuris naturalis, sed articulos, sicut hoc : Qui viderit fratrem suum necessitatem habentem et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo ? Quod enim sumus fratres et filii Dei per adoptionem, non subiacet sententie iuris naturalis, sed fidei ; et ideo talis cognitio, que non innititur humanis rationibus sed prime veritati, meritoria est, et ideo est virtus. Cognitio ergo preceptorum primi generis proprie scientia dicitur, quoniam precepta ista sequuntur ex principiis que sunt per se nota. Sed cognitio preceptorum que sequuntur ex articulis fidei, non est scientia, sed potius fides.
- Et notandum quod prudentia, secundum quod est virtus politica, regitur a scientia naturalium preceptorum. Est autem differentia inter prudentiam virtutem politicam et scientiam moralium preceptorum naturalium, quia scientia illa dictat quid faciendum, quid non. Hoc enim est primum iudicium rationis quantum ad opera exteriora, et quantum ad hoc iudicium se habet tamquam consiliarius sive doctor. Aliud est iudicium sequens, quo iudicat iudicio diffinitivo quid faciendum, quid non. Hoc iudicio iudicans imperat ut hoc fiat, et illud non fiat, et secundum hec ratio se habet tamquam imperator, penes quam est auctoritas faciendi vel non faciendi. Sed penes consilium non est auctoritas faciendi vel non faciendi : et secundum hoc scientia, cuius est primum iudicium faciendi, non est actus. Sed prudentia, cuius est secundum iudicium, est virtus, quia penes secundum iudicium est auctoritas non faciendi vel faciendi, et utitur ibi prudentia virtus politica ratione iuris naturalis. Sic enim imperat : noli auferre huic capuam suam, quia nemini est iniuriandum ; et hocest quod dicit beatus Bernardus : Discretio non est tam virtus quam auriga virtutum, id est regitiva virtutum per modum consiliarii. Scientia vero que est donum Spiritus Sancti est prudentia theologica, et sequitur rationes fidei et eis innititur. Sic enim imperat : noli huic iniuriari, quia est frater tuus, quia filius Dei est. Quia ergo scientia et prudentia ita affines, ideo prudentia theologica scientia appellatur, neque ta men est propter hoc scientia, sed magis prudentia.
Hoc intellecto, facile erit respondere ad obiecta.
- Quod dicit beatus Augustinus : Ignorantia eorum qui scire potuerunt et noluerunt, est peccatum, dicimus quod sumitur ibi ignorantia pro contemptu Dei vel pro omissione illa que est contraria scientie dono. Unde non dicitur proprie ignorantia, sicut scientia donum non dicitur proprie scientia.
- Quod autem dicit beatus Ambrosius : Gravissime peccas, quia ignoras, sic intelligendum est : gravissime, id est periculosissime. Ignorans enim peccatum suum, medicinam non querit ab illo peccato, non quia ignorantia sit peccatum.
- Quod autem dicit Apostolus : Ignorans, ignorabitur, non propter hoc dicit, quia ignorantia sit peccatum, sed ideo quia ignorantia iuris neminem excusat.
- Ad quarto obiectum dicimus quod hec non valet : non facere id quod tenemur facere est peccatum ; ergo non scire id quod tenemur scire est peccatum. Facere enim id quod tenemur facere est opus virtutis ; et ideo ad illud proprie et per se tenemur. Sed scire non est opus virtutis, sed antecedens ad virtutem, et ideo non tenemur per se et proprie ad scire, nisi propter illud, scilicet propter facere. Unde ex eo quod non scimus id quod tenemur scire, non peccamus. Sicut si abbas precipiat monacho quod pulset campanas tali bora et ipse sit inobediens, constat quod ille monachus tenebatur pulsare et ire ad locum ilium ubi pulsaret, tamen non omittit nisi ex eo quod non pulsat campanas, quia ad hoc proprie et per se tenebatur. Non enim omittit ex eo quod non it ad locum in quo pulset, quia ad hoc non tenetur nisi per accidens. Eodem modo non tenemur ad scire nisi propter facere, et ideo non scire id quod tenemur scire, non est peccatum, licet non facere id quod tenemur sit peccatum. Per hoc patet quod hec argumentatio non valet : non facere id quod tenemur facere est peccatum ; ergo non scire id quod tenemur scire est peccatum.
- Patet ergo solutio ad sequens obiectum ad hoc : scientia donum est virtus, ergo ignorantia quedam est peccatum. Sicut enim scientia donum improprie dicitur scientia, ita eius oppositum improprie dicitur ignorantia.
- Ad quinto obiectum dicimus quod scientia faciendorum non est virtus, quia est a primis generantibus, vel sequitur ex principiis iuris naturalis per se notis ; et propterea ipsa consistit in speculatione, quia ipsa considerat solum quid faciendum, quid non. Hoc enim est speculationis in faciendis quid faciendum, quid non. Prudentia vero imperat ipsum facere, et non consistit in speculatione, sed regitur a precedenti speculatione tanquam practica a theorica.
- Ad aliud vero quod queritur, quod scientia faciendorum magis consistit in operatione quam cognitio credendorum, ergo debet magis dici virtus, dicimus quod cognitio credendorum innititur prime veritati propter se et super omnia ; et ideo apud primam veritatem meritum habet ; et ideo est virtus. Scientia vero faciendorum innititur rebus naturalibus, et ide[o] non est virtus. Fides vero magis movet ad operationem quam scientia faciendorum, quia fides totum hominem invitat interiorem et exteriorem ad motus bonos vel ad bona opera. Scientia vero faciendorum sola theorica est, que parum aut nichil prodest ad virtutes, sicut dicit Aristoteles. Cum tamen adest virtus, ipsa est auriga virtutis. Ex hoc patet quod illa argumentatio non valet : licet scientia faciendorum magis consistat in operationem secundum sui essentiam, tamen non ita secundum sui efficaciam.
- Ad aliud obiectum dicimus quod, cum dicitur : nichil ita vulnerat sicut indiscretio, intelligendum est de hiis qui sunt cum caritate. Indiscretio enim minor potest esse cum caritate, ut patet in beato Petro, quoniam beatus Paulus reprehendit eum indiscretione ciborum [ad Galatas, II], quia suo exemplo cogebat gentes iudaizare. Sicut enim discretio sepe sive scientia caritatem conservat et provocat, ita indiscretio multotiens vulnerat caritatem, quia quandoque amittitur caritas per indiscretionem.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod scientia divine legis, licet non sit virtus, tamen quia consiliarius est virtutis, conservat mentes humanas et quodam modo retrahit ab amore rerum transeuntium, ne inquinentur ab eo, sicut Boetius consiliarius regis causa est quare rex bene regat imperium suum.
Caput II
Utrum ignorantia legis divine sit peccatum sacerdotibus.
Secundo capitulo quesitum est utrum ignorantia legis divine sit peccatum sacerdotibus. Probatio.
- Super illud Prophete : Interrogatus sacerdos, si ignorat legem Dei sacerdos Dei non est, sicut dicit Glosa. Ergo sacerdos tenètur scire legem Dei, et non scit quando tenetur ; ergo omittit ; ergo peccat ex eo quod nescit ; ergo ignorantia est ei peccatum.
- Preterea ignorantia est in eo vituperabilis ; sed nichil vituperabile est nisi peccatum, sicut nichil laudabile nisi virtus vel opus virtutis ; ergo ignorantia est ei peccatum.
Quod si concedatur, contra. Ponatur quod ille sacerdos qui modo ignorat, cras addiscat quod ignorat, sed non peniteat. Inde sic. Hoc peccatum est eius ignorantia. Sed hoc peccatum erit cras in isto ; ergo iste cras ignorabit quod modo ignorat ; quod falsum est.
Item fiat positio e converso, quod iste cras peniteat de peccatis suis, sed cras non addiscat. Inde sic. Hec ignorantia cras erit in isto, et hec ignorantia est hoc peccatum ; ergo hoc peccatum cras erit in isto actu vel reatu ; quod patet esse falsum secundum positionem.
Solutio. Illi qui dicunt quod ignorantia est peccatum, dicunt quod tale peccatum quandoque transit actu, sed remanet reatu, ut in primo casu ; quandoque autem transit reatu, sed remanet actu, ut in secundo casu, scilicet quando penitet et non addiscit ; et ita secundum eos ignorantia peccatum est medium inter actuale et originale.
- Nos vero dicimus quod proprie loquendo sacerdos non tenetur scire legem divinam, sed tenetur eam addiscere sub conditione, scilicet si vult permanere in suo officio, scilicet ut habeat curam animarum. Quando ergo ignorans accessit ad ordines et ad curam animarum, non peccavit ex eo quod ignorabat, sed ex toto quod ignorans presumpsit accipere illud officium ; et cum voluntarie maneat in illo officia, peccat in eo quod non addiscit. Unde dicit beatus Augustinus, in libro de libero arbitrio, quod non peccat quis ex eo quod ignorat invitus, sed ex eo quod negligit scire, quasi dicat : non ipsa ignorantia sed sciendi negligentia est culpabilis.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod ignorantia legis divine culpabilis est in sacerdote non per se, sed propter negligentiam addiscendi, scilicet quod non vult addiscere vel quia vult non addiscere.
Caput III
[Utrum teneamur scire de quolibet mortali [utrum sit mortale].
Tertio capitulo queritur utrum de quolibet mortali teneatur scire quilibet quod sit mortale. Probatio.
- Non potest vitari malum nisi precognitum, et quilibet tenetur vitare quodlibet mortale ; ergo quilibet tenetur de quolibet mortali cognos scere quod sit mortale.
Ad hoc dicunt qui d am quod quilibet tenetur scire in universali de quolibet peccato mortali quod sit mortale, sed non in particulari.
Sed contra. Quilibet tenetur scire de quolibet mortali quod sit mortale, eo modo quo tenetur vitare ipsum. Sed quilibet tenetur vitare quodlibet mortale in particulari ; ergo tenetur cognoscere de quolibet mortali in particulari quod ipsum sit mortale.
- Item quod precipitur nobis, tenemur facere cum discretione ; sed tenemur vitare quodlibet peccatum mortale ex precepto Dei ; ergo cum discretione ; ergo cum scientia ; ergo prima est vera.
Si concedatur, contra. Ponatur instantia in subtilissimis laqueis simonie et usure, de quibus etiam dubitant maximi magistri.
Item iste laicus non potest scire de hoc mortali quod sit mortale ; ergo non tenetur scire quod sit mortale.
Solutio. Re vera ex peccato primi parentis obscurata fuit prima ratio, ita quod non potest homo perspicaciter intueri quid faciendum et quid non ; et propter tale[m] penam contingit quod non potest homo intelligere quosdam laqueos usure et simonie ; unde non quilibet tenetur scire de quolibet peccato mortali quod sit mortale. Sed tenetur scire vel dubitare ; et, per hoc tenetur vitare. Est enim regula, quod si aliquis dubitat de aliquo an sit mortale, et facit illud, peccat mortaliter.
- Ad primo ergo obiectum dicimus quod illa auctoritas sic est intelligenda : non potest malum vitari nisi precognitum, id est non potest ita de facili et competenter vitari ac si cognosceretur.
- Ad secundum obiectum dicimus quod re vera quilibet tenetur vitare quodlibet peccatum mortale cum discretione, quia discretio debet precedere ut faciat ipsum scire vel dubitare de peccato quod sit peccatum, sicut dicit Salomon in Proverbiis, IV : Palpebre tue precedant gressus tuos.
Item scientia donum et ignorantia vicium sunt contraria ; ergo mediata vel immediata. Immediata non potest dici, quia aliquis sciens omnia scienda potest esse in peccato mortali ; et ita non habebit ignorantiam vel scientiam donum ; ergo non est necesse alterum inesse suo susceptibili ; ergo sunt contraria mediata. Queratur quid sit medium.
Non potest dici nisi scientia informis que habet adquiri per exercitium naturalium. Ponatur ergo quod aliquis habens ignorantiam vicium adquirat sibi scientiam illam informem. Sic ergo simul habebit ignorantiam et scientiam informem ; et ita habet medium et alterum extremorum simul ; ergo medium et alterum extremorum simul inerunt in eodem susceptibili. Quod est impossibile, ut patet in aliis contrariis mediatis.
Solutio. Secundum illos qui dicunt quod naturalia [fiunt] gratuita, dicendum est quod ignorantia non est contraria scientie dono formato nec e converso, sed scientie generaliter formate vel informi, sicut infidelitas non est contraria fidei formate, sed fidei secundum quod generaliter comprehendit fidem formatam et fidem informem.
Dicimus tamen secundum hoc quod scientia et ignorantia sunt contraria mediata et medium est abnegatio extremorum, sicut inter castitatem et luxuriam medius est status neutralitas. Secundum autem eos qui dicunt quod naturalia non fiunt gratuita, dicendum est quod ignorantia vicium opponitur scientie dono formato ; sed distinguendum est utrum velit vocare ignorantiam ipsam omissionem inperandi quid fiat vel quid non fiat ; et secundum hec scientia informis medium est, nec potest esse cum illa ; generaliter enim verum est quod vicium omissionis non est cum virtute formata vel informi nisi reatu solo. Sed [si] vocet ignorantiam maculam contractam ex omissione tali, dicendum est secundum hoc quod medium inter illam maculam et suum contrarium, scilicet scientiam donum formatum, non est nisi neutralitas, quoniam scientia informis aut quod ex ea relinquitur non est de eadem coordinatione. Ex hoc etiam patet quod ignorantia, prout proprie accipitur, non est peccatum, quoniam, si hoc esset, contingeret aliquem idem scire et ignorare, nisi diceretur quod adveniente scientia acquisita peccatum ignorantie transiret actu et remaneret reatu vel habitu.
Caput IV
[De diversitatibus ignorantie].
Notandum etiam quod [est] ignorantia simplicis negationis, et est ignorantia privationis, et ignorantia dispositionis.
Ignorantia simplicis negationis est in parvulis qui nesciunt multa, que nec sciunt nec tenentur [scire], quia non sunt in statu in quo apti sunt nati ad sciendum ; et talis ignorantia non est culpa, nec est pena, quoniam, etsi nunquam peccatum fuisset, nescivissent illa nisi processu temporis [pro]ficiendo in scientia.
Ignorantia vero privationis dupliciter intelligitur, quia potest dici ignorantia privationis nescientia rei quam expediens est scire ad salutem, licet non teneatur quis scire illam ; et secundum hoc ignorantia pena est solummodo.
Item ignorantia privationis potest intelligi nescientia rei quam quis tenetur scire ; et [hec iterum] est pena tantum, non culpa, sed previa ad culpam, sicut scientia de bonis operibus non est virtus, sed previa ad virtutem.
Ignorantia vero dispositionis est qua quis aliter opinatur de re quam sit ; et talis quedam est ignorantia iuris, quedam ignorantia facti. Ignorantia facti a toto excusat, adhibita diligentia debita. Unde non peccat ille cui supponitur non sua, et cognoscit eam, credens esse suam, adhibita diligentia debita. Ignorantia vero iuris neminem excusat.
Et de hac queritur utrum sit peccatum. Videtur quod sic. Qui enim estimat simplicem fornicationem non esse peccatum mortale, vituperabilis est ; et si pertinax esset in hoc, infidelis iudicaretur ex hoc solo. Sed nichil secundum se vituperabile nisi peccatum ; ergo talis opinio est peccatum ; ergo talis ignorantia iuris, scilicet ignorantia dispositionis, est peccatum.
Contra. Scientia et ignorantia sunt opposita. Sed scientia iuris [nullo] modo est virtus, vel potest esse ; ergo ignorantia iuris, que est ei contraria, nullo modo est vicium, vel potest esse.
Preterea si ignorantia iuris est peccatum, ergo opponitur alicui virtuti. Constat autem quod si alicui opponitur, quod nonnisi prudentie. Sed quod non sit contraria prudentie, patet per hoc quod prudentie solum est iudicium secundum, non primum. Unde error in secundo iudicio opponitur prudentie, non error in primo iudicio ; [ergo cum ignorantia, iuris sit error in primo iudicio], non erit contraria prudentie, nec alii virtuti. Hoc constat quod talis ignoran,tia et nulli virtuti est contraria ; ergo non est peccatum.
Solutio. Et iudicium primum, quo iudicat ratio quid sit faciendum, et secundum, quo imperat [ratio] de faciendo quod fiat, prudentie virtutis est ; sed secundum eius est per essentiam, primum eius est per suppositionem ; et ideo uterque error, et ille qui est contrarius primo iudicio, et secundo, contrarius est prudentie, et est peccatum. Error enim qui est in primo iudicio non [tantum] est contrarius scientie iuris naturalis, quod ei convenit per essentiam, sed etiam est contrarius prudentie virtuti per suppositionem.
Sed tamen obicitur quia hoc modo potest probari quod scientia naturalis est virtus per suppositionem. Si enim error in primo iudicio ideo est vicium, quia contrariatur per suppositionem prudentie virtuti quantum ad id quod supponit, eodem modo a simili per contrarium scientia iuris naturalis erit virtus, quia per suppositionem tangit prudentiam virtutem, cum non possit prudentia esse virtus [nisi] nutriatur ab ipsa.
Sed dicimus quod hec argumentatio non valet, quia plura exiguntur ad virtutem quam ad vicium ; et propterea talis scientia non subest libero arbitrio. Sed error voluntarius est, et ideo subest libero arbitrio. Tamen quedam ignorantia est simplex, alia crassa et supina, alia affectata. Prima excusat a [tanto], licet non a toto, quando aliquis nescit ea que debet scire, facit tamen aliquid ut illud [sciat]. Secunda minus excusat, quando aliquis negligit scire aliquid quod tenetur scire. Tertia in nullo excusat.
Sed contra. Beatus Paulus habebat ignorantiam affectatam, quando persequebatur Ecclesiam Dei. Nesciebat enim Filium Dei esse hominem, et hoc affectabat nescire ; ergo illa ignorantia nullo modo excusabat ilium.
Contra. Ipse dicit : Veniam consecutus sum, quia ignorans feci [I ad Timotheum, I] ; ergo illa ignorantia excusabat illum.
Solutio. Duplex est ignorantia affectata. Una qua quis affectat aliquid nescire, de quo tamen determinatum est apud eum quod illud tenetur scire ; et talis ignorantia affectata neminem excusat. Est etiam illa ignorantia affectata qua aliquis nescit aliquid quod tenetur scire, nec tamen determinatum est apud eum quod illud teneatur scire ; et talis ignorantia affectata fuit in beato Paulo, et exusat a tanto, licet non a toto.
Sed videtur quod ignorantia affectata nichil sit, quod nullus affectat nescire illud quod tenetur scire, quia nullus affectat peccare ; ergo nullus affectat se ignorare aliquid ; ergo nichil est ignorantia affectata.
Solutio. Hec est duplex : aliquis affectat se nescire quod tenetur scire. Si hoc verbum affectat respiciat hoc totum se nescire quod tenetur scire, falsa est. Si vero respiciat infinitivum et non includat verbum tensionis, vera est. Et in hoc sensu dicitur aliquid esse ignorantia affectata.
Item est ignorantia vincibilis et invincibilis. Ignorantia autem invinao cibilis, alia invincibilis per naturam - et hec ex toto excusat, ut illa que est in sene decrepito qui non potest aliquid discernere - alia est invincibilis ex culpa, ut illa que est in furioso qui ex culpa sua cecidit in furiam. Et de tali queritur utrum ex toto excuset.
Et dicunt quidam quod non. Furiosus enim secundum eos peccat, qui ex culpa sua cecidit in furorem.
Sed contra. Ebrietas precedens excusat adulterium sequens, sed non excusat nisi in quantum ligat rationem ; ergo quanta magis ligat ration[em], tanto magis excusat ; [ergo si ex toto ligat, ex toto excusat] ; sed in furioso ex toto ligatur ratio ; ergo furios[us] ex toto ligatus omnino excusatur.
Ad hoc respondent magistri quod prima argumentatio non valet. Instantia. Hec medicina calefacit hunc frigidum, et sic reducit ipsum ad temperantiam ; ergo quanta magis calefacit, tanto magis reducit ipsum ad temperantiam. Sed hec instantia nulla est, quia non ex eo pure quod calefacit frigidum prius, reducit ad temperantiam, sed ex eo quod calefacit tam frigidum.
Item Adam in primo statu non potuit peccare venialiter, ut multi dicunt. Sed in secundo statu potuit peccare venialiter per primas motus. Illi ergo primi motus qui alias essent mortales, per infirmitatem sive per impotentiam facti sunt in eo veniales ; ergo eadem ratione vel multo fortius motus et actiones, que alias essent mortales, per impotentiam utendi libero arbitrio facti sunt veniales, et etiam non peccata, cum maior sit infirmitas in furioso et etiam magis captivans rationem.
Item aliquis ex culpa potest cadere in furorem incurabilem. Contingat hoc. Hoc peccato meruit iste hanc penam, scilicet quod nunquam de cetera posset penitere.
Contra. Hoc peccatum de natura sua potest remitti in via ; ergo ex se non habet inferre talem penam quod nunquam de illo homo possit penitere ; et si pro eo talis infligitur in via pena, videtur [ergo] iniuste agi cum eo, cum hec ignorantia facti peccatum sit in se remissibile in via.
Item ignorantia facti quandoque ex toto excusat ; et quare nisi quia in illo statu liberum arbitrium non potest advertere veritatem ? Eadem ratione cum in furioso liberum arbitrium non possit diiudicare quid faciendum, non potest advertere veritatem, ex toto excusatur furiosus. Item esto quod aliquis cadat in furorem ex culpa veniali existens in caritate ; queritur utrum adulterium et homicidium sint ei mortalia an non.
- Si dicatur quod sint ei peccata mortalia, contra. Ergo in statu furoris potest amittere caritatem, quod dicere iniquum est. Si dicatur quod sint ei venialia peccata, queritur quid faciat ut sint ei venialia. Non potest dici nisi colligatio liberi arbitrii. Ergo cum penitus sit ligatum, [facit] ut nullum penitus sit ei peccatum, sive adulterium, sive homicidium.
Item iste non habet usum liberi arbitrii in statu furoris ; ergo nullum motum voluntarium habet. Sed omne peccatum actuale est motus voluntarius ; ergo iste nullum habet peccatum actuale.
Item iste non movetur libero arbitrio sive motu voluntario ad faciendum homicidium vel adulterium ; ergo movetur sola sensualitate brutali ; [sed in sensualitate brutali] non est vicium nec potest esse vicium, quia ibi non potest esse virtus ; ergo ille motus non potest esse peccatum ; et ita non peccat adulterando vel occidendo.
Sed contra. Dicit beatus Gregorius quod qui in sompno polluitur nocturna illusione, peccat. Unde in Deuteronomio, XXIII capitulo, dicitur quod si dormiens polluitur, in crastinum lavetur aqua et mundetur. Sed illa ablutio significat ablutionem penitentie ; ergo si quis dormiens polluitur, debet inde penitere ; et ita dormiens peccat, licet non sit in statu liberi arbitrii.
- Item dicitur in Genesi quod, quando Loth concubuit cum filia sua, non sensit quando illa acubuit vel quando recessit propter nimiam ebrietatem. Ergo non habebat usum Iiberi arbitrii ; ergo qua ratione furiosus non peccat, nec Loth peccavi tunc. Cuius contrarium dicit Glosa super Genesim, scilicet quod merito ebrietatis incidit in incestum.
Item furiosus non peccat, ideo quia non habet voluntatem peccandi. Videtur ergo quod non Loth fecit incestum, quia non habuit voluntatem cognoscendi filiam, nec Lameth fecit homicidium, quia non hab[ui]t voluntatem interficiendi hominem quando interfecit Caim, sed feram [Genesis, IV]. Sed contradicunt auctoritates, quod merito bigamie perpetravit homicidium.
- Item homo qui est in peccato mortali, non potest vitare quin peccet ; et tamen illa impotentia non excusat eum a toto ; ergo ignorantia furiosi non debet eum excusare a toto.
- Item si furiosus non peccat, quia in illo statu non potest discernere, eadem ratione ille qui ab infantia includitur in carcere paganorum nec potest habere aliquem qui eum instruat, non peccat si non credat articulos fidei propter impotentiam. Contra dicit Apostolus ad Hebreos, XI : [Sine] fide impossibile est Deo placere. Ergo iste tenetur credere ; et ita status impotentie non excusat eum penitus a peccato ; ergo nec furiosum.
- Item sit quod iste ante furorem habuit peccatum ignorantie ; ista ignorantia prius fuit in eo peccatum, nec penitet nec penituit de ea ; ergo adhuc peccatum mortale est in eo ; ergo adhuc peccat peccato omissionis, ex eo quod nescit quod tenetur scire ; et si peccat peccato omissionis in hoc statu, ergo eadem ratione potest peccare peccato actuali in hoc statu.
- Item in hoc statu iste aut tenetur aliqua lege aut nulla. Si nulla lege tenetur, quis eum absolvit ? Si enim absolutus est ex culpa sua, ergo reportat lucrum ex culpa sua ex qua cecidit in furorem.
Preterea prius tenebatur naturaliter a lege Dei. Sed natura eius eadem est que prius ; ergo adhuc tenetur in hoc statu ; ergo si contra legem Dei facit in hoc statu, peccat. Sed contra legem Dei facit adulterando vel occidendo ; ergo sic peccat.
Solutio. 1. Dicimus quod re vera furiosus non habet ex toto liberum arbitrium ligatum ; peccat et magis vel minus secundum quod magis vel minus ligatum est eius liberum arbitrium. Ille autem furiosus, in quo ex toto ligatum est liberum arbitrium, nullo modo peccat, nisi quando habet dilucida intervalla. De dormiente similiter dicimus quod non peccat, set debet se reputare peccatorem, quia talis pollutio solet procedere ex inmundis cogitationibus in statu vigiliarum ; quandoque talis pollutio ex natura exhonerante se ex superfluis humoribus contingit, quandoque ex immundis cogitationibus [precedentibus. Qui autem patitur talem pollutionem, suspicari debet quod provenit ex immundis cogitationibus], et ideo debet penitere et lavare se aqua lacrimarum, sicut exigit auctoritas predicta. In tali enim casu locum habet quod dicit beatus Gregorius : Bonarum mentium est ibi culpam cognoscere, ubi culpa non est.
- Ad secundo obiectum dicimus quod in Loth non erat ex toto ligatum liberum arbitrium per ebrietatem. Quod ergo dicitur : non sentit quando accubuit filia, dicimus quod non sensit, id est parum sensit. Auctoritates autem que dicunt quod non peccavit, intelligende sunt quod non peccavit comparatione illius peccati quod commisisset, si sciens et prudens cognovisset filiam. Nec est simile de furioso et Loth et Lameth, quia furiosus non movetur motu voluntatis, sicut Lameth et Loth movebantur motu voluntatis, quando Lameth fecit homicidium et Loth incestum.
- Ad tertio obiectum dicimus quod ille qui est in peccato mortali, non habet absolute impotentiam vitandi peccatum mortale, immo simpliciter habet potentiam vitandi peccatum veniale et mortale. Sed vix potest vitare per magnum tempus quod non peccet maxime venialiter.
- Ad quarto obiectum dicimus quod ille ductus ab infantia ad paganos, cum venerit ad tempus adultum, non habet impotentiam credendi, immo potest credere, quia, si faceret quod in se est, Dominus illuminaret eum, et ita crederet ; et ita differentia eius est ad furiosum.
- Ad quinto obiectum dicimus quod re vera iste habet idem peccatum ignorantie quod prius habebat ; sed non omittit nova omissione ex eo quod nescit quod tenetur scire.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod re vera iste, demonstrato furioso, tenetur lege divina, tamen, quando ipse fornicatur, non ipse homo facit contra legem Dei, quia ipse, in quantum homo, non operatur, sed in quantum brutum animal ; non ex potentiis humanis, sed tantum brutalibus. Unde sicut dicit Apostolus, ad Romanos, VII : Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum est, ita potest dici quod iste furiosus non operatur illud, sed qui habitat in eo furor vel brutalitas vel carnis corruptio.
Item sit quod iste ex culpa sua ceciderit in furiam et adulteretur ; iste non peccat sic adulterando, sed peccaret nisi esset furor qui precessit ex culpa sua ; et ita videtur quod ex culpa sua reportet lucrum.
Solutio. Si homo operaretur secundum quod homo, tunc lucrum reportaret sic ; sed non est ita. Non enim ille homo modo facit adulterium illud, id est hanc actionem qua cognoscit alienam, qui prius culpam comisit ; sed brutum operatur illam actionem.
Item sit quod Deus infligat homini propter peccatum aliquod furiam incurabilem. Probatio quod hoc possibile est, quia hoc peccato meruit iste penam eternam ; ergo hoc peccato meruit quantamlibet penam temporalem ; ergo pro hoc peccato potest Deus ei infligere quantamlibet penam temporalem. Sed iste furor incurabilis est pena temporalis ; ergo pro peccato potest Deus infligere penam incurabilem. Ponatur. Iste non potest penitere de peccato suo, hec est magna pena inflicta a Deo ; ergo iste meruit hanc penam.
Contra. Hoc peccatum remissibile est de natura sui ; ergo eo non meretur quis ut nunquam possit penitere de illo, quoniam si hoc esset, esset causa impotentie penitendi ; ergo non esset remissibile de sui natura. Restat ergo quod iniuste agitur cum eo, si pro hoc peccato inferat ei Deus furorem incurabilem.
Forte dicetur quod Deus non potest ei inferre talem penam pro peccato, quoniam hoc esset contra misericordiam Dei. Contra. Hec pena est utilis isti, quoniam, si esset sine furore, magis peccaret ; ergo non est contra misericordiam Dei quod talis pena refertur ei, cum sit ei utilis. Quod concedimus hac ratione. Nec valet hec argumentatio : iste meruit hanc penam hoc peccato quod nunquam possit penitere ; ergo hoc peccatum non est remissibile. Vel hec : [hoc] peccatum est remissibile ; ergo eo nunquam meretur quis ut nunquam peniteat, quia Deus non infligit quamlibet penam quam posset iuste infligere ; tamen peccato mortali non meretur homo determinate nisi penam eternam. Sed temporalem meretur non determinate et absolute, tamen pro eo infert Deus quandoque penam temporalem, scilicet propter correctionem vel aliam causam ; et quantamcumque inferat, iuste infert, quia maiorem meruit.
