Distinctio XXXVIII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXXVIII (AE)
1. Sciendum est tamen etc. Augustinus, in libro De mendacio, quaerit utrum si aliquis verum dicat ut fallat, vel falsum ut non fallat, mendacium dicit. Et subiungit : Si mendacium est quaelibet enuntiatio cum voluntate enuntiandi falsum, ille potius mentitus est qui falsum voluit dicere et dixit quod voluit, quamvis ne falleret dixit. Si autem mendacium est quaelibet enuntiatio cum voluntate fallendi, non ille, sed iste mentitus est qui verum dicendo fallere voluit. Quod si mendacium est enuntiatio alicuius falsitatis cum voluntate, ambo mentiti sunt, quoniam ille suam orationem falsam esse voluit, et iste de sua vera falsum credi voluit. Porro si mendacium sit falsa vocis significatio cUm intentione fallendi, quod simpliciter annuendum est, neuter mentitus is est vel mendacium dixit. Inter mentientem et mendacem hoc interest : mentiens enim est qui falsum dicit invitus vel contra conscientiam ; mendax autem dicitur qui amat mentiri.
- In fine concludit Magister quod mendacium ioci non comprehenditur sub divisione praedicta. Augustinus tamen contrarium dicit in libro De mendacio, qui intendit ponere illam generalem omnis generis mendacii.
Dicendum quod haec definitio convenit omni generi mendacii ; sed simpliciter convenit mendacio malignitatis, secundum quid autem mendacio ioci. Unde is est sensus : cum intentione fallendi, id est proferendi falsum ex quo potest esse fallacia in altero. Non enim mentiens mendacio ioci credit quod alius credat falsum esse verum ; tamen, quoniam assertive dicitur, potest ille virtute sermonis credere, et ita fallitur. Et [quod] Magister dicit, quoniam non convenit mendacio iocoso, intelligitur prout definitio accipitur simpliciter ; et is est sensus : cum intentione fallendi, id est decipiendi.
3. Sed quaeratur : cum intentio fallendi sit secundum se mortale, et ab ea perficitur mendacium, erit ergo mendacium benignitatis mortale.
Dicendum quod si fallere sit intentum propter se, mortale erit, et mendacium similiter quod ab illo perficitur. Non tamen sic tantum accipitur in hac definitione, sed communiter, sive aliquis intendat alium fallere propter se vel propter bonum alicuius ; sed si facere ab alio credi falsum propter utilitatem proximi, non est mortale.
- [Perfectis non convenit].
a. Propter quid non est licitum perfectis hoc genere mendacii uti ?
De hoc Augustinus in hbro De mendacio : Licet dissertori ac disputatori ac praedicatori rerum aeternarum, aut praenuntiatori rerum temporalium ad aedificandam religionem vel pietatem pertinentium, occultare quod videt occultandum ; mentiri autem non licet : ergo nec occultare mentiendo.
b. Sed quid dicendum, si sciat aliquis perfectus ubi sit aliquis fur et praesumat quod, si taceat, habebunt pro constanti ubi sit ? Nulla autem perplexitas cadit in virum perfectum : quid ergo faciendum ?
Augustinus dicit : Si nescis de quaesito ad mortem, te nescire fatendum est. Si autem scis ubi sit, non est dicendum : nescio, sed dicendum : scio ubi est, nunquam autem monstrabo. Pro qua fide quidquid tuleris, non solum non culpabile, sed laudabile iudicatur ; exceptis iis quae immunda iudicantur.
5. Illud etiam sciendum est Augustinus in Enchiridion : Si corporalium motionum causae nobis noscendae sunt, nullas magis noscere debemus quam nostrae valetudinis, id est infirmitatis. Cum vero, ignoratis eis, medicos quaeramus, quis non videat quod de secretis caeli et terrae [nos latet] quanta sit patientia nesciendum ?
Augustinus in Enchiridion : Cum nihil aliud sit errare, quam verum putare quod falsum est vel e converso, et certum habere pro incerto vel e converso, idque tam in anima sit indecens et informe, quam pulcrum atque decorum esse sentimus vel in loquendo, vel in assentiendo : Est est, Non non ; profecto ob hoc ipsum est misera vita ista qua vivimus, quod ei nonnunquam, ut non amittatur, error est necessitas. Absit ut talis sit animae nostrae vita, ubi ipsa vita animae nostrae veritas est, ubi nemo fallit, nemo fallitur. Hic autem homines fallunt atque falluntur, miserioresque sunt qui mentiendo fallunt, quam qui mentientibus credendo falluntur. Usque adeo tamen natura rationalis refugit falsitatem et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere. Non enim qui mentitur, videtur sibi errare, sed alium mittere in errorem credentem sibi. Et in ea re non errat, quam mentiendo contexit, cum noscat ipse quid verum sit ; sed in hoc fallitur, quod sibi suum non putat obesse mendacium, cum magis facienti quam patienti obsit omne peccatum.
6. [Quae nescire sit melius]. Augustinus, Enchiridion : In una eademque re, nescienti sciens et erranti non errans praeponitur. In diversis autem rebus, cum ista sint magis utilia vel noxia, nihil prohibet nescientem scienti praeferri.
7. [Solet quaeri de Iacob]. Augustinus, in Quaestionibus super Genesim : Quod Iacob illusit membris, non est mendacium, sed actiones dicendae sunt propheticae. Sed videtur quod sit mentitus : ibidem enim dicit Augustinus quod Iacob hoc fecit ut putaretur esse quod non erat, et ita cum intentione fallendi ; ergo peccavit.
Respondet Augustinus in Quaestionibus Evangelii : Idipsum quod Iacob fecit attende. Pellibus haedinis membra contexit. Si causam proximam requiramus, mentitum fuisse putabimus : hoc enim fecit ut esse putaretur quod non erat. Si autem referatur ad illud propter quod significandum factum est : per haedinas pelles peccata, per eum qui [eis se] operuit significatur qui non sua, sed aliena peccata portavit.
8. a. Super illud : Deus fecit obstetricibus, 1 Ex., 20, Gregorius : Benignitatis earum merces, quae potuit in aeterna vita retribui, pro culpa mendacii in terrenam compensationem declinata est, ut in vita sua, quam mentiendo tueri voluerunt, quae fecerunt bona perciperent, et ulterius quod exspectarent mercedis praemium non haberent. Ex hac auctoritate habetur quod mortaliter peccaverunt. Si enim merces earum potuit in aeterna vita retribui, parcentes igitur meruerunt vitam aeternam.
b. Quod non sit mortale, Augustinus, Contra mendacium : Non est remunerata in obstetricibus fallacia, sed benevolentia. Sicut enim mirum non esset, si aliquo prius tempore commissa ab eis [aliqua opera mala Deus] propter posteriora opera [bona] vellet ignoscere, ita non est mirandum quod in uno tempore et in eadem causa, Deus misericorditer factum et fallaciter conspiciens, et bonum remuneravit, et propter hoc bonum illud malum ignovit. Gravius enim peccatum est quod animo nocentis, quam quod animo subvenientis efficitur. Ac per hoc, si illud deletur opere misericordiae subsequente, cur illud quod levius est non delebitur opere misericordiae praecedente antequam peccet et concomitante cum peccatur ? Et ex hac auctoritate accipitur quod peccatum obstetricum fuit veniale.
c. Super illud : Non sunt hebreae mulieres, 1 Ex., 19, Augustinus : Quorumdam vita longe inferior est a perfectione sanctorum, si habeat ista mendaciorum peccata ; provectu ipso et indole feruntur, id est sustinentur, praesertim beneficia si nondum norunt exspectare caelestia. Quorum autem conversatio in caelis est, non eos existimo linguae modum circa veritatem et falsitatem exemplo obstetricum debere formare.
d. Super illud : Aedificabunt domos, penultimo Isaiae, Hieronymus : Domos, id est virtutes, pro quibus in caelestibus requiescent. Tales domos obstetrices dicuntur sibi aedificasse, quoniam timuerunt Deum. Et sic videtur quod meruerunt vitam aeternam ; et praeparata est eis ob timorem quo pepercerunt infantibus Hebraeorum. Per auctoritatem praedictam patet quod non meruerunt nisi bona temporalia.
e. Adhuc videtur quod mendacium officiosum sit mortale peccatum. Contra, contrarium potest probari. Augustinus, De mendacio : Quanto plus receditur a primo genere mendacii, tanto minus peccatum est ; sed officiosum mendacium magis recedit a primo genere quam mendacium libidinis sive ioci ; ergo multo fortius mendacium officiosum erit veniale quam mendacium ioci.
f. Ad primum dicendum quod intelligenda est auctoritas Gregorii, cum dicit : Benignitatis earum merces etc., ut potentia referatur ad genus operis. Est enim triplex bonum : scilicet in genere, et bonum ex circumstantia, et bonum gratiae. Quorum primum dicit potentiam primam ad meritum, secundum dicit dispositionem, tertium dicit complementum. Cum ergo in opere obstetricum, quo pepercerunt, esset primum bonum et secundum, potuit, quantum est de prima potentia vel secunda, benignitas earum retribui in aeterna vita ; non tamen quantum est de tertia, quoniam non habuerunt gratiam. Unde sensus illius auctoritatis, quod possit retribui, est hic : scilicet si caritatem habuissent. Huiusmodi autem bono in genere cum circumstantiis, cui deest gratia, convenit habilitatio ad receptionem gratiae ; et ita habilitatae erant obstetrices per hoc ad gratiam recipiendam ; sed quia advenit culpa mendacii, factae sunt inhabiles. Nihilominus tamen remansit bonum temporale praemium quod debebatur generi operis ; et ideo dicit : Pro culpa mendacii in terrenam compensationem est declinata. : non quod culpa mendacii esset mortalis, sed dehabilitabat a gratiae susceptione.
g. Hoc autem quod dicit Augustinus in libro De mendacio verum est. Duo enim erant in facto obstetricum, scilicet fallacia et misericordia ; et ignovit Dominus fallaciter factum ratione misericorditer facti, quod non fuit mortale.
h. Et illud quod supra Isaiam dicitur, intelligendum est de aedificio virtutum politicarum, quae adveniente gratia fiunt gratuitae. Sumitur enim aedificare dupliciter : vel enim prout est in fieri vel factum esse ; in fieri, sicut hic ; in factum esse, sicut I Cor. 3, 12, super illud : Qui superaedificant aurum. Unde obstetrices aedificabant, id est praeparabant se per virtutes politicas ad receptionem. Et istud patet in eadem Glossa, ubi dicitur : Multi sancti aedificant, sed non inhabitant.
i. Illud autem Augustini super 1 Ex., 9, intelligendum est quod officiosum mendacium est mortale perfectis, et illud idem imperfectis potest esse veniale.
Ad illud de mendacio [officioso], dicendum quod dupliciter potest esse intentio in mentiente : si enim praeponitur utilitas proximi summae veritati, mortale est ; si non, veniale est.
9. Utrum mendacium in omni specie sit mortale peccatum vel veniale, vel in aliqua mortale et in aliqua veniale.
a. Videtur quod in omni sit mortale. Augustinus, in libro De mendacio : Mihi videtur [omne] mendacium esse peccatum. Est enim contrarium veritati sicut lux tenebris et aequitas iniquitati. Sed constat quod non est contrarium nisi veritati virtuti, et veniale non est contrarium alicui virtuti ; quare mendacium omne erit mortale.
b. Adhuc, tenebrae expellunt lucem et e converso ; similiter aequitas iniquitatem et e converso. Sed veniale simul est cum caritate, non expellens ipsam ; sed mendacium expellit caritatem : quare erit mortale.
Adhuc, Augustinus in eodem : Quomodo diligit quisque proximum tamquam se ipsum, cui ut vitam praestet temporalem, perdit aeternam ? Et loquitur ibi de mendacio officioso ; et ideo multo fortius aliud mendacium mortale erit, ex quo officiosum mortale est.
c. Definitio enim libidinis, in eodem libro, est : Animi appetitus quo aeternis bonis quaecumque temporalia praeponuntur. Cum ergo mendacium libidinosum sit ex libidine, in eo praeponuntur temporalia aeternis ; sed omne tale est mortale.
Similiter videtur de officioso mendacio quod sit ex libidine, secundum hanc definitionem. Ait enim Augustinus : Ut animus corpori, ita veritas ipsi animo praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed magis quam se ipsum appetat animus. Cum ergo in officioso mendacio videtur conservatio animi et corporis aut possessionis praeponi veritati, praeponitur temporale aeterno, et omne tale est peccatum mortale ; ergo etc.
d. Augustinus, in eodem : Non est mentiendum in doctrina pietatis. Magnum enim scelus est et primum genus detestabilis mendacii. Non est mentiendum secundo genere, quoniam nulli facienda est iniuria. Non mentiendum est tertio genere, quoniam nulli cum alterius iniuria est consulendum. [Nec] quarto genere, propter libidinem mentiendi, quae per se ipsam vitiosa est. Nec quinto genere, quoniam nec ipsa veritas fine placendi hominibus est enuntianda ; quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quoniam mendacium est, utique turpe est. Nec sexto genere : neque enim recte testimonii veritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpenda est ; ad sempiternam vero salutem nullus est adducendus opitulante mendacio. Non est mentiendum septimo genere : non enim cuiusquam salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est. Nec si quisquam in recte factis nostris tam male movetur ut fiat animo deterior longeque a pietate remotior, propterea recte facta sunt deserenda. Nec octavo genere, quoniam in bonis castitas animi pudicitia corporis maius est ; et in malis id quod ipsi facimus, eo quod fieri permittimus maius malum est. Et ita patet quod in omnibus speciebus mendacii ipsum mendacium est mortale peccatum.
e. Super illud Psalmi : Perdes omnes qui loquuntur mendacium, distinguitur duplex genus mendacii : unum scilicet quod est ex malignitate et duplicitate cordis, quod omnibus cavendum est summopere, et de hoc dicitur : Perdes omnes etc. ; et aliud genus mendacii quod procedit ex benignitate vel ioco : et hoc non omnino fit sine culpa, sed non cum magna. Et ita aliquod mendacium fit sine mortali, cum omnis magna sit mortalis. Idem dicitur super 1 Ex., 19, in magna illa Glossa : Quorumdam vita.
f. Ad primum dicendum quod mendacium est contrarium veritati ; sed intelligitur de mendacio secundum illam definitionem qua dicitur : Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi, quoniam intentio fallendi ponitur tamquam finis principalis ; in isto modo est mendacium contrarium veritati virtuti. Et haec ratio secundum se totam non convenit omni mendacio. Mendacium enim iocosum non est cum intentione ut alius credat falsum, immo ut alteri placeat vel sibi ; quod potest accidere cum falsa creduntur falsa. Similiter intelligendum est de hoc quod opponitur de tenebra et luce.
g. Ad aliud dicendum quod intelligendum est quoad statum perfecti. Perfectus enim, cuius est adhaerere summae veritati per contemplationem, si praeferat bonum temporale proximi, perdit summam veritatem et inest mortale, licet non in suo genere sit mortale.
h. Ad aliud quod opponitur de definitione libidinis, dicendum quod libido aequivoce dicitur. Aliquando enim idem est quod improba voluntas, ut dicit Augustinus in libro De libero arbitrio, et talis est voluntas concupiscendi bona propter se quae necesse est amittere. Cum ergo finis voluntatis in temporalibus, libido est, et sic libido est radix omnis peccati. Et sic intelligitur definitio hic posita ; et sic non est mendacium ioci ex libidine, licet accidat aliquando.
i. Ad aliud dicendum quod, licet singulae species sic enumerantur, intelligendum est quoad statum perfectorum solum [vel] secundum genus mendacii in se, non habito respectu ad statum infirmitatis. Aliquando enim genus peccati, absolute consideratum, mortale est ; ex conditione infirmitatis in persona, est veniale.
10. Utrum liceat perfectis uti mendacio ioci. Augustinus, in libro De mendacio, de mendacio quarti generis et quinti : Haec genera devitentur a fortibus et fidelibus et veracibus viris et feminis.
11. a. Utrum maius sit peccatum mendacium primi generis quam secundi. Augustinus supra : Tanto minus quisque peccat cum mentitur, quanto magis a primo recedit.
Matth. 12, 32 : Qui dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei, sicut qui dixerit Filium minorem esse Patre ; qui vero peccaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei. Sed aliquod mendacium secundi generis potest esse peccatum in Spiritum Sanctum ; dicere autem verbum blasphemiae [contra Filium] est in primo genere ; ergo maius est mendacium secundi generis quam primi.
Item, principaliter contra fidem est hoc, et contra caritatem est illud ; sed caritas maior fide ; ergo quod est secundi generis maius erit quam quod est primi.
b. Dicendum quod ea quae sunt primi generis maiora sunt secundum genus peccati, quoniam hoc corrumpit quoad fidem, illud autem quoad mores tantum. Tunc autem est maxima corruptio cum fidei, ut 2 Ier., 16 : Constupraverunt te usque ad verticem etc. Ratione circumstantiae aliquod seio eundi generis maius est peccatum quam aliquod primi generis. Si enim fuerit cum aliquo peccato secundi generis impugnatio fraternae dilectionis, ratione illius, maius potest esse aliquo primi generis.
c. Ad secundum dicendum quod caritas, ut dilectio proximi, non est maior fide secundum quam est assensio summae veritati. Secundum genus mendacii opponitur caritati prout est dilectio proximi ; unde non sequitur. Non enim ex hoc dicitur caritas maior, sed quoniam nunquam excidit caritas ; fides autem tantum in via est.
12. Illud etiam sciendum ; super hanc litteram : In nullo fallimur.
a. Argumentum quod falli non sit malum. Augustinus, in Enchiridion : Cum dico in quibusdam rebus in nullo falli malo, non ipsum errorem dico nullum malum, nam ipse error per se ipsum, aut magnifin in re magna, aut parvum in re parva, malum est.
b. Cuiusmodi sunt res in quibus magno malo, et in quibus parvo, et in quibus nullo ? Augustinus, in Enchiridion : Magno malo fallitur homo cum hoc non credit quod ad vitam ducit aeternam, vel hoc credit quod ad mortem ducit aeternam. Parvo autem malo falhtur, qui falsum approbando incidit in aliquas molestias temporales, quibus tamen adhibita fidelis patientia convertit eas in usus bonos. Velut si quispiam bonum hominem putando qui malus est, aliquid mali ab eo patiatur. Qui vero malum hominem ita bonum credit ut nihil ab eo mali patiatur, nullo malo fallitur ; nec in illum cadit illa detestatio 5 Is., 20 : Vae illis qui dicunt malum bonum et bonum malum.
Ad aliud dicendum quod, cum dicitur : in quibusdam nullo malo fallimur, non intendit Augustinus de malo quod est falli, sed de malo quod consequitur ad malum falli.
- Si Deus aliquem decipit, utrum per se ipsum, aut per alium ; si per alium, utrum per hominem sanctum aut per angelum bonum vel non ; et si hoc convenire Deo possit, utrum similiter possit convenire homini perfecto.
a. Augustinus, 83 Quaestionum : Sicut summa et prope divina virtus est neminem decipere, sic ultimum vitium est quemlibet decipere. Ab hoc ultimo vitio ad summam virtutem tendentibus gradus est, neminem quidem, vel amicum vel notum, sed tamen inimicum decipere aliquando. Sed quoniam ipse hostis plerumque potest decipi iniuste, veluti cum pactum sit de pace temporali, multo purgatior summaeque virtuti vicinior est, qui, quamquam velit hostem decipere, non eum decipit nisi auctoritate divina. Sed Deus neminem per se ipsum decipit : est enim pater veritatis et ipsa veritas. Sed cum quisquam fuerit dignus decipi, non per hominem perfectum, neque per angelum, cui non convenit persona fallentis, sed per hominem imperfectum vel per angelum malum, qui pro voluntatis suae meritis, ad vindictam peccatorum, vel exercitationem et purgationem eorum qui secundum Deum renascuntur, in infimis naturae gradibus est ordinatus.
b. Ex hac autem auctoritate habetur quod Deus non decipit aliquem ; tamen decipit per istum vel per illum, ut actio ad Deum referatur, et imperfectio quae est in verbo ad creaturam. Cum enim dicitur malum poenae, quiddam notatur quod iustitiae est, et quiddam notatur quod imperfectionis est.
Item, ex hac auctoritate habetur quod non decipit per hominem perfectum vel per angelum bonum. Et habetur etiam quod homini imperfecto sua auctoritate non convenit decipere, sicut accidit de furto Hebraeorum, ut habetur 12 Ex., 35-36.
Ex hac etiam auctoritate habetur quod mali angeli ratione suae malitiae sunt ordinati in infimis naturae, et quod per ipsos fit deceptio : aliquando ad ostensionem iustitiae Dei, aliquando ad ostensionem misericordiae ; sed iustitiae in malis, misericordiae in bonis.
- Utrum in aliquibus sit maius malum falli quam fallere, cum primum sit poena, secundum culpa. Augustinus, Enchiridion, 12 quaestione : Si quispiam, dum mentitur, vivere nuntiet aliquem mortuum ; et alius, dum fallitur, credat post quamlibet longa tempora Christum moriturum : nonne minus incomparabiliter malum est falli isto modo quam illo, multoque minoris mali est in illum errorem aliquem inducere, quam in illum ab aliquo induci ? In quibusdam ergo est mi nus malum fallere quam falli.
Ideo dicendum est quod, ubi falli est malum poenae tantum, tunc est minus malum ; ubi autem coaccidit malum culpae, potest esse maius malum, ut quando coaccidit malum infidelitatis.
DISTINCTIO XXXVIII (L)
15. Quintum etc. Agit de mendacio secundum testimonium. Sic dividitur : omne mendacium, aut propter utilitatem vel nocumentum. Si utilitatem, vel sui, vel proximi. Si ratione nocumenti, vel fidei, vel boni morum ; et hoc dupliciter : vel propter nocumentum simpliciter, vel nocumentum et utilitatem aliquam. Item, aut causa dilectionis, et hoc vel in se, vel in altero. Et sic potest sumi sufficientia specierum.
16. Quaeritur quid est mendacium, et quot sint species, et utrum omne mendacium mortale peccatum. Hae sunt quaestiones Magistri.
a. Sed videtur quod non omne mendacium peccatum. Similiter est de mendacio et operis et sermonis ; sed licet simulationem operis facere, ut Iehu, 10 Reg. IV, 18-27, simulavit se idola adorare, et David simulavit se [insanum], I Reg. 21, 13-14.
Respondent quidam quod licet simulationem facere opere, non tamen sermone. Sermo enim constitutus est ad significandum, res non, ut habetur infra, eadem distinctione : Solet quaeri. Sed hoc nihil videtur esse, quia res potest esse signum rei, et meritum et demeritum circa utrumque.
Respondeo : secundum Augustinum mendacium utrobique peccatum. Unde Augustinus, libro Quaestionum, Evangelii II, super hoc 24 Luc., 28 : Finxit se longius ire : Sicut dicta, ita facta [sine] mendacio finguntur ad aliquam rem significandam, ut est illud [quod] Dominus fructum quaesivit in arbore fici. Fictio ergo quae ad aliquam veritatem refertur, mendacium non est. Et infra, eodem : Quisquis vult intelligere quae figuraverit fingendo, attendat quid Dominus fecit in agendo : longius namque profectus est super omnes caelos, non tamen deseruit discipulos.
Quod obicitur de simulatione Iehu et David, respondeo : non erat mendacium, sed utrumque factum fuit verum signum. Unde Augustinus, libro De utilitate credendi : Credendum est illos homines, qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quae de illis scripta sunt prophetice gessisse atque dixisse.
b. Quod autem aliquod mendacium non tantum non peccatum, sed etiam utile, Augustinus, De mendacio : Qui hoc sentiunt, auctoritates adducunt in Gen. 18, 15, de Sara quae risit post ostium et negavit angelis quod riserit ; et de Iacob dicente quod esset Esau ; et de Aegyptiis mulieribus quae sunt mentitae ne hebraei infantes occiderentur. Et multa huiusmodi exempla eligentes, eorum mendacia commemorant quos culpare non audeas, et ita fatearis non solum reprehensione non dignum, sed dignum laude mendacium. Contra quod adducunt abi istud Decalogi : Non falsum testimonium dices ; et Psalmum : Perdes omnes etc. ; et ad Eph. 4, 22-25 : Exuite veterem hominem, quo nomine ipsa peccata intelliguntur.
Respondet : in talibus non erat mendacium, utpote propheticis vel figurative factis.
- Item, videtur quod mendacium debeat reduci ad transgressionem secundi mandati, cum omnis mentiens assumat nomen Dei in vanum.
Respondeo : in mendacio duplex est inordinatio, scilicet quoad Deum et quoad proximum. Mentiens enim dicit aliquid esse quod non est vel e converso, et ita falso imponit Deo vel non fecisse illam creaturam, vel fecisse [quod non fecit]. In quantum autem hanc falsitatem testatur proximo, non reducitur ad secundum mandatum, sed ad primum ; sed in quantum Deo falsum imponit, ad secundum reducitur.
18. Sciendum est tamen ; obstetrices.
a. 1 Ex., 20 : Bene fecit Deus obstetricibus, Glossa Gregorii : Benignitatis earum merces, quae potuit in aeterna [vita] retribui, pro culpa mendacii in terrenam compensationem declinata est, ut in vita sua, quam mentiendo tueri voluerunt, quae fecerunt bona participarent (!), et ulterius quod exspectarent mercedis praemium non haberent. Ergo videtur quod mortaliter peccaverant, quia parcentes, merebantur vitam aeternam, per hoc quod hic dicitur ; sed pro culpa mendacii declinata est : quod esse non posset, nisi culpa esset mortalis.
b. Quod non mortalis, habetur hic in littera. Et Augustinus, Contra mendacium : Non est remunerata in obstetricibus fallacia, sed benevolentia. Si enim mirum non esset, si aliquo tempore commissa ab eis propter posteriora opera vellet ignoscere, ita non est mirandum quod in uno tempore et eadem causa Deus misericorditer [factum] et fallaciter conspiciens, et bonum remuneravit, et propter illud bonum malum ignovit. Maius enim est peccatum [quod] animo nocentis, quam quod animo subvenientis efficitur. Ac per hoc, si illud deletur opera misericordiae subsequente, cur istud non delebitur opera misericordiae praecedente antequam peccaret et concomitante cum peccato ? Ergo peccatum earum fuit veniale.
c. Praeterea, 1 Ex., 19 : Non sunt hebreae mulieres, Glossa Augustini : Quorumdam vita inferior est longe a perfectione sanctorum, si habeat ista mendaciorum peccata ; provectu ipso et indole feruntur, id est sustinentur, praesertim si beneficia nondum norunt exspectare caelestia. Quorum autem conversatio in caelis est, non eos aestimo linguae [modum] circa veritatem et falsitatem exemplo obstetricum debere formare.
d. Praeterea, videtur quaedam [contrarietas] inter Hieronymum et Gregorium. Dicit enim Hieronymus, penultimo Isaiae : Aedificabunt domos etc., Glossa : Virtutes, pro quibus in caelestibus requiescent. Tales domos obstetrices videntur sibi aedificasse quia timuerunt Deum. Ergo videtur quod meruerunt vitam aeternam. Per auctoritatem Gregorii praedictam videtur quod non meruerunt nisi bona temporalia.
e. Praeterea, videtur ex praedictis quod mendacium officiosum sit mortale peccatum quibusdam. Potest contrarium probari ex hoc quod [dicit] Augustinus, libro De mendacio, quod quanto plus receditur a primo genere mendacii, tanto minus est peccatum. Sed magis recedit officiosum mendacium quam mendacium quod fit placendi libidine vel ioci ; ergo, cum illud sit veniale, hoc erit veniale peccatum.
f. Respondeo : auctoritas Gregorii intelligitur, cum dicit : Benignitatis merces etc., ut potentia referatur ad genus operis. Est enim triplex bonum, scilicet bonum in genere, bonum ex circumstantia, bonum gratiae. Quorum primum dicit primam potentiam ad meritum, secundum dicit dispositionem, tertium dicit complementum. Cum ergo in opere obstetricum esset primum bonum et secundum, potuit, quantum est de prima potentia vel secunda, retribui in aeterna vita ; non tamen quantum est de tertia, quia non habuerunt gratiam. Sensus est : quae potuit retribui etc., scilicet si caritatem habuissent. Huiusmodi autem bono in genere cum [circumstantia], cui deest gratia, convenit habilitatio ad receptionem gratiae. Habilitatae ergo erant per hoc obstetrices ad gratiam recipiendam, sed quia advenit culpa mendacii, factae sunt inhabiles. Nihilominus tamen remansit temporale praemium quod debebatur generi operis ; et ideo dicit : declinata etc. : non quia culpa sit mortalis, sed , dehabilitabat ad gratiae receptionem.
g. Quod dicitur ab auctoritate Augustini, Contra mendacium, verum est. Duo enim erant in isto facto obstetricum : fallacia et misericordia ; et ignovit Deus fallaciter factum ratione misericorditer facti : illud enim non fuit mortale.
h. Ad illud quod dicit Augustinus in Glossa super 1 Ex., 19, intelligitur quod mendacium officiosum in imperfectis est veniale, in perfectis autem mortale, vel qui statum perfectionis profitentur.
i. Quod autem dicit Hieronymus in Glossa super Isaiam, intelligitur de aedificio virtutum politicarum, quae adveniente gratia fiunt gratuitae. Sumitur autem aedificare dupliciter : vel ut in fieri, vel in factum esse ; in fieri, ut hic ; in factum esse, ut I Cor. 3, 12, super illud : Qui superaedificant aurum, argentum et lapides pretiosos : Qui superaedificant aurum, vitam aeternam. Ibi sequitur, hic autem nonnisi cum hac determinatione : quantum est de genere operis. Unde sensus est : obstetrices aedificabant virtutes, id est praeparabant se per virtutes morales ad receptionem gratuitarum. Et hoc patet per Glossam quae sequitur : Multi sancti aedificant domos, et non habitant in eis. Sic et obstetrices praeparabant se ad aedificium, hcet in eis non esset completum.
k. Quod obicitur, an officiosum mendacium sit mortale, respondeo : dupliciter potest esse intentio in mentiente. Si enim praeponatur utilitas proximi summae veritati, mortale est ; si vero non, sed peccant sub Deo, veniale est.
19. Sciendum. Quaeritur, cum octo sint genera, utrum omne mendacium mortale, an in quodam veniale, in quodam mortale.
a. Et quod in omni genere mortale, videtur per Augustinum, libro De mendacio : Mihi videtur mendacium esse peccatum. Mendacium enim est contrarium veritati sicut lux tenebris et aequitas iniquitati. Sed constat mendacium, cum sit peccatum, non [esse] contrarium nisi veritati virtuti ; sed veniale peccatum non est contrarium alicui virtuti ; ergo mendacium secundum se est mortale peccatum.
Praeterea, ex residuo auctoritatis idem arguitur : tenebrae lucem expellunt et e converso ; similiter nec simul sunt aequitas et iniquitas, et veniale simul est cum virtute ; ergo prima.
b. Praeterea, dicit Augustinus, eodem libro : Quomodo quisque diligit suum proximum tamquam se ipsum, cui ut vitam praestet temporalem, perdit aeternam ? Et loquitur ibi de officioso mendacio. Si ergo officiosum mendacium est mortale peccatum, multo fortius libidinosum et malignitatis.
c. Praeterea, definitio libidinis in eodem libro est haec : Animi appetitus quo aeternis bonis quaelibet temporalia praeponuntur. Si ergo mendacium libidinosum est ex libidine, in eo praeponuntur temporalia aeternis, et omne tale mortale ; ergo prima.
Similiter videtur de officioso mendacio, quod sit ex libidine secundum hanc definitionem. Dicit enim Augustinus : Ut animus corpori, ita veritas ipsi animo praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed magis quam se ipsum appetat animus. Cum ergo in officioso mendacio videtur conservatio animi aut corporis aut possessionis praeponi veritati, praeponitur temporale aeterno, et omne tale mortale ; ergo etc.
d. Praeterea, dicit Augustinus, eodem, et percurrit singulas species : Non est mentiendum in doctrina pietatis : magnum enim scelus et primum genus detestabilis mendacii. Non est mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. Nec tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. Non quarto genere, propter libidinem mentiendi, quae per se ipsam vitiosa est. Non quinto, quia hec ipsa veritas fine placendi hominibus est enuntianda ; quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia est mendacium, utique turpe est. Non est mentiendum sexto, quia non corrumpitur recte testimonii veritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute ; opitulante mendacio ad vitam aeternam nullus ducitur etc. Nec septimo, quia non salus cuiusquam temporalis fidei praeferenda est. Nec si quisquam in recte factis nostris tam male movetur ut fiat animo deterior longeque [a salute] remotior, propterea recte facta sunt deserenda. Nec octavo genere mentiendum est, quia in bonis castitas animi pudicitia corporis maius est ; et in malis eo quod [fieri permittimus, quod] facimus maius malum est. Ergo mendacium in omni sua specie mortale peccatum est.
e. Contra, Psalmus : Perdes omnes qui loquuntur, ubi Glossa distinguit duplex genus mendacii : unum quod est ex malignitate et duplicitate cordis, quod omnibus summopere cavendum est, et de hoc dicitur : Perdes omnes qui loquuntur mendacium ; aliud vero quod ex benignitate vel ioco : haec duo genera non sunt sine culpa, sed non cum magna. Sed unaquaeque mortalis magna ; ergo aliquod mendacium est veniale. Idem etiam ab Augustino habetur super Ex. 1, 19, in illa Glossa : Quorumdam vita longe est inferior etc.
f. Respondeo : cum dicitur mendacium est contrarium veritati, intelligitur de mendacio secundum illam definitionem quae subiungitur proximo [capitulo] : Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi ; et intelhgitur intentio fallendi respectu finis tamquam principalis. Secundum hunc modum mendacium est contrarium veritati. Haec autem ratio mendacii secundum se totam non convenit omni speciei mendacii. In mendacio enim ioci non est intentio ut alius credat falsum, immo ut alteri placeat vel sibi ; quod potest magis aliquando accidere cum falsa creduntur falsa, quam cum creduntur vera. Idem intelligitur de residuo auctoritatis : sicut tenebra luci etc.
g. Illud vero quod obicitur, quomodo quis diligit proximum, illud intelligitur quoad statum perfecti. Perfectus enim, cuius est adhaerere summae veritati per contemplationem, si praeferat bonum temporale proximi, perdit summam veritatem ; et ita est ei mortale peccatum, licet [non] in suo genere sit mortale vel infirmis.
h. Ad illud vero quod obicitur per definitionem libidinis, respondeo : libido aequivoce dicitur. Quandoque enim idem est quod placentia, et sic mendacium iocosum ex libidine. Quandoque dicitur libido idem quod improba voluntas, ut dicit Augustinus, De libero arbitrio, secundum quod [est] voluntas accipiendi bona quae necesse est invitum amittere. Cum ergo finis voluntatis consistit in temporalibus, libido est, secundum quod dicitur radix omnis peccati ab Augustino ; et sic intelligitur ratio hic posita. Non autem sic est mendacium ioci ex libidine semper, accidit tamen aliquando.
i. Quod obicitur per auctoritatem in qua singulae species percurruntur, intelligitur quoad statum perfectorum, vel secundum genus mendacii in se, non habito respectu ad statum infirmitatis. Aliquod enim genus, quod absolute consideratum est mortale peccatum, ex conditione infirmitatis in persona fit veniale.
20. Hic videndum est Augustinus, libro De mendacio : Si [quis] verum dicat ut fallat, vel falsum ut non fallat, an mendacium dicatur ? Et subiungit : Si mendacium est quaelibet enuntiatio cum voluntate enuntiandi falsum, ille potius mentitur qui falsum voluit dicere et dixit quod voluit, quamvis ne falleret dixit. Si autem mendacium est quaelibet enuntiatio cum voluntate fallendi, alter mentitus est, alter non. Si autem falsitatis alicuius [cum] voluntate, ambo mentiti sunt, et ille qui suam enuntiationem falsam esse voluit, et ille [qui] de sua vera falsum credi voluit. Porro si mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi, quod simpliciter annuendum est, neuter mentitus est. Inter mentientem et mendacem hoc interest : mentiens est qui falsum dicit invitus vel contra conscientiam ; mendax autem qui amat mentiri.
- Hic quaeri ; praemissa descriptione. Vult Magister quod iocosum mendacium non comprehendatur sub descriptione mendacii, cum tamen Augustinus, libro De mendacio, intendat generalem ponere.
Respondeo : descriptio convenit omni generi mendacii, sed simpliciter convenit mendacio malignitatis, secundum quid autem mendacio ioci. Et sic exponitur pars illa : cum intentione fallendi : id est falsum proferendi, ex quo falso potest esse fallacia in altero. Non enim mentiens mendacio ioci intendit quod alius credat illud falsum esse verum ; tamen quia assertive dicitur, potest ille ex virtute sermonis credere, et ita falletur.
Quod dicit Magister, definitionem mendacii non convenire iocoso, [intelligitur] prout definitio simpliciter accipitur ; et est sensus : intentio fallendi, id est decipiendi.
22. Sed adhuc quaeritur : si intentio fallendi est secundum se mortalis, et ab ea perficitur mendacium, erit ergo mendacium benignitatis mortale.
Respondeo ad hoc : si fallere sit intentum propter se, mortale est ; et mendacium, in quantum ab ipsa perficitur, mortale est. Non sic autem accipitur in hac definitione tantum, sed communiter, sive aliquis intendat alterum fallere propter se, vel propter aliquod bonum alicuius ; sed si facere ab aho credi falsum propter utilitatem proximi, non est mortale.
- [Perfectis non convenit].
a. Propter quid non est licitum perfectis hoc genere mendacii uti : Unde Augustinus, libro De mendacio : Licet dissertori ac disputatori et praedicatori rerum aeternarum, aut praenuntiatori rerum temporalium ad aedificandam religionem et pietatem pertinentium, occultare in tempore quod videtur occultandum ; mentiri autem nunquam licet : ergo nec occultare mentiendo.
b. Sed quid dicendum est, si sciat aliquis perfectus ubi sit fur et praesumat quod, si taceat, habebunt pro constanti ubi sit ? Nulla autem perplexitas cadit in virum perfectum. Quid ergo faciendum est ?
De hoc Augustinus : Si nescis de quaesito ad mortem ubi sit, te nescire fatendum est. Si autem scis ubi est, non est dicendum : « nescio » ; sed si necessarium, est dicendum : « scio ubi sit, nunquam autem monstrabo ». Pro qua fide atque humanitate si fortiter tuleris, non solum non culpabile, sed laudabile iudicabitur, exceptis iis quae immunda iudicantur.
c. Sed adhuc, utrum aliquo modo licitum sit eis mendacium ioci ? Unde Augustinus, de mendaciis quarti generis et quinti : Haec genera devitentur a fortibus et fidelibus et veracibus viris et feminis.
24. De hoc quod supra dictum est : Non sic peccat qui consulendi etc. Quaeritur utrum maius sit mendacium primi generis quam secundi.
a. Et videtur, per illud Augustini : Tanto quis minus peccat, quanto plus a primo recedit.
Contra, 12 Matth., 32 : Qui dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei, sicut qui dixerit Filium esse minorem Patre, qui vero peccaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei. Sed aliquod peccatum secundi generis potest esse in [Spiritum] Sanctum ; dicere autem verbum blasphemiae contra Filium hominis est in primo genere ; ergo maius est peccatum mendacium secundi generis quam primi.
Item, hoc est principaliter contra fidem, illud principaliter contra caritatem ; sed caritas est maior, ut I Cor. 13, 13 ; ergo prima.
b. Respondeo : primum genus est maius secundo quoad genus peccati, nam hoc corrumpit quantum ad fidem, ut in Ier. 2, 16 : Constupraverunt te usque ad verticem. Nihil tamen prohibet aliquod peccatum secundi generis maius esse aliquo peccato primi generis ratione circumstantiae. Si enim fuerit cum aliquo peccato secundi generis impugnatio fraternae gratiae, ratione illius circumstantiae potest esse maius quam aliquod peccatum primi generis ; non tamen quam quodcumque, quia et peccatum primi generis potest esse peccatum in Spiritum Sanctum.
c. Ad id quod postea obicitur, quod hoc est principaliter contra caritatem, responsio est quod caritas, in quantum est dilectio proximi, non est maior fide prout est assensus primae veritati. Secundum genus opponitur caritati ut est dilectio proximi ; et sic non sequitur quod maius. Praeterea, non ex hoc dicitur caritas maior, sed quia caritas manet in via et in patria, fides autem secundum rationem fidei tantum in via. Et ideo non sequitur quod primum illius ratione sit maius vel e converso.
- Illud etiam ; et infra : in quibusdam nullo.
a. Ex hoc videtur quod falli non sit malum, cum dicat Augustinus in Enchiridion : Cum dico in quibusdam rebus nullo malo falli, non ipsum errorem dico nullum malum ; nam ipse error per se ipsum, aut magnum in re magna, aut parvum in re parva, malum est.
b. Item, quae sunt res in quibus magno malo fallimur, quae in quibus parvo, quae in quibus nullo ?
De hoc Augustinus in Enchiridion : Magno malo fallitur homo cum non credit hoc quod ad vitam ducit aeternam, vel hoc credit quod ad mortem ducit aeternam. Parvo malo falhtur qui falsum pro vero approbando incidit in aliquas molestias temporales, quibus tamen adhibita fidelis patientia convertit eas in usum bonum. Velut si quispiam bonum hominem putando qui malus est, aliquid ab eo mali patiatur. Qui vero malum hominem ita bonum credit ut nihil ab eo mali patiatur, nullo malo fallitur, nec in eum cadit illa detestatio 5 Is., 20 : Vae iis qui dicunt bonum malum et e converso.
Ad aliud vero dicendum est quod, cum dicitur in quibusdam nullo malo fallimur, non intendit Augustinus de malo quod est falli, sed [de] malo consequente illud.
- Item quaeritur si Deus aliquem decipit ; et si hoc, an per [se] ipsum, an per alium ; et si per alium, an per hominem perfectum an angelum bonum aut non ; et si hoc convenire Deo possit, an hoc similiter convenire possit homini perfecto.
a. Unde Augustinus, libro 83 Quaestionum : Sicut summa et prope divina virtus est neminem decipere, sic ultimum vitium est quemlibet decipere. Ab hoc ultimo vitio ad illam summam virtutem tendentibus gradus est neminem quidem, vel amicum vel notum, sed tamen inimicum decipere aliquando. Sed quoniam ipse hostis plerumque potest decipi iniuste, veluti cum pactum sit de pace temporali, multo purgatior summae[que] virtuti vicinior est, qui, quamquam velit hostem decipere, non eum decipit nisi auctoritate divina. Sed Deus neminem per se ipsum decipit : est enim pater veritatis et ipsa veritas. Sed cum quisquam fuerit dignus decipi, non per hominem perfectum, neque per angelum, cui non convenit persona fallentis, sed per hominem imperfectum vel angelum malum, qui pro voluntatis suae meritis, ad vindictam peccatorum, vel exercitationem et purgationem eorum qui secundum Deum renascuntur, in infimis naturae gradibus est ordinatus.
b. Ex hac auctoritate patet quod haec non est concedenda : Deus decipit aliquem ; tamen haec : Deus per istum decipit, ut actio ad Deum referatur, imperfectio autem quae est in verbo denotata ad creaturam. Cum enim [dicitur] malum poenae, quiddam notatur quod iustitiae est, quiddam quod est imperfectionis.
Item patet ex hac auctoritate quod Deus non decipit per hominem perfectum neque per angelum bonum ; [item] quod homini imperfecto non convenit decipere nisi auctoritate divina, sicut accidit de [furto] Hebraeorum, ut habetur in Exodo, 12 cap., 35-36.
Item habetur ex hac [auctoritate] quod mali ratione suae malitiae sunt ordinati in infimis gradibus naturae et quod per ipsos fit deceptio : aliquando ad ostensionem iustitiae Dei, aliquando ad ostensionem misericordiae : iustitiae in malis, misericordiae in bonis.
- Item quaeritur si in aliquibus sit maius malum fallere quam falli, cum fallere sit peccatum, falli poena. Unde Augustinus, Enchiridion, 12 quaestione : Si quispiam, dum mentitur, vivere nuntiat aliquem mortuum ; et alius, dum fallitur, credit post longa tempora Christum moriturum : nonne minus incomparabiliter malum [est] falli primo modo quam illo, multo que minoris mali est in illum errorem inducere aliquem, quam in istum ab aliquo induci ? In quibusdam ergo minus malum est fallere quam falli.
Propter hoc distinguendum est, quod ubi falli est malum poenae tantum, minus est falli quam fallere ; ubi vero coaccidit malum culpae, ibi potest esse maius, ut si coaccidit malum infidelitatis.
28. Continentia capitulorum tertii libri. In hoc libro ... fides.
29. De superiori capitulo : Licet error. Augustinus, in Enchiridion : Si causae temporalium motionum nobis noscendae sunt, nullas magis noscere debemus quam nostrae invalitudinis. Cum autem eis ignoratis medicos quaeramus, quis non videat quod de secretis caeli et terrae quanta sit patientia nesciendum ?
Idem, de malitia erroris : Cum nihil aliud sit errare, quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est, et certum habere pro incerto et e Converso, hocque tam in animo sit indecens et deforme quam pulcrum et decorum esse sentimus in loquendo vel [as]sentiendo : Est est, Non non : profecto ob hoc ipsum est misera vita ista qua vivimus, quod ei nonnunquam, ut non amittatur, error est necessitas. Absit ut talis sit animae nostrae vita, ubi ipsa vita animae nostrae veritas est, ubi nemo fallit, nemo fallitur. Hic vero homines fallunt et falluntur, miserioresque sunt cum mentiendo fallunt, quam cum mentientibus credendo falluntur. Usque adeo tamen natura rationalis refugit falsitatem et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint qui tamen amant fallere etc.
30. De Iacob, utrum mentitus. Augustinus, Super Genesim : [Quod Iacob illusit membris, non est mendacium], sed actiones dicendae sunt propheticae. Sed videtur quod sit mentitus, quia ibidem dicit Augustinus quod hoc fecit ut putaretur esse quod non erat ; ergo intentione fallendi : ergo peccavit.
Respondet Augustinus in Quaestionibus Evangelii : Idipsum quod Iacob fecit attende. Haedinis pellibus [membra] contexit. Si causam proximam requiramus, mentitum putabimus : hoc enim fecit ut putaretur esse quod non erat ; si autem hoc factum ad id propter quod significandum factum est referatur : per haedinas pelles peccata, per eum qui se operuit eis, ille qui non sua, sed aliena peccata portavit. Vera autem significatio nullo modo mendacium dici potest. Ut autem in facto, ita in verbo. Nam, cum dixit : Ego sum Esau, primogenitus tuus, hoc si referatur ad illos geminos, mendacium videtur ; si autem ad ulterius significatum, intelligendi sunt illi de quibus dicitur : Erunt novissimi primi et primi novissimi.
Cum autem dicitur : hoc fecit Iacob ut putaretur esse quod non erat, haec dictio [ut] tenetur adiunctive, non causaliter.
ADDITIONES CODICIS E
31. a. Augustinus in libro De mendacio : Utrum utile sit mendacium. Qui hoc sentiunt, auctoritates adducunt de Sara quae risit post ostium et negavit angelis quod riserit ; et de Iacob interrogato a patre : respondit quod ipse esset Esau, maior Filius, 27 Gen., 19 ; et de aegyptiis mulieribus, 1 Ex., 19-20. Et huiusmodi multa exempla eligentes, eorum hominum mendacia commemorant quos culpare non audeas, et ita fatearis non solum reprehensione non dignum, sed etiam dignum laude mendacium.
Contra quod alii adducunt illud Decalogi : Non falsum testimonium dices ; et 1 Sap., 11 : Os quod mentitur occidit animam ; et in Psalmo : Perdes omnes qui loquuntur mendacium ; et Apostolum : Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. Credendum est autem [illos homines] qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quae de illis scripta sunt prophetice gessisse atque dixisse ; nec minus prophetice eis accidisse quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. De obstetricibus, dicendum quod aliud est cum per se est laudabile aliquid, aliud quando abquid in deterioris comparatione praeponitur. Aliter gratulamur cum sanus est homo, aliter cum melius se habet aegrotus.
b. Videtur adhuc quod huiusmodi mendacium non sit culpa, sicut accidit in quibusdam operationibus falsis in quibus hon est culpa, sicut in simulatione Iesu, quando simulavit se longius iturum, et de simulatione David, I Reg. 21, 13-14.
Respondet Augustinus, super illum locum Evangelii : Finxit se longius ire : Sicut dicta, ita facta sine mendacio finguntur ad aliam rem significandam, ut est illud quod Dominus fructum quaesivit in arbore fici. Fictio ergo quae ad aHquam veritatem refertur, mendacium non est.
Infra : Quisquis autem vult intelligere quod praefiguraverat fingendo, attendat quid fecerit agendo. Longius namque, profectus, quia super omnes caelos, non tamen deseruit Apostolos.
