Distinctio XVIII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XVIII (AE)
- De merito etiam Christi praetereundum non est etc. ; [a diabolo]. Nos liberati eramus a diabolo attrahente nos ad limbum inferni, sed non a diabolo flagellante, quomam adhuc flagellat.
- Videtur quod Christus nihil sibi vel nobis meruit. Secundum enim animam meretur quis ; sed Christus secundum animam fuit in statu comprehensoris ; ergo Christus secundum animam fruebatur. Sed frui consequitur ad mereri, et non simul quis meretur et fruitur ; ergo Christus homo non merebatur.
Dicet aliquis quod nihil prohibet simul secundum rationem ipsum esse viatorem et comprehensorem ; unde simul meretur et fruitur, sicut accidit in quibusdam angelis, qui fruuntur Deo et tamen merentur.
Dicendum quod in Christo sunt duae substantiae, scilicet anima et corpus. Sed animam est accipere secundum intellectivam partem vel secundum sensitivam. Secundum autem intellectivam dupliciter : aut enim in comparatione ad divinam naturam, cui adiungitur mediante ratione, id est superiori parte ; aut in comparatione ad corpus, cui adiungitur mediante sensualitate. Primo autem modo comprehensor erat Christus ; secundo modo viator, et sic meruit, quoniam ibi fuerunt propassiones.
- [Exaltavit illum]. a. Super 2 Philip., 9 : Exaltavit eum ; Glossa : Secundum humanam naturam, quae gloriosior facta est in resurrectione ; in quo etiam divina natura potest dici exaltata.
Anselmus, Cur Deus homo, contrarium : Nullam divinae substantiae significamus humilitatem, sed unam Dei et hominis monstramus esse personam. Non ergo in incarnatione est Dei humilitas facta, sed humana natura tantum exaltata.
Dicendum quod divina natura dicitur exaltata per ostensionem, quoniam coepit sciri quod erat ; sicut in assumptione carnis dicitur exinanita, quoniam apparuit quod non erat.
b. Quaeratur quare divina natura non dicitur humiliata in unione, sicut humana dicitur exaltata.
Dicendum quod in illa unione non mutatur divina in aliquo, sed humana.
- [Ab ipsa conceptione, per caritatem].
a. Ab instanti suae conceptionis habuit perfectam caritatem quae est comprehensoris ; sed secundum talem caritatem non meruit nec mereri potuit ; ergo falsum dicitur in littera, scilicet quod secundum caritatem meruit.
Christus habuit summam caritatem ; ergo, si meruit secundum eam, meruit summum praemium, quoniam « quanta est caritas, tantum est praemium ». Ergo Christus non supra condignum praemiabatur, et ita non universae viae Domini misericordia et iustitia.
Ad primum dicendum quod Christus meruit per caritatem, sed non secundum quod fuit comprehensoris ; sed ut merebatur, fuit viatoris.
Ad aliud dicendum quod licet « quanta fuerit caritas, tantum sit praemium », nihilominus supra condignum praemiatur, quoniam meritum est temporale et praemium aeternum ; ideo supra condignum praemiatur, conferens aeternum pro temporali.
b. Virtus in infirmitate perficitur ; ergo in maxima infirmitate maxime perficitur, et ita maxime perficitur in passione. Unde 15 Ioan., 13 : Maiorem caritatem nemo habet quam etc. Qualiter ergo perfectam caritatem habuit ab instanti suae conceptionis ?
Dicendum quod virtus in infirmitate perficitur, id est perfecta ostenditur. Ultimo Apoc., 12 : Ecce venio, et merces mea mecum.
- Sed etiam impassibilitatem animae. Dubium erat quando anima facta fuit impassibilis.
Dicendum quod post separationem ipsius a corpore facta est impassibilis, quoniam ipsa, coniuncta corpori, habuit propassionem a corpore ; sed cum separata est a corpore et coniuncta divinitati, ex illa parte facta est impassibilis.
- Non solum haec meruit ; Non ergo plus meruit. Nota quod « plus » refertur ad discretam quantitatem, et « maius » refertur ad continuam quantitatem. Sed Magister sumit hanc dictionem « plus » pro hac dictione « maius ».
Aliquod bonum. Tale bonum est immunitas poenae.
- Nec etiam beatior fuit. Beatitudo et miseria sunt opposita ; sed sicut albius est quod nigro impermixtius est, sic beatius est quod miseria impermixtius est. Sed Christus impermixtior est miseria post quam prius ; ergo beatior.
Dicendum quod beatitudo respicit aeternum et felicitas respicit temporale. Unde hic dicimur felices, in futuro dicemur beati. Unde felicior fuit post quam prius, licet non beatior.
- Nec tantum gloriam etc.
a. Super illud : Fili Dei, ut quid venisti ante tempus, 8 Matth., 29, Glossa : Tantum innotuit quantum oportuit : non sicut angelis, per hoc quod est vita et lux, sed eis terrendis per quaedam virtutis effecta. 4 Luc., 34 : Scio te, quia tu sis Sanctus Dei.
Super illud : Quid nobis et tibi, Iesu, 1 Marc., 24, Glossa : Dominum in terris cernentes, se continuo iudicandos credebant. Et ita videtur quod ipsum sciverunt esse Deum.
b. Contra, I ad Cor. 2, 8 : Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Et Glossa dicit quod magis ex suspicione dictum est, ibi in Evangelio, quam ex cognitione.
c. Ad primum dicendum quod cognitio per effectum non induxit quod ipse erat Deus, sed induxit ad credendum quod ipse virtute divina fecit id quod fecit. Unde 8 Matth., 29 : Non noverunt divini consilii dispensationem.
Ad aliud dicendum quod ipsi cernebant eum qui erat Dominus, sed non cernebant quod erat.
- a. Dubium est de istis nominibus « Iesus », « Christus », qualiter differunt. « Iesus » enim idem est quod salvator. Sed ante incarnationem fuit salvator, et hoc prima potentia ; et cum fuit incarnatus, fuit salvator secunda potentia ; et cum fuit passus, fuit salvator tertia potentia, et ita ab aeterno fuit salvator. Unde super illud 1 Matth., 21 : Vocabis nomen eius, Glossa : Non impones nomen ei, quod vel ab angelo vel ab aeterno impositum est. Sed tale nomen non est nomen vocis, sed rei nomen : salvator enim fuit ab aeterno.
Ioannes Chrysostomus, super idem, contrarium : Hoc nomen do tibi imponendum. Etsi [namque] non sit tuus foetus, sed ea quae patris sunt circa ipsum demonstrabis.
b. Dicitur etiam « Christus ». Unde super illud : Ut nemini dicerent, 16 Matth., 20 : Aliud est praedicare Christum, quod est commune nomen dignitatis ; et aliud Iesum, quod est proprium nomen Salvatoris.
c. Dicendum tamen quod, cum in Christo sint duae naturae, scilicet humana et divina, unde intellectus humanus potest inchoare ab una natura vel ab alia. Unde « Iesus » dicit Verbum humanatum, sed « Christus » dicit hominem deificatum.
Vel aliter dici potest, scilicet quod ipse erat mediator, et ita legatus ; sed missus dici potest respecta termini ad quem, et sic « salvator » dicitur, id est « Iesus ». Ioannes Damascenus, in III libro, de hac materia.
- Si quaeritur utrum Christus etc. Anselmus, in libro Cur Deus homo : Quod dicitur, de torrente in via bibit, non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi per hanc obedientiam mortis : prius enim quam pateretur dicit omnia sibi tradita esse a Patre ; sed quoniam ipse cum Patre et Spiritu Sancto disposuerat se non aliter quam per mortem celsitudinem suae potentiae mundo ostensurum.
- Quaeratur utrum maius sit Christum mori pro nobis, vel dare vitam aeternam. « Propter quod alterum est, illud maius est eo » ; sed Christum mori fuit propter vitam aeternam nobis conferendam ; ergo illud maius est.
Super illud : Quomodo non cum illo omnia nabis donavit, 8 Rom., 22, contrarium : Minus est nobis omnia dare, scilicet iustitiam in praesenti et vitam aeternam in futuro, quam nostri causa illum tradere morti. Similiter super Psalmum: In te, Domine, speravi ; Glossa : Quae maior est misericordia quam ut unicum Filium daret pro nobis ?
Dicendum quod dupliciter potest dici hoc maius illo. Aut enim ex parte eius cui datur, et sic maius est dare vitam aeternam nobis quam Christum. Aut ex parte eius quod datur, et sic maius est dare Christum.
- Dicitur in littera quod ad gloriam sine merito non potest aliquis pervenire. Sed contra : parvulus baptizatus sine omni merito pervenit ad gloriam, licet adultus non potest.
Dicendum quod Christus ab initio suae conceptionis habuit usum virtutum ; unde ipse non potuit pervenire ad gloriam sine merito. Sed parvuli bene possunt, qui non statim habent usum virtutis.
- Prius dictum est quod Christus ab instanti suae conceptionis meruit ; ergo tunc habuit motum liberi arbitrii.
Contra : prius est esse quam movere ; ergo, si tunc primo habuit esse, ergo nondum motum.
Dicendum quod « ab instanti » potest dicere terminum extra sumptum, et sic vera est ; vel terminum intra sumptum, et sic falsa est. Unde dico quod anima in aliqua sui operatione est sicut extra tempus.
14. Meritum debetur virtutibus in opere : qualiter ergo sunt parvuli condigni vita aeterna ?
Dicendum quod virtutibus debetur condignitas, sed virtutibus in opere debetur condignitas « meriti ». Et primo modo parvuli sunt condigni, merito tamen Christi ; secundo modo adulti.
15. In quo plenitudo virtutum. Argumentum quod virtutes in eo non fuerunt otiosae.
Dicendum quod semper meruit, scilicet conservando prius habitum, sed non acquirendo quod non habuit, nec augendo quod habuit.
Multipliciter dicitur « mereri ». Aut enim dicitur idem quod « de non debito facere debitum ». Vel dicitur uti virtute meritoria. Vel dicitur de debito habitus facere debitum usus ; vel sicut Sancti merentur nobis impetrando aliquid per preces ex meritis. Dicendum ergo quod Christus meruit secundo modo et tertio.
- Quaeratur utrum anima Christi in triduo possit mereri ei resurrectionem et potestatem iudiciariam. Sicut sanctae animae merentur nobis.
Utrum Christus meruit volendo omne quod [Deus] vult. Sicut sancti viri iam merentur per sua sancta desideria.
- Ad quid ergo voluit pati etc.. Ipse fuit comprehensor in via, et ita in via fruebatur. Quid ergo meruit ? Constat quod non illud quod habuit. Quaeratur ergo quid aliud meruit.
Dicendum quod, licet principaliter aliquid meruit nobis per passionem suam, tamen sibi aliquid meruit. Quoniam meruit accelerationem gloriosae resurrectionis ; unde in Psalmo : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Meruit etiam declarationem nominis, 2 Philip., 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum. Meruit etiam iudiciariam potestatem, 5 Ioan., 27 : Dedit ei potestatem.
Meruit nobis gratiam patiendi pro Christo ; super illud : Ut pro illo, Philip. 1, 30 : Pro merito Christi, qui Patri obedivit, haec inter alias gratias vobis data est, ut patiamini pro illo ; ex qua passione sequitur maior gloria. Meruit etiam nobis sufficientem satisfactionem pro peccatis ; unde super 5 Hebr., 9 : Tantum valet eius passio, quod omnibus sufficit ad salutem.
Sed obicitur : si passio Christi sit sufficiens satisfactio pro peccato et poena peccati, non magis satisfaciunt martyres quam alii. Dicendum quod, quantum ex sua parte est, sufficit sua passio ; sed non quantum ex nostra parte est.
Meruit etiam nobis quod figurata est nostra vita in eius passione ; unde super illud : Si complantati sumus, 6 Rom., 5 : Mors Christi et resurrectio non tantum sunt res, sed sacramenta. In iis enim figuratur vita christiana, ita quod in cruce dolor confitentium, in sepulcro requies absolutorum, in resurrectione vita iustorum, in ascensione profectus perfectorum, in sessione ad dexteram Patris gloria beatorum configurabatur.
- Utrum martyres sufficienter solvunt sine passione Christi. Super Psalmum : Lauda Ierusalem ; Glossa : Hic tam iusti quam iniusti patiuntur pro merito, sed solus Christus quae non rapuit solvit, in quo princeps mundi nihil invenit. Et ita sine passione Christi non sufficit martyrium aliorum.
Anselmus, Cur Deus homo, contrarium : Nihil asperius aut difficilius potest homo ad honorem Dei sponte, et non ex debito, pati quam mortem ; et nullatenus potest se homo magis Deo dare ad honorem, quam cum se morti tradit ad honorem illius. Et. ita videtur quod non patitur quisque ex debito.
Dicendum quod Anselmus loquitur de Christo, qui nonnisi ex debito obedientiae patiebatur ; et tale debitum non excludit perfectam voluntatem.
- Utrum martyres debent pati illo fine, ut compatiantur Christo. Super Unge caput tuum, 6 Matth., 17 : Non alterius causa ieiunare debemus ; sed eius perfusi spiritu, per abstinentiam macerantes camem, ut eius passioni participemus.
20 . Si passio sit medium ad coronam, ergo magis patiens magis coronabitur. Unde super illud : Ut meliorem, 11 Hebr., 35 : Quanto magis quis patitur, tanto gloriosior coronabitur.
Contra : aliquis plus patitur alio et minorem habet caritatem ; et secundum quantitatem caritatis erit quantitas coronae.
Dicendum quod est gloria quaedam specialis ipsorum martyrum, et propter illam dicitur « gloriosior coronabitur ».
- Aditum paradisi. Super 3 Luc., 21, Beda : Per Baptismum aperta est ianua.
Dicendum quod per Baptismum aperta est causaliter, per passionem tamquam per praemium, per ascensionem tamquam per effectum.
- [Sufficiens fuit hostia]. Leo papa : Quod veritas aliis magis, aliis minus micat, hoc non varietas luminis facit, sed infirmitas contemplationis.
- [Decreti chirographum]. Super 2 Col., 14 : Decretum est sententia cunctis hominibus adversa, qua dictum est : Morte moriemini. Chirographum autem est peccatum Adae, quod quasi cautionem contra nos tenuit diabolus.
DISTINCTIO XVIII (L)
- De merito Christi praetereundum non est. « Mereri » multipliciter dicitur. De congruo impetrare ; sic Sancti malis primam gratiam merentur. De indebito facere debitum ; sic meremur ex gratia et libero arbitrio praemium. De debito facere magis debitum, sicut in sequentibus operibus. De debito habitus facere debitum actus ; sic Christus meruit, quia ab instanti conceptionis debebatur ei omne bonum, quod successu temporis fecit esse actu.
- Sibi meruit impassibilitatis gloriam. a. 2 Philip., 9, Glossa : Exaltavit illum secundum humanam naturam, quae gloriosior facta est in resurrectione ; in quo et divina natura potest dici exaltata.
Contra, Anselmus, libro Cur Deus homo, cap. 3 : Nullam divinae substantiae significamus humilitatem, sed unam Dei et hominis monstramus esse personam. [In] incarnatione non est Dei humilitas facta, sed humana natura tantum est exaltata. Praeterea, divina natura est exaltatissima ; ergo exaltari non potest.
b. Item, cum humana natura dicitur exaltata, quare divina non potest dici humiliata, cum habeatur ad Philip. 2, 7 : Exinanivit se, formam servi accipiens ?
c. Respondeo : divina natura dicitur exaltata per ostensionem, quia coepit sciri quod erat ; sicut in assumptione infirmitatis dicitur exinanita, quia coepit non apparere quod erat.
Ad aliud dicendum quod unio, quae erat medium inter divinam et humanam naturam, tantum transmutavit humanam. Non enim alterum illorum extremorum erat transmutabile.
- Meruit exaltari. Quomodo ergo per passionem meruit, cum species merendi annumerentur in Matthaeo : Beati qui esuriunt etc., Item, omne meritum penes caritatem ; ergo non « per humilitatem ».
Respondeo quod argumentum istud non valet, quia diversa genera causarum notantur. Humilitas informat opus secundum se, caritas autem opus comparatum ad finem. Similiter fortitudine meruit, quia humilitas opus informat in subiecto, fortitudo in quantum actus difficilis.
Ad aliud dicendum ut 18 Matth., 3-4 : Nisi quis humiliaverit se sicut parvulus. Per hanc legem Christus se hurniliavit, tamquam lator legis in se legem ostendens.
- Utrum autem anima. Movet Magister quaestionem quam non determinat : utrum anima Christi, passibilis propassione, impassibilitatem acceperit in exitu a corpore vel glorificatione. Et probatur quod in exitu : anima semper unita erat divinitati, nec erat passibilis nisi gratia corporis ; ergo, separata a corpore, separatur a passione. Quod concedimus.
- Nec solum haec meruit. In his capitulis quaeritur quis meruit et quid meruit, et quibus et cui, et quando et quamdiu et secundum quid.
Et videtur quod Christus nihil meruit. Christus merebatur solum secundum animam ; sed secundum animam fuit in statu comprehensionis, secundum quem solum contingit frui, et non mereri ; ergo non merebatur.
Si dicatur quod secundum corpus fuit viator : sed constat quod secundum corpus non merebatur, quia virtutes insunt animae. Sovunt quidam : cum angeli sit una substantia omnino spiritualis, tamen fruitur et meretur ; multo fortius homo Christus. Ergo oportuit esse aliquid in Christo secundum quod mereretur, et aliud secundum quod frueretur. Sed secundum animam solum fuit comprehensor.
Respondeo : intellectiva pars animae dupliciter sumi potest : vel ut est unita divinitati, et sic fuit comprehensor ; vel ut unita est corpori mediante sensualitate, secundum quam inerant propassiones et poenae assumptae, quae simul esse non poterant in eodem cum beatitudine ; et sic erat viator.
- a. Ab instanti conceptionis per caritatem merebatur. Contra : illa caritas erat in anima in quantum erat unita divinitati ; sed haec erat caritas comprehensoris ; ergo secundum illam non contingit mereri. Item, regula est : « Quanta est caritas, tantum est praernium » ; Christus habuit summam caritatem ; ergo merebatur summum praemium. Sed summum est extra quod nihil ; ergo supra condignum non erat praemiatus ; non ergo universae viae Domini misericordia et veritas.
b. Respondeo ad primum quod caritas Christi erat comprehensoris et viatoris, non tamen erat viatrix ; et ut erat viatoris, merebatur, quia meritum non respicit tantum virtutem, sed et liberum arbitrium.
Ad aliud respondent quidam quod intelligitur Psalmus de « via » quae est Dei ad nos et e converso, et non Dei ad Christum hominem. Sed Dicendum quod meritum proprie est temporis, praemium autem aeternitatis. Unde comparando unum alteri duratione, remuneratur Christus ultra condignum.
- Non ergo plus meruit sibi [per] crucis patibulum. Contra, II ad Cor. 12, 9 : Virtus [in] infirmitate perficitur ; ergo maxime in passione, quia maiorem caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat pro amicis.
Respondeo : virtus perficitur, id est perfecta esse ostenditur. Unde « plus » etc., id est non maius. Plura tamen erant merita secundum numerum, ut dicitur in littera.
- Nec etiam beatior fuit. Contra : beatitudo et miseria opponuntur. Sicut ergo « albius est quod est nigro imperrnixtius », sic beatior qui minus habet de miseria. Et hoc fuit in resurrectione ; ergo tunc fuit beatior. Unde Psalmus : Ego sum pauper et dolens ; et in Threnis 1, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus.
Respondeo : differt felicitas a beatitudine, quia felicitas ad temporalia extenditur. Unde concedimus quod felicior ; non tamen beatior, nam beatitudo in aeternis. Est autem beatitudo in eo qui habet omne quod vult et nihil vult quod non expedit , ut dicit Augustinus. Secundum hoc ergo Christus semper fuit aeque beatus.
- Nec tantum gloriam ; et infra : sed donari sibi nomen.
a. Contra : prius habuit hoc nomen ; ergo non meruit.
Respondeo: triplex est potentia. Secundum potentiam primam habuit hoc nomen ab aeterno : nomen scilicet rei, non vocis, quia salvare proposuerat. Secundum propinquam habuit in incarnatione ; secundum ultimam in passione. Unde 1 Matth., 21 : Et vocabis nomen eius Iesum ; Glossa : Non impones, quod vel ab angelo vel ab aeterno est impositum. Ergo ab angelo erat impositum, et a Ioseph impositum, et ab aeterno. Et respondent quidam : « Ab aeterno impositum », id est ab aeterno praevisum. Sed solvendum est secundum priorem distinctionem. Item, Chrysostomus : Hoc nomen do tibi imponendum ; etsi non sit tuus foetus, sed ea quae sunt patris circa ipsum demonstrabis.
b. Item, 16 Matth., 20 : Ut nemini dicerent quod sit Iesus, Glossa : Aliud est praedicare Christum, quod est commune nomen dignitatis ; aliud Iesum, quod est proprium nomen Salvatoris.
Ad cuius evidentiam notandum quod in unione duplex est natura. Ut enim dicit Damascenus, potest dici Verbum humanatum et homo deificatus. Prima collatio incipit a divina natura et terminatur in humanam et hoc nomen « Iesus ». Secunda incipit ab humana et terminatur in divinam, secundum quam imponitur hoc nomen « Christus », quod sonat « unctus » : unctione divinitatis, ut ungat alios.
Aliter distinguuntur secundum operationes. Filius Dei legatus fuit. Legatus autem duplicem habet respectum : et a quo mittitur, et secundum hoc habet hoc nomen « Christus », quia unctio gratiae data est ei a divinitate ad salvandum. Vel habet comparationem ad quem mittitur, et sic hoc nomen « Iesus ». « Christus » autem erat nomen commune aliorum, ut in Psalmo : Nolite tangere christos meos ; sed ei attribuitur per antonomasiam. Sic et « Iesus », quia nullus praeter ipsum in terram promissionis introduxit. Et hoc est totum in Ioanne Damasceno, libro III, 34 capitule.
- Exaltavit propter obedientiam. Anselmus, libro Cur Deus homo, cap. 9 : Quod dicitur in Psalmo : De torrente in via bibit etc., non ita dictum est, quasi nullatenus [potuisset] pervenire ad hanc exaltati.onem nisi per obedientiam mortis : prius enim quam pateretur dixit [omnia] sibi esse tradita a Patre ; sed quoniam ipse, cum Patre et Spiritu Sancto, disposuerat se non aliter quam per mortem cel situdinem suae potentiae mundo ostensurum.
- Dicitur res fieri quando innotescit. a. Contra, 8 Matth., 29 : Fili Dei, ut quid venisti ante tempus etc., ubi Glossa : Tantum innotuit quantum oportuit : non sicut angelis, per hoc quod est vita et lux ; sed eis terrendis per quaedam virtutis effecta. Et 4 Luc., 34 : Scio te, quia sis Sanctus Dei. 1 Marc., 24 : Quid nobis, Iesu, Glossa : Dominum in terra videntes, se continuo iudicandos esse credebant. Ergo sciverunt Christum esse Deum.
b. Contra, I ad Cor. 2, 8 : Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, id est crucifigi permisissent ; ut ibi exponitur de daemonibus : Id est crucifigi non suggessissent ; ubi Glossa : Quod dicunt in Evangelio, magis ex suspicatione quam cognitione dixisse credendi sunt.
c. Respondeo: cognitio per effectum non induxit eos ad credendum quod esset Deus, sed virtute divina imbutum. Unde 8 Matth., 29 : Non noverunt divini consilii dispensationem.
Ad aliud dicendum : daemones videbant Christum, sed non credebant quod esset Filius Dei ; unde « credere » ponitur ibi pro « suspicari ».
- Praeterea, in Glossa ad Cor. I 2, 8, dicitur quod maiores Iudaei, qui ad cognitionem Legis tenebantur, sciverunt quod esset Christus ; minores et simplices, qui ad cognitionem Legis non tenebantur, nescierunt. Ergo et daemones et Iudaei sciverunt Christum esse Deum.
Respondeo: et maiores et minores per ignorantiam peccaverunt. Maiores enim [ipsum] sciverunt esse Messiam, sed non Deum, quia non invenerunt expressum in Lege. Minores utroque modo ignorabant.
- Si vero quaeritur ; et infra : per passionem nil sibi meruit. Sed obicitur de hc quod dicitur in textu : Factus mortalis, non potuit hoc consequi sine merito. Parvuli emm mortales facti sunt, et tamen consequuntur impassibilitatem sine merito.
Respondeo quod hoc intelligitur de omni eo qui habet usum naturalium virium, sicut Christus ab instanti conceptionis et omnes adulti.
- Item, obicitur de eo quod dicitur : « ab instanti conceptionis meruit ». Contra : prius oportet esse quam mereri ; ergo in instanti non meruit, sed postmodum.
Respondeo : « ab instanti » dupliciter potest sumi : ut sit terminus extra, et sic verum est ; et non intra, quia in instanti in quo Christus primo fuit, moveri poterat motu animae ; vel ut proprius dicatur, agere poterat, quia quaedam actio animae est praeter tempus.
- Item, condignitas aptatur merito, et meritum virtutibus in opere. Parvuli non habent usum virtutis ; ergo non sunt digni merito.
Respondeo : condignitas proprie est in patria quasi collatio ad dignitatem temporis. Parvuli autem merito Christi merebantur, et sic sunt digni effecti.
- Ad quid ergo pati voluit. Nota quod Christus in passione et sibi merebatur et nobis. Sibi accelerationem resurrectionis gloriosae ; unde Psalmus : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem ; et in Actibus : Solutis inferni doloribus ; Glossa : Putrefactione et pulverizatione, quibus caruit. Meruit et declarationem nominis, 2 Philip., 9 : Propter quod exaltavit illum etc. ; iudiciariam potestatem, 5 Ioan., 27 : Dedit ei potestatem iudicium facere.
Pro te, non pro se. 1 Philip., 30 : Ut pro illo ; Glossa : Pro merito Christi, qui Patri obedivit, haec inter alias gratias data est vobis, ut patiamini pro illo , unde maior gloria erit. Ecce una utilitas quam consecuti sumus ex passione Christi.
Est alia, ut 5 ad Hebr., 9 : In omnibus exauditus est, Glossa : Tantum valet eius passio, quod omnibus sufficiat ad salutem. Sed obicitur : ponatur quod adultus sufficienter conteratur, sed peccati poenam non solvat : numquid sufliciens est ad delendum poenam ? Respondeo : ex parte sua suflicit, sed defectus potest esse ex parte nostra.
Tertia utilitas tangitur 6 Rom., 5 : Si complantati sumus mortis similitudini, Glossa : Mors Christi et resurrectio non tantum sunt res, sed sacramenta. In iis enim vita christiana configuratur : in cruce dolor confessorum, in sepultura requies absolutorum, in resurrectione vita iustorum, in ascensione profectus perfectorum, in consessione ad dexteram gloria beatorum.
- Vix unicuique virtus sufficiebat. Ergo sufficiebat. Sed posita sufficienti causa, ponitur effectus ; ergo in Lege virtus aperuit ianuam paradisi.
Respondeo : in se suffecit, sed impedimentum erat extrinsecus. Sicut enim [primus] homo in quantum principium hominum peccavit, ita oportuit generalem hominem satisfacere pro poena.
- Nullus ergo hostiam etc. Quaeritur de martyribus, an sufficienter solverunt poenam sui peccati praeter passionem Christi. [Psalmus] Lauda Ierusalem, versus : Iudicia tua, Glossa : Patiuntur hic iusti et iniusti pro merito ; solus Christus quae non rapuit solvit, in quo princeps [mundi] nihil invenit. Ergo, cum pro delicto satisfecerunt, sua passio non erat sufficiens omnino.
Contra, Anselmus, libro Cur Deus homo : Nihil asperius aut difficilius potest homo ad honorem Dei sponte et non ex debito pari quam mortem ; et nullatenus potest se homo magis dare Deo ad honorem, quam cum se morti tradit ad illius honorem. Ergo aliquis patitur non ex debito ; ergo prima.
Respondeo : Christus voluntarie subiit mortem et non merito peccati, merito tamen obedientiae ; alii autem merito peccati.
- Item, servitia, quanto magis debita, tanto minus grata , ut dicit Augustinus. Sed mors Christi debita fuit debito obedientiae ; ergo minus grata.
Respondeo : aliquis potest bene operari ex debito praecepti et voluntarie, non respiciendo obligationem ; et hoc praemium non minuit. Vel potest considerare se obligatum, et adhuc non minuitur. Sed si sit ex debito delicti, hoc quodam modo minuit praemii gratitudinem. Unde non sequitur de debito obedientiae. Obedientia enim est subiectio propriae voluntatis, cuius causa efficiens est in obediente.
- Item, quaeritur si omnis qui patitur, pati debet ut Christo compatiatur. Videtur quod sic. 6 Matth., 17 : Unge caput tuum, Glossa : Non alterius causa ieiunare debemus, nisi ut eius perfusi spiritu, per abstinentiam macerantes carnem, eius passioni participemus. Ergo omnis passio ad passionem Christi referenda est. Quod concedimus.
- Item, passio est medium ad coronam ; ergo, qui magis patitur, magis debet coronari. Unde 11 Hebr., 35 : Ut meliorem invenirent passionem, Glossa : Quanto magis quis patitur, tanto gloriosius coronabitur.
Contra : secundum quantitatem caritatis pensatur praemium.
Respondeo : non dicit « maius praemium », sed « gloriosius » ; quia pro defensione fidei iustitiae communis maior gloria accrescit ei per passionem, sed gloria quae in visione Dei non.
- Adae superbia. Aequalis fuit humilitas Christi superbiae Adae secundum distantiam naturarum. Nam, sicut Adam per suum affectum ab humanitate ad situm divinitatis se transferre conabatur, ita Filius Dei per suum affectum a divinitate in situm humanitatis. Sed non aequalis fuit affectus in intensione.
- Delere chirographum. 2 ad Col., 14 : Decretum est sententia cunctis hominibus adversa, qua dictum est : Morte moriemini. Chirographum est peccatum Adae, quod quasi cautionem contra nos tenebat diabolus.
- Item, quaeritur utrum maiuns fuit Christum pro nobis mori quam dare vitam aeternam. Et videtur quod non : mors Christi erat propter vitam aeternam ; ergo nobis dare vitam aeternam erat maius.
Contra : 8 ad Rom., 32 : Quomodo non cum illo omnia nobis donavit, Glossa : Minus est omnia nobis dare, in praesenti iustitiam, in futuro vitam aeternam, quam nostri causa illum tradere morti. Et in Psalmo In te, Domine, speravi, Ps. 30, versus : Inclina, Domine, ad me aurem tuam, Glossa : Quae maior est misericordia, quam ut unicum Filium daret pro nobis ?
Respondeo : [hoc] mains illo esse dicitur dupliciter : vel comparatione dati ad datum, et sic Filium Dei mori mains est, quia vita aeterna est per Filium humanatum cum sit creatum quid. Vel comparatione ad ilium cui datur, et sic minus, quia mors Christi est propter hoc. Sic enim mors non sumitur ut concreta cum Filio Dei, sed potins ut in abstractione ; prius autem cum Filio Dei concernebatur, qui mains est quam vita aeterna.
ADDITIONES CODICIS E
- Cap. De merito Christi non est praetermittendum, super illud : Humilitas passionis etc.. Si humilitate meruit per se exaltationem, non ergo caritate.
Respondeo : non sequitur. Diversum enim genus causae notatur hinc et inde ; nam caritas est formalis causa generalis qua est meritum vitae aeternae, in qua est exaltatio ; humilitas autem est causa formalis propria merendi exaltationem. Vel una operis in quantum est ad fincm, qui est summum bonum ; altera vero eius in se.
- Item, super illud : Claritas humilitatis est praemium. Contra : convenientia est meriti ad praemium sicut poenae ad culpam, et ita videtur quod potius exaltatio sit praemium humilitatis quam claritas.
Respondeo : 18 Matth., 4 : Qui humiliaverit se sicut parvulus iste, hic maior est in regno caelorum ; et 23, 12 : Qui se humiliaverit, exaltabitur.
Quod autem dicitur, « convenientia praemii ad meritum », sicut habetur 5 Matth., 7 : Beati misericordes, quoniam etc., intelligendum est hoc in illis operibus virtutum per quas [est] convenientia nostri ad Deum. In humilitate autem, ut est humilitas, non est convenientia ; similiter in patientia, ut est patientia a patiendo dicta. Haec enim inferioris naturae sunt. Eis tamen maximum debetur praemium, propter pronitatem quam habet homo ad inordinatam superbiae exaltationem.
Quod autem dicitur de claritate, intelligitur propter hoc, quia haec est proprietas maxime ostensiva sublimis naturae.
- Super illud : De naturali donatione id dictum etc.. Sed quomodo hoc potest intelligi, euro illa donatio aeterna non sit, propter hoc quod humiliavit se, factus obediens usque ad mortem ?
Respondeo : donatio hic intelligitur donationis manifestatio, quae fuit in ascensione post passionem et resurrectionem. Unde quod dicit « aeternaliter » , referendum est ad id quod dicit ibi oblique.
- a. Quaeritur propter hoc utrum Christus aliquid meruit. Videtur quod non. 5 Luc., 33 : Quare discipuli Ioannis ieiunant; Glossa Bedae. Item, si meruit, constat quod motu caritatis, et hoc beatitudinem ; sed ille motus fuit pars beatitudinis ; ergo idem fuit meritum et praemium ; ergo idem causa et effectus.
Item, in Psalmo : Miserationes eius super omnia opera eius, et hoc dicitur quia remunerat supra condignum ; ergo sibi homini.
Contra : ab instanti conceptionis habuit summam caritatem comprehensoris ; ergo non erat in statu merendi sibi.
Item, « caritas aut proficit aut deficit » ; ergo, euro non deficit caritas Christi, augebatur in eo.
b. Si quaeritur quid meruit, dicendum quod passione sua meruit sibi accelerationem resurrectionis gloriosae ; unde : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem ; et in Act. 2, 24 : Solutis doloribus inferni ; Glossa : Putrefactione et pulverizatione, quibus caruit. Item, declarationem nominis, Philip. 2, 9 : Propter quod Deus exaltavit illum etc. ; iudiciariam potestatem, 5 Ioan., 27 : Dedit ei potestatem iudicium facere, quia Filius etc.
- Sed obicitur : ab instanti [conceptionis] habuit plenitudinem charismatum ; sed ubi par caritas, par praemium ; ergo semper, cum hahuit aequalem caritatem, aequale merebatur praemium. Ergo, si passione sua praedicta tria meruit, quolibet opere meruit ea, scilicet tria. Item, tota vis merendi est penes caritatem, et ita ut prius.
Respondeo: istud retorquetur ad meritum vitae aeternae, quod « ubi par caritas » etc. Sed ad alterum dicenduni est quod, licet vis merendi sit penes caritatem quantum est ex parte formae, nihilominus ex parte materiae quantum ad operis excellentia. Excellentissimum enim opus est passio.
- Item, Christus meruit nobis per passionem apertionem ianuae. Contra : semper habuit parem caritatem ; ergo par praemium debebatur ; ergo aeque debebatur apertio ianuae ante passionem et post.
Respondeo : hic est fallacia secundum commutationem praedicamenti.
Item, omni motu meruit nobis vitam aeternam ; ergo apertionem ianuae, quod minus est.
Ad quod Dicendum quod, licet meruit quod maius, non tamen quod minus. Exemplum de duobus filiis qui aequalem merentur habere hereditatem, sed unius hereditas obligata est post mortem patris, alterius non. Iste statim, decedente patre, accipit hereditatem, ille non. Sic etiam fuit ex nobis. Nos eramus obligati peccato ; unde antequam liberati essemus, nullus habuit ingressum, licet haberet ius ingrediendi.
- Super illud : Salvati esse non possemus nisi unigenitus etc. Gregorius in Moralibus, libro XX : Qui nos exsistere fecit de nihilo, revocare etiam sine sua morte potuit et passione. Item, Leo papa, in legenda dominicae in Ramis Palmarum : Omnipotentia Filii Dei, quae per eamdem essentiam est aequalis Patri, potuisset genus humanum a dominio diaboli solo imperio suae voluntatis eruere, nisi divinis operibus maxime congruisset, ut nequitiae hostilis adversitas de eo quod vicerat vinceretur.
- 1 Iac., 2 : Omne gaudium existimate, fratres, Glossa : Tribulatio in praesenti iustitiam, in futuro auget coronam. Item, ibidem, Glossa : Spe illius boni ad quod tenditis, quidquid in via contigerit, gaudere debetis. Item, Act. 5, 41 : Ibant Apostoli gaudentes ; sed non est gaudendum nisi de eis quae pertinent ad meritum. Praeterea, martyr martyrio suo meretur aureolam ; multo fortins tunc auream. Praeterea, I Thess. 4, 12 : Ut non contristemini, Glossa : Si nulla esset amaritudo mortis, nulla esset martyrum fortitudo. 11 ad Hebr., 35, super illud : Ut meliorem invenirent ; Glossa : Quanto magis quis patitur, tanto gloriosius coronabitur.
Responsio ad haec est, quod intelligendum est quoad delectationem quae est in patiendo pro Christo.
Nota. Est martyr in figura, ut Abel, Apoc. 13, 8 : Agnus qui occisus est ab origine mundi. Propter legem defendendam, sicut et mortui sunt Macchabaei, sicut etiam mortuus est Ioannes Baptista. Propter amorem Christi, ut beatus Stephanus. Loco Christi aut vice Christi, ut Innocentes. Voluntate, ut Ioannes Evangelista.
