Distinctio X — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio X

DISTINCTIO X (AE)

 

1. Solet etiam a quibusdam inquiri utrum Christus secundum quod homo sit persona] ; [Secundum enim]. Haec dictio « secundum » aliquando notat unitatem personae, ut « Christus secundum quod homo dimittit peccata ». Aliquando conditionem divinae naturae, ut « Christus secundum quod Deus est misericors». Aliquando notat causam efficientem, ut « Christus secundum quod Deus resurrexit ». Aliquando causam materialem, ut « Christus secundum quod est homo redemit nos ». Aliquando causam formalem, ut « Christus secundum quod est homo est aliquid». Aliquando notat quasi formalem, ut « Christus secundum quod Deus est aliquid ». Aliquando notat conditionem humanae naturae, ut Christus secundum quod homo mortuus est.

 

2. a. Anselmus, De incarnatione Verbi : Sicut Pater est Deus et Filius est Deus, ita in Christo Deus est persona et homo est persona. Sed ibi est praedicatio essentialis : ergo hic ; ergo secundum quod homo est persona.

b. Adhuc, « quidquid dicitur de Filio Dei, et de isto homine » ; sed Fihus Dei est persona ; ergo iste homo est persona.

Item, Christus est aliquid secundum quod homo ; ergo est hoc aliquid secundum quod iste homo. Sed hoc aliquid est « individua substantia » etc.  ; ergo persona.

c. Dicendum ergo quod illa praedicata quae conveniunt per gratiam, dicuntur de isto homine simpliciter, non tamen de Filio Dei, ut praedestinatus, adoptivus ; sed illa praedicata quae insunt per naturam, simpliciter conveniunt Filio Dei, ut passus, natus.

 

3. Si vero quaeritur ; ut dicitur Deus natura. Natura aliquando sumitur pro essentia, et sic dicitur Deus natura. Aliquando dicit ipsam virtutem, et sic Filius dicitur natura.

 

4. Sed ad hoc opponitur Utrum fihus dicitur aequivoce de Filio Dei et de Filio beatae Mariae. Et sic videtur, quoniam Fihus Mariae est per decisionem, et Fihus Dei non per decisionem.

Dicendum est quod nec dicitur aequivoce nec univoce, sed ambigue, et hoc est secundum prius et posterius.

 

5. Quaeratur utrum Adam in statu innocentiae fuit filius naturalis vel adoptivus. Constat quod non naturalis, quoniam fuit creatura ; nec adoptivus, quoniam tunc de non filio fieret fihus. Augustinus : Cum nascuntur pueri, neque sunt filii Dei, neque diaboli. Vide ergo operibus et professione fihos creari diabolo.

 

  1. [Non per adoptionem].

a. Hilarius, De Trinitate : Potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humanitas adoptatur ; ergo secundum quod homo, est fihus adoptivus.

b. Christus secundum quod homo dicitur creatura : quare non similiter dicitur adoptivus secundum quod homo est ?

Dicendum quod non, quoniam adoptio respicit alterationem, et creatura respicit generationem.

c. Augustinus, De vocatione sanctorum : Ea gratia fit ab initio fidei homo quicumque christianus, qua gratia ille homo ab initio factus est Christus.

Dicendum quod gratia dicitur ibi Spiritus Sancti virtus, qua conceptus est de Virgine.

 

7. Deinde ; esse praedestinatum. Hilarius, in libro De synodis : Si quis secundum [praescientiam vel praedestinationem ante Mariam Virginem Filium esse dicit, et [non] ante saecula ex Patre natum, anathema sit.

 

 

DISTINCTIO X (L)

 

8. Solet etiam quaeri ; Secundum habet multiplicem rationem. Aliquando enim notat unitatem personae, ut « Christus secundum quod homo dimittit peccata ». Notat conditionem naturae divinae, ut « Deus (!) secundum quod Deus est misericors» ; causam efficientem, ut « Christus secundum quod Deus resurrexit» ; materialem, ut « Christus secundum quod homo redemit nos » ; formalem, ut « Christus secundum quod homo est aliquid » ; quasi formalem, ut « Christus secundum quod Deus est, est aliquid ».

 

9. a. Anselmus, in libro De incarnatione : Sicut Pater est Deus, et Filius Deus, et Spiritus Sanctus Deus, ita in Christo Deus est persona, homo est persona. Sed Christus in quantum Deus est persona ; ergo in quantum homo.

b. Item, est aliquid secundum quod homo ; ergo hoc aliquid secundum quod est iste homo. Sed hoc aliquid est individua substantia etc. ; ergo persona.

c. Respondet Anselmus : Si secundum individuas hypostases separarentur huiusmodi, esset persona ; coniuncta tamen, persona non est, quia idem individuum est et eadem collectio accidentium. Nec valet argumentum : Secundum quod homo est substantia etc., quia substantia ibi sumitur pro essentia ; ille homo : sumitur substantia ibi pro hypostasi ; Filius Dei substantia : ibi sumitur similiter substantia pro essentia.

d. Ad quod dicendum quod non sequitur : est hypostasis individua, ergo persona, quia non omne individuum est persona, sed potius e converso ; quia persona dignitatem dicit distinctivam, et in relatione ad actum illius dignitatis dicitur persona in grammatica, ut de qua fit sermo. Si tamen separarentur, utrumque propriam haberet dignitatem.

 

10. Item, quidquid convenit isti homini, convenit Filio Dei ; sed isti convenit esse praedestinatum ; ergo Fihus Dei est praedestinatus.

Respondeo : non sequitur ; immo, potius est praedestinatus secundum quod est homo. Unde notandum quod isti homini quaedam praedicata conveniunt per naturam, et de talibus intelligitur dicta regula. Quaedam conveniunt ei per gratiam, ut esse adoptivum, praedestinari ; et haec non conveniunt Filio Dei, quia quae per gratiam creatam, quae proprie est in praedestinatione, conveniunt filio hominis ; [quae] per increatam, Filio Dei, et praedestinatio dicit ut datio.

 

11. Si vero quaeritur ; et infra : natura Deus. Natura quandoque ponitur pro essentia, cum dicitur : assumpsit persona naturam. Quandoque ponitur secundum quod natura « vis insita rebus ex similibus» ; et sic Filius Dei est Deus natura.

 

  1. Sed hic opponitur ; non adoptione sed per unionem. 2 ad Philip., 11, textus : Dominus est in gloria Dei Patris, Glossa Augustini : Gratuita donatione dedit homini Christo, non Deo, quia Christus, non in quantum Deus, sed in quantum homo per gratiam accepit nomen Dei. Sed non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis, ut non sit adoptione Deus, sed verus [Deus] cui flectatur omne genu.

 

13. Hic verus et proprius est Filius. Contra, Augustinus, Contra Maximinum : Homo nempe ad similitudinem Dei factus ; tamen, quia non est unius eiusdem[que] substantiae, non verus filius est ; et ideo fit gratia filius Dei, non natura.

Solvenda est illa contrarietas secundum diversas naturas, quia una auctoritas loquitur secundum divinam naturam, alia secundum humanam.

 

14. Item, Ambrosius, ad Rom. 1, 4 : Qui praedestinatus est Filius : Volvi et revolvi Scripturas, et Filium Dei nusquam adoptivum inveni.

 

 

ADDITIONES CODICIS E

 

15. Item, Christus secundum quod homo est aliquid ; quaeratur : Quid ? Non homo, quia idem non est sui ipsius causa ; nec aliud, quia non Deus, quia tunc esset haec vera : Christus secundum quod homo est Deus.

Et responderi debet quando quaeritur Christus quid est : substantia ; et addendum est : animata, rationalis. Sic enim tangitur natura. Si vero quaeratur utrum Deus an aliud, dicendum quod fit processus a natura ad rem naturae.

 

16. Item, obicitur : cum dicitur : Persona est substantia individua, esse individuum est esse incommunicabile. Cum autem hoc dicitur, aut privatur actus, aut potentia. Si actus tantum, ergo anima separata a corpore est persona. Si potentia, aut divina, aut creata. Si divina, nullus homo est persona, quia posset unumquemque sibi unire. Si creata, tunc iste homo est persona.

Si concederetur quod Iesus, in quantum Iesus, sit persona, contra : in Nicaeno concilio habetur quod in incarnatione Filii Dei persona increata consumpsit creatam. Sed qualiter hoc verum est, cum non sit Dei auferre aliquod bonum creaturae, sed potius conferre ?

 Respondeo quod non est usquequaque simile. Non enim ea est comparatio personae ad essentiam essentialis, quae est essentiae ad personam. Unde, licet sit verum quod Pater, in quantum Pater, aeternus sit Deus, non tamen Christus secundum quod homo est persona vel « iste homo », nisi demonstretur divina hypostasis, non individuum hominis.

Ad aliud dicendum quod non sequitur : « est individua etc., ergo est persona », cum hac determinatione « secundum quod homo ».

Ad aliud dicendum quod secus est de habitudine quae est per gratiam et de illa quae est per naturam ; nam anima respicit per naturam corpus, non sic autem humana natura vel homo Deum.

Ad ultimum dico quod privatur potentia passiva communicandi. Licet enim Deus possit quemlibet unire, non tamen quilibet potest uniri.

 

  1. Item, quidquid convenit isti homini, convenit Filio Dei ; sed iste homo est praedestinatus ut sit Filius Dei ; ergo Filius Dei est praedestinatus.

Item, sequiturne quod Fihus Dei sit praedestinatus ? Item, estne haec vera, quod Filius Dei est praedestinatus esse homo ? Item, ex parte suppositi, quod convenit homini, convenit Filio Dei ; quare non ex parte appositi, ut dicatur « praedestinatus est Filius », sicut « praedestinatus est esse homo » ?

 

18. Item, cap. Sed adhuc aliter etc., super illud : Christus secundum quod homo praedestinatus est. Respondeo : non sequitur : « est praedestinatus secundum quod homo ut sit Filius, ergo secundum quod homo est Filius Dei », sed : « ergo secundum quod homo, per gratiam est Filius Dei » ; ergo secundum quod homo est Filius Dei. Et est quid et simpliciter in hac argumentatione : « secundum quod homo, per gratiam est Filius : ergo secundum quod homo est Filius Dei». Tamen illud tenet : « est per gratiam Filius Dei » : ergo est Filius Dei, sed cum reduplicatione.

 

  1. Augustinus, super illud 2 Philip., 11 : Quia Dominus Iesus Christus etc., Glossa : Gratuita donatione dedit homini Christo, non Deo, quia Christus, non in quantum Deus, sed in quantum homo per gratiam accepit nomen Dei ; sed non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis, ut non sit adoptivus Deus, sed verus, cui flectitur omne genu etc.

Item, Augustinus, Contra Maximinum : Homo nempe ad. similitudinem Dei factus ; tamen, quia non est unius eiusdemque substantiae, non est verus filius ; et ideo fit gratia filius, non natura.