Distinctio XIV — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XIV

DISTINCTIO XIV (AE)

 

  1. Hic quaeri opus est etc. Hieronymus : In infantilibus membris anima rationalis miro modo aggravatur ignorantia, quam nullo modo credidero esse in eo in quo Verbum caro factum est.

[Contra] : cum pueri habeant cerebrum humidum, ideo videtur quod de facili accipiunt et cito amittunt.

Dicendum quod hoc verum est, nisi aliquid aliud esset in causa ; bene autem retinent, quoniam ipsi avidi sunt novarum formarum ; avidi autem sunt novarum formarum propter vehementem admirationem in illis.

 

2. Videtur quod Christus profecit in scientia. [Super] Ezechielem : In terra nobiscum didicit. 5 , 8 : Ex iis quae passus est didicit, Glossa dicit quod didicit per experientiam quod prius alio modo scivit.

 

3. Scientia qua omnia scit est donum gratis datum, et ita est habitus ; et illa scientia quam habet per experientiam est habitus in anima : quaeratur utrum idem habitus numero vel diversus.

Constat quod diversus, quoniam unum fit ex multiplici dispositione praecedente, et alterum fit subito ; relinquitur ergo quod non idem.

 

4. Dubium potest esse utrum Christus simul novit. Augustinus, XII Confessionum : In caelo intelligibili intellectus est simul nosse, non in parte, non in aenigmate, non vicissitudine, non in speculo, sed simul omnia.

 

  1. [Utrum omnia sciat quae Deus scit]. Hugo de S. Victore : Aequalis est scientia animae Christi et Dei, quoniam sua anima habet per gratiam quidquid Filius Dei habet per naturam. Et ita tot scit, quot ipse Deus vel Filius Dei.

 

  1. Utrum Christus secundum quod homo aliquam scientiam recepit ab angelis, sicut nos recipimus. Quod videtur Dionysius, in Hierarchia : Per angelos videmus ipsum sub paternis legislationibus ordinatum.

Dicendum quod ipse fuit ordinatus per angelos sub paternis legislationibus, quoniam ipsi annuntiaverunt adventum ipsius ; sed non dederunt is ei scientiam, quoniam ipse, qui angelos portat, non indiget ut portetur.

 

7. Utrum [Christus] secundum quod homo docuit angelos vel docere potuit. Quod non, videtur, quoniam angelica natura est supra humanam.

Contra, Dionysius, in Hierarchia : Praelargitur eis scientiam, suam humanam benignitatem manifestantem.

 

8. Utrum in Christo sit scientia deliberativa et electiva. Ioannes Damascenus : In anima Christi non inquimus consilium vel electionem. Non enim habuit ignorantiam, etsi ignorantis naturae haec erat, sed tamen secundum hypostasim unitam Deo Verbo habuit omnium cognitionem : non gratia, sed, ut dictum est, propter eam quae secundum hypostasim est unitionem.

Dicendum quod scientia deliberativa dupliciter est : aut enim prout est in termino, et sic est in Christo ; aut prout est in via ad terminum, et sic non est in Christo.

 

  1. Ex persona hominis assumpti. Ambrosius : Nemo, neque Filius secundum humanum sensum illum novit.

 Contra, Isidorus : Sibi soli Trinitas nota est et homini assumpto.

Dicendum quod secundum sensum humanum qui est experientia nemo cognovit.

 

10. Quibus respondentes Hugo de S. Victore : Hoc unum scio et indubitanter affirmo, quod aut alia scientia praeter divinam in anima Christi non fuit, aut si aha fuit, aequalis illi non fuit. Item, Hugo : Anima Christi est aeque sapiens ut Deus, nec tamen aequalis Deo in sapientia, quoniam anima habet sapientiae plenitudinem.

Sed dubium potest esse qualiter fuit aeque sapiens, non tamen aequalis in sapientia.

Ad quod sciendum quod aeque dicitur sapiens, quoniam tot scit ; sed non aequalis dicitur, quia Deus clarius et limpidius scit quam anima Christi, quoniam Filius Dei habet per naturam hoc quod anima Christi habet per gratiam.

 

  1. Utrum anima Christi uno aspectu scivit omnia, an discurrendo ab uno ad aliud. Augustinus, XV De Trinitate : Fortasse non erunt cogitationes volubiles, de aliis ad alia euntes et redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno aspectu videbimus. Cum ergo Christus erat comprehensor in via, maxime sub uno aspectu scivit.

 

  1. Utrum anima Christi habuit limpidissimam scientiam. Quod videtur, cum sua scientia nihil fuit permixta cum suo opposito, scilicet cum ignorantia. Unde clarissime scivit quod penitus sine ignorantia fuit.

Dicendum quod perspicuitas scientiae dicitur dupliciter, scilicet secundum impermixtionem sui oppositi, et hoc vel privationis, ut ignorantia ; vel negationis, ut nescientia.

 

  1. Sed sine mensura scientiam habuit]. Super illud : Dignus est Agnus, 5 Apoc., 12 : Omnium rerum gnitionem habuit, sicut Verbum sibi unitum ; ergo scit creare mundum.

Anima Christi habuit scientiam cognitivam omnium, sed non habuit scientiam operativam omnium ; unde non habuit scientiam operativam creandi omnia, quidquid dicat Magister.

Ioannes Damascenus : Rationalis hoc contemplativum est, illud vero activum. Contemplativum quidem, quod excogitat qualiter se habent entia ; activum autem, quod determinat in actibus rectam rationem. Et contemplativum autem sapientiam habet, activum vero prudentiam.

 

14. Quaeritur utrum Christus secundum quod homo habuit voluntatem ad omnia, sicut scientiam.

Dicendum quod habuit scientiam operativam, sed non ad omnia ; et haec coniuncta est voluntati. Unde, cum operativam non habuit ad omnia, nec voluntatem ad omnia habere potuit.

 

  1. Anima rationalis est vestigium Trinitatis, et hoc tam quoad potentiam, quam quoad scientiam ; et ita aeque erit capax potentiae Dei sicut scientiae.

Dicendum quod scientia non ponit causalitatem aliquam ipsarum rerum sicut omnipotentia ; ideo creatura potest recipere omnem scientiam Dei, sed non potest recipere omnipotentiam Dei.

 

16. Sed si anima etc. ; illam potentiam. Anselmus : Summum bonum non potest facere aliquid potentius se, et hoc non est ei impotentia.

 

 

DISTINCTIO XIV (L)

17. Hic quaeri opus est In hoc capitulo quaeritur utrum Christus secundum animam habuerit aequalem scientiam Deo Patri. Unde magister Hugo de S. Victore : Hoc unum scio et indubitanter affirmo, quod aut alia sapientia praeter divinam in anima Christi non fuit ; aut si alia fuit, aequalis illi non fuit.

Contrarium dicit idem in alio loco : Anima Christi est aeque sapiens ut Deus, non tamen Deo aequalis in sapientia, quia anima habet plenitudinem gratiae.

Respondeo : hoc adverbium aeque in dicta auctoritate potest determinare sapientiam ex parte subiecti, vel ex parte ad quod est. Ex parte scitorum est aequalis scientiae, quia anima eius habuit omnium eorum scientiam, quorum et Deus ; sed tamen non aequalis scientia. Aequalitas enim [respicit] non numerum scitorum, sed modum scientiae et unitatem scientiae. In quantum enim Deus cognoscit omnia per se ipsum, non differunt sciens et scientia et per quod scit, et ista scientia exemplaris est omnium scientiarum ; quod non est reperire in aliqua creatura. Et sic est aeque sciens ex parte scitorum, non scientis, non tamen aequalis scientiae.

 

18. Novit quae Spiritus sunt. Scilicet primo modo sciendi, secundum quod idem est sciens et scientia ; immo, secundo modo bene potest.

 

19. Quibus respondentes. Quaeritur utrum Christus omnium scientiam habuit unico actu sciendi vel aspectu, an pluribus et communi successione. Et quod hoc secundo modo, videtur, quia scientia Christi erat in ratione, et opus rationis est ratiocinatio, quae est decursus ab uno et in alterum ; ergo cum actibus succedentibus.

Contra : habuit dotes in via ; sed cogitationes comprehensoris non sunt volubiles ; ergo actus et habitus simul erant in ipso. Unde Augustinus, XV De Trinitate : Fortassis non erunt volubiles cogitationes, de aliis ad alia euntes et redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno aspectu videbimus.

 

20. Non ita clare ac perspicue. Sed videtur quod limpidissima et clarissima fuerit Christi hominis scientia. Quando est in termino, est secundum optimum sui periodum, quia tunc non habet aliquid de suo opposito sibi permixtum. Sed Christi scientia nihil habuit de sui opposito sibi permixtum ; ergo erat in termino : ergo limpidissima.

Respondeo : limpidissimum dicitur quod non habet de suo contrario sibi permixtum. Sed hoc potest esse quatuor modis, quia impermixtum potest dicere remotionem oppositi quod est nescientia, vel quod est ignorantia, vel impermixtionem passibilitatis ex parte recepturi, vel [im]permixtionem unitionis ex parte receptivae potentiae.

In Adam et angelis in statu innocentiae erat limpidissima scientia, quia impermixta cum opposito quod est ignorantia. In statu [gloriae] est in animabus scientia et in angelis impermixta ignorantiae et passibilitatis, quia glorificata substantia non patitur ex ipsa scientia in cogitando ; est tamen permixta nescientiae quoad quaedam usque ad diem iudicii. Tunc enim omnis nescientia erit remota : Nihil est quod non videt, qui videntem omnia videt. Scientia Christi erat impermixta a contrario quod est ignorantia et nescientia et passibilitas ; permixta tamen erat secundum quod unita erat principio sciendi, scilicet extra.

 

21. Anima illa prae omnibus.

a. Quaeritur utrum anima Christi habuit deliberationem, et utrum habuit cognitionem omnium de gratia. Non potuit habere de natura, quia hoc convenit soli Creatori.

b. Item, videtur quod habuit deliberationem, quia haec est propria humanae naturae, et Filius Dei assumpsit omnes proprietates humanae naturae.

Contra, dicit Ioannes Damascenus : In Christi anima [non] inquimus consihum vel electionem. Non enim habuit ignorantiam, [et]si ignorantis naturae haec erat ; sed tamen secundum hypostasim unitam Deo Verbo omnium habuit cognitionem : non gratia, sed propter eam, ut dictum est, secundum hypostasim unionem.

c. Contra : in eo fuit scientia separativa boni a malo : ergo electiva scientia.

Respondeo : electio fuit in eo, non ut in via, sed ut in termino. Et Damascenus loquitur secundum quod electio sumitur ut in via.

d. Item, non videtur esse verum quod dicit, esse naturae ignoranto tis. Corpus enim depuratum fuit ab omni fomite peccati ; ergo multo fortius anima pura.

Respondeo : non sequitur de natura animae, sed de natura humana ; non tamen de ea ut in se consideratur.

e. De eo quod dicit, quod « non gratia », nota quod duplex est gratia : adoptionis, quae est generalis, et de hac intelligitur auctoritas ; vel specialis, quae dicitur gratia unionis, et haec non removetur. Licet utraque fuit in eo, tamen speciale perfectiori modo rem nominat quam generale, et ideo removetur.

 

22. Habuit omnium scientiam. 5 Apoc., 12 : Dignus est Agnus, Glossa : Omnium scientiam habuit, sicut et Verbum sibi unitum. Sed non sequitur : habet omnium scientiam, ergo scit creare mundum. Est enim duplex scientia : cognitiva et operativa ; omnium cognitivam habuit, non omnium operativam. Unde Damascenus, II libro, in tractatu De libero arbitrio : Rationalis hoc contemplativum, hoc autem activum. Contemplativum, quod excogitat ut habent essentia (!) ; activum autem, quod determinat actibilis rectam rationem ; et contemplativum sapientiam, activum autem habet prudentiam.

 

23. Item, quaeritur utrum habuit voluntatem ad omnia.

Respondeo : non, quia voluntas operativae coniuncta fuit ; et cum non habuit operativam omnium, nec voluntatem. Habuit tamen voluntatem conformitatis, quia omnia quae voluit Pater, et ipse voluit. Unde Anselmus : Summum bonum non potest facere aliquod maius ; sed hoc non est impotentia ; immo, si posset, impotens esset.

 

24. Si illa anima etc. Nota quod, quamvis Christus habuit scientiam omnem, non tamen potentiam. Et ratio est, quia omnipotentia dicit posse ad fieri, omniscientia ad nosse. Unde licet posset nosse, non tamen posset facere vel creare, secundum quod dicit omnipotentia posse in creando vel faciendo super omnem creaturam, quia sic haberet posse super se ipsum.