Distinctio XL — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XL

DISTINCTIO XL (AE)

 

1. Sancta Synodus decrevit ; [in his vero ipsa concupiscentia]. 18 , 30 : Post concupiscentias tuas non eas. Argumentum quod non est idem peccatum voluntatis et operis, quoniam non sunt eadem praecepta prohibentia opera et concupiscentias vel voluntates.

 

2. Multum enim differunt illa ab istis. Prima dubitatio [est] de differentia Veteris Legis ac Novae ; secunda est, si omnia quae sunt [in Veteri sunt] in Nova et e converso ; tertia est, qualiter Lex Nova adimpleat Veterem, 5 Matth., 17 : Non veni Legem solvere, sed adimplere ; quarta est, quare non tenemur ad totum Evangebum sicut Iudaei ad totam Legem.

 

I. a. Ad primum ergo dicendum quod primo modo attenditur differentia quantum ad ista nomina : Testamentum et Lex, prout sic definiuntur, 9 Hebr., 16, super illud : Testamentum, in morte testatoris, Glossa : Testamentum est firma promissio hereditatis. Lex autem est in declinandis malis sancta praeceptio, ut ait Augustinus. Et ita patet quod, licet communiter dicantur Testamentum et Lex, Lex tamen respicit terminum a quo, scilicet malum ; et Testamentum respicit terminum ad quem, scilicet bonum. Et secundum [hoc] magis proprie dicitur Lex Vetus et Testamentum Novum.

b. Adhuc distinguuntur secundum causam efficientem. Moyses enim causa efficiens est Veteris, sed Christus causa est Novi Testamenti. Unde in 1 Ioan., 17 : Lex per Moysen data est, gratia per Iesum Christum.

c. Differunt etiam secundum causam materialem. Causa materialis Veteris Legis sunt praecepta et promissa carnalia, sed spiritualia sunt in Novo. Unde Augustinus, Contra Adimantum : Carnali populo praecepta illa erant imposita, ad significationem humanorum morum, quos Ecclesia, quae est corpus Christi, in suae unitatis vinculum stabile et sempiternum recipere non potest, tamquam immundas escas in sua viscera non convertendas. Haec autem spirituali populo data sunt. Illa sententia servis onera imponit, ista liberis iugum excutit servitutis ; sic tamen. ut servorum onera fidem praenuntient futurorum liberorum. Omnia enim eis in figura contingebant, ut I Cor. 10, 11.

d. Differunt etiam secundum terminos, sicut 5 Matth., 20, super illud : Nisi abundaverit iustitia vestra, Glossa : Iustitia Moysi a poena liberat, iustitia Christi salvat.

Differunt etiam secundum fines : nam finis Veteris fuit obedientia, quamvis non perfecta ; finis vero Novae Legis fuit perfecta obedientia usque ad mortem, ut 15 Ioan., 13 : Maiorem caritatem nemo habet.

Et quasi causa formalis in Veteri est timor, et quasi causa formalis Novi est amor. Unde Augustinus : Brevissima differentia Legis et Evangelii, timor et amor.

 

II. a. Quod autem omnia quae sunt in Veteri Lege sint in Evangelio, habetur super illud 5 Matth., 18 : Donec transeat, unum iota, Glossa : Omnia recapitulantur in Evangelio. Ioannes Chrysostomus, Super Matthaeum : Mandatum Christi Legem tenet inclusam ; Lex autem non tenet Christi mandatum. Qui ergo implet Christi mandatum, tacitam implet Legem.

b. Quod autem non omnia quae sunt in Veteri sint in Evangelio, videtur per hoc quod dicitur hic in littera, scilicet quod diversa sunt praecepta quantum ad caerimonialia.

Super illud : Per fidem Legem etc., 3 Rom., 31, Glossa : Littera occidens tollitur ; moralia, in quibus continebatur minus, secundum litteram in Evangelio consummantur. Ex quo videtur quod aliqua quae erant in Veteri tolluntur ; et per hoc quod dicitur minus continebatur, plura sunt in Evangelio quam in Lege Veteri, vel aliqua sunt in Evangelio, quae non sunt in Lege.

Contrarium tamen reperitur 1 Ezech., 16 : Rota erat in rota, id est Vetus in Nova et e converso.

c. Dicendum quod, sicut dicitur : Donec omnia fiant, 5 Matth., 18, Glossa : spiritualiter impleantur, vel in capite vel in corpore ; vel imperfecta perficiantur et significativa impletione consummentur. Per quod intelligitur quod omnia quae erant in Veteri, aliquo modo sunt in Nova. Quaedam enim spiritualiter implentur, et quaedam ad litteram ; et quae ad litteram, quaedam expresse dicuntur in Evangelio. Dicuntur autem recapitulari in Evangelio propter hoc, quod ea quae sub multis figuris dicuntur in Veteri, expresse sub uno sensu in Novo determinantur.

Et illud Chrysostomi sic est intelligendum, quod mandatum Christi Legem tenet inclusam et non e converso, quoniam illud quod est per modum perfectionis, continet illud quod materialiter se habet ad illud. Sic autem accidit quod consummat ; ideo dicitur eam continere.

 

III. Dubium est qualiter omnia quae sunt in Veteri adimplentur in Nova Lege.

a. Ad huius intellectum oportet scire quod impletio est vacui, et imperfecti est perfectio. Lex ergo Vetus cum adimpletur in Nova et perficitur, oportet eam habere vacuitatem et imperfectionem ; et si secundum se totam adimpletur, secundum se totam est habens vacuitatem. Lex autem cum sit regula rationis ad recte operandum ; in ratione autem, cum sit cognitiva et operativa, est cognitio coniuncta virtuti : oportet ergo quod in Lege sint quaedam quae respiciant opus ad quod est virtus, et aha quae respiciant cognitionem, scilicet signa. Sed tam haec quam illa oportet referri ad finem.

Adhuc, Lex non solum continebat in se eorum cognitionem quae sunt ad finem, sed quoniam finis ad illa consequebatur. Erant ergo in Lege signa ad cognitionem, praecepta ad operationem, promissa ad finem. Sed Lex Vetus secundum se totam imperfecta erat : ergo quantum ad signa et promissa et praecepta.

b. Imperfectio autem in signo potest esse duobus modis : aut enim ex parte sui, cum fuerit diminutum ; vel ex parte signati, cum signatum fuerit imperfectum respectu alterius signati. Impletio ergo erit cum perfectum signum succedit imperfecto et cum perfectum signatum succedit imperfecto. Erit ergo duplex adimpletio, scilicet cum sacramenta Novae Legis succedunt aliis, et cum succedunt litteralibus intellectibus caerimonialium intellectus spirituales.

c. Ex parte autem operationis potest esse duplex imperfectio, quoniam medium in operatione perfectio est iustitiae cum misericordia. Iustitia autem perfecta est cum fuerit interior et exterior. Interior autem, scilicet voluntatis, est perfectio exterioris ; quae interior in Evangelio continetur et praecipitur. Similiter misericordia est perfectio iustitiae cum rigore. Et ita patet quod iudicialia, quae sunt iustitiae ex rigore, adimplentur in Novo Testamento ; et moralia, quorum est iustitia interior, perficiuntur in Novo Testamento, in quo praecipitur iustitia interior.

d. Promissa autem adimplentur, quoniam Liberator qui est finis Legis, qui futurus erat, factus est praesens. Est enim duplex finis, ut 10 Rom., 4 : Finis Legis est Christus, et I Tim. 1, 5 : Finis praecepti est caritas, sed quoad veritatem Christus, et quoad bonitatem caritas.

e. Continebantur autem in Veteri Lege, ut praedictum est, praecepta moralia et caerimonialia et iudicialia et sacramenta et promissa. In Novo autem Testamento, sicut dicit Hieronymus in principio Marci , continentur praecepta, mandata, testimonia et exempla.

Quae sic differunt, ut testimonia ad veritatem referantur ; praecepta vero per sermonem dirigant in opus ; [mandata vero per sermonem exeuntem in opus] : mandatum enim dicitur quasi manu datum ; exemplum vero ipso opere ad aliud opus dirigat. Ponitur autem haec differentia super Psalmum : Tu mandasti mandata tua custodiri nimis, Glossa : Memoravit legem, testimonia, mandata. Lex est umhra futurorum, quae spiritualiter debet custodiri, ut de sacrificiis et huiusmodi Figuris. Testimonium vero est evidens res quae aliquid commonet. Sed differunt testimonia et mandata, nam testimonia monent ne peccemus ; mandata sunt sine umbra, quae praesentem habent operationem, ut Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo.

 

Explicit Glossa tertii libri Sententiarum

 

 

 

DISTINCTIO XL (L)

 

3. Sextum praeceptum etc. Primum agitur de differentia Veteris et Novae Legis ; secundo, an omnia quae in Veteri sint in Nova Lege et e converso ; tertio, quomodo Nova Lex adimpleat Legem Veterem ; quarto, quare non tenemur ad totum Evangelium sicut Iudaei ad totam Legem.

 

I. a. Differentia Novae Legis et Veteris primo attenditur quantum ad ista duo nomina : Testamentum et Lex, ut sic definiuntur 9 Hebr., 17 : Testamentum in mortuis confirmatum est, Glossa : Testamentum est promissio firma hereditatis. Lex autem est in declinandis malis sancta praeceptio, ut dicit Augustinus. Per quod patet : licet communiter dicantur Testamentum et Lex, Lex tamen respicit terminum a quo, scilicet malum ; Testamentum vero terminum ad quem, scilicet bonum. Et secundum hoc magis proprie Vetus dicitur Lex, Novum autem Testamentum.

b. Distinguuntur etiam secundum causam efficientem ; nam causa efficiens Veteris Testamenti Moyses est, Novi Christus ; unde Ioan. 1, 17 : Lex per Moysen data est, gratia per Iesum Christum.

c. Differunt [etiam] per causam materialem : causa materialis Veteris Legis sunt praecepta et promissa carnalia ; spiritualia vero in Novo. Unde Augustinus, Contra Adimantum : Carnali illi populo praecepta illa erant imposita ad significationem humanorum morum quos Ecclesia, quae est corpus Christi, in suae vinculum unitatis stabile et sempiternum recipere non potuit, tamquam immundas escas in sua viscera non convertendas. Haec autem spirituali populo dicta (!) sunt. Illa sententia servis onera imponit, ista liberis iugum excutit servitutis, sic tamen ut servorum onera fidem praenuntient futurorum, liberorum. Omnia enim, ut dicit Apostolus I Cor. 10, 11, in figura contingebant eis.

d. Differunt etiam secundum terminos, ut habetur 5 Matth. 20, super istud : Nisi abundaverit iustitia vestra, Glossa : Iustitia Moysi a poena liberat, iustitia Christi salvat.

Differunt etiam secundum fines : nam finis Veteris fuit obedientia, licet non perfecta ; finis vero Novae perfecta obedientia usque ad mortem, ut in Ioan. 15, 13 : Maiorem caritatem nemo etc.

Quasi causa formalis in Veteri timor ; quasi formalis in Novo amor ;  ut Augutinus, Contra Adimantum : Brevissima differentia Legis et Evangelii, timor et amor.

 

II. a. Quod autem omnia sint in Evangelio, quae sunt in Veteri Testamento, habetur super illud 5 Matth., 18 : Donec transeat, unum iota, Glossa : Omnia recapitulantur in Evangelio. Et Chrysostomus, Super Matthaeum : Mandatum Christi Legem tenet inclusam, Lex autem non tenet Christi mandatum. Qui ergo implet Christi mandatum, tacitam implet Legem.

b. Quod autem non omnia quae sunt in Veteri sint in Evangelio, videtur per hoc quod hic dicitur in textu : Diversa sunt praecepta quantum ad caerimonialia. Praeterea, Rom. 3, 31, super illud : Ergo per fidem Legem, statuimus, Glossa : Littera occidens tollitur ; moralia, in quibus minus continebatur, secundum litteram in Evangelio consummantur. Ex quo videtur quod aliqua, quae erant in Veteri, tolluntur in Novo ; [et] per hoc quod dicitur minus continebatur, quod plura sunt in Evangelio quam in Lege Veteri.

Tamen contrarium legitur 1 Ezech., 16, ubi dicitur quod rota erat in rota ; per quod intelhgitur quod illud [quod] erat in Veteri Testamento, est in Novo et e converso.

c. Respondeo per hoc quod dicitur super illud 5 Matth., 18 : Donec omnia fiant, Glossa : Omnia spiritualiter implentur, vel in capite vel in corpore ; vel imperfecta perficiantur et figurativa impletione consummentur. Per hoc autem intelhgitur quod omnia ea quae erant in Veteri, aliquo istorum modorum sunt in Novo. Quaedam enim spiritualiter implentur et quaedam ad litteram ; et illa quae ad litteram expressius in Evangelio. Dicuntur autem recapitulari in Evangelio propter hoc, quod ea quae sub multis figuris tegebantur in Veteri, expresse sub tino sensu in Novo determinantur.

Id vero quod dicit Chrysostomus, sic est intelligendum : quod mandatum Christi tenet Legem inclusam et non e converso, quia id quod est per modum formae et perfectionis, continet illud quod materialiter se habet ad aliud. Nova autem Lex consummat Veterem, ut dicit Glossa ; propter quod dicitur eam continere.

 

III. a. Et huius gratia quaestio est qualiter ea quae erant in Veteri adimplentur in Nova. Ad huius intellectum oportet scire quod impletio est vacui, et imperfecti est perfectio. Lex autem Vetus si adimpletur in Nova et perficitur, oportet habere vacuitatem et imperfectionem ; et si secundum se totam impletur, secundum se totam est habens vacuitatem. Lex autem cum sit regula rationis ad recte operandum ; in ratione autem, cum sit cognitiva et operativa, est cognitio coniuncta virtuti : oportet ergo quod in Lege sint quaedam quae respiciant opus ad quod est virtus ; et alia quae respiciant cognitionem, scilicet signa ; et haec et illa oportet referri ad finem.

Praeterea, Lex non continebat eorum cognitionem in se quae sunt ad finem, sed quam (!) finis ad illa consequebatur. Erunt ergo in Lege signa ad cognitionem, praecepta ad operationem, promissa ad finem. Sed Lex Vetus secundum se totam imperfecta erat : ergo quantum ad signa et praecepta et promissa.

b. Imperfectio autem in signo potest esse duobus modis : vel ex parte sui, cum fuerit diminutum signum ; vel ex parte signati, cum fuerit illud imperfectum respectu alterius signati. Impletio ergo erit cum perfectum signum succedit imperfecto et perfectum signatum imperfecto. Erit ergo duplex adimpletio, scilicet cum sacramenta Novae Legis succedunt aliis, et cum succedunt spirituales intellectus caerimonialibus intellectibus.

c. Ex parte operationis item potest esse duplex imperfectio, quia medium in operatione perfectio est iustitiae cum misericordia. Iustitia autem perfecta est cum fuerit illa quae est exterior et interior. Interior autem, scilicet voluntatis, est perfectio exterioris ; quae.in Evangelio praecipitur. Similiter misericordia est perfectio iustitiae cum rigore. Et ita patet quod iudicialia, quae sunt iustitiae ex rigore, adimplentur in Veteri Testamento ; et moralia, quorum iustitia interior, in Novo Testamento, in quo praecipitur iustitia interior.

d. Promissa autem adimplentur, quia Liberator qui futurus erat, factus est praesens. Est enim duplex finis, ut ad Rom. 10, 4 : Finis Legis Christus, et I Tim. 1, 5 : Finis praecepti est caritas : quoad veritatem Christus, quoad bonitatem caritas.

e. Continebantur autem in Veteri Lege, sicut praehabitum est praecepta moralia et caerimonialia et iudicialia et sacramenta et promissa. In Nova autem, ut dicit Hieronymus in principio Marci, continentur praecepta, mandata, testimonia et exempla. Quae sic differunt, ut testimonium ad veritatem referatur ; praecepta vero per sermonem dirigant in opus ; mandata vero per sermonem exeuntem in opus : mandatum enim dicitur quasi manu datum ; exemplum vero ipso opere ad aliud dirigat opus. Ponitur autem differentia, super Psalmum : Tu mandasti mandata tua custodiri nimis, inter legem, mandata, testimonia ; ubi Glossa : Lex est umbra futurorum, quae spiritualiter debet custodiri, ut de sacrificiis et huiusmodi figurativis. Testimonium vero est evidens res quae aliquid commonet. Differunt autem testimonia et mandata, nam testimonia monent ne peccemus ; mandata sunt sine umbra, quae praesentem habent operationem, ut Diliges Dominum Deum tuum.

 

4. a. Quaestio de hoc est quod dicit Chrysostomus, Super Matthaeum : Mandata Moysi, [ut] Non occides, in actu sunt facilia, et in remuneratione parva, et transgressione magna. E converso de mandatis Christi : in actu sunt gravia, ut non irasci, non concupiscere, in remuneratione magna, transgressione parva.

b. Contra primam partem obicitur, 15 Act., 10 : Hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri etc.

Respondeo per hoc quod dictum est de caerimonialibus supra et mandatis et iudiciis. De his enim dictum est quod dicitur 15 Act., 10. Istud autem morale est de quo loquitur Chrysostomus. Ratio autem est, propter quam mandata Christi in actu gravia sunt, alia autem facilia, quia, cum haec et illa in prohibitione consistant - de huiusmodi enim loquitur - in prohibitione huius : Non concupisces, non irasceris, intelligitur prohibitio actus, et non convertitur.

c. Sed adhuc obicitur contra secundam partem, per illud quod dicitur 11 Matth., 30 : Iugum meum suave est et onus meum leve.

Respondeo per Augustinum : Omnis sarcina est levis amanti. Et ideo, cum mandata evangelica sint amoris, licet in se sint onus aut iugum, amanti tamen sunt levia in sustinendo, suavia in delectando.

 

  1. a. Sed de hoc quod dicitur lex augere peccatum quaeritur. Cum enim peccatum sit praevaricatio legis, quot erunt praevaricationes, tot erunt peccata. Quod autem lex augeat, habetur per boc quod dicitur Ezech. 21, 14 : Duplicetur et triplicetur gladius. Est ergo quaestio : cum sint tres praevaricationes : contra legem naturae, Moysi, Evangelii, an sint tria peccata.

b. Praeterea, lex est sancta, mandatum sanctum, ut habetur ad Rom. 7, 12 : qualiter ergo augmentat peccatum ? Idem enim est principium et fieri et augmenti.

Praeterea, idem non est principium oppositorum ; sed prohibere peccatum et augere peccatum sunt opposita ; cum ergo lex, in quantum lex, prohibet peccatum, non erit eius augere. Quod autem legis sit prohibere, patet per definitionem Augustini : Lex est in declinandis malis sancta praeceptio.

c. Praeterea, 5 Rom., 20 : Lex subintravit ut abundaret delictum ; et iterum : Lex iram operatur ; et iterum ad Cor. II, 3, 6 : Littera occidit. Qualiter ergo possunt haec stare, cum lex sit sancta et mandatum ?

d. Praeterea, cum lex augeat peccatum, ad quod genus causae reducitur lex : an ad causam per se, vel per accidens ? Constat quod non est causa per se, cum sit sui oppositi per se causa. Si vero esset causa per accidens, ipsa non exsistente, nihil prohiberet et peccatum esse auctum.

e. Respondeo : lex dicitur augere peccatum, quia lege iam exsistente, peccatum, in quantum est praevaricatio vel inobedientia, ut dicit Ambrosius, est maius. Est enim considerare peccatum ut est malum in se, vel ut prohibitum. Primo modo non auget lex peccatum, [eo quod sic consistit in] deformitate operis vel intentionis. Si autem consideretur ut est prohibitum, ita est verum quod, exsistentibus legibus, maior est praevaricatio, et ita maius peccatum per consequens. Nec est concedendum quod sint tria peccata si quis transgrediatur : contra legem Moysi, naturae, Evangelii. Cum enim unus sit actus et una deformitas quoad actum, unum est peccatum ; sed triplex praevaricatio, non tres. Tres enim sonat in substantiam et numerum actuum ; triplex vero [in] unitatem actus, qui est contra tripbcem legem ratione suae deformitatis.

f. Ad id quod quaeritur, an lex sit causa peccati vel occasio, responsio est : occasio non est causa per accidens vel [per] se. Est autem occasio medium inter causam per se et per accidens. Dicitur autem occasio causa cum privatione sui effectus. Effectus autem legis est prohibere. Cum ergo stat lex et non est effectus prohibitionis, est peccatum. Quemadmodum lux dicitur efficere tenebras, nube interposita ; natura tamen lucis est ad multiplicandum lumen, quod est oppositum tenebrae.

Dicitur autem Lex Moysi ostendere peccatum, operari iram, augere peccatum, inducere timorem. Sunt autem isti effectus ordinati : primum enim est cognitio peccati ; secundum est inducere timorem ; tertium est prohibere peccatum ne fiat ; quartum est, si fiat, quod augetur ; quintum, si actum est, operatur peccatum, id est poenam peccati.

g. Illud vero quod dicitur a II Cor. 3, 6 : Littera occidit, sic intelligitur, ut dicitur in Glossa : Sine spiritu, ut facit scienter peccare, et addit praevaricationem, et magis incitat, praesertim post Christi adventum.

Illud autem quod dicitur I Cor. 15, 56 : Virtus peccati lex, ideo dicitur, ne quis dicat quemquam a lege iuvari, sed a Deo tantum. Lex enim prohibendo auget peccatum, peccatum sui cupiditatem, iiisi Spiritus diffundat caritatem.

h. Sed posset aliquis quaerere propter quid potentia appetitiva ita nititur in prohibitum.

Respondeo : ad hoc dicunt quidam [quod] hoc est ex corruptione inflicta nobis a primo parente. Sed contra : si hoc esset nobis ex illa corruptione, qualiter esset nobis commune et parentibus ? Similiter enim vis appetitiva in illis obnixa est in prohibitum.

Respondeo : prohibitum ex ipsa prohibitione factum est arduum ; arduum autem dico quia non licet attingere. Hoc autem est natura virtutis appetitivae, ut ad arduum se extendat : hoc enim est finis irascibilis. Et propter hoc commune est nobis cum primis parentibus, ut post prohibitionem in illud feramur.

i. Ad illud vero quod obicitur 5 Rom., 20 : Lex subintravit etc., respondeo : haec dictio ut non tenetur.ibi causaliter, sed adiunctive, quasi dictum esset : cum subintravit lex, praevaricatio facta est maior.

 

6. Deinde quaeritur : cum omnes monachi teneantur ad totam suam regulam, quare non tenemur omnes ad totum Evangebum ? Praeterea, Iudaei tenebantur ad totam Legem, et Apostoli tenebantur ad totum : quare non eorum successores ?

Respondeo : ad primum, lex imponebatur in poenam, Evangelium in gratiam et amorem. Cum ergo illud quod est gratiae et amoris positum sit in voluntate liberi arbitrii, non omnes tenentur ad perfectionem Evangelii, nisi profiteantur statum perfectionis secundum illud genus. Verbi gratia, multiplex est perfectio, ut supra expositum est. Est enim perfectio sufficientiae : ad hanc omnes tenentur ; Ordinis : ad hanc tenentur qui sacros Ordines susceperunt ; religionis : ad hanc tenentur qui voverunt. Consistit in tribus, ut Act. 4, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima etc. Est praelationis, et isti tenentur animam pro fratribus ponere. Est perfectio tranquillitatis sive omnimoda perfectio, et qui ad hanc suspirant, tenentur ad perfectionem totius Evangelii.

Est autem dupliciter teneri : unum ne damnetur transgressor, alterum ut coronetur observator. Primo modo non tenemur ad totum Evangelium ; secundo modo tenemur. Nec est simile de monachis qui suam regulam profitentur. Similiter Apostoli totum Evangelium profitebantur, et ideo ad totum tenebantur. Successores autem eorum non tenentur ad totum in se et in suo capite, nisi fuerint de ordine fratrum Minorum. Tenentur tamen in se, beet non in suo capite.

 

 

ADDITIONES CODICIS E

 

  1. Chrysostomus, Super Matthaeum : Mandata Moysi, ut Non occides, in actu faciha, et ideo in remuneratione parva et in transgressione magna. E converso est de mandatis Christi : haec sunt in actu gravia, ut non irasci et non concupiscere, in remuneratione [magna], in transgressione parva.

Contra primam partem obicitur illud Act. 15, 10 : Hoc est onus quod neque nos etc. Responsio est quod hoc dictum est pro caerimoniabbus et iudiciis.

Contra secundam partem, Matth. 11, 30 : Iugum meum suave est et onus meum leve. Respondet Augustinus : Omnis sarcina levis est amanti. Praeterea, transgressio praeceptorum vel mandatorum est digna poena aeterna.

 

8. Item, Iudaei tenebantur ad totam Legem : quare nos non tenemur ad totum Evangelium ? Item, omnes monachi tenentur ad suam regulam : quare non ad Evangelium ? Item, Apostoli tenebantur ad totum : quare non eorum successores ?

Item, utrum qui credit Evangebum esse observandum ad litteram, teneatur ad Evangelium sic. Quod videtur, quia abter faciens aedificat ad gehennam, ut 15 ad Rom., 20.

Respondeo ad primum : Lex imponebatur in poenam, Evangelium in gratiam et amorem.

Respondeo ad secundum quod ex professione et voto monachi tenentur ad regulae observationem. Et quia Apostoli professi sunt Evangelium, ad ipsum tenebantur ; successores autem eorum, nisi fuerint de ordine fratrum Minorum, non tenentur ad idem, cum non profiteantur. Nota quod duplex est teneri : unum ne damnetur transgressor, et sic non tenemur ; alterum ut coronetur observator, et sic tenemur.

 

 

Explicit Tertius