Distinctio VIII — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII (AE)

 

1. Post praedicta inquiri debet « Incarnatum » non dicit distinctionem, sed iste terminus « natum » dicit distinctionem ; ideo non dicitur divina natura nata, sicut dicitur divina natura incarnata. Pro regula habeatur : Nihil significans proprietatem creatam vel proprietatem personalem increatam dicitur de divina essentia.

 

  1. Quaeri etiam solet etc. ; Christum bis natum. Nunc aeternitatis et nunc temporis non faciunt « bis» ; unde, cum Christus filius hominis sit natus in tempore, et Christus Filius Dei in aeternitate, non mirum si non dicatur « bis natus». Ioannes Damascenus : Nasci est procedere de aliquo ut ipsum.

 

  1. Super causam et rationem. « Causa» dicit comparationem causae efficientis, « ratio» dicit comparationem causae finalis.

 

 

DISTINCTIO VIII (L)

 

4. Post praedicta ; et infra : Et videtur non debere dici nata de Virgine. Contra, supra dicit auctoritas quod divina natura, quae est genita, ut nasceretur de Virgine. Solvit Magister : Natura, id est persona. Ut omnino cesset obiectio, datur regula : Nulla dictio significans proprietatem creatam vel personalem increatam dicitur de divina natura.

 

5. Quaeri solet utrum Filius dicatur bis genitus. Dicendum quod non. Unde Origenes : Melius est ut dicatur « semper nascitur» quam « natus». Et non valet argumentum : est semel genitus et semel, ergo bis, quia unum « semel » aeternitatis, reliquum temporis ; unde non sunt connumerabilia. Nec sequitur : ergo duo filii ; sicut nec sequitur : canis semel instituitur et semel, ergo bis signum ; immo duorum signatorum.

Item, estne aequivoca generatio ? Respondeo : aliis quo modo est univoca, quia, ut dicit Damascenus, nasci est procedere ex aliquo ut ipsum.

 

 

ADDITIONES CODICIS E

 

6. Rationes quod divina natura sit nata. Supra, V distinctione, Augustinus : Divina essentia vel natura etc. Responsio : ibi accipitur natura pro persona.

Item, idem est Deus et divina essentia ; sed Deus est natus ; ergo divina essentia est nata.

Item, Christus est divina essentia ; Christus est natus ; ergo divina essentia est nata.

Item, quare magis conceditur divina essentia incarnata esse quam nata ? Si dicatur quod incarnata non importat distinctionem sicut hoc quod dico nata, sed tantum unionem ; in essentia autem nulla est distinctio vel proprietas.

Contra : quidquid est in Virgine incarnatum, est natum ; sed divina essentia est in Virgine incarnata ; ergo est nata.

Respondeo : prima falsa est, haec scilicet : Quidquid est in Virgine incarnatum, est natum.

Contra : primo libro, distinctione XVIII, cap. Donum vero dicitur, ibi : Sicut natum esse est Filio a Patre esse etc. ; ergo cum essentia non est ab aliquo, non est nata. Athanasius, De confirmatione fidei : Maledictus est qui divinitatem Dei passam esse confitetur.