Distinctio XXXIII — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII (AE)

 

1. Post praedicta de quatuor principalibus etc.

a. Augustinus, De moribus Ecclesiae : Quod virtus diis catur quadripartita, hoc ex ipsius amoris quodam vario affectu dicitur : ut temperantia est amor integer et incorruptus in Deo ; fortitudo est amor omnia facile tolerans propter id quod amatur ; iustitia est amor soli amato serviens ; prudentia est amor ea quibus adiuvatur ab iis quibus impeditur sagaciter eligens. Et ita videtur quod non diversificantur virtutes penes species, sed penes materias solum.

b. Augustinus, De quantitate animae : Virtus est aequalitas quaedam animae. Unde virtus comparatur ad centrum, et ita, sicut centrum unum in substantia, et una erit virtus in substantia.

c. Item, sicut una est forma et perfectio exterioris hominis, sic una erit forma et perfectio interioris hominis ; sed virtus est perfectio interioris ; ergo una erit virtus.

d. Ad praedicta dicendum quod virtus dicit comparationem ad actus et ad fines et ad materias ; ideo diversificantur penes diversitatem actuum et finium et materiarum. Unde, cum quatuor sint amata secundum speciem differentia, ideo quatuor erunt virtutes.

e. Ad aliud dicendum quod, licet aequalitas sit virtus, tamen quoad actum hunc vel illum diversificatur virtus.

Ad aliud dicendum quod gratia respicit substantiam animae, sed virtus respicit potentias animae ; unde, cum una sit substantia, et una erit gratia ; et cum multae sint potentiae, et multae erunt virtutes.

f. Ad aliud dicendum quod secundum quid est similitudo inter centrum et virtutem, scilicet quoad hoc, quod sicut non omnis est invenire centrum, sed scientis, sic non omnis est invenire mediam, sed secundum rectam rationem operantis.

g. Dicendum ad aliud quod una est perfectio interioris hominis sicut exterioris, sed haec est gratia sive beatitudo in via ; sed virtus non est perfectio animae, sed potentiae animae est perfectio.

 

2. a. Dicit Augustinus quod omnis ordinatio perversa, aut consistit in frui utendis, aut in uti fruendis ; ergo recta ordinatio, aut erit uti utendis, aut frui fruendis. Sed penes frui sumuntur virtutes theologicae ; unde Augustinus, De moribus Ecclesiae : Oportet cognoscere Deum, ut per fidem scilicet ; diligere, ut per caritatem scilicet ; habere vel tenere, per spem. Unde Bernardus : Est tenere summam aeternitatem, diligere summam bonitatem, cognoscere summam veritatem. Augustinus tamen aliter dividit, dicens quod est cognoscere speciem, et diligere bonitatem, in patria tenere beatitudinem et in via exspectare eam.

Nota etiam quod penes uti utendis sumuntur quatuor virtutes cardinales, et hoc respectu creaturae. Quaecumque enim pertinent ad nos, aut pertinent ad animam, aut ad corpus. Sed ad animam duobus modis ; similiter ad corpus : quare quatuor erunt in universo. Si enim quoad animam, tunc quoad nos vel quoad proximum : primo modo prudentia, secundo modo iustitia. Si quoad corpus, tunc aut quoad id quod intra est, aut quoad id quod extra est : primo modo temperantia, secundo modo fortitudo.

b. Vel aliter dividi possunt sic. Virtus humana aut consistit circa operationes, aut circa passiones. Si primum, tunc circa operationes quae sunt ad nos, et sic prudentia ; vel quae sunt ad proximum, et sic iustitia. Si autem circa passiones, aut ergo ut a nobis, aut ut ab alus : primo modo temperantia, secundo modo fortitudo. Et sic patet qualiter in operatione penes terminum dividuntur, et in passione penes principium.

c. Augustinus, De anima et spiritu, ponit differentiam inter has virtutes dicens : Prudentia est in eligendis, temperantia in utendis, fortitudo in tolerandis, iustitia in distribuendis. Et haec divisio sumitur penes actum respectu proximi, vel penes actum respectu nostri. Sed sic tripliciter : vel enim quoad actum interiorem, ut prudentia in eligendis ; vel quoad actum exteriorem, et hoc vel in bonis utendis, ut temperantia ; vel in malis tolerandis, ut fortitudo.

d. Secundum Augustinum autem anima habet virtutes quibus contra vitia armatur. Quid autem debeat facere, scit per prudentiam ; et contra prospera, per temperantiam ; et contra adversa, per fortitudinem ; et per iustitiam scit quid unicuique debeat reddere. Et haec divisio accipitur secundum hanc rationem : cum virtus sit perfectio animae respectu rationalis creaturae, hoc aut erit in ordine ad proximum vel praeter hoc ; et tunc erit rationalis potentiae motivae, vel concupiscibilis motivae, vel irascibilis motivae. Secundum autem rationalem erit prudentia, secundum concupiscibilem temperantia, secundum irascibilem fortitudo.

e. Aliter adhuc distinguuntur secundum Augustinum : Prudentia est scire quid possit ; fortitudo, quod possit, facere ; temperantia, non praesumere quod non possit ; iustitia, non velle plus quam possit. Et haec divisio sumitur penes ista quae exiguntur ad virtutem, scilicet scire, ut prudentia ; et velle, ut iustitia ; facere, ut fortitudo ; et modus faciendi, ut temperantia.

f. Ponitur adhuc quarta divisio secundum Augustinum sic : Prudentiae est nihil poenitendum appetere ; temperantiae nihil nisi turpia timere, et quidquid agimus ad rationis normam dirigere ; fortitudinis est terrenas cupiditates reprimere et penitus eas oblivisci ; iustitiae est omnem animi motum ad solum Deum dirigere. Et haec divisio sumitur penes appetitum intra, et opus extra, et ordinem ad finem, et impedimentum ne stet citra finem. Unde prudentiae est regere principium, ut appetitum ; et temperantiae regere medium quod est opus ; et fortitudinis impedimenta removere ; iustitiae ad finem ordinare.

 

3. a. De ordine cardinalium virtutum, quae prior et quae posterior debet esse, dubium est.

Prudentia est ordinatrix affectuum et morum doctrix. Tolle hanc, et virtus vitium erit.

b. Bernardus, Ad Eugenium papam : Omnium intima vis est, una virtutum medulla, in qua sic uniuntur ut una perinde omnes videantur, praesertim quod non illud communicando participant, sed totum a singulis et integrum possidetur : modum in omnibus tenere, quod est temperantiae.

c. Super illud : Qui manducaverunt, 15 Matth., 38, Glossa : Prima est cognitio rerum vitandarum et appetendarum ; secunda est refrenatio cupiditatis ab iis quae temporaliter delectant ; tertia, firmitas contra molestias saeculi ; quarta, quae per omnes diffunditur, scilicet dilectio Dei et proximi. Et ita iustitia est idem quod caritas quae per omnia diffunditur ; et sic iustitia principalis erit inter omnes.

d. 15 Ioan., 3 : Maiorem caritatem nemo habet etc. Hic tanguntur duo, quae ad duas pertinent virtutes : scilicet ad caritatem, ut ponere animam ; et ad fortitudinem, hoc sustinere. Unde Aristoteles : Fortitudo consistit circa difficillimum, quod est mori. Et ita, sicut caritas inter theologicas prius, sic fortitudo inter humanas principalis.

e. Dicendum quod unaquaeque diversis rationibus principalis potest dici, scilicet secundum aliud et aliud. Unde respiciendo finem, principalitas attenditur penes iustitiam ; et respiciendo principium, penes prudentiam ; respiciendo actum, penes fortitudinem ; respiciendo formam, penes temperantiam. Quod potest sic ostendi : iustitia enim est in Deum et in proximum ; prudentia autem est secundum vim rationabilem, quae est prima vis inter motivas ; actus autem principalis est velle sustinere mortem, cum sustinentia, quae est fortitudinis ; et modum in omnibus tenere est forma, et sic temperantia est principalis.

 

4. a. Quare istae quatuor dicuntur cardinales, cum aliae virtutes habeant suos actus proprios, distinctos ab actibus harum, nec actus harum priores sunt actibus aliarum ?

Item, cum superbia sit primum vitium, et humilitas prima virtutum erit.

b. Dicendum sicut dicit Bernardus faciens magnum tractatum de istis Ad Eugenium papam : Ad esse virtutis exiguntur quatuor, scilicet scire, velle et perseverare in difficilibus, cum eo quod est tenere medium inter superfluum et diminutum. Sed « scire» primo a prudentia, et « velle» a iustitia, et « perseverare » a fortitudine, et « tenere medium inter superfluum et diminutum » a temperantia. Unde, cum in istis tangatur abqua conditio universahs quae exigitur ad omnem virtutem, et hoc non accidit in abqua alia virtute, merito istae cardinales dicuntur, id est principales.

Vel dicatur aliter, quod actus harum virtutum sunt principales quoniam sunt virium trium primo motivarum. Actus enim rationalis est discernere inter bonum quod ducit ad finem et malum quod abducit a fine ; vel inter duo bona, quod illorum magis ducit ad finem ; vel inter duo mala discernendo quod magis abducit a fine. Similiter principalis actus concupiscibilis potentiae respectu eorum quae sunt ad finem, est velle bonum commutabile esse sub summo bono, quod pertinet ad temperantiam. Similiter principalis actus irascibilis potentiae respectu eorum quae sunt ad finem, est aggredi arduum, in quo est terribile ad sustinendum et difficile ad aggrediendum ; et hoc pertinet ad fortitudinem. Sed actus iustitiae est haec omnia ordinare ad finem per proximum, et iste est actus omnium virium et is non imius. Unde ob hoc dicuntur cardinales sive principales, quoniam sunt primi actus virium operantium in iis quae sunt ad finem, scilicet Deum.

c. Ad aliud argumentum dicendum quod superbia uno modo dicitur amor propriae excellentiae, et ille amor est in vi irascibili, et sic ei opponitur humilitas. Et isto modo non est initium omnis peccati; unde nec humilitas principalis virtus erit. Alio autem modo dicitur quod superbia est amor proprii boni, et sic est initium omnis peccati ; vel prout dicitur contemptus praecepti, et sic similiter est initium omnis peccati.

 

5. Quaeratur utrum istae virtutes divinae dici debent vel morales.

Dicendum quod morales dici debent, quoniam istae virtutes habent suos actus transeuntes in iis quae sunt ad finem et non immediate in finem. Sed actus virtutum theologicarum transeunt immediate in finem, Deum ; ideo non morales dicuntur. Earum enim actus transeunt in iis quibus fruendum est, et actus quatuor cardinalium transeunt in iis quibus utendum est.

 

6. Quaeratur in qua vi sit unaquaeque harum virtutum, utrum scilicet omnes in una vi, an singulae in singulis viribus.

Dicendum sicut dicit Augustinus in Glossa super 2 Gen., 10 : Euphrates interpretatur frugifer, nec contra quos vadit dicitur, quoniam iustitia ad omnes partes animae pertinet, quia ordo et aequitas animae est, qua sibi copulantur prudentia, temperantia, fortitudo. Iustum enim est ut prudens sit anima ad contemplandam veritatem ; temperans, concupiscentiam refrenando ; fortis, adversa tolerando.

 

7. Post virtutes theologicas, agit Magister de virtutibus cardinalibus, earum definitiones ponendo.

a. Sed videtur quod non bene definitur abqua virtutum illarum, quoniam ipsa definita manent in patria, et definitiones hic positae non ; quare non erunt eorum definitiones.

b. De misericordia dubium est utrum sit virtus per se, an reducibilis ad iustitiam vel aliquam abarum virtutum. Quod autem reducatur ad iustitiam, patet, cum misericordiae sit subvenire miseris.

Sed cum misericordia et veritas, id est iustitia, obviaverunt sibi , videtur quod unum non sit reducibile ad alterum.

c. Diligentia est generalis habitus in omni virtute et ipsa consistit in praecavendis insidiis ; ergo non recte definitur prudentia per illud generale.

Secundum Tullium patet quod prudentia metitur omnia tempora ; sed praecavere non metitur nisi futura tempora ; quare non bene definitur prudentia. Dicit enim Tullius quod prudentia dividitur in memoriam praeteritorum, et intelhgentiam praesentium, et providentiam futurorum.

Adhuc, dicitur prudentia bonarum malarumque rerum ad invicem discretio ; et ita non bene hic deio finitur.

d. Fortitudo consistit in aggressione provida terribilium et in moderata perpessione eorumdem ; et ita videtur quod definitio hic assignata nulla sit.

e. Adhuc, Aristoteles : Omnis virtus est circa deis lectationes et tristitias optimorum operativa ; et ita omnis virtus consistit in coercendis delectationibus pravis. Et ita videtur quod definitio haec non erit ipsius temperantiae.

Utrum temperantia consistit in coercendis pravis delectationibus circa alios sensus sicut circa tactum et gustum.

f. Ad primum dicendum quod virtutes istae definiuntur solum secundum earum esse in via, et non in patria. Unde istae definitiones assignantur secundum operationes earum quibus meremur.

g. Ad aliud dicendum quod misericordia, sicut dicit Ioannes Damascenus, est afflictio de alienis malis, ex qua afflictione sequitur subvenire miseris. Sed dicunt quidam quod subvenire miseris de superfluo est opus iustitiae ; unde Gregorius : Cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur ; unde iustitiae potius debita solvimus quam opera misericordiae impleamus. Alii dicunt quod, qui subvenit pauperi quia pauperi, opus iustitiae facit ; qui vero ex compassione fraterna, opus misericordiae facit.

h. Ad aliud dicendum quod iustitia, secundum Tullium, dividitur sic secundum opera iustitiae. Unde sic ponit sex partes iustitiae : unum enim opus pertinet ad religionem, alterum ad pietatem, tertium ad observantiam, quartum ad gratiam, quintum ad veritatem, sextum ad vindicationem. Cum ergo pietas, quae est una illarum, sit ipsius misericordiae, videtur quod misericordia reducibilis sit ad iustitiam.

Anselmus, in Monologion : Deus est misericors in poenis, quoniam punit citra condignum ; et misericors in praemiis, quoniam remunerat ultra condignum. Iustus est etiam quoniam facit quod condecet suae bonitati, in praemiis scilicet ; et in poenis iustus est, eo quod reddit delinquenti quod debetur ei.

i. Nota quod hoc nomen iustitia accipitur pluribus modis. Et generalissimus modus est quando dicitur iustitia in iustificato, ut cum de impio fit pius ; et sic comprehendit omnes virtutes. Specialius dicitur iustitia cum consistit in dilectione Dei et proximi. Adhuc magis specialiter, prout est una cardinalium virtutum, et sic est reddere unicuique quod suum est ; et sic comprehendit fidem, spem et caritatem sub se.

 Adhuc specialius dicitur, scilicet reddere proximo quod suum est ; et sic comprehendit caritatem sub se penes dilectionem proximi. Sed diligi potest proximus ratione imaginis Dei in ipso, et sic est opus caritatis ; vel ratione communis boni in nobis et in illo, et sic est opus iustitiae. Adhuc coarctatur iuio stitia prout est in poenis et in praemiis ; et sic reddimus unicuique quod ei debetur, ut male merenti poenam, et bene merenti praemium. Adhuc coarctatur iustitia prout est in afflictione poenarum ; et sic dicit Bernardus : Omne nomen dictum de Deo, aut est misericordiae, aut iustitiae. Et sic patet is qualiter iustitia uno modo disparata est a misericordia, et qualiter aho modo misericordia reducibilis est ad iustitiam ; quoniam prout iustitia est una cardinalium virtutum, sic misericordia reducitur ad iustitiam. Unde sic compassio debetur indigenti.

k. Nota quod definitio iustitiae hic posita distinguit inter actum iustitiae in patria et in via, et inter actum ipsius et actum aliarum virtutum in via. Gregorius, in I libro Moralium : Neque enim unaquaeque vere virtus est, si mixta aliis virtutibus non est. In eodem : Quanto virtus virtuti, iungitur, tanto incensum boni operis sincerius exhibetur.

l. Ad illud quod obicitur de prudentia, dicendum : prout prudentia est auriga virtutum , sic eius actus consistit in praecavendis insidiis ; et sic est sicut oculus aliarum virtutum, et sic vere ei convenit ut sit inspectrix medii. Et illud est opus diligentiae communiter, licet per appropriationem sit ipsius prudentiae.

Ad aliud dicendum quod, licet prudentia metiatur omnia tempora, tamen secundum illum modum distinguitur a prudentia in via et in patria et ab aliis virtutibus condividentibus exsistentibus in via.

m. Ad illud quod quaeritur de fortitudine, dicendum quod duo sunt actus fortitudinis, et in definitione illius non determinatur nisi imus illorum ; et ille distinguit inter fortitudinem in via et in patria et ab aliis virtutibus in via.

n. Ad aliud quod obicitur de temperantia, dicendum quod temperantia consistit in coercendis pravis delectationibus secundum sensus exteriores, et hoc aeque secundum alios a tactu et gustu. Unde Gregorius : Cum supra modum in melodiis delectamur, sobriam vitam amittimus. Alibi : Cum blanda vox quaeritur, sobria vita dissentitur. Augustinus, in libro Confessionum : Cum cantus magis me delectat quam res quae canitur, graviter me peccasse confiteor.

 

8. a. Quaeratur utrum istae virtutes remanent in patria vel usus earum solum. Augustinus : Patientia pauperum non peribit in finem, quoniam fructus patientiae permanebit ; et ita praemium durabit, ipsa autem virtus non.

In patria nullae erunt tribulationes ; quare, cum pati sit actus patientiae et nulla erit ibi virtus otiosa, relinquitur quod ibi non sit patientia, quoniam ibi non est pati.

b. Quaeratur utrum omnes virtutes reductivae ad iustitiam vel ad alias virtutes cardinales, ratione illarum remanent in patria, vel in se ipsis remanebunt in patria. Quod non in se ipsis, videtur, quoniam ibi non possunt habere proprios actus.

c. Dicendum quod virtutes dicuntur remanere in patria ratione actuum qui determinantur in ipsis habitibus in se, et sic unaquaeque virtus remanet in patria. Quaedam autem remanent ratione actuum ipsius patriae et non viae ; quaedam autem ratione actuum qui communes sunt ipsius patriae et viae, Secundo modo est unus usus virtutis in via, et alius in patria ; tertio modo est idem usus in via et in patria. Augustinus, VI Musicae ; Contemplatio, sanctificatio, impassibilitas, ordinatio, aut sunt illae quatuor virtutes perfectae atque consummatae, aut, ne de nominibus cum res conveniunt frustra labo remus, pro his virtutibus quibus constituta in laboribus utie v tur anima, tales quaedam potentiae in aeterna vita sperandae sunt. Est autem iustitia ordinatio qua nulli servit nisi uni Deo, et nulli coaequari nisi purissimis animis, nulli dominari appetit nisi bestiali naturae aut corporeae. Contemplatio est qua summam veritatem cognoscit et in ea delectatur.

 

 

DISTINCTIO XXXIII (L)

 

9. Post praedicta. Agit de quatuor cardinalibus virtutibus, primo docens usus earum in via, deinde usus in patria, ut intelligatur eas secundum usum patriae fuisse in Christo.

Ad evidentiam autem eorum quae hic determinantur, videndum est primo quid sit unaquaeque virtus ; secundo an una vel plures ; si plures, tertio quot sunt in numero ; quarto an sunt theologicae vel morales, et [an] per additionem gratiae fiant gratuitae ; quinto in qua vi sit unaquaeque ; sexto de ordine : quae principalis sit et quae non ; septimo utrum permaneant in patria ut sunt in via, ut sunt habitus ; octavo, si permaneant in patria, an secundum eosdem actus quibus in via, an secundum alios ; nono de comparatione istarum ad sua opposita, scilicet peccata et poenas peccatorum.

 

I. Definiuntur autem hic primo sic : Iustitia est in subveniendo miseris, prudentia in praecavendis insidiis, fortitudo in perferendis molestiis, temperantia in coercendis delectationibus pravis.

a. Sed hae definitiones non conveniunt Christo, cum tamen virtutes ei conveniant ; ergo non sunt essentiales.

Praeterea, istae virtutes erunt in patria, sed isti actus non ; male ergo definiuntur per hos.

Item, subvenire miseris est proprius actus misericordiae, quae est virtus separata a iustitia, ut dicitur in Psalmo : Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; ergo male assignatur iustitiae.

b. Item, praecavere insidias est commune cuilibet virtuti ; ergo non est proprium prudentiae.

Item, Tullius, in fine primae Rhetoricae, dicit quod prudentia metitur omnia tempora ; unde dividit per memoriam quae est praeteritorum, et intelligentiam quae est praesentium, et providentiam quae est futurorum. Pro quibus tribus ponit bene cautionem, circumspectionem et docilitatem. Sed hic ponitur solum in definitione prudentiae cautio, quae respicit futurum ; ergo inconvenienter.

Item, Tullius aliter definit, scilicet : Prudentia est rerum bonarum et malarum utrarumque scientia ; hic autem non ponitur nisi alterum solum, scilicet cautio mali.

c. Item, fortitudo est in aggressione provida terribilium et in moderata perpessione eorumdem ; hic autem non ponitur nisi alterum istorum ; ergo male.

Item, cum apparentis fortitudinis multos actus tangat Aristoteles in III Ethicae quare mentio non fit hic nisi de imo ?

d. Item, omnis virtus circa delectationes et tristitias optimorum operativa ; sic in coercendis pravis delectationibus erit virtus generalis.

Item, si temperantia non sit circa omnes delectationes, quaeritur an sit tantum circa tactum et gustum ; et si hoc, quare tunc non habemus virtutes circa delectationes aliorum sensuum.

e. Respondeo ad primum : non intendit hic virtutes definire, sed distinguere solum ad invicem ; distinctio autem fieri potest per particulare. Et ideo nulla istarum assignationum essentialis est, ita quod remaneat in via et patria ; consequitur tamen substantiam earum ut sunt in via.

f. Ad aliud dicendum ut dicit Damascenus : Misericordia est afflictio in alienis malis. Unde sic distinguitur a iustitia. Subveniri potest miseris dupliciter : vel de superfluo, quod est iustitiae, secundum quod superfluum est quod caret ratione iustae necessitatis. Superflua enim pauperum sunt ; iustitiae autem est reddere unicuique quod suum est. Vel possumus eis subvenire nobis subtrahendo quod necessarium est, et hoc est misericordiae, cuius est compati miseriis. Unde G.regorius : Cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur ; iustitiae potius debita solvimus quam opera mise ricordiae impleamus.

Alii autem sic distinguunt : si ei subveniatur quia pauper, opus est iustitiae, quia pauperibus debetur ; si ex compassione fraterna, eo quod nobiscum communem habent naturam, opus est misericordiae, cuius est affligi in alienis malis.

g. De iustitia autem, an sit virtus generalis, dubitatio esse potest. Tullius enim dividit iustitiam quoad opera iuris naturalis et positivi, secundum quod definit virtutem animi habitum naturae modo et rationi consentaneum. Sic igitur virtus generalis esse videtur.

Ut autem pertinet ad ius naturale ulterius dividendum est : [in] religionem, pietatem, observantiam, gratiam, vindicationem, veritatem. Sed pietas idem est quod misericordia : naturalis, non illa quae appellatur theosebia ; ergo est pars iustitiae.

Contra : Misericordia et veritas obviaverunt etc., Glossa ponit ibi veritatem separatam. Et Anselmus dicit : Deus misericors est in eo quod subvenit indigenti et liberaliter tribuit ; iustus autem est in poenis puniendo. Iustus autem est, quia facit quod suae condecet bonitati, vel misericors est in bonis et poenis et iustus dicitur in utroque.

Respondeo : iustitia multipliciter accipitur : generalissime, et generaliter, et minus generaliter, et specialiter, et specialissime. Generalissimus modus est, secundum quod iustitia dicitur esse in iustificato quando de impio fit pius ; sic comprehendit omnes virtutes. Alio modo sumitur 15 Matth., 38, de quatuor millibus hominum, secundum quod est ordinata in dilectionem Dei et proximi ; sic habet actum determinatum. Item, accipitur minus generaliter, ut est ordinata ad reddere unicuique quod suum est, scilicet proximo et Deo ; et sic comprehendit tres theologicas virtutes. Sumitur etiam specialiter, ut est ordinata ad reddere proximo quod suum est ; et sic comprehendit actum caritatis quoad proximum. Sed differenter : nam ut proximus consideratur ut Dei imago, pertinet ad caritatem ; ut autem consideratur ut communicans eamdem naturam nobiscum, sic est iustitiae. Item, adhuc plus coarctatur iustitia ut sumitur in poenis et praemiis secundum modum praedictum : reddere unicuique quod suum est, vel puniendo, vel remunerando. Maxime autem coarctatur ut sumitur in inflictione poenarum tantum. Unde Bernardus : Nullum nomen est, quod non resonet pietatem vel iustitiam. Unde si ad eamdem materiam reflectamus misericordiam et iustitiam, distinguendum ut prius ; si ad diversam, differunt modo praedicto.

h. Ad illud quod obiectum est supra de prudentia, respondeo quod solum intendit assignare notitiam qua distinguitur ab eius actu in patria ; et ideo non ponit actum immediatum et integrum.

Ad aliud dicendum ut dicit Bernardus : Discretio non tam virtus est quam moderatrix et auriga virtutum. Et sic quodam modo potest dici virtus generalis, secundum quod in Ethicis definitur virtus inspectrix medii. Eligentia autem est medii communiter, prudentia autem secundum prius et posterius per proprias rationes discernendo quod ibi bonum, quod malum. Eligentia autem est voluntas consiliata, ut ibi dicitur. Bene ergo concedo quod non sumit hic ut metitur omnia tempora, quia sufficit particularem assignare distinctionem.

i. Quod obicitur de fortitudine, dicendum : duo sunt actus eius, ut dictum est, sed sufficit hic assignare unum.

k. Ad aliud dicendum : temperantia, ut hic sumitur, est in coercendo pravas delectationes secundum omnes sensus exteriores ; unde differt a continentia, quae interius reprimit. Unde Gregorius : Cum supra modum in melodiis delectamur, sobrietatem amittimus, quae est etiam secundum gestum exteriorem et habitum. Augustinus, libro De confessionibus : Cum cantus quam id quod canitur amplius me movet, poenaliter me peccasse confiteor.

Quod obicitur, quod sit virtus generalis, respondeo quod non est verum ; immo quaedam pravae delectationes in intellectu reprimuntur per fidem, quaedam per caritatem ; et sic per unamquamque in sua propria vi.

 

II. a. Item, videtur quod non sit nisi una virtus. Augustinus, libro De moribus Ecclesiae : Quod virtus quadripartita dicitur, ex ipsius amoris quodam vario affectu dicitur, ut temperantia est amor integer et incorruptus in Deo ; fortitudo amor omnia facile tolerans propter id quod amatur ; iustitia amor soli amato serviens ; prudentia est amor ea quibus adiuvatur ab iis quibus impeditur sagaciter seligens. Ergo, cum amor Dei et proximi non diversificat species virtutum, cum idem amor in omnibus, et eadem virtus.

b. Item, Augustinus, libro De quantitate animae : Virtus est quaedam aequalitas animae. Sicut centrum est unum in substantia, licet principium plurimarum linearum, sic medium virtutis ; ergo virtus erit una, licet ad diversos actus comparetur.

c. Item, virtus est idem quod gratia, et est gratia una in anima ; ergo virtus.

Item, sicut una est forma exterioris hominis, scilicet anima, ita et una debet esse interioris, et haec est virtus ; ergo una.

d. Respondeo : non est una virtus, nam virtus dicit comparationem ad actus et materias et fines diversos ; et ideo secundum multiplicationem horum, multiplicatur virtus.

Quod obicitur de amore, respondeo : caritas est amor summi boni secundum se, sed aliae virtutes habent amorem actus proprii supra propriam materiam et finem propinquum ; et ideo, cum amatum sit aliud, et alius amor.

e. Ad aliud dicendum : gratia nominat ut est in substantia animae, virtus autem ut in potentiis, quae respiciunt ad actus, materias et fines [diversos] ; et ideo plures virtutes, licet gratia una. Patet etiam solutio eius quod obicitur de centro, nam non est omnimoda similitudo.

 

III. a. Habito quod plures sint virtutes, numerus sic patet. Augustinus, libro 83 Quaestionum : Omnis humana perversitas est uti fruen dis et frui utendis ; ergo rectitudo humanae rationis consistit in utendo utendis et fruendo fruendis. Sed frui est amore inhaerere Deo propter se ; inhaerere autem contingit summo bono tripliciter, secundum quod dicit Augustinus in principio De moribus Ecclesiae, quod tria oportet nos habere ad Deum : cognoscere, diligere, tenere. Quae Bernardus adaptat : Tenere scilicet aeternitatem, diligere summam bonitatem, cognoscere summam veritatem. Hoc igitur erit fide, spe, caritate.

Uti autem creatura contingit vel quoad corpus, vel quoad animam. Si quoad animam, aut quoad nos, et sic prudentia ; aut quoad proximum, et sic iustitia. Si quoad corpus, adhuc duobus modis : vel ad ea quae sunt interius, et sic temperantia ; vel exterius, et sic fortitudo.

b. Vel aliter. Uti contingit duobus modis. Aut per operationes, et hoc dupliciter : vel quoad nos, et sic prudentia ; vel quoad proximum, et sic iustitia. Aut per passiones : cum enim omnis potentia vel sit activa vel passiva, et virtus est perfectio potentiae : ergo activae vel passivae. Activa autem est ad operationes, quae distinguuntur secundum terminos, ut dictum est. Passio autem, cum sit illata, distinguitur secundum principium : et hoc vel intrinsecum, et sic temperantia ; vel extrinsecum, et sic fortitudo.

c. Per alias proprietates distinguit Augustinus, libro De anima : Prudentia est in eligendis, temperantia in utendis, fortitudo in tolerandis, iustitia in distribuendis. Haec divisio est penes actum ebgendorum exteriorem, et hoc dupliciter : vel respectu proximi, et sic iustitia ; vel quoad nos in malis tolerandis, sic fortitudo. Vel secundum actum interiorem : vel respectu nostri, et sic prudentia ; vel respectu creaturarum, sic temperantia in bene utendo illis.

d. Item, Augustinus, eodem : Habet anima virtutes quibus contra vitia armatur : per prudentiam scit quid debeat facere ; temperantiam habet contra prospera, fortitudinem contra adversa, iustitiam qua scit quid cuique debeat reddere. Ratio huius divisionis est : virtus est perfectio animae. Hoc autem vel in iis quae ad Deum pertinent, et haec manet indivisibilis ; vel ad creaturam rationalem, et hoc dupbciter : vel in ordine ad proximum, et sic iustitia ; vel comparatione ad potentias suas, ut temperantia sit in concupiscibili contra prospera, fortitudo in irascibili contra adversa, prudentia in rationali contra errorem.

e. Item, Augustinusin eodem : Prudentia est scire quid possit, fortitudo facere quod possit, temperantia non praesumere quod non possit, iustitia non plus velle quam possit. In virtute namque tria sunt : scire, velle, facere et ulterius modus, ut temperantiae modus adscribatur et alia aliis etc.

f. Item, Augustinus in eodem : Prudentiae est nil poenitendum appetere ; temperantiae nil nisi turpia timere et quidquid agimus ad rationis normam dirigere ; fortitudinis est non tantum terrenas cupiditates reprimere, sed penitus oblivisci ; iustitiae est omnem animi motum ad solum Deum dirigere. Ratio huius : quatuor sunt in motu virtutis : principium et ultimum, et opus medium, et ordo operis ad finem. Principium est appetitus, consequitur opus, deinde ordinatio ad finem et removere impedimenta contraria fini. Prudentia est respectu finis, temperantia est respectu medii, fortitudo impedimenta removet, iustitia ordinat in finem.

 

IV. a. Postea quaeritur quae virtus principabor sit. Et videtur quod prudentia. Bernardus : Prudentia est ordinatrix affectuum, morum doctrix. Tolle hanc, et virtus vitium erit ipsaque affectio naturalis in perturbationem convertetur magis exterminiumque naturae. Ergo est virtus principalis.

b. Item, videtur quod temperantia sit virtus principalis. Bernardus, Ad Eugenium papam : Quamvis sit una medulla virtutum, qua sic uniuntur ut una perinde omnes videantur, praesertim quia non illud communicando participant, sed totum a singulis et integrius (!) possidetur, modum scilicet in omnibus tenere, et est temperantiae.

c. Item, videtur quod iustitia. 15 Matth., 37-38 : Saturati sunt quatuor millia hominum, Glossa : Prudentia (!) est cognitio rerum vitandarum et appetendarum ; secunda, refrenatio cupiditatum ab iis quae temporaliter delectant ; tertia, firmitas contra molestias saeculi ; quarta, quae per omnes diffunditur dilectio Dei et proximi. Ergo iustitia per omnes diffunditur ; ergo est principalis.

d. Item, videtur quod fortitudo sit principalis. 15 Ioan., 13 : Maiorem caritatem nemo etc. Duo hic dicuntur ad duas virtutes pertinentia, scilicet ponere animam ex dilectione caritatis, et sustinentia mortis, quod est fortitudinis. Unde Aristoteles, in Ethicis : Fortitudo est circa difficilia ; difficillimum autem est mors. Ergo, sicut caritas est principa lis inter theologicas, ita fortitudo inter cardinales.

e. Respondeo : ista principalitas secundum diversa attenditur. Respiciendo ad finem, principalitas est secundum iustitiam, quia Glossa praedicta ponit iustitiam in diligendo Deum et proximum, quod est finis. Respiciendo ad principium, prudentia est principalis, quae est in ratione, quae est regula et moderatrix. Respiciendo ad actum, principalis est fortitudo, quae consistit in voluntate sustinendi cum sustinentia. Quoad formam, temperantia, quae modum considerat in omnibus. Et sic secundum quatuor causas quatuor sunt principalitates.

 

V. a. Item, videtur quod aliae virtutes debeant dici potius cardinales quam istae. Sicut enim istae quatuor habent actus suos determinatos et communes, ita et aliae ; nam opus obedientiae est velle facere quod praecipitur, quod se extendit ad multos actus specialium virtutum.

Item, sicut superbia est vitium principale, ita et virtus sibi opposita, scilicet humilitas, erit virtus principalis.

Item, 1 Iob, 2, Gregorius dona appellat virtutes ; ergo habent principalitatem, praecipue donum timoris, pietatis et scientiae.

b. Respondeo : ut dicit Bernardus, ad esse virtutis tria exiguntur : scire scilicet in operabilibus, et velle, et perseverare in difficilibus, et habere medium inter superfluum et diminutum quae in moribus. Philosophus in I libro Ethicorum. Prudentia ordinat rationem ad sciendum operabilia ; iustitia ordinat voluntatem in finem ; fortitudo perseverat in difficilibus ; temperantia quasi inspectrix medii ponit modum in omnibus. Et haec est ratio quare solum quatuor. Unde, cum ista quatuor exigantur ad quamlibet specialem virtutem, recte principales dicuntur. Humilitas autem et obedientia non dicunt conditionem generalem in omnibus.

Vel aliter : dicuntur principales quia primo et principaliter consistunt penes morales actus virium motivarum. Est autem uniuscuiusque istarum : unius ordinantis in finem, alius ordinantis immediate ad ea quae sunt ad finem ; et ad istos sunt hae virtutes. Rationis est discernere inter bonum quod est ductivum ad finem et malum quod abducit : quod est actus prudentiae. Temperantiae vero est moderare velle bonum temporale quoad concupiscibilem, id est citra summum bonum. Actus irascibilis ductivus in id quod est ad Deum, est aggredi arduum, id est ubi est difficile et terribile : terribile in patiendo, difficile in agendo : quae duo pertinent ad fortitudinem. Iustitiae actus est haec omnia ad finem ordinare per proximum. Hoc autem non est actus unius sed omnium virium. Theologicae ergo immediate sunt ad finem ; istae autem immediate ad ea quae sunt ad finem.

c. Quod opponitur de superbia, dicendum quod superbia duobus modis accipitur : uno modo in quantum est amor sui, et sic est initium omnis peccati ; et ut est contemptus praecepti, ita est initium, secundum quod dicit Ambrosius, quod omne quod est malum, est malum quia prohibitum. Et sic humilitas non opponitur superbiae. Alio modo sumitur ut est amor propriae excellentiae, et sic est in irascibili, secundum quod superbia super [exaltat] hominem super se, ut superbiae sit supra se ire. Sic humilitas ei opponitur. Sic non est principalis. Humilitas enim deicit hominem sub se.

Actus autem obedientiae ad iustitiam reducitur. Mansuetudo etiam habet duplicem actum : uno modo secundum quod neminem spernit : sic ad humilitatem reducitur ; aho modo ut se habet bene ad proximum, scilicet quod sit affabilis etc. : sic ad iustitiam. Patientia ad fortitudinem reducitur. Fiducia autem, ut sedulitas perveniendi ad finem : sic ad fortitudinem ; ut autem permanendi in fine, sic dicitur [perseverantia]. Perseverantia ad fortitudinem reducitur. Ieiunium autem duo dicit : abstinere moderate a cibo, usque ad tempus ; moderate est a. temperantia, abstinere usque ad tempus est fortitudinis.

 

VI. Ad illam quaestionem qua quaeritur an sint morales vel theologicae, dicimus quod sunt morales, quia immediate sunt ad mores, non in Deum. Sed theologicae, ut dictum est, immediate sunt in Deum, et actus illarum sunt rationes actuum istorum.

 

VII. a. Sequitur videre in qua vi sint. Unde sic opponitur : cum tres sint potentiae vel vires motivae, solum erunt tres.

Item, unius potentiae una est perfectio ; ergo plures virtutes non erunt ih eadem potentia.

b. Respondeo ut dicitur 2 Gen., 10 : Qui dividitur in quatuor capita, Glossa : Euphrates frugifer dicitur, non contra quos vadit dicitur, quia iustitia ad omnes animae partes pertinet, quia ordo et aequitas animae est, qua sibi copulantur sic prudentia, temperantia et fortitudo. Iustum est enim ut prudens sit anima veritatem contemplando, temperans concupiscentiam refrenando, fortis adversa tolerando. Sed nota : unaquaeque vis animae duplicem habet perfectionem : et in se ipsum, et ut est ad proximum. Tres virtutes tres vires perficiunt ut sunt in se ; iustitia autem ut sunt ad proximum.

c. Quod opponitur, unius potentiae una perfectio, respondeo : est perfectio potentiae ut est ad finem immediate, et sic fides perficit rationem, spes irascibilem, caritas concupiscibilem. Et est perfectio immediate respectu eorum quae sunt ad finem, et hoc dupliciter : vel per se, et sic tres cardinales perficiunt tres vires ut dictum est ; vel ad proximum, et sic iustitia perficit. Sed iustitia duplicem habet ordinem : vel ad habentem, et sic immediate consequitur tres theologicas et praecedit [alias] tres principales, eas ordinans ; vel ut est ad proximum, et sic subsequitur ad alias tres principales.

 

VIII. a. Sequitur secundum quem usum maneant in patria. Et videtur quod omnes. Psalmus : Patientia pauperum non peribit in finem, Augustinus super hoc in quodam libro : Quia fructus.eius durabit in aeternum. Ergo videtur innuere quod substantia non manebit. Item, in patria nulla virtus erit otiosa ; ergo, cum actus patientiae non sit mansurus ibi, nec ipsa erit ibi.

b. Item quaeritur quomodo virtutes permanebunt, an secundum genus solum, ut omnes quae ad fortitudinem reducuntur, rationem ibi habeant fortitudinis ; an maneant secundum genus et speciem. Videtur quod non, quia non possent assignari actus speciales in patria.

c. Respondeo : quaedam virtutes manebunt ratione actuum qui determinantur ipsis habitibus in se, quia ex habitu cuiusque virtutis specialis erit iucunditas in patria et delectatio [secundum] quod illam gloriam merebatur in via. Et sic omnes manebunt, et haec delectatio erit eis pro actu. Et sic exponitur versus ille in Psalmo : Circumdata varietate ; in 16 Ezech., 10 : Vestivi, te discoloribus, ubi Glossa idem dicit.

Quaedam remanebunt ratione actuum patriae, ut hic dicit Augustinus : Ut prudentiae sit Deo nullum bonum praeponere vel aequare ; fortitudinis firmissime ei adhaerere ; temperantiae nullo defectu noxio delectari. Et cum [hoc] quaedam habebunt eumdem usum in via et in patria, sed [non] omnino, ut iustitia tribuens unicuique quod suum est ; sed ibi male facta non iudicabit.

d. Item, non videtur verum dicere Augustinus de prudentia, quod eius actus erit nullum bonum praeponere etc., et ita de aliis. Praeterea, negatio non est actus ; ergo male ponitur hic pro actu. Item, fortitudinis non est Deo adhaerere, immo hoc est per caritatem.

Respondeo per Augustinum, VI Musicae : Contemplatio, sanctificatio, impassibilitas, ordinatio, aut sunt illae quatuor virtutes perfectae atque consummatae, aut ne de rationibus (!) cum res conveniant frustra laboremus, pro his virtutibus quibus constituta in laboribus utitur anima, tales quaedam potentiae in aeterna vita sperandae sunt. Est autem iustitia ordinatio qua nulli servit nisi uni Deo, et nulli coaequari nisi purissimis animis, nulli dominari appetit nisi naturae bestiali atque corporeae. Contemplatio est qua summam veritatem cognoscit et in ea delectatur.

e. Quod obici posset : humilitatis est subditum esse Deo, ergo non iustitiae in patria, respondeo : humilitas comprehenditur sub generali nomine iustitiae.

Ad aliud dicendum : cum dico « haerere » firmissime, duo dico : haerere, quod est caritatis ; firmissime, quod est fortitudinis. Erit autem ibi actus fortitudinis elevatio animi ad summam iucunditatem cum modo.

Ad [aliud] dicendum : duplex est « praeponere » : vel in iudicio, cuius oppositum est prudentiae ; vel non praeponere in affectu, quod est eligentiae, quae est voluntas consiliata.

 

IX. Ad ultimam quaestionem, quae est de oppositis virtutum, ita dicimus. Dicit Beda : Ex peccato Adae quatuor sunt nobis inflicta : infirmitas, malitia, concupiscentia, ignorantia. Contra malitiam, est iustitia ; contra infirmitatem fortitudo ; contra concupiscentiam temperantia ; contra ignorantiam prudentia.

 

 

ADDITIO CODICIS E

 

10. Nota. 20 Matth., 1, de vinea, Chrysostomus : Iustitia est sicut vinea ; castitas, patientia et aliae virtutes sunt sicut palmites. Super illud : Percussit omne primogenitum in terra Aegypti : Mors primogenitorum est amissio iustitiae ; et sumitur pro innocentia vel pro iustiflcatione a peccato. Anselmus : Iustitia est rectitudo voluntatis. Gregorius : Iustitia est aequitas et ordo, qua sibi copulantur caeterae.

 

11. Super illud : Cui regenti esse subditum. Contra : istud est humilitatis, et haec manebit in patria ; ergo non iustitiae.

Respondeo : humilitas est species iustitiae inferioris erga superiorem.

 

12. Super : Nullum bonum Deo etc. Contra : hoc videtur iustitiae ; iustitiae enim est ordo.

Respondeo : est praeponere in iudicio, et hoc est prudentiae vel imprudentiae ; est in voluntate vel opere, et hoc est iustitiae vel iniustitiae.

 

13. Super illud : Firmissime cohaerere. Sed hoc videtur caritatis, I Cor. 6, 17 : Qui adhaeret Deo

Respondeo : adhaerere Deo caritatis est, sed firmissime adhaerere fortitudinis.

 

Super illud : Nullo delectu noxio. Obicitur de actu temperantiae, quare in negatione consistit, cum oporteat actum in positione esse sicut habitum.

Respondeo : Quidam dicunt quod detestari motum carnis est actus eius ; sed hoc non videtur, quia nullus erit motus appetitivus vel fugitivus ex illa parte. Sed dicendum quod modum sibi determinatum tenere summae iucunditatis est, et in eo gaudere est temperantiae.