Distinctio XXXII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXXII (AE)
1. Cum autem dilectio Dei Utrum aliquis respectus sit in. Creatore qui prius non fuit. Quod videtur, quoniam quaelibet relatio exigit suam correlationem ; ergo, cum una sit relatio in creatura qua diligitur a Creatore, et alia erit in Creatore qua diligit, quae prius non fuit.
Dicendum quod ratione eius ad quod dicitur, relatio potest dici esse in eo in quo prius non fuit ; non tamen sequitur quod aliqua forma quae prius non fuit, quoniam hoc nomen « forma » non dicit « ad aliquid » ; et istud accidit in sedente a dextris alicuius. Dicendum tamen aliter, quod licet dicatur Deum diligere creaturam, nulla tamen relatio est in Deo secundum esse, sed secundum dictionem solum.
2. a. Utrum praedestinatus malus magis diligatur quam praescitus bonus. Ille diligitur magis, cui ex dilectione maius bonum praeparavit ; sed talis est praedestinatus malus ; ergo ipse magis diligitur.
Sed contra : magis diligitur membrum quam non membrum ; sed bonus praescitus est membrum, malus praedestinatus non est membrum ; ergo bonus praescitus magis diligendus. ;
b. Utrum contingit Deum simul diligere et odio habere eumdem. Quod non accidit in creatura diligente aliquem, multo fortius nec in Creatore.
Sed malum praedestinatum quia malum, odit, et quia praedestinatum diligit.
c. Quaeratur utrum de praescito bono in praesenti possit vere dici quod Deus ei praeparavit gratiam in praesenti.
d. Ad primum dicendum quod praedestinatus malus uno modo magis diligitur a Deo, et aho modo non. Quoniam potest esse sensus : ad minus diligitur, vel ad maius diligitur ; constat quod malus praedestinatus ad maius diligatur, et sic magis diligitur ; et bonus praescitus ad minus diligitur, et sic minus diligitur. Vel magis diligitur secundum praescientiam praesentis effectus, et sic praescitus bonus magis diligitur.
e. Ad aliud dicendum quod odio haberi potest aliquid secundum nunc temporis, sed diligi secundum nunc aeternitatis ; et sic unum et idem diligere potest et odio habere vel e converso. Sic autem patet responsio.
f. Ad ultimum dicendum quod praeparatio sonat in stabilitatem ; ideo non proprie dicendum est quod praeparavit gratiam in praesenti, sed potius praevidit, quoniam praevisio sonat cum temporis mutatione.
DISTINCTIO XXXII (L)
3. Cum autem dilectio Dei etc.
a. Quaeritur ergo an caritas intendi possit. Est autem intensio rei aliquantae factae maioris, sicut augmentum est exsistentis magnitudinis additamentum. Si autem intenditur, aut est ex se aut libero arbitrio, aut est ex dono. Ex se non, quia sicut minor caritas non potest in maiorem, ita nec ipsa potest in se maiorem. Nec ex libero arbitrio, quoniam liberum arbitrium non est principium doni alicuius. Et si ex dono, constat quod non ex eodem, ergo ex alio.
Item, meritum commensuratur radici et praemium merito ; ergo augmentum quod est praemium commensurabitur merito caritatis, et sic caritati ; ergo caritas aliquanta non merebitur maius augmentum quam ipsa sit.
Contra : constat quod si non augetur, ergo maior caritas non est eadem cum minori ; ergo duae formae eiusdem speciei sunt in eodem subiecto. Item, minor caritas otiosa erit, quia maior tantum poterit et amplius ; ergo non est alia : ergo eadem ; ergo non augetur.
Respondeo : minor intendi potest, et eadem gratia est praeveniens et subsequens, sed ad alium effectum.
Ad aliud dicendum quod non est tantum a caritate quod augeatur, immo ab ipsa et gratia.
b. Item, quod intendatur, Psalmus Quam dilecta, versus : Ascensiones in corde, Glossa : Id est gradus quibus ascendat, quia semper proficit. Quanto plus amaveris, tanto plus ascenderis. Et XXIX distinctione supra, ubi dicitur : Caritas nutritur, nutrita roboratur, roborata perficitur, perfecta dicit : Cupio dissolvi etc.
17 Luc., 5 : Adauge in nobis fidem, Glossa : Apostoli, qui in alieno et in minimo fuerant fideles, id est in contemptu terrenorum, etiam in suo et in maiori fidem postulant augeri, ut qui ex fide habent exordia virtutis, in eadem proficiant donec ad perfectionem perveniant. Et II ad Cor. 11, 28 : Sollicitudo omnium ecclesiarum, Glossa : Quae ex caritate provenit. Quanto ergo maior est caritas, tanto maiores sunt plagae de alienis peccatis. Sed affectus plagarum intenditur ; ergo caritas.
c. Quidam autem dicunt quod intensio caritatis est secundum minorem commixtionem cum suo contrario. Quod sumunt ab Is. 64, 4 : Omnes iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae.
Contra : caritas adveniens expellit omnem malitiam ; ergo nullam relinquit cui admisceatur.
Nec potest dici quod malitia poenae ei admisceatur, eo quod est impermixtibilis virtuti, licet quandoque eius opus impediat. Praeterea, malum non habet proprium terminum ad cuius ascensum potest aliquid intendi ; ergo secundum ascensum ad summam caritatem Christi intendetur caritas.
4. a. Item, quaeritur an caritas remittitur. Et videtur quod sic. 24 Prov., 16 : Septies in die cadit iustus. Non intelligitur quod cadat a caritate, quia sic non esset iustus ; ergo ab intensione caritatis ; ergo veniale remittit caritatem.
Respondeo quod intelhgitur de casu a fervore caritatis.
b. Item, Thess. I, ultimo, 23 : Ut integer spiritus vester, Glossa : Ut gratia Spiritus Sancti, quae data est nobis in Baptismo, servetur integra et incorrupta, ne nostro vitio vel immunditia corrumpatur vel minuatur vel fugetur. Nam, dum homo agit quae Spiritus odit, recedit ab eo gratia vel minuitur. Et I Cor. 3, 15 : Si eius opus arserit, detrimentum patietur minoris gloriae ; sed hoc non est nisi per veniale ; ergo veniale minuit caritatem.
Contra : veniale diminuit « tantum » ; ergo, cum non sit ex infinitis « tantis », tandem per veniale caritas destruetur.
Respondeo : ista diminutio non est secundum quantitatem, sed quoad radicationem.
c. Contra, dicit Glossa super Psalterium : Caritas aut proficit, aut deficit ; ergo nullo modo minuitur. Item, dicit Isidorus : Hoc veniale peccatum caritati, quod gutta aquae in camino ignis ; sed gutta aquae non minuit nec ardorem nec ignem camini ; ergo nec veniale caritatem.
Item, in formis quae remittuntur, idem est principium remissionis et destructionis dissimiliter se habens, ut patet in albo ; sed. mortale destruit caritatem, et per idem non remittitur.
d. Respondeo : remissio caritatis secundum diversos modos attenditur. Perficitur enim caritas intensionis quantitate, radicatione, confirmatione, fervore. Secundum quantitatem destruitur et non remittitur ; quoad confirmationem remittitur, sed non destruitur ; quoad fervorem et radicationem remittitur , et non destruitur.
5. Alios magis, alios minus diligit. Quaeritur, cum dicitur : Deus diligit creaturam vel creat quam prius non dilexit, an aliquis respectus sit in Creatore qui prius non erat. Videtur quod sic : cum enim respectus sit in creatura, nec solus esse potest sine suo correlativo respectu ; ergo si unus est ab aeterno, et reliquus ; et si unus temporalis, et reliquus. Sed qui est in creatura, non fuit prius in ea ; ergo in creatore est aliqua forma quae in eo non fuit prius, et sic mutabilis ; ergo non potest diligere temporaliter.
Respondent quidam quod aliquis respectus est in Deo qui prius non erat ; non tamen sequitur quod aliqua forma, nam forma non dicit ad aliquid ; nam gratia eius ad quod refertur conceditur de respectu, non quod in Deo facta sit aliqua mutatio ; ut si ille qui mihi est a dextris moveatur in sinistris, respectus variatur in me, non ex me. Vel dicendum : cum diciturDeus creat, habetur respectus essentialis in creatura ad Creatorem qui prius non erat, id est creatura est a Deo ; et unus et idem respectus est, non duo secundum rem, licet duo denotentur secundum modum dicendi.
6. Consideratur duobus ; et infra : Quibus dilectione maius bonum praeparavit.
a. Quaeritur utrum praedestinatus malus plus diligitur a Deo quam praescitus bonus. Quod videtur, nam, ut hic dicitur, magis diliguntur quibus ex dilectione ab aeterno maius bonum praeparavit et in tempore tribuit.
Contra : bonus [praescitus] est membrum, et plus diligitur membrum quam non membrum.
Respondeo : secundum praedestinationem, plus ille ; secundum praesentem iustitiam, plus praescitus.
b. Item, creatura rationalis non odit et amat aliquem simul : quaeritur an sine determinatione concedi possit : Deus amat et odit aliquam creaturam.
Item, ab aeterno dilexit Deus praedestinatum ; ergo non mutatur ex tempore, et sic semper diligit.
Item, Deus debet praescito gratiam in praesenti ; ergo praeparavit isti gratiam ; ergo praedestinavit isti gratiam.
c. Respondeo ad primum : secundum nunc aeternitatis diligit praedestinatum, secundum nunc temporis praescitum ; et ista duo non constituunt simul.
Ad tertium dicendum quod non potest dici praeparavit, quia praeparare est alicuius stabilis et magni, scilicet gloriae, utpote regis aeterni, quem non parva condecet praeparatio.
ADDITIO CODICIS E.
- Quaeritur etiam utrum praescitos qui sunt in praesenti iustitia dilexerit ab aeterno, cum et iustitiam in praesenti ab aeterno eis praeviderit. Respondeo : aliud est ab aeterno diligere et aliud ab aeterno praevidere futuram iustitiam alicui. Quia ab aeterno diligere respicit aeternitatis effectum, scilicet gloriam et gratiam non deficientem ; praevidere vero non dicit nisi praeordinationem causae aeternae ad effectum temporalem. Aliter autem est cum dicitur malitiam futuram in aliquo : non enim praevisio tunc : est praeordinatio, sed visio in arte aeterna, quae ratio non invenit suam similitudinem in creatura.
8. Quaestio est utrum dilectio Dei, secundum quam est respectus Dei diligentis ad creaturas rationales dilectas, sit aliquis respectus in Deo aut non ; et utrum aliqua propter hoc in Deum debeat esse mutatio. De hoc, primo libro, XXX distinctione.
