Distinctio XXX — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXX
1. In hac XXX distinctione determinat ordinem caritatis inter amicos et inimicos, dicens quod diligere inimicum difficile est. Sed contra, 11 , 30 : Iugum meum suave et onus meum leve. Augustinus : Omnia facilia et prope nulla facit amor ; et ita videtur quod nihil difficile diligendum.
Dicendum quod illa difficultas dicitur respectu naturalis potentiae, et tale omne facile est comparatione ad gratiam.
2. Nec incongrue putatur melior qui ferventior. Super Psalmum Revela oculos meos, Glossa : Nihil mirabilius est in mandatis quam diligere inimicos.
Contra, 15 Ioan., 13 : Maiorem caritatem nemo habet etc.
Dicendum quod « mirabilius » dicitur vel a « miro » vel a « miraculo », prout mirum dicitur illud ad cuius oppositum ordinat natura inferior. Similiter dicendum quod ratio coniugata sensualitati ad hoc ordinat, ut odio habeamus inimicum ; et ideo in dilectione eius est mirum, et ideo dicitur nihil mirabilius.
Nota quod duplex est motus caritatis : unus scilicet qui est meritorius remissionis poenae, et alter qui est meritorius vitae aeternae. Secundum ordinem caritatis ad vitam aeternam, maior est motus ipsius respectu amicorum quam inimicorum. Secundum autem ordinem caritatis ad remissionem poenae, maior est motus ipsius respectu inimicorum.
Adhuc, dilectio respectu amicorum est affectus et effectus ; respectu autem inimicorum, affectus tantum, nisi in articulo necessitatis.
- Ad quos effectus dilectionis tenemur ipsis inimicis ? Super illud : Diligite inimicos vestros, Matth. 5, 44, Glossa ; Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis : odio, verbis, cruciatu ; Ecclesia econtra diligit, benefacit et orat. Et ita ad istos effectus tenemur inimicis.
4. [Dimitte nobis]. Utrum qui non dimittit, orat contra se. Leo papa : Dicentes dimitte etc., durissimis nos vinculis obligamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde, si orationis huius sacratissimum pactum non tota sui conditione servatum est, nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et alienis ignoscendo debetis, absolutionem suorum obtineat peccatorum.
Quidam tamen dicunt quod illud dicitur in persona Ecclesiae.
5. 28 Eccli., 2 : Relinque proximo nocenti te. Super illud : Date locum irae : Cum homo bonus et malus volunt de inimicis vindicari, in quo discernuntur boni a malis ?
Dicendum quod bonus vult vindicari, id est cupit magis inimicum corrigi quam puniri ; et cum Deus punit, non delectatur de poena inimici, quem non odit, sed de iudicio Dei quod diligit.
DISTINCTIO XXX (L)
6. Solet hic quaeri quaestio difficilior. Contra, 11 , 30 : Iugum meum suave et onus meum leve. Et Ambrosius : Omnia facilia et prope nulla facit amor.
Respondeo : quod difficile est secundum potentiam naturae, gratia facit facile.
7. Maius diligere inimicum. Psalmus : Revela oculos meos et considerabo mirabilia, Glossa : Nihil mirabilius in mandatis quam dihgere inimicum.
Contra, 15 Ioan., 13 : Maiorem caritatem nemo habet etc.
Respondeo : mirabile potest dici a miro vel miraculo. Miraculum autem dicitur quod fit contra solitum cursum naturae ; et ideo dicitur hoc praeceptum mirabile, quia ordinat nos in oppositum naturae, quia actus eius transit in id quod determinat oppositum diligendi.
Quod opponitur, maiorem caritatem etc., hoc intelligitur per se propter illud quod est ponere animam, non quia ponere pro inimicis.
Sed nota : duplex est in caritate motus : unus est remissorius poenae, alter meritorius vitae ; et dicitur maiorem caritatem etc., propter remissionem poenae, eo quod valde est cruciatorium dihgere inimicos. In quantum autem amicum diligimus, magis est meritorium vitae aeternae. Item, alia potest esse praeeminentia, quia amicos debemus diligere affectu et effectu, inimicos solum affectu, nisi in articulo necessitatis. Dicuntur autem inimici, qui impediunt nos ad vitam aeternam.
8. Item, quaeritur ad quem effectum dilectionis tenemur ex caritate in inimicos. Matth., : Diligite inimicos vestros, Glossa : Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis : odio, verbo, cruciatu. Econtra, contra odium : Diligite, ut ibi in textu : Diligite qui vos oderunt ; contra verbum : Benefacite ; contra cruciatum : orare pro persecutoribus.
9. Dimitte nobis debita. Quaeritur an peccet qui hoc dicit et non dimittit. Videtur quod sic. Leo papa : Dicentes dimitte nobis debita nostra, durissimis vinculis nos ligamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde, si orationis huius sacratissimum pactum non tota sui conditione servatum est, nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et ahenis ignoscendo debetis, abohtionem suorum obtineat Ergo contra se orat.
Respondetur quod dicitur ratione Ecclesiae ; et licet iste non dimittit, tamen Ecclesia dimittit ratione quorumdam membrorum.
10. Quisquis roganti etc. 28 , 2 : Dimitte proximo tuo nocenti te, et tunc peccata tua tibi dissolventur.
Qui nihil mali fecit. 12 ad Rom., 19 : Date locum irae, Glossa opponit sic : Cum homo bonus et malus volunt de inimicis vindicari, in quo discernuntur
Respondet sic : Bonus cupit magis ipsum corrigi quam puniri ; et cum Deus punit, non delectatur de poena inimici, quem non odit, sed de iudicio Dei quem diligit.
