Distinctio XIII — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII (AE)

 

1. Praeterea, sciendum est In hac distinctione ostendit Christum plenum esse gratiae.

Augustinus : Gratiam accepit non particulariter, sed universaliter ; non per subdivisiones, sed in toto. Universaliter autem accipere gratiam est non ad unum solum accipere, sed ad omnia.

Vel aliter : dicendum quod in sanctis est praeeminentia respectu alicuius doni, secundum quod dicitur : Non est inventus similis illi ; sed in Christo est praeeminentia respectu omnium donorum.

Vel aliter : dicatur quod : Omne illud quod Filius Dei habuit per naturam, habuit Filius hominis per gratiam ; ergo, cum plenitudinem recepit per naturam, et plenitudinem habet per gratiam.

 

  1. [Non ad mensuram]. Omnis creatura est finita et circumscripta ; sed gratia Christi est creatura ; ergo finita et circumscripta, et ita ad mensuram data. Adhuc, omnia creata sunt in numero, pondere et mensura ; sed gratia Christi est creatura ; ergo ad mensuram creata.

[Contra], Augustinus, super 3 Ioan., 34 : Non ad mensuram : Incarnato Filio suo totum spiritum suum dedit : non particulariter, non per divisiones, sed generaliter et universaliter.

Dicendum quod duplex est mensura gratiae, scilicet secundum quantitatem substantiae eius et secundum quantitatem virtutis. Dicendum ergo quod gratia quae est animae Christi finita est secundum substantiam, infinita tamen est secundum ea ad quae est. Et similiter gratia quae est in eo secundum divinam naturam est infinita.

 

  1. Quod omni gratia plenus est. 22 Is., 34 : Suspendam supereum omnem gloriam ; 7 Sap., 23 : Omnem virtutem habens.

Nota quod triplex est gratia in. Christo. Est enim gratia generalis in Christo, et gratia inhabitans, et gratia unionis. Unde corporaliter inhabitat, quoniam secundum trinam dimensionem.

 

4. Videtur quod non habeat plenitudinem donorum, quoniam non habuit fidem, neque spem ; et ita non habuit omnes virtutes.

Dicendum quod est plenitudo numerositatis, ut in Ecclesia ; et est plenitudo perfectionis, prout dicitur : Ave Maria, gratia plena ; et est plenitudo sufficientiae, 13 Rom., 10 : Plenitudo legis est caritas ; et est plenitudo consummationis, 2 Lucae : Plenum gratiae et veritatis. Christus autem non habuit fidem nec spem, quoniam ipsa sunt ad consummationem et eorum quae nondum habentur.

 

5. Adhuc, si plenitudinem gratiae dedit, aut plenius dare potuit, aut non. Si plenius dare potuit, ergo non dedit gratiam non ad mensuram. Si non plenius potuit, ergo sua potentia finita.

Dicendum quod finita est potentia ipsius in comparatione ad recipientem ; sed in comparatione ad ipsum dantem, infinita.

 

6. [In Sanctis, ad mensuram]. Augustinus, De libero arbitrio : Nos de plenitudine eius accepimus, [et] gratiam pro gratia, pro modulo nostro, tamquam particulas nostras, ut bene vivamus, sicut Deus partitus est mensuram fidei, quoniam unusquisque habet proprium donum a Deo ; et ipsa est Et iterum accipiemus gratiam ex gratia.

Sicut accidit in circulo, quod nihil est ibi principium, nihil finis, sic in gratia et in scientia Christi accidit. Et sicut in omnibus figuris angularibus est aliquid finis et aliquid principium, sic in gratia et scientia aliorum hominum est aliquid principium et aliquid finis.

 

7. [De illius plenitudine]. Utrum de plenitudine Christi in eo quod homo accepimus. Quod non, videtur, quoniam secundum quod homo non potest dare gratiam.

Dicendum quod non ab eo effective sumpsimus gratiam in eo quod homo est, sed in eo quod Deus est solum.

 

8. Utrum omnes gratiae possint adaequari gratiae Christi.

Dicendum quod non. Quod videtur quoniam illae gratiae sunt in aliis divisae, sed in Christo sunt unitae ; unde non est proportio inter illas. Et adhuc, Christus habuit quamdam gratiam, quam nullus habere potuit, scilicet gratiam unionis.

 

9. Utrum angeli acceperunt de plenitudine eius. Quod videtur. Dionysius : Deus revelavit quibusdam angelis secreta suae incarnationis.

Dicendum quod angeli habent unam gratiam in assistendo, et hanc non receperunt a plenitudine Christi ; habent etiam aliam gratiam in ministrando, et hanc receperunt de eius plenitudine.

 

10. Hic autem videtur [obviare] quod Utrum eadem scientia sit in Christo secundum quod homo et secundum quod Deus.

a. Quod autem eadem sit, videtur : eadem est persona Dei et hominis ; sed habitus debetur personae ; ergo eidem personae idem habitus, et ita eadem scientia.

b. Contra, Ioannes Damascenus : Quorum sunt diversae naturae, eorum sunt diversae operationes, et operationibus proportionantur habitus ; ergo diversae operationes, cum sint ex diversis naturis, causant diversos habitus.

In Christo secundum divinam naturam est scientia quae eadem est cum divina natura ; sed secundum humanam naturam est scientia in Christo quae non est eadem cum illa natura humana ; ergo in Christo non est eadem scientia secundum quod Deus et secundum quod homo.

c. Dicendum quod non est eadem scientia in Christo secundum quod Deus et secundum quod homo ; et diversitas habituum concomitatur diversitatem naturarum, et non personarum.

Nota quod quinque modis est scientia in Christo, scilicet secundum divinam naturam et secundum humanam. Sed secundum divinam naturam est scientia quae eadem est cum divina natura. Sed secundum humanam naturam quatuor modis est scientia. Primus est secundum gratiam unionis ; et sic habuit scientiam secretorum incarnationis. Secundus fuit secundum gratiam comprehensionis, quoniam ipse fuit comprehensor in via ; et haec est de omnibus pertinentibus ad beatitudinem. Tertius modus fuit secundum integritatem naturae quam recepit ab Adam ; et sicut Adam cognitionem habuit de omnibus quae facta sunt propter ipsum, sic et Christus. Quinta vero scientia est secundum naturam poenalem quam suscepit ; et sic per experientiam scivit quae prius non per experientiam scivit.

 

11. Alibi tamen scriptum reperitur Ioannes Damascenus : Proficere dicebatur sapientia, eam quae sibi inerat sapientiam in manifestationem ducens ; amplius eam quae hominum in sapientia et gratia proficientiam, propriam proficientiam faciens, familiare ubique faciens quod nostrum est.

Item, Damascenus, cap. De perfectione, III libro : Qui ipsum proficere dicunt sapientia et gratia, ut additamentum suscipientem, non ex mera carnis exsistentia factam fuisse unionem dicunt, neque eam quae secundum hypostasim est unionem venerantur ; a Nestorio autem inania sapiente suasi, habitudinalem unionem et nudam inhabitationem praesagantur.

 

12. Leo papa : Adoraverunt Magi puerum, quantitate [parvulum], alienae opis indigentem, fandi impotentem, ab humanae infantiae generalitate in nullo dissimilem. Et ita videtur quod crementum ex parte scientiae recepit sicut alii pueri.

Dicendum quod non oportet dicere ipsum crevisse secundum scientiam, licet dicatur ipsum crevisse secundum corpus.

Sed, cum corpus immediate unitum fuit divinae naturae sicut anima, videtur quod statim perfectionem secundum corpus recipere deberet sicut secundum animam.

 

13. Anselmus, Cur Deus homo, quaerit : Cum ex humana natura potuit esse mortalis, videtur quod similiter ex humana natura potuit fieri ignorans. Respondet : Quomodo tot et tanta potuit facere sine immensa sapientia ? In eodem : Nihil amatur quod non cognoscitur ; et sicut nihil boni est quod non amet, sic nihil boni est quod ignoret.

Anselmus, in eodem : Bonum autem nemo perfecte novit, nisi qui scit illud a malo discernere ; nullum ergo erit malum quod ignorabit.

Dicendum quod dupliciter cognoscitur malum : aut enim per experientiam, aut per absentiam sui oppositi. Et ultimo modo cognovit Christus malum.

 

  1. [Ut omnia impleret descendit]. Est impletio in creatione, 23 Ier., 24 : Caelum et terram ego impleo. Est etiam impletio in recreatione. Unde Augustinus : Implendo caelum et terram fecit omnia. Secunda impletio fuit in incarnatione.

 

  1. [Crucemque veneramur]. Ioannes Damascenus : Ipsum pretiosum lignum, vere venerabile, in quo se ipsum, vere hostiam, pro nobis Christus obtulit, ut tactu sui corporis sanctificatum et sanguinis decenter adorandum. Honoramus typum pretiosae crucis, et si ex alia materia facta sit, non materiam, sed Christi notam. Ubi enim fuerit signum, ibi et ipse erit.

 

  1. Haec verba Ambrosii etc. Super illud : Obedientiarn Patris, 5 Hebr., 8, dicitur quod didicit per experientiam. II Cor. 5, 21 : Eum qui non noverat peccatum, fecit pro nobis peccatum.

 

17. Utrum scientia quae erat per experientiam permansit in eo, anima separata. Sed cum illa scientia fuit de genere bonorum, et nullum bonum defuit ei ; ergo illa scientia non defuit ei facta separatione ; ergo permansit.

Contra : scientia per experientiam ad passionem pertinebat ; ergo tunc cum non fuit patiens, non fuit sciens scientia experimentali.

Dicendum quod haec scientia est ex parte ; unde evacuabitur.

 

18. Sed iuxta duas naturas. Contra : sapientia est communis toti Trinitati ; ergo idem est quod essentia, et ita non genita.

Dicendum quod uno modo personaliter, alio modo essentialiter sumitur.

 

 

DISTINCTIO XIII (L)

 

19. Praeterea sciendum. Nota. Tripliciter erat gratia in Christo : primo generalis, et deinde inhabitans, tertio per unionem omni superabundat ; et sic secundum mensuram trinam et completam erat gratia in Christo. Erat ergo gratia in Christo ut per modum circuli, in nobis autem sicut in figura angulari.

 

20. Plenitudinem gratiae. Contra : non habuit fidem, non spem, non timorem etc.

Respondeo : ista habent aliquid de imperfectione sive infirmitate, quae in Christo non erat ; sed quantum erat ipsius plenitudinis, erat in Christo. Fides enim de plenitudine habet visionem cum assensione ; aenigma autem ex parte imperfectionis est. Christus vidit maiestatem et assensit ; non in speculo creaturarum, sed in maiestate Trinitatis. Fuit enim in via comprehensor. Spes de imperfectione habet exspectationem beatitudinis ; quae non fuit in Christo, sed inhaerentia vera. Prophetia habet de perfectione quod sit visio intellectualis, quae et in Christo ; non imaginaria, quae est ex parte imperfectionis. Timorem initialem non [habuit], quia est poenitentium ; nec filialem in quantum timet separari, sed solum secundum usum reverentiae.

 

21. Non ad mensuram. Contra : gratia Christi creata ; sed omne creatum circumscriptum, ut dicit Augustinus ; ergo mensuratum ; ergo gratia Christi fuit aliquanta, scilicet ad modum spiritualium. Item, ut habetur 11 Sap., 21, omnia numerum, pondus et mensuram [habent] ; ergo gratia Christi.

Contra, Augustinus, 3 Ioan., 34 : Non ad mensuram, in Glossa : Incarnato Filio suo totum spiritum suum dedit : non particulariter, non per divisiones, sed universaliter et generaliter ; et ob aliud non dat, nisi quia Pater diligit Filium ; ergo [non] ad mensuram.

Respondeo : sicut dicit Augusti nus in libro De quantitate animae, duplex est mensura gratiae : secundum [quantitatem substantiae eius et secundum] quantitatem virtutis. Quantitas virtutis dupliciter : secundum speciem gratiae scilicet operans ; vel ad quae est ipsa gratia, scilicet prophetandum, discernendum etc. Gratia Christi secundum quod homo, cum secundum animam creatura sit, mensuram habet secundum substantiam ; non [secundum] virtutem, quia ad omnem rem gratam gratiam habuit. Secundum substantiam mensuram habuit, quia omnis creatura finem habet et mensuram ; quia sicut anima non potest per totum, sic nec eius gratia. Non autem habuit gratiam per divisionem secundum speciem, nec per divisionem se eundum virtutem, sed « universaliter » : ad omnem rem gratam, « generaliter » : secundum omnem speciem.

 

22. Sensus singulis membris. Videndum quid sint hi quinque sensus spirituales et quomodo solus tactus in nobis.

Sensus spirituales secundum intellectum accipiuntur. Unde Augustinus, libro De confessionibus : Amo Deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei ; ubi fulget animae meae quod non capit locus, ubi sonat quod non rapit tempus, ubi olet quod non spargit flatus, ubi sapit quod non minuit edacitas, ubi haeret quod non divellit satietas. Sensus est : Deus in quantum sonat in aure perfectorum, est auditus ; in quantum in ore perfectorum, est gustus, et ita de aliis. Ad visum autem spiritualem pertinet fides, sapientia ad gustum, : caritas ad tactum. Visus est veritatis, auditus iubilationis, desiderium continuationis in aeternitate, gustus satietatis, tactus bonitatis per caritatem. Hos autem sensus Christus habuit, quia comprehensor fuit in via. Unde habuit quae Sancti habent in gloria. Sed Sancti modo habent fidem, cui visio succedet [et] auditus iubilationis ; spei [succedet] desiderium continuationis, et ita de aliis.

 

23. De plenitudine eius omnes acceperunt. Contra : secundum quod homo, est creatura ; ergo non dat nobis gratiam, quod est solius Creatoris.

Respondeo : effective accipere ab aliquo est dupliciter : vel effective, et sic solus Creator dat ; vel materialiter et quodam modo effective, et sic a Christo accepimus, quia in humana natura redemit nos ; et sic ab ipso accipimus tamquam materialiter.

 

  1. Item, sumamus omnes gratias secundum quod excellentes sint singulis : quaeritur utrum ista gratia adaequari possit gratiae Christi.

Respondeo : non, quia istae divisae sunt, gratia Christi indivisa. Continui autem ad discretum non est proportio. Praeterea, Christus quamdam gratiam habuit, quam nullus habuit, quae summa est gratia redemptionis.

 

  1. Item, quaeritur an angeli acceperunt de plenitudine gratiae suae. Videtur quod non, quia confirmati erant in bonum.

Contra, Dionysius dicit quod quibusdam angelis mysterium incarnationis revelavit secundum aliquid.

Angeli duplicem gratiam habent : unam quoad unitatem Trinitatis, quae non mutatur ; aliam ex conversatione nobiscum, quae eis accrevit per Christum, quia alienati fuerunt a nobis.

 

26. Huic autem sententiae. a. Quaeritur in principio si Christus eamdem scientiam habuit cum Filio Dei. Et videtur quod sic.

Contra : quorum diversae sunt naturae, et diversae operationes ; et quorum diversae operationes, et habitus qualis et operatio. Ergo, cum diversae naturae fuerunt in Christo, et diversae scientiae.

Item, in Christo secundum divinam naturam est sapientia, quae ipse [est] ; secundum humanam naturam est scientia non quae ipse est ; ergo non eadem.

b. Quod concedimus, respondentes ad oppositum quod diversitas habituum debetur diversitati naturarum, non personarum. Sed e converso : diversae personae, sequitur quod diversi habitus, sed non convertitur.

Notandum autem quod scientia in Christo erat secundum quinque modos. Quia aut erat secundum divinam naturam : sic sua sapientia erat divina essentia. Aut erat secundum humanam, et hoc multipliciter : quia aut habuit scientiam secundum gratiam unionis, ut secretorum incarnationis et dispensationis divinae ; aut erat sciens secundum gratiam comprehensionis, secundum quod sciens fuit omnium eorum quae pertinent ad beatitudinem ; aut sciens erat secundum dignitatem naturae quam accepit ab Adam, et quoad hoc habuit scientiam Adae, scilicet cognitionem naturae de omnibus creaturis propter ipsum factis ; vel habuit scientiam experientiae poenalitatum nostrarum, quas assumpsit et non traxit. Secundum hanc distinctionem solvuntur contrarietates Sanctorum. Unde Augustini, Gregorii, Ambrosii dicta in hoc capitulo intelliguntur de triplici scientia Christi : unionis, comprehensionis et naturali.

 

  1. Apud Deum et homines. Ioannes Damascenus : Proficere dicebatur sapientia, eam quae sibi inerat sapientiam in manifestationem ducens ; amplius eam quae hominum in sapientia et gratia proficientiam, propriam proficientiam faciens, familiare ubique faciens quod nostrum est.

Gratia et sapientia. Notantur experientiae : sapientiae secundum cognitivam, gratiae secundum practicam.

 

  1. Ut quidam rector ecclesiasticus. Quidam haeretici ponebant Christum puram esse creaturam, et scientiam suam esse per additionem super naturales virtutes. Contra quos dicit Ioannes Damascenus : Qui ipsum proficere dicunt sapientia et gratia ut additamentum suscipientem, non ex mera exsistentia carnis factam unionem dicunt esse.

Sed obicitur contra hoc quod dicit « ex mera carne » Christum fuisse, quia assumpsit nostras poenalitates praeter ignorantiam et peccatum, quae non fuerunt de mera carne.

Respondeo : ex matre meram carnem et puram contraxit, quamvis ipsam meram non habuit, quia purgavit eius voluntatem et generationem. Ultro autem poenas carnis assumpsit, ut pro nobis poenas solveret.

Post praedicta autem dicit Ioannes Damascenus : Neque eam quae secundum hypostasim est [unionem] venerantur ; a Nestorio autem inania sapiente suasi, habitudinalem unionem ut [!] nudam habitationem praesagantur. Id est, Christus habuit naturalia, et non solum gratiam inhabitantem, ut dicit haereticus, sed et gratiam unionis.

 

  1. Item, videtur quod scientia Christi erat per successionem, quia dicit Leo papa : Adoraverunt Magi puerum, quantitate [parvulum], alienae opis indigentem, fandi impotentem, ab humanae infantiae generalitate in nullo dissimilem. Ergo, sicut pueri successive accipiunt, non solum crementum corporis, sed scientiae, ita et Christus.

Respondeo : in secundo libro Sententiarum mota est haec quaestio : an filii Adae ita profecissent in scientia in innocentiae statu ; et respondetur : Crementum scientiae est de natura naturae corruptae per peccatum. Unde tale non fuisset in filiis Adae, si non peccasset. Ergo multo fortius in Christo non fuisset tale incrementum, etsi nec habuisset gratiam unionis nec comprehensoris.

 

  1. Item, quaeritur [quare] Christus non recepit defectus animae sicut corporis. Praeterea, si divinitas immediate fuit unita corpori sicut et animae, quare dotes suas corpus non habuit sicut anima in perfectionem ?

Respondeo : non est simile. Christus venit ut solveret poenalitates pro nobis, quae solum sunt ex parte corporis ; et ideo dotes corporis non habuit. Sed corpus unitum fuit divinitati mediante anima vel virtute intellectuali, ut dicit Augustinus : Tanta erat subtilitas divinitatis, quod corpori de limo terrae formato sine anima mediante coniungi non potuit ; et ideo anima quoad intellectum et affectum plenitudinem scientiae et virtutis recepit.

 

31. Item, quaerit Anselmus, libro II, cap. Cur Deus homo : Sicut ex natura humana potuit esse mortalis, quare eadem natura non potuit esse ignorans ? Et respondet : Quomodo tot et tanta opera faceret homo ille sine immensa sapientia ? Deinde, [si] nihil amatur quod non cognoscitur, sicut nihil boni est quod non amat, ita nullum bonum est quod ignoret. Bonum autem nemo perfecte novit, nisi qui scit illud a malo discernere. Nullum ergo erat malum quod ignorabat.

Sed nota quod dupliciter cognoscitur malum, sive culpae, sive poenae : vel per experientiam, vel per suum oppositum. Christus autem malum culpae per suum oppositum cognovit ; malum autem poenae utroque modo.

 

32. Per humanam imprudentiam, quod adhuc non didicit ignorat. Contra : omnis ignorantia poena ; sed nulla poena fuit in Christo ; ergo nec ignorantia.

Respondit : accipitur hic negative, non privative.

 

  1. Crucem adoramus. Ioannes Damascenus : Ipsum pretiosum lignum, ut venerabile, in quo se ipsum ut vere hostiam pro nobis Christus obtulit, ut tactu sui corporis sanctificatum et sanguinis, decenter adorandum. Honoramus autem et typum pretiosae crucis, et si ex aha materia facta est, non materiam, sed notam Christi. Ubi enim fuerit signum, illic et ipse erit. Id est, adoramus crucem in quantum ducit in Christum, et hoc latria ; secundum se autem venera mur duha, non adoramus.

 

34. Haec verba Ambrosii ; infra : duas habet sapientias. Sed contra : idem est sapientia quod essentia, et essentia est ingenita ; ergo et sapientia.

Sed essentia communis est tribus personis, gratia et sapientia non ; ergo duae.

 Respondeo : sapientia dupliciter sumi potest : essentialiter, et sic est ingenita ; vel personaliter, et sic genita, et [sic] est in Christo. Et suntne duae sapientiae ? Non. Sicut essentia et persona non sunt duo essentia [!], sic nec duae sapientiae, sed duo modi sumendi sapientiam.

 

  1. Sapiens sapientia gratis. 5 ad Hebr., 8, textus : Ex iis quae passus est didicit obedientiam Patri, Glossa : Didicit per experientiam. II Cor. 5, 21 : Eum qui non novit peccatum, fecit pro nobis [peccatum]. Constat quod non novit per experientiam ; ergo solum profectus erat ex parte experientiae poenalitatum quas assumpsit pro nobis.

Contra : discere est motus ab ignorantia in scientiam, et omnis ignorantia poena ; ergo aliquam poenam habuit.

Respondeo : scientiae per experientiam opponitur inexperientia, non vero ignorantia ; praescivit autem passiones, sed non per expertus est [!]. Unde Anselmus, in libro Cur Deus homo : Quod per scientiam non ignoravit, experimento didicit.

 

36. Item, habuit septem dona : ergo donum consilii. Sed consilium est exquisitio ad alia : ergo didicit. Praeterea, consilium non est finis, sed eorum quae sunt ad finem ; sed ipse fuit comprehensor : ergo finem habuit ; ergo non consilium : ergo non omnia.

Respondeo : consilium dupliciter sumi potest : aut [ut] est ad terminum ut obiectum, vel ut est in termino. Et secundum hoc sic definitur : Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi vere excogitata ratio. Et sic habuit consilium, ut est terminus deliberationis, non ut via.

Ad aliud dicendum : non habuit dotes corporis, quia quantum ad poenam solvendam fuit viator, quae poenae erant in corpore. Consilium autem, licet sit in anima, est tamen respectu finis ut eorum quae sunt ad corpus.

 

37. Ingenita sapientia. « Ingenita» est personale, « non genita» autem est essentiale.

Sapiens humano sensu et divino. Quaeritur an scientia experientiae mansit in Christo post separationem animae a corpore. Et videtur quod sic, quia si bona, et nullum bonum defuit ei, ergo permansit.

Contra : pertinebat ad passionem, et in hoc statu nulla passio mansit in eo ; ergo nec haec scientia.

Respondeo : talis scientia proprie est viatoris ; et ideo in statu comprehensionis in ipso non permansit, ut I Cor. 13, 10 : Quando venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

 

38. Item, quaeritur an aliquam scientiam receperit ab angelis, sicut nos quotidie per internam inspirationem ab angelis nobis deputatis in custodiam. Videtur quod sic, quia dicit Dionysius in Hierarchia, 4 : Per angelos videmus ipsum sub paternis legislationibus ordinatum ; id est, recepit naturam ordinatam lege paterna ; ergo recepit humanam naturam ordinatam per angelos in manu Mediatoris, ut ad Gal. 3, 19.

Respondeo : per angelos fuit annuntiatus Virgini, pastoribus, Ioseph quantum ad mysterium ; non tamen ab eis recepit scientiam, quia, ut dicit Glossa super Psalmum : Quoniam angelis suis, qui portat angelos, non [indiget] ut ab eis portetur.

 

39. Item, quaeritur an aliqua scientia fuit in Christo, secundum quam potuit docere angelos. Videtur quod non : angelica natura et secundum se et secundum gratiam erat super humanam ; ergo non docebatur a Christo homine.

Contra, dicit Dionysius in Hierarchia, 7 : Quasdam inducunt apud ipsum Iesum quaerentes et pro nobis suae divinae actionis scientiam discentes, et eas ipsum Iesum immediate docentem et praelargientem eis suam humanam benignitatem manifestantem.

 

 

ADDITIONES CODICIS E

 

  1. Super illud : Inest tactus in singulis membris. Propter quid dicitur quod solus tactus est in singulis membris, cum non possit intelligi nisi de tactu spirituali, omnes autem sensus spirituales sunt in Christo et in membris eius ?

Respondeo : quinque sunt sensus spirituales, scilicet visus veritatis, auditus iubilationis, desiderium continuationis in aeternitate, gustus satietatis, tactus bonitatis per caritatem. Caritas autem non excidit, I Cor. 13, 8.

 

41. Sed obicitur : in ipso non fuit fides, spes et prophetia.

Et dicendum quod fuit in ipso omne donum quoad illud quod perfectionis est in dono, non autem quoad id quod imperfectionis. In fide enim est visio cum assensu, sed per speculum ; remansit autem in eo visio cum assensu, sed non speculum. In spe similiter est adhaerentia ad summum cum exspectatione praemii futuri ; adhaerentia remanet, sed exspectatio futuri tollitur. Similiter visio per speculum et imaginem, dico autem per speculum creatum, tollitur in prophetia. Prout donum erat, in ipso erat, scilicet visio futurorum in causa.

 

  1. Item, Christus secundum quod homo est creatura ; sed creaturae non est dare gratiam, sed solius Creatoris ; non ergo accepimus gratiam a Christo homine, cui est datus spiritus non ad mensuram, sed ab ipso in quantum Deus.

Respondeo : ab ipso in quantum Deus effective ; de ipso in quantum homo materialiter, quia Filius in carne nobis gratiam redemptionis et sacramentorum communicavit. Rom. 1, 14 : Qui praedestinatus est etc. : In capite enim est fons gratiae, a quo in cuncta membra gratia eius diffunditur. Item, in eodem : Per gratiam habet ille homo ut sit Filius Dei naturalis. Super illud 1 Ioan., 14 : Plenum gratiae : Exhibitum est in homine, ut Deus sit in ipso implens omni bono et per eum suos.