Distinctio IV — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO IV (AE)
1. Cum vero incarnatio Verbi Augustinus, De symbolo : Non poterat aliunde quam de Deo concipere, quae Deum meruit procreare ; non potuit non talem habere conceptum, quae virgo erat permansura post partum.
- [Dei caritate]. Super 1 Matth., 20 : Quod natum est in ea est de Spiritu Sancto : Sola caritas fecit eum incarnari.
Contra, Ioannes Damascenus : Quatuor monstrantur in assumptione Verbi Dei, scilicet bonitas, sapientia, iustitia, potentia.
Dicendum quod, beet monstrentur in assumptione, non tamen faciunt assumptionem.
3. [Tota Trinitas]. Si Filius Dei concipitur mediante tota Trinitate, ergo aeque dicitur conceptus de Patre sicut de Spiritu Sancto. Si sola caritas fecit eum incarnari, quaeratur utrum possit dici quod concipitur de caritate.
Dicendum quod non est concedendum ipsum esse conceptum de Patre, quoniam generatur ex Patre aeterna generatione. Nec dicendum quod concipitur de caritate, quoniam caritas non est nomen potestatis.
4. [Cur Spiritus Sanctus].
a. Augustinus : Omnis divinitatis usus nobis est ex munere , id est Spiritu Sancto. Quodammodo namque quasi propior videtur nobis esse Spiritus Sanctus, utpote Patris et Filii munus. Ex ipso nimirum est omnis usus gratiae cum Patre et Filio.
b. Quoddam miraculum est inter extrema creata, ut in reparatione oculi caeci ; quoddam est inter extrema quorum unum est creatum, alterum Creator, ut in unione divinae naturae cum humana. Sed nulla creatura habet potestatem in isto ultimo ; ergo Creator ; sed Spiritus Sanctus propinquius. Unde Augustinus, XI De civitate Dei : Pater intelligitur qui dixit : Fiat ; quod autem dicitur, factum, procul dubio per Verbum factum est ; per hoc quod dicitur : Vidit Deus quod esset bonum, Spiritus Sanctus intelligitur. Et sic universa Trinitas in suis operibus intimatur.
c. Eccli. 1, 9 : Ipse creavit eam Spiritu Sancto.
Ambrosius : In hoc nomine Christus Pater intelligitur ungens, et Filius qui ungitur, et Spiritus Sanctus ipsa unctio.
5. Cum illam creaturam ; [filius nullo modo]. Est filius naturae, ultimo Matth., 19 : Ite, baptizantes in nomine Patris et Filii etc. Est filius creationis, 6 Matth., 9 : Pater noster qui es in caelis. Est etiam filius gratiae, 1 Ioan., 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri ; 8 Rom., 15 : Spiritum adoptionis filiorum Dei. Est etiam filius gloriae, 8 Rom., 23 : Ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei. Est etiam filius educationis, 1 Is., 2 : Filios enutrivi. Est etiam filius irae, 2 Eph., 3 : Eramus aliquando filii irae. Est etiam filius per collationem sacramentorum.
6. Adhuc, quoniam Deus Pater Filium genuit, ideo Christus, secundum quod est Deus, est Filius Dei ; ergo, cum Spiritus Sanctus genuit hominem, et Christus secundum quod homo erit filius Spiritus Sancti.
Dicendum quod non dicitur filius Spiritus Sancti simpliciter ; dici tamen potest filius eius per creationem.
Adhuc, licet caritas sit idem quod Spiritus Sanctus, non tamen dicendum quod concipitur de caritate, quoniam caritas est nomen ab excellenti proprietate, ut dono, sed Spiritus Sanctus est nomen potestatis.
7. Cum illam ; [Filii pertinentem]. Regula est quod, quando aliquid dicitur active, tunc ad totam Trinitatem pertinet ; quando aliquid dicitur per modum suscipientis, tunc pertinet ad Filium.
8. Sed non est in hoc ; [ex utraque substantia unus]. Christus non unus est unitate naturae, quoniam neutra erat ex utraque substantia ; nec imitate personae, quoniam ipsa erat ab aeterno ; ergo non unus est.
Dicendum quod Christus unus est ab unitate personae humanatae.
- Nullis praecedentibus meritis. Quod non meritis, videtur. Super I Ioan. 4, 16 : Non quia debuit, sed sola caritate. Similiter ad Titum : Non ex operibus quae fecimus nos. Super Psalmum : Meminit promissionis, quoniam merita deficiunt.
Dicendum quod est meritum congruitatis, licet non condigni.
10. Et divina gratia corporaliter. Bene dicit « corporaliter », quoniam ad modum trinae dimensionis est triplex gratia in homine Christo : una enim qua inest cuilibet creaturae, scilicet per praesentiam, potentiam et essentiam ; et per inhabitantem gratiam, et per unionem.
11. [Quia per gratiam]. Super 1 Matthaei : Sola gratia et sine humano arbitrio erat conceptus.
Contra : ex consensu Virginis conceptus erat, et ita humano arbitrio.
12. Potest etiam dici Christus . Omne quod fit de aliquo, aut fit de substantia ipsius, aut de potestate. Si vero de substantia, tunc aut de essentia ipsius, et sic Filius de Patre ; aut de materia, et sic Christus de matre. Si de potestate, sic Christus de Spiritu Sancto. Unde inter essentiam et materiam est potestas media, quoniam Spiritus Sanctus complevit hoc quod ipsa habuit incompletum, quod de Spiritu Sancto concepit.
13. Cum incarnatio. Cum dictum sit quis assumens et quid assumptum, determinat cui principaliter attribuitur, quia Spiritui Sancto.
Hoc Spiritui Sancto attribuitur. Unde 1 Eccli., 9 : Creavit illam Spiritu Sancto etc.
14. Sed non in hoc etc. ; Spiritus Sanctus genuit hominem, ex qua utraque substantia. Si pro natura, falsa est ; si pro persona, iterum falsa est, cum persona erat ab aeterno.
Intelligitur : ex utraque natura est iste homo ; non natura vel persona, sed hypostasis Dei et hominis. Nec proprie sumitur « ex », nec univoce, cum dicitur « ex divina natura » et cum dicitur « ex humana ». Nec concedendum est quod genuit ex utraque vel ex altera.
- Et Spiritus Sancti filius. In Matth. 6, 9, super hunc locum : Pater noster, dicit Glossa quod tota Trinitas est pater noster ; ergo Spiritus Sanctus est pater Filii.
Exponenda est sic : Filius, in quantum homo, est filius Spiritus Sancti per creationem vel per gratiam, sicut in. 1 d’. etc. hic comparatur (!) ; aliter non concedit.
- Item, cum caritas sit Spiritus Sanctus, videtur ista concedenda : « conceptus ex caritate », nisi quod caritas commune dicit ad creatum et increatum.
Respondeo : licet caritas increata, per appropriationem dicta, sit idem quod Spiritus Sanctus, non tamen concedenda haec de caritate increata, sicut haec de Spiritu Sancto. Dicitur enim de Spiritu Sancto, quia spirando in Virginem factum est hoc ; caritas autem nominat non secundum rationem principii, sed vinculi.
17. Non omnes qui dieuntur filii. Est filius naturae, 6 Matth., 9 : Pater noster ; et ultimo, 19 : Baptizate in nomine Patris. Est filius gratiae, 1 Ioan., 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Est filius gloriae, 8 Rom., 23 : Gemimus, adoptionem filiorum. Est filius educationis, 1 Is., 2 : Filios enutrivi. Est filius irae, 2 , 3 : Eramus natura filii irae. Per collationem sacramentorum (Dei filii secernuntur a filiis) gehennae.
18. Christus de Maria. Augustinus, libro De virginitate sancta : Beatior est Maria concipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi. Nam dicenti : Beatus venter qui te portavit, respondit Christus : Immo, beati etc. Sic materna propinquitas nihil matri profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset. Ipsa virginitas ideo gratior, quia non eam Christus conceptus viro violaturo praeripuit, sed prius quam conciperetur [Deo] dicatam de qua nasceretur elegit.
19. Augustinus, in libro De symbolis : Non poterat aliunde quam de Deo concipere, quae Deum meruit procreare ; non potuit non talem habere conceptum, quae virgo erat permansura post partum.
20. 1 Matth., 20 : Quod natum est in ea, de Spiritu Sancto, Glossa : Sola caritas eum fecit incarnari.
Contra, Ioannes Damascenus, III libro : Quatuor monstrantur in assumptione : bonitas, sapientia, iustitia, potentia.
Solvitur per hoc quod dicit monstrantur. Quare, licet illa quatuor monstrentur, tamen caritas, quae proprie est voluntatis beneplaciti, fecit.
21. Nullis meritis. Contra, Psalmus : Fiat misericordia, scilicet incarnationis, Domine, super nos, Glossa : Quo merito ? Respondet : Quia speravimus in te. Et Psalmus : Propter miseriam [inopum] et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus.
Contra, dicit Glossa super I Ioannis : Non quia debuit, sed sola caritate est incarnatus. Et ad Titum : Non ex operibus quae iecimus etc. Et super illud Psalmi : Respice in testamentum, Glossa : Meminit promissionis, quia merita deficiunt.
Verum est, merito congrui, non condigni, vel iustitia quae Deus est. Praeterea, non debuit, quia in Deum non cadit necessitas obligationis ; neque, cum dicitur Propter miseriam etc., notatur [aliud] nisi congruitas indigentiae.
- Sic fieret quodam modo gratia illi homini naturalis. Ergo non merebatur.
Solutio est per hoc quod dicit quodam modo, id est transumptive, quia sicut natura est principium omnium motuum eius, sic gratia omnium operum Dei. Sed notandum quod est gratia unionis, et est gratia ad opus post unionem. Illa vero quae est unionis, erat quodam modo naturalis ratione inseparabilitatis, et haec dicitur in illa « susceptione » ; reliqua vero cum dicit : qua nullum possit admittere « peccatum ».
- Adiunctus : quoad diversas naturas.
Concretus : quia divina natura ab aeterno erat, et postea humana est assumpta quasi accidens esset.
Corporaliter : id est ad modum trinae dimensionis, quia ipse tripliciter erat in eo : uno modo sicut est in qualibet creatura, potentialiter, praesentialiter, essentialiter ; alio modo ut est in iustis ; tertio modo per unionem.
24. Potest etc.
a. Augustinus, in libro De anima et spiritu, assignat rationem quare de Spiritu Sancto conceptus sit : Omnis divinitatis usus nobis est ex munere. Quodam enim modo quasi propior nobis videtur esse Spiritus Sanctus, utpote Patris et Filii munus. In ipso nimirum est omnis usus gratiae cum Patre et Filio.
b. Item, conceptio ista erat miraculosa. Sed quando potestas ad miraculum cadit inter duo extrema ubi unum est creatum, alterum increatum, oportet quod insit increato ; quia, si creato inesset, extra subiectum suum extendi non posset ; ergo oportet quod illa insit personae increatae. Probatio quod Spiritui Sancto : quia, licet opera Trinitatis sunt indivisa , proprias tamen habent rationes operandi inter se, ut Pater operatur, per Filium, propter Spiritum Sanctum, ut dicit Augustinus in libro XI : Pater intelligitur qui dixit : Fiat ; quod autem dicitur, factum, procul dubio per Verbum factum est ; in eo quod dicitur : Vidit Deus quod bonum est, Spiritus Sanctus intelligitur. Et sic universa Trinitas in suis operibus intimatur. Ita est in operibus creationis ; ergo similiter multo fortius debet esse in operibus recreationis. Ergo propter Spiritum Sanctum erit incarnatio.
c. Nota quod quaedam potentia materialis producitur in actum per naturam corporalem agentem, quaedam vero, per spiritualem naturam ministrantem. Et hoc est in mirabilibus quae fiunt in creatura secundum se. Ultimum vero mirabile fit non per creaturae ministerium, sed operatione illius personae increatae quae quodam modo nobis propior esse videtur. Non quod divisa sint opera Trinitatis ; per Spiritum enim Sanctum optima bona increata ad nos descendunt. Cum ergo hic sit unio creaturae ad Filium Dei, erit haec proprie per Spiritum Sanctum. Et ideo dicitur in Luca : Spiritus Sanctus superveniet etc. Et ex hoc patere potest quod haec unio est finis omnium creaturarum et nobilissimum.
25. Nota. Cum dicitur : conceptus de Spiritu Sancto, natus de Maria, genitus de Patre, « de» diversimode sumitur. Dicitur enim fieri aliquid « de aliquo» duobus modis : de materia, de essentia. Inter haec medium est potentia. De Maria est materialiter, de Patre essentialiter, de Spiritu Sancto potestative. Et quia essentia prior omnino, generatio Patris praecedit ; potestas media, et ideo sequitur conceptio de Spiritu ; ultimo materia, et ultimo natus est de Virgine.
ADDITIONES CODICIS E
26. a. Ratio quod conceptio miraculosa sit de Spiritu Sancto : quia omnis creaturae potestas est super extrema creata ; sed in conceptione unita est humana natura divinae ; ergo potestas creata non potest in hanc unionem sive conceptionem. Sed potestas aliqua : ergo increata. Cuius ergo magis per appropriationem quam personae quae propior nobis esse videtur ? Haec autem est Spiritus Sanctus.
Praeterea, creatio est commune opus trium personarum, tamen ratione differentium fit diversa appropriatio, ut dicit Augustinus, De civitate Dei, XI : Pater intelligitur qui dixit : Fiat ; quod autem intelligitur factum, procul dubio per Verbum factum est ; in eo autem quod dixit : Vidit Deus quia bonum est, Spiritus Sanctus intelligitur. Et sic universa Trinitas in suis operibus intimatur. Sic erit in recreatione, cum signum bonitatis multo magis apparet. Plus enim est animam redimere, quam creare caelum et terram. Erit ergo tunc sic, ut Pater incarnationem sive conceptionem faciat, per Verbum sive in Verbo, de sua bonitate quae appropriatur Spiritui Sancto.
b. Nota, cap. Sed quaeri potest, super illud : Sed effectu et virtute Spiritus Sancti, quod est potentia materialis quae producitur in actum per naturam corporalem agentem, quaedam vero per spiritualem naturam ministrantem. Et hoc est in mirabilibus quae fiunt in creatura secundum se. Ultimum vero mirabile fit per creaturae ministerium, sed operatione illius personae increatae quae quodam modo nobis propior esse videtur. Per Spiritum Sanctum enim bona Patris et Filii ad nos descendunt. Cum ergo hic sit unio creaturae ad Fibum Dei, relinquitur quod haec sit per Spiritum Sanctum.
27. Item, secundum praedicta Fihus dicitur creatura ; et simile 1 Eccli., 4 : Prior omnium creata est sapientia ; et Is. 43, 7 : Ego creavi eum, formavi eum et feci.
Contra, Augustinus : Non est creatura per quem facta est omnis creatura.
Respondeo : priores intelliguntur ratione eius quod est homo, et ista ultima [de] hypostasi ratione naturae. Unde sic dicendum est : Filius Dei, secundum quod est homo, est creatura ; secundum quod Filius Dei, est creator.
28. Item, tota Trinitas dicitur pater noster : ergo Spiritus Sanctus ; ergo pater illius hominis qui est Christus. Sed quod convenit illi homini, convenit Filio Dei ; ergo Fihus Dei est filius Spiritus Sancti.
Respondeo : non est concedenda conclusio ; sed haec est vera : iste homo est filius Spiritus Sancti per creationem. Nullo modo tamen concedendum est quod Fihus Dei sit fihus Spiritus Sancti, etiam loquendo per accidens, quia habitudines Filii et Spiritus Sancti non sunt ad invicem respectivae, sed dicunt oppositionem in tali coniunctione.
29. Super illud Psalmi : Fiat misericordia tua, Glossa : Quo merito ? Quia speravimus in te. Per misericordiam autem intelligitur Filii incarnatio ; ergo meritum est respectu incarnationis. Item, Psalmus : Propter miseriam inopum et gemitum etc.
Item, antiquis Patribus fuit promissa incarnatio ; unde : De iructu ventris tui ponam etc. ; ergo debuit ex iustitia incarnari.
Contra, 1 Ioan. 4, 16, Glossa : Non quia debuit, sed sola caritate.
Item, super illud Psalmi : Respice in testamentum, [dicit] Glossa quod meminit promissionis, quia merita defecerunt.
Dicendum sicut prius, quod meruerunt merito congrui et non merito condigni.
30. Item, super illud : Ipsa gratia illi homini naturalis. Ergo nihil meruit sua gratia, quia naturale non est ratio merendi.
Respondeo : dicit « quodam modo », eo quod, sicut natura in re naturali est principium omnium motuum naturalium, ita gratia in isto fuit principium omnium motuum, prout dicitur in Glossa II Cor., super illud : Quae conventio Christi ad Belial : Sicut Christus omnia egit bene, ita diabolus omnia male. Et sicut non sequitur : « iste necessario peccat, ergo non peccat » de diabolo ; ita non sequitur de Domino Iesu Christo : « iste necessario bene agit : ergo non agit meritorie ». Vel dicitur hoc quia caritas fuit vinculum divinae naturae et humanae insolubile
- Item, super illud : Est adiunctus. Ex hoc sumitur argumentum quod persona assumpsit personam, nam adiunctio est separatorum simul positio. Et per hoc quod dicitur : « concretus », videtur humanitas per modum accidentis se habere ; in solis enim accidentibus assignamus concretionem.
Respondeo : non proprie sumitur adiunctio, sed dicitur propter hoc, quia non veniunt in unam naturam ; et ita in se, ut naturae, sunt divisae, imitae in persona. « Concretio » autem dicitur, quia simul in ima persona terminantur.
32. Super illud : Si vero quasi ex operatione. Pari ratione videtur debere dici conceptus de Patre aut Filio.
Respondeo : per appropriationem dicitur, eo quod sit secundum rationem proximior ad actum.
