Distinctio XXXIV — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXXIV (AE)
1. Nunc de septem donis etc.
a. Nota quod aliquando incipimus a dono sapientiae et descendimus usque ad donum timoris ; aliquando e contrario. Causa huius est quod aliter sunt dona in Christo et in nobis. In Christo enim primum est donum sapientiae et ultimum donum timoris ; unde dictum est : Replevit eum spiritu timoris. In nobis autem est primum donum timoris ; unde 1 Prov., 7 : Initium sapientiae timor Domini.
Causa autem quare e converso accidit in Christo et in nobis, est quoniam ordo donorum accipi potest vel secundum accessum ad bonum, vel secundum recessum a malo. Et sic est duplex ordo, scilicet vel ex parte agentis, vel ex parte recipientis. Ex parte enim agentis primum est donum.sapientiae, sed ex parte recipientis et poenitentis vel a malo recedentis primum est donum timoris, quoniam timor poenae primum est in poenitente.
b. Circa ordinationem donorum sciendum quod donum sapientiae et intellectus prima sunt, quoniam ipsa sunt respectu ipsius finis ; sed alia quinque sunt respectu eius quod est ad finem. Sed inter duo prima primum est donum sapientiae, deinde donum intellectus. Donum enim sapientiae facit nos gustare summam veritatem [per modum bonitatis, sed donum intellectus facit nos cognoscere solum ut in imagine summam veritatem] ; et sic patet qualiter per donum sapientiae maxime assimilamur Deo.
Donum consilii et fortitudinis circa adimpletionem consiliorum consistunt, sed scientia et pietas consistunt circa adimpletionem praeceptorum ; et maior est perfectio circa adimpletionem consiliorum quam praeceptorum ; ideo illa dona priora donis scientiae et pietatis. Sed adhuc, consilium est illuminativum fortitudinis et scientia illuminat pietatem : ideo consilium ante donum fortitudinis, et scientia ante donum pietatis ; et timor tamquam complementum omnium horum assimilat nos Deo.
c. E converso accidit ordo donorum circa statum poenitentis, quoniam primo expellitur peccatum in comparatione ad poenam, cuius est timor. Deinde sequitur facere bonum, et prius est facere praeceptum quam consilium, quoniam unum est exsistentis in imperfecta caritate et alterum in perfecta. Sed ad facere ista bona, sequitur nos uniri fini qui est summa veritas, per modum tamen summae bonitatis.
d. Gregorius, in Moralibus, comparat septem dona operibus septem dierum dicens : In spiritu mentis homo per Scripturas intelligit, illuminatione a Deo habita ; in spiritu vero sapientiae et in spiritu consilii a fluxu vitiorum ad soliditatem transit ; in spiritu fortitudinis miraculis et doctrina fulget ; in spiritu scientiae piis vivit moribus et subsidia ministrat fidelibus ; in spiritu pietatis ad imaginem Dei efficitur ; in spiritu timoris requievit Deus ab opere, non mutabiliter ut nos.
- De comparatione donorum secundum suos actus in via et in patria. In sequentibus enim habebitur quod omnia dona secundum aliquem actum remanebunt in patria. Est itaque actus doni sapientiae sapere, et remanet ille idem in via et in patria ; sed licet in via hoc sapere non sit plene gustare, in patria tamen erit plena gustatio.
Actus autem doni intellectus est intelligere, id est cognoscere summam veritatem exsistentem in imagine ; et iste actus remanet tam in via quam in patria, sed differenter tamen, quoniam in via cognoscimus per imaginem ipsam summam veritatem, sed in patria cognoscemus per ipsam veritatem summam.
Actus fortitudinis virtutis in patria est firmissime adhaerere Deo ; et sic patet qualiter in parte evacuabitur eius actus quem habebat in via, quoniam in patria non erit difficile nec erit aggressio circa arduum. Actus a.utem fortitudinis doni est firmissime adhaerere arduo : arduum enim in ipso fine remanet in patria. Unde tam in fortitudine virtute quam dono evacuatur aggressio in patria.
Actus autem consilii in via est cognoscere ea quae sunt ad finem ; unde Aristoteles : Consilium est de iis quae sunt ad finem et per nos operabihbus [et magnis]. Sed in patria remanet magnitudo in fine ; unde cognoscere illud magnum et illud arduum actus est consilii in patria.
Actus autem pietatis in via est compati proximo condilecto ; sed in patria non erit aliquod huiusmodi ; ideo eius actus in patria erit velle in proximo condilecto quod ei debetur secundum mensuram ei debitam.
Actus autem doni scientiae in patria est cognoscere illud quod debetur proximo condilecto ; unde sicut in via scientia illuminat opera pietatis, sic in patria illuminat sua opera.
Actus autem doni timoris in patria est revereri summam.maiestatem. Et sic patet qualiter dona respicientia finem habent eumdem actum in via et in patria, sed dona respicientia ea quae sunt ad finem, non habent eumdem actum in via et in patria.
- a. Utrum priora sunt dona quam virtutes.
Super illud : Praecipitavit, in Threnis Ieremiae : In iis rectus ordo servatur, quoniam, cum peccatrix anima relinquitur, prius ab ea virtutum dona quae data sunt ad Spiritus manifestationem auferuntur ; deinde fidei et spei et caritatis fundamenta evertuntur. Et ita in constructione priores erant virtutes.
Super 1 Iob, 19 : Spiritus qui ante omnia mentem illis quatuor ornat ; et ita priores virtutes sunt.
b. Ambrosius, contrarium : Prius est ablui sive mundari quam recte operari ; sed ablutio fit per dona et recta operatio per virtutes. Gregorius, super 1 Iob : Prius est potentias sanari quam potentias sanatas agere ; sed per dona sanantur et per virtutes operantur sanatae ; ergo dona priora virtutibus.
c. Dicendum quod uno ordine priora sunt dona, et alio ordine priores sunt virtutes. Ex parte enim agentis, priores sunt virtutes ; ex parte recipientis, sunt priora dona.
- a. De oppositione donorum ad mala poenae et ad mala culpae.
Super illud : Ventus vehemens, 1 Iob, 19 : Contra donum sapientiae est poena stultitiae, et contra donum intellectus est hebetudo ; contra consilium, praecipitatio ; contra fortitudinem, pusillanimitas ; contra scientiam est poena ignorantiae ; contra pietatem, cordis duritia ; contra timorem superbia sive mentis elatio. Et in istis poenis incidit homo per peccatum originale primo.
b. Sunt etiam vitia opposita illis donis quae notantur 12 Matth., 45, super illum textum : Assumpsit septem spiritus nequiores : Spiritui enim bono sapientiae opponitur malus spiritus insipientiae et peior simulatio sapientiae. Spiritui autem intelligentiae opponitur malus spiritus stultitiae et peior simulatio disciplinae. Spiritui autem consilii opponitur malus spiritus imprudentiae, peior simulatio prudentiae. Spiritui autem fortitudinis opponitur malus spiritus ignaviae, peior infirmitas fallens obumbratione virtutis. Spiritui scientiae opponitur malus spiritus ignorantiae, peior usurpatio scientiae. Spiritui pietatis opponitur spiritus impietatis, peior falsae pietatis. Spiritui timoris opponitur malus spiritus temeritatis, peior dolus fictae religiositatis.
5. Et quia de timore ; [castum vel filialem sive amicalem]. « Castus » dicitur timor, quoniam anima sponsa timere debet ne recedat a sponso ut fornicetur ; sed non est timor ex parte sponsi quod recedat ut fornicetur. Dicitur etiam timor « amicabilis », quoniam amicorum eadem est voluntas ; et ita ne offendat Deum timere debet, non conformando voluntatem suam voluntati divinae. Filialis dicitur timor quoniam est filius per adoptionem.
- [Quatuor esse timores]. Quintus timor reperitur alibi, scilicet naturalis ; quare hic omittitur ?
Dicendum quod hic loquitur de illis timoribus qui spectant ad meritum vel demeritum ; sed timor naturalis non est talis ; ideo de timore naturali nihil hic.
- Secundum Augustinum definitur timor : Timor est fuga animi ne perdat quod amat ; sed servilis timor non est eo quod amat ; ergo videtur quod haec ratio non convenit omni timori. Augustinus, 83 Quaestionum : Omnis timoris ratio est amor, quoniam formidat unum et amat alterum.
Dicendum quod serviliter timere habet duo principia, scilicet liberum arbitrium et fomitem, et servilem timorem qui est donum Spiritus Sancti. Primo modo timor habet amorem pro ratione ; secundo modo non habet amorem pro ratione. Unde dicendum quod, sicut a fide formata gignitur timor initialis et filialis, sic a fide informi gignitur timor servilis.
- Est autem alia sententia etc.
a. Super illud : Si ego Dominus, ubi timor meus, 1 Malach., 6, Hieronymus dicit de duplici timore : Vult Deus primum ut filii eius simus, et bonum voluntate faciamus quod consequi volumus ; si autem nolumus, saltem vult ut nos servos habeat et a malis per tormentorum formidinem recedamus.
b. Super 85 Psalmum, versus : Laetetur cor meum : In timore mundano praecedit causa periculi vel angustiae, sed in timore Dei laetitia praecedit. Utraque miscenda sunt, ut sub spe timeamus, et sub timore laetemur. In futuro erit iucunditas sine timore. Et tamen dicitur : Timor castus manet in saeculum.
Dicendum quod superius dictum est, quod timor est mixta dilectio cum subiectione, et sic manet ; sed prout Augustinus dicit : Timor est fuga animi ne perdat quod amat , sic non manet.
c. In contrito non videtur quod laetitia praecedat timorem, quoniam ipsa anima contrita molitur inter duas molas, scilicet inter timorem poenae et spem praemii ; ergo timor praecedit.
Dicendum quod laetitia secundum habitum praecedit timorem naturaliter, licet non tempore ; sed laetitia secundum actum non de necessitate praecedit timorem.
- Super illud Psalmi : Confige timore tuo : Timore servili timetur poena et non amatur iustitia ; Vivit in eo voluntas peccandi, et sequeretur opus si speraretur impunitas. Mallet enim licere quod lex vetat, quoniam non spiritualiter delectatur in eius bono.
Super illud : Quare non in vulva, 3 Iob, 11, Gregorius : Cum poena timetur [et] facies Dei non amatur, timor est ex tumore et non ex humilitate. Et sic videtur quod omnis timens serviliter peccat.
Dicendum quod serviliter timere est bonum in genere et bonum utile ; et talis non habet odio iustitiam, sicut diabolus qui non resilit a culpa ; sed talis timens resilit a culpa.
10. Non potes explanare etc. Super medium capituli, Augustinus super illud : Tulerunt lapides ut iacerent, 8 Ioan., 59, in originali : Quantum quis amat pecuniam, tantum timet ne perdat eam. Inveniatur autem aliquis qui tantum est amator iustitiae, qui plus timet exspoliari iustitia quam pecunia : non eum tollit caritas, sed comitem eum tenet ac possidet ; illum vero tollit caritas.
- Utrum iustus debeat poenam timere. Quod non, videtur, quoniam proprietas timoris servilis est timere poenam.
Sed contra istud Augustinus : Quanto aliquis fuerit perfectior, tanto magis credit Scripturae comminanti ; et ita quanto perfectior, tanto magis timet poenam. I Cor. 4, 4 : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum ; 9 Eccl., 1 : Nemo scit an odio, an amore dignus sit. Et ita videtur quod omnis exsistens in tali statu timere debet poenam ; sed omnis viator est talis ; ergo omnis viator timere debet poenam.
Dicendum quod dupliciter est timere poenam aeternam. Quoniam ratio timendi potest esse ex conscientia dictante peccatum, et sic non timent iusti ; vel potest esse ex conscientia dictante quod non satisfecit pro peccato, et sic timent iusti secundum initialem timorem ; vel potest esse ex conscientia nec unum dictante nec alterum, et sic est secundum filialem timorem.
12. Super Psalmum Confitemini, versus : Qui descendunt mare, Glossa : Devictis tribus tentationibus, scilicet errore et difficultate vincendi concupiscentias et taedio, sequitur quarta tempestas, quae dicitur tempestas saeculi, qua maxime turbantur rectores ecclesiarum , in quibus est perfecta caritas. Et ita in illis est timor castus, et ita securitas animi, et ita nulla perturbatio.
Dicendum quod duplex est perturbatio. Una est auferens quietem mentis, et talis turbatio aufertur per timorem castum.
- Super versum Psalmi : Timor Domini sanctus, Glossa : Timor sanctus non timet puniri, sed separari.
Gregorius, contra : Prudenter timetur quod accidere potest ; sed ipsum puniri accidere potest ; ergo prudenter timetur poena aeterna.
Dicendum quod est timor poenalis, et ille est cum conscientia peccati ; et de tali non intelligit Gregorius.
- Utrum timor initialis excludat servilem. Quod non, videtur, quoniam unum bonum non excludit alterum ; [ergo] nec unum donum Spiritus Sancti excludit alterum donum.
Dicendum quod quaedam sunt dona non tantum imperfecta secundum suum actum, sed etiam secundum substantiam suam, ut timor servilis ; et quaedam sunt imperfecta quoad actum tantum, ut caritas initialis. Dicendum ergo quod primum evacuatur per secundum quoad substantiam et quoad actum, sed non quoad genus, quoniam [non] malus est undique. Et sic patet qualiter servilis timor non evacuatur per initialem secundum illam partem qua bonus est, quoniam ratio generis manet.
15. a. Utrum timor initialis sit idem specie cum filiali sive casto. Quod videtur. Dicitur enim hic in littera quod est medius timor, qui facit partim servire timore poenae et partim amore iustitiae ; et talis differt ab extremis specie ; multo fortius ipsa extrema differre debent specie.
Sed contra : ratio timoris initialis est imperfecta caritas, et ratio filialis timoris est caritas perfecta. Sed caritas perfecta et imperfecta non differunt specie ; ergo nec timor initialis et filialis differre debent specie.
b. Gradus tres sunt, scilicet incipientium, progredientium etc. ; et est caritas una distincta penes incipientes, cui respondet timor initialis ; et alia est caritas perfectorum, cui respondet timor filialis : quare non respondet unus timor tertiae caritati ?
c. Spes et timor sunt opposita ; sed spes indivisa est secundum species ; ergo timor indivisus erit secundum species.
d. Dicendum quod initialis timor et filialis differunt secundum substantiam. Unde unum non postea fit alterum. Non enim dicitur initialis timor respectu filialis, quod sit eius is initium, sed quoniam tunc primo est initium caritatis.
Ad aliud dicendum quod divisio timoris est penes hanc divisionem caritatis, scilicet perfecta et imperfecta, et non sumitur penes divisionem graduum.
Ad ultimum dicendum quod spes est respectu boni, quod est indivisum secundum substantiam ; et timor respectu mali, quod est divisum secundum substantiam. ideo plures sunt species timoris, licet non spei.
16. Sciendum est tamen Super illud : Timor est initium dilectionis, 25 Eccli., 16, Glossa : Timor sanctus permanet in saeculum saeculi ; ipse est fundamentum fidei et caritatis origo. Timor ergo est initium fidei, et est initium dilectionis, et initium sapientiae : quaeratur secundum quam differentiam est initium horum trium. Quoniam, cum caritas sive dilectio sit forma omnium virtutum, et ita omnium donorum, et ita timoris ; et fides sit fundamentum omnium : videtur quod timor initium horum esse non potest.
Dicendum quod duplex est initium : uno enim modo prout incipimus fugiendo malum, alio modo prout incipimus adhaerendo bono et detestando malum. Primo modo, ratione sui actus, dicitur timor initium fidei et dilectionis. Fides enim habet unum actum quod est credere summam veritatem, et sic sequitur ad timorem ; alio modo habet actum quod est credere poenam, et sic fides prior est timore. Unde secundum egressum a malo culpae per respectum poenae est timor. Sed hoc potest esse tendendo in summam veritatem per modum summae veritatis, et sic timor est initium fidei ; vel tendendo in summam veritatem per modum summae bonitatis, et sic est timor initium sapientiae ; vel tendendo in summam bonitatem per modum summae bonitatis, et sic est timor initium dilectionis. Si autem inchoamus a bono : vel ergo quoad intellectum, et sic fides est primum omnium ; vel quoad affectum, et sic caritas est principium omnium bonorum.
17. Illud quoque diligenter ; [faciet revereri]. Super versum Psalmi : Confundantur et revereantur, Glossa : Revereri est timere ne pro laesa iustitia poena sequatur. Ergo, cum in patria nec sit poena nec respectus ad poenam, ergo revereri non erit usus alicuius timoris in patria.
Gregorius : Adeo Sancti iustitiae Dei addicti sunt, ut nulla compassione ad reprobos transire valeant ; et haec sententia reperitur ultimo capitulo quarti libri.
Dicendum quod revereri dicitur dupliciter : uno modo sicut prius dictum est ; alio modo prout revereri est resilire a Dei maiestate in suam vilitatem ; vel aliter : Reverentia est cum subiectione mixta dilectio.
- Augustinus, Super Ioannem, in originali : Motus animorum affectiones nostrae sunt : laetitia, animi diffusio ; tristitia, animi contractio ; cupiditas, animi progressio ; timor, animi fuga vel reditio.
Nota quod est spes veniae, et hoc respectu praeteritorum malorum ; et est spes gratiae, et hoc respectu praesentium ; et est spes gloriae, et hoc respectu futurorum. Haberis autem timorem initialem, habet spem veniae cum spe gratiae et gloriae, sed non veniae ; et istae non sunt diversae species spei, quoniam sunt ab eadem raio dice.
19. Ioannes : Exspectatum bonum concupiscentiam, praesens laetitiam ; exspectatum malum timorem, praesens tristitiam generat.
Cum autem fuerit in Christo etc. Ioannes Damascenus : Sex sunt species timoris. Prima est segnities, quae est timor futurae operationis. Secunda est erubescentia, quae est timor in exspectatione convicii. Tertia verecundia, scilicet in turpe acto ; [neque] hoc vero est insperabile ad salutem. Quarta est admiratio, quae est timor ex vehementi imaginatione. Quinta est stupor, ex insohta imaginatione. Sexta est agonia, quae est timor ex infortunio. Nunc est quaestio quae harum specierum sit in Christo et cuiusmodi timor remanet in patria.
Dicendum quod definitio, scilicet : Timor est exspectatio etc., non convenit nisi viatori. Unde, cum Christus fuit comprehensor, non ei conveniet. Unde Augustinus, De civitate Dei : Timor est affectio de futuro malo.
DISTINCTIO XXXIV (L)
20. Nunc de septem donis. Dictum est de virtutibus quae finem respiciunt immediate, tum mediate. Nunc agit de donis. De quibus hoc ordine procedamus : primo quaeritur quare dicuntur dona ; secundo utrum ratio donorum conveniat virtutibus et e converso ; tertio de convenientia et differentia donorum ad virtutes ut sunt habitus, et [de] differentia et convenientia duodecim fructuum enumeratorum 5 , 22-23, et ad septem beatitudines, 5 Matth., 3-10 ; quarto de ordine donorum ad virtutes et beatitudines et fructus ; quinto de numero et ordine donorum secundum se, quare septem et quare timor quandoque ordinatur ante sapientiam, quandoque e converso ; sexto de permanentia donorum secundum se et secundum suos actus in patria, secundum quos permaneant et secundum quos non ; septimo de comparatione donorum ad sua opposita, quae poenae sunt peccatorum quae tanguntur in Glossa Matthaei.
I. Ad illud quod primo quaeritur, 5 Matth., Glossa Augustini in Sermone Domini in monte : Dona dicuntur, quibus accendimur et illuminamur ad operandum. Magis autem specialiter potest dici donum, secundum Aristotelem, datio irreddibilis.
II. a. Hae tamen assignationes conveniunt et virtutibus ut virtutes sunt. Ideo quidam sic distinguunt, ut dona dentur a Deo ad perfectionem cognitivae potentiae, virtus autem ad perfectionem operativae. Quod volunt trahere a dicta Glossa, eam dividentes : [accendimur] quoad virtutes in affectu, illuminamur donis quoad intellectum.
Sed hoc non videtur verum, quia quaedam dona perficiunt intellectum et affectum, ut sapientia ; quaedam intellectum, ut intellectus, scientia, consilium ; quaedam affectum, ut pietas, timor, fortitudo.
b. Alii distinguunt sic : dona sunt data animae ad resistendum poenis inflictis ex originali peccato ; virtutes datae sunt per gratiam ad bene operandum. Quod volunt habere [a] Gregorio, 1 Iob, 19 : Ventus vehemens, Glossa : Haec septem contra septem tentamenta nobis datur (!) vitiorum. Vitium autem dicitur quod vitiat et corrumpit, secundum quod peccatum est corruptio. Contra sapientiam est stultitia, contra intellectum hebetudo etc.
Sed patet quod dona non solum sunt ad resistendum, sed ad operandum. 1 Iob, 4 : Filii fecerunt convivia, Glossa : Pietas opera misericordiae docet ; et 5 Matth., 4 : Beati mites, Glossa : Qui pie quaerit, honorat sancta. Patet etiam de dono fortitudinis, quod non solum est in [resistendo, sed in] aggressu difficilium. Similiter, virtutum est resistere : I canonica Petri, ultimo, 9 : Cui resistite fortes in fide ; ergo fides resistit. Et in Threnis : Factus est Dominus, Glossa : Habet anima virtutum moenia ; sed moeniis resistitur ; ergo virtutibus. Nulla ergo est dicta distinctio.
c. Item, quod dona sint virtutes, Ambrosius, libro De Spiritu Sancto : Civitas Dei, illa Ierusalem, non meatu alicuius fluvii terrestris abluitur etc., ut in textu.
Item, Psalmus Afferte Domino, versus : Vox Domini in virtute, Glossa : Septem Spiritus Sancti virtutes, [id est] dona, magno praeconio efferuntur.
Item, virtus est bona qualitas mentis etc. : hoc convenit virtutibus et donis ; ergo sunt dona virtutes et e converso. Idem dicit Gregorius super 1 Iob, 2.
d. Respondeo : distinguendum est inter virtutes et dona. Virtus est perfectio potentiae ad operandum in finem ; dona sunt data per gratiam in adiutorium virium. Donum enim dicitur respectu a quo et in quem ; virtus autem respectu in quod et in quo per opus medium. Anima autem habet suas vires motivas, quibus determinatur ad operandum ut consequatur finem. Habent autem vires istae quosdam actus principales, quosdam consequentes. Et principalium quidam sunt ad finem immediate, quidam ad id quod est ad finem. Similiter de actibus consequentibus. Rationis sunt duo actus principales : primus credere, id est assentire primae veritati propter se, et is est in finem circa quem fides ; alius principalis : discernere inter bonum et malum secundum quod sunt inductiva vel abductiva respectu finis, et is est prudentiae. Circa actus consequentes sunt dona. Ad credere namque sequitur intelligere cum sapore : quae pertinent ad donum sapientiae et intellectus. Unde 7 Is., 9, secundum aliam translationem : Nisi credideritis, non intelligetis. Respectu primi actus rationis qui est ad id quod est ad finem, scilicet discernere, consequitur consiliari de arduis, et scire conversari in medio nationis perversae, et scire operabilia, scilicet opera pietatis. Et sic sunt quatuor dona respectu operum rationis. Licet ergo tam virtutes quam dona sunt ad operandum, virtutes tamen sunt primo ad opus, scilicet ad actus principales, dona ad actus consequentes. Unde dona sunt superaddita virtutibus ratione suorum actuum.
e. Quod obicitur, quod definitio virtutis convenit utrisque, bene concedimus ; sed haec non est virtutis ut virtutis, sed potius communis ad utrumque. Sed haec definitio : Virtus est ultimum potentiae de re , haec est virtutis ut virtutis. Virtus est perfectio rei ad optimum : haec est simpliciter doni. Virtus enim est prima perfectio in esse gratuito, secunda donum.
III. Sequitur de convenientia et differentia donorum ad virtutes.
a. Sed cum septem virtutes sufficiant, dona videntur supervacua, vel e converso.
Item quaeritur quae sit differentia inter fortitudinem donum et virtutem ?
Item, quare aliis donis non respondent virtutes quae sint de septem sicut fortitudini ?
Item, habemus virtutem circumeuntem omnes potentias ; quare non habemus donum commune ei respondens ?
b. Respondeo : ut dictum est, virtus est prima perfectio, donum secunda, ut ordo denotetur ratione actuum. Nam habitus omnes simul infunduntur ; unde in habitibus est ordo secundum naturam solum, in actibus autem secundum naturam et tempus.
In vi ergo rationabili duae sunt virtutes, ut dictum est, secundum duos principales actus, et quatuor dona secundum actus consequentes : intellectus cum sapientia, consilium cum scientia. Et ratio est : credere, quod est primus actus fidei, cum sit per speculum et non maneat, indiget duplici adiutorio, per quae cognitio maneat et cognoscatur prima veritas expresse per sui imaginem quae semper manet : scilicet dono intellectus, quo cognoscat secundum cognitivam ; et dono sapientiae, quo anima per gustum sapiat in suis donis non transeuntibus. Quoad secundum actum principalem, qui est discernere, indiget adiutorio quod faciat cognoscere in arduis, eo quod [arduum] est elevatum supra potentiam ; et hoc est consilium quoad cognitivam et scientia quoad operabilia ; ut scientia sit respectu praeceptorum ad quae omnes tenemur, consilium respectu consiliorum ad quae tenentur perfecti.
Concupiscibilis similiter duos habet actus principales : unum principaliter ad finem, scilicet dihgere, quem regit caritas ; alterum ad id quod est ad finem, scilicet moderate concupiscere, quod est temperantiae, quae tenet modum in concupiscendis. Caritas, eo quod communis est viae et patriae, non requirit adiutorium ; sed concupisci ut est in proximo indiget, et hoc est pietas, quae docet opera misericordiae [et] compassionem de proximo, ut in Eccli. 30, 24 : Miserere animae tuae, placens Deo.
Irascibilis etiam duos habet principales actus : elevare se ad Deum, quod fit per spem [et fortitudinem : spes] dirigens actum in finem, et fortitudo dirigens actum in id quod est ad finem. Sed fortitudo duo habet in se : aggredi difficile, quod consistit in agendo ; et sustinere terribile, quod consistit in patiendo. Sed fortitudo in agendo quandoque est circa difficile, et tunc est fortitudo virtus : difficile enim proprie est quod est inepe (!) operationi ; aut circa arduum et tunc est donum. Aggressio enim ardui est actus consequens ad aggressionem difficilis. Terribile autem vel est temporale, et sic pertinet ad fortitudinem ; vel aeternum, et secundum hoc vel est malum, et sic respectu eius est timor ; vel bonum, ne scilicet ab eo recedamus vel ne ei satisfaciamus, et sic, distinguuntur species timoris.
Ex parte spei vel eius actus, non est donum, quia in sperare nihil est quod sit commune viae et patriae. Duo enim ibi sunt, quorum unum est solum viae, scilicet credere habiturum ; et alte rum solum in patria, scilicet habere vitam aeternam. Sed in aliis aliquid est commune, quod donum adiuvat ad permanendum.
Et quia iustitia est ordo universalis omnium virium, ut dictum est : ad se, ad Deum, ad proximum, ideo donum ei non respondet, quod datur per gratiam in adiutorium specialis potentiae. Et licet virtus sit circuiens, non est donum circuiens, propter dictam rationem.
Item, quia difficile et arduum sunt circa eamdem materiam, sed ratione differunt : quia difficile est respectu rationis, quasi inepe (!) ad operandum ; arduum autem in operatione respectu potentiae, quia arduum est elevatum supra potentiam. Et ita, cum nomen imponitur habitibus ab actu, commune idem[que] habent nomen fortitudo donum et fortitudo virtus. Sed in aliis donum et virtus sunt circa actus diversos.
IV. Sequitur de convenientia donorum ad fructus [et] ad beatitudines, et differentia. Quae talis est : virtutes sunt circa primos actus, dona circa consequentes, ut dictum est fructus autem est operatio et finis ; ultimo sequitur beatitudo, de qua dictum est 5 Matth., quae est finis, non operatio. Unde dicit ibi Glossa : Fructus est operatio propter se appetenda. Operi rationis quod est in finem, sequitur fructus qui est fides, scibcet certitudo rerum invisibibum ; et hoc consequitur quasi fructus post intelligere cum sapore. Unde fides ut fructus in Christo fuit. Post illam certitudinem sequitur perfecta munditia intellectus, ad quam nihil sequitur nisi visio in patria. Haec munditia, scilicet prima beatitudo, [sequitur] caritatem, secundum actum vero, in iis qui rapiuntur.
V. Sumitur autem sic numerus donorum : Quia actus doni aut est in bonum, aut est in malum. In malum autem, vel culpae, vel poenae. Malum culpae, cum sit temporale, circa illud non est donum, quod respicit intemporale. De malo poenae est donum timoris. Si boni, aut est finis, et hoc dupliciter : aut secundum cognitionem, et sic intellectus ; aut quoad affectionem boni, et sic sapientia. Aut est bonum quod sit ad finem, et hoc dupliciter : vel secundum cognitivam (!) eorum ad quae omnes tenemur, et sic scientia ; aut secundum operativam [eorum] ad quae omnes tenentur, et sic pietas ; aut aliqui et aliqui non, et sic consilium secundum cognitivam, fortitudo secundum affectivam.
VI. Numerus duodecim fructuum sic sumitur : aut sunt secundum actus exteriores vel interiores. Si exteriores, aut secundum tactum et gustum, aut secundum alios actus sensuum. Si modo primo, aut est licitorum, et sic castitas ; aut illicitorum, et sic continentia. Si aliorum actuum, tunc modestia. Si quoad actus interiores, aut secundum concupiscibilem, et hoc vel actus in Deum, et sic caritas ; vel in se ipsum, et sic gaudium de bonis internis ; vel respectu proximi, et sic pax. Vel est secundum irascibilem, et hoc vel respectu finis, et sic longanimitas ; vel ad finem, et sic patientia. Vel secundum rationabilem, et sic vel sumptam in se, vel secundum quod regit concupiscibilem et irascibilem. In se dupliciter : vel respectu veritatis, et sic fides ; vel bonitatis, et sic bonitas, quae est animi dulcedo in bonis cognitis, ut dicit Glossa ibi. In regendo concupiscibilem est benignitas ; in regendo irascibilem mansuetudo. Benignus est homo quando concupiscibilis est temperata per rationem ; mansuetus, quando ratio multum super irascibilem dominatur.
VII. Sunt etiam septem beatitudines, licet octo enumerentur, quia idem est praemium octavae ei primae, et numerantur secundum praemium. Actus autem beatitudinis, aut est boni, aut est mali. Si mali, aut ex passione rei apparentis delectabilis, et sic prima in abdicatione talium, scilicet : Beati pauperes spiritu. Respectu tristabilis, dupliciter : vel ex poenalitate contracta, vel illata. Si illata, sic secunda : Beati mites, quod est dominari passionibus illatis ; contractae est tertia : Beati qui lugent, propter miseriam scilicet incolatus et dilationem patriae. Aut est boni, et hoc vel creati, scilicet quod est ad finem, et hoc dupliciter : vel quod est iustitiae, et sic quarta : Beati qui sitiunt iustitiam ; vel misericordiae, et sic quinta : Beati misericordes. Si sit respectu finis, vel quoad intellectum, et sic sexta : Beati mundo corde ; vel quoad affectum, et sic. Beati pacifici, cuius visio merces est.
21. Et quia de timore
a. Initialis dicitur, quod ibi est initium caritatis. Castus dicitur, ne sponsa adulteretur ; de sponsi enim adulterio non est timor. Amicabilis, ne offendat [amicum] quem in Christo recepit, [non conformando] voluntatem. Filialis, quia factus est filius per gratiae adoptionem :
b. Definitur autem timor sic ab Augustino, super Ioan. 10, 12 : Timor est fuga animi ne perdat quod amat.
Sed cum posset [quaeri] quare omisit Magister timorem naturalem, respondeo : quia nec meretur nec demeretur, nec est oppositus donis de quibus hic intendit.
- Primo gradu. Sunt enim quindecim Psalmi qui dicuntur « Cantica graduum », quorum primus est : Ad Dominum cum tribularer, scilicet Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur , ad quem pertinet timor initialis.
23. Timore patiendi malum. Contra, Augustinus, 83 Quaestionum, dicit quod omnis timoris ratio est amor. Et in Libero arbitrio : Metuens hominem occidit, quia maluit sine metu vivere.
Respondeo : servilis timor duo habet principia : unum, liberum arbitrium cum fomite ; sic habet amorem pro radice. Vel ut est a dono, et sic eius principium est terribile apprehensum. Sicut enim a fide formata est timor initialis, sic a fide informi servilis, ut credens poenae infinitatem serviliter timet. Unde timor spiritualis bene potest esse sine motu amoris, ut [ex] apprehensione terribili.
- a. De timore initiali dicit Isidorus, libro De virtutibus : Omnis iustus spe et fortitudine nitet, quia nunc illum ad gaudium spes erigit, nunc ad fortitudinem terror gehennae addicit. Servilis autem primo timet poenam ; initialis, primo ne pro peccatis sufficiat, secundo iterum peccare, ultimo poenam.
b. De timore filiali dicitur 6 Deut., 5 : Diliges Dominum Deum tuum, Glossa : Dilectio Dei nascitur per timorem, sed in affectu crescendo mutatur ; ergo timor est causa dilectionis.
Contra : e converso dicitur in littera in multis locis.
Respondeo : utrumque est verum. Dilectio habitus est causa timoris ; sed in actibus est aliter, quia actus actum mutuo tempore praecedit. Glossa autem loquitur de actibus.
- Nemo invitus bene facit, etsi bonum est.
a. Ergo timere serviliter est bonum.
Item, est bonum : ergo, per locum a coniugatis, timere serviliter est timere bene.
Item, Augustinus, De civitate Dei : Voluntas in omnibus est affectionibus ; ergo timor est voluntas ; non ergo timens facit invitus.
b. Item quaeritur an timens aHquid mereatur. Ad Cor. I, 9, 16 : Necessitas mihi incumbit, Glossa : Nemo accipit remunerationem apud Deum eius rei quam invitus facit.
Item, Glossa super Psalmum : Ex corde nullo modo fit, quod fit formidine poenae.
Item, si timere serviliter est malum, an culpae aut poenae ?
c. Respondeo ad primum, quod intelligitur de bono in genere et de bono utili, sed non de bono remunerabili ; nec est bonum, secundum quod bonum dicitur poenae remissorium, quia tale non est praeter caritatem.
Ad aliud dicendum : timor dicitur bonus quia est a gratia ; non tamen sequitur : ergo serviliter timens bene timet, quia ad bene timere concurrere debent omnes circumstantiae.
Ad aliud dicen dum quod invitus dicitur qui non plenam habet voluntatem, ut tempore tempestatis merces proiciens.
Ad ultimum dicendum quod timens serviliter [non] est in caritate, [sed] in peccato, secundum quod dicit Augustinus : Omnis vita infidelium peccatum est ; non tamen peccat.
26. Secundum superius quaesita restat determinare opposita donis, quae sunt et culpae et poenae. Notari autem possunt omnes dictae virtutes et dona et beatitudines, creatae et increatae, horum etiam opposita, his versibus :
a. Timet et pauper regnat, perit inde superbus.
b. Pius et mitis terram tenet, invidus exit.
c. Quoque scit, plorat, solatur, et ira recedit.
d. Fortis sitiens sanatur, tristitiam pellit.
e. Dat consilium, miseris miseret, flet avarus.
f. Intellectum mundat, videt et gula transit.
g. Sapit et pacis est filius, hic fuge luxus.
Hic ordo moralis est. Aliter ordinantur vitia et virtutes respectu subiectorum, id est peccatorum, in quibus sunt et a quibus per virtutes expelluntur.
27. a. Notandum etiam quod duplex est ordo donorum. Quandoque enim praeponitur donum sapientiae, ut in Isaia. Ut autem ordinantur dona secundum plenitudinem qua fuerunt in Christo, sic ordinantur secundum nobilius et minus nobile, ita quod primo sapientia et ultimo timor. Quandoque ordinantur secundum statum poenitentis, scilicet ut fiunt in nobis, et sic praeponitur timor qui est initium sapientiae. Est enim duplex prioritas : vel ex parte agentis, vel [ex parte] recipientis post privationem. Secundum primum modum sapientia praeponitur, eo quod maxime assimilat nos Deo, et alia sequuntur secundum quod plus vel minus assimilant. Secundum modum secundum timor praeponitur.
b. Et ratio ordinis est : donum sapientiae est quo nos gustamus summam veritatem per modum bonitatis ; hoc summe nos assimilat. Intellectus minus assimilat, quia illo cognoscimus summam veritatem ut est manens in imagine et per imaginem. Dona consilii et fortitudinis sunt circa impletionem consiliorum, dona scientiae et pietatis circa impletionem praeceptorum ad quae omnes tenemur. Maioris autem perfectionis est et plus assimilans implere consilia quam solum praecepta, et ideo praeordinantur consilium et fortitudo scientiae et pietati. Item, consilium regit fortitudinem et illuminat ad agendum, similiter scientia pietatem ; et ideo unaquaeque harum in suo ordine praeordinatur, quia dignius regens recto et magis illuminans minus illuminante. Donum timoris ultimo, quia minime assimilat. Ordinat enim ad fugam culpae per resilitionem a poena. Et talis ordo fuit in Christo. Dicit enim Isaias : Et replevit ipsum spiritu timoris Domini ; quod vero addit ad alia, eo quod, timore addito aliis donis, repletur et perficitur numerus donorum, non quia repletio sit a timore secundum se.
c. Econtrarius autem est ordo in nobis secundum statum poenitentis. Sunt enim duae partes iustitiae : declinare a malo et facere bonum. Primum fit per timorem. Facere autem bonum subdividitur : facere praecepta, quod est primae necessitatis, ad quod ordinat donum pietatis ; a quo postea ascendimus ad donum [scientiae]. Deinde, amphus proficiendo, ascendimus ad complementum consiliorum, ad quae ordinant nos fortitudo et consihum. Tandem per sapientiam unimur primae veritati tamquam fini operationis nostrae.
Unde Gregorius, in Moralibus : In spiritu mentis homo per Scripturam intelligit, illuminatione a Deo habita in spiritu sapientiae ; in spiritu consilii a defluxu vitiorum ad soliditatem transit ; in spiritu fortitudinis miracuhs et doctrina fulget ; in spiritu scientiae pus vivit moribus et subsidia ministrat fidelibus ; in spiritu pietatis ad imaginem et similitudinem Dei efficitur ; in spiritu timoris requievit Deus ab opere, non mutabihter ut nos. Ecce moralis est ista ordinatio secundum Gregorium, qua comparat septem dona operibus septem dierum.
- Sequitur videre quae virtutes et dona quos actus habeant in patria et quos non. Dicitur in littera quod omnia dona secundum aliquem actum manent. Actus autem sapientiae est dulcedinem veritatis summae per modum bonitatis praegustare. In patria autem plena erit gustatio. Fidei enim succedet cognitio veritatis per modum veritatis ; caritas manens, sed aucta, erit summa bonitas per modum bonitatis ; media igitur inter haec est veritas summa per modum bonitatis ; quod est sapientiae.
Intellectus autem in via cognoscit veritatem exsistentem in imagine et per imaginem ; ibi cognoscet veritatem in imagine exsistentem per ipsam veritatem.
Actus fortitudinis est in via aggredi difficile ; ibi remota erit difficultas et aggressio, quae dicit motum discontinuatioio nis ; in patria continue et firmissime adhaerebit. Unde sicut fortitudo virtus et donum in via sunt circa eamdem materiam, ita et in patria. Ratio enim ardui, secundum quod hic est, scilicet ut ad finem, evacuabitur a fortitudine dono, et sic tam fortitudo virtus quam donum firmissime adhaerebunt arduo in fine.
Actus pietatis est in via compati proximo condilecto sibi ; ibi autem nulla erit compassio, nullum misericordiae opus, utpote ubi nulla miseria, nulla indigentia, nec exterior nec interior. Sed hic donum cedit in dispositionem virtutis quae secum est in concupiscibili potentia, scilicet caritatis quae est circa actum in finem, et temperantiae quae est circa actum qui est ad ea quae ad finem. Caritas namque ordinat concupiscibilem potentiam in finem, temperantia modum apponit, ut actus earum sit amare summum bonum cum modo debito. Donum autem eis superadditum est, ut actus eius sit velle condilecto quod ei convenit.
Scientiae autem erit cognoscere [quod] convenit condilecto. Timoris autem actus erit revereri, quod est resilire a Dei maie state in propriam parvitatem, considerato quod creatura est sicut atomus respectu Creatoris.
Consilium autem, ut dicit Aristoteles in III Ethicorum, est de iis quae ad finem sunt, per nos operabilibus et magnis. Evacuabitur esse ad finem quia erimus in fine, quiescentes in eo ; nec erit ibi operabile ; ergo remanebit solum cognitio rei magnae.
- Sequitur de oppositis donorum, quae sunt poenae in quas incedimus per peccatum. Gregorius, 1 [Iob], 19, ubi loquitur de septem filiis, Glossa : Contra pietatem duritia ; contra donum timoris superbia sive mentis [elatio] ; contra donum sapientiae est poena stultitiae ; contra donum intellectus, hebetudo ; contra donum scientiae, ignorantia.
Septem sunt vitia eis opposita, quae in Glossa apposita 12 Matth., 45 : Assumpsit septem spiritus nequiores se, tanguntur : Spiritui bono sapientiae opponitur malus insipientiae, peior simulatio sapientiae ; spiritui intelligentiae malus spiritus stultitiae, peior simulatio disciplinae ; spiritui consilii malus imprudentiae, peior simulatio prudentiae ; spiritui fortitudinis malus apertae ignaviae, peior infirmitas fallens obumbratione virtutis ; spiritui scientiae malus ignorantiae, peior usurpatio scientiae ; spiritui pietatis malus impietatis, peior falsae pietatis ; spiritui timoris malus temeritatis, peior dolus fictae religiositatis.
- a. Sequitur videre an dona naturaliter priora sunt virtutibus an e converso. Et quod sic, videtur : 2 Thren., 5 : Praecipitavit omnia moenia Ierusalem, Glossa : In iis rectus ordo servatur, quia, cum peccatrix anima relinquitur, prius ab ea virtutum dona quae data sunt ad manifestationem Spiritus auferuntur ; deinde fidei et spei et caritatis fundamenta evertuntur. Constat quod Glossa non loquitur de prius tempore, quia simul tempore omnes boni habitus auferuntur ; ergo de prius natura. Sed quod natura prius est in constructione, ultimum est in destructione et e converso ; ergo, cum virtutes in destructione ante dona sunt naturaliter, in constructione spiritualis hominis dona naturaliter erunt ante virtutes. Econtra videtur 1 Iob, 19, Glossa : Spiritus qui ante omnia mentem illis quatuor virtutibus ornat ; ergo naturaliter virtutes sunt prius.
b. Contra : dicit auctoritas Ambrosii in textu , quod donis a sordibus vitiorum abluimur ; sed prius naturaliter est a sordibus ablui quam bene operari mandatum, quod fit per virtutes.
Praeterea, 1 Iob, 19, in Glossa dicitur quod per dona mundamur a poenis, quae scilicet vulnerant potentias. Sed prius est potentias sanari quam sanatas agere : sanantur per dona, agunt per virtutes ; ergo dona sunt priora virtutibus.
c. Respondeo : ut dictum est prius, ex parte materiae sive recipientis, quod est ipsa potentia vulnerata quae sanari debet, priora sunt dona ; ex parte autem formae sive potentiae agentis quae agere potest, utpote potentiae secundum se, ut in Adam in quo fuit incorrupta, priores sunt virtutes. Virtutes enim secundum actus suos propiores sunt potentiis.
31. De his eiusdem etc. ; Si perfecta, non timeret. Contra : in patria erit perfectissima, et tamen ibi erit timor.
Respondeo : duplex est perfectio : patriae scilicet, quae omnino evacuat poenam ; vel perfectio viae quae conscientiam poenae evacuat, qua non affligitur.
- Initium sapientiae timor Domini. Glossa : Metus iudicii est ianua conversionis.
Quantum caritas crescit. Contra, 21 Apoc., 6 : Latera civitatis sunt aequalia ; ergo timor, cum sit donum, aequatur caritati.
Respondeo : intelligitur de timore initiali quoad initialitatem, id est imperfectionem, quae est conscientia poenae ne satisfaciat. Latera autem aequalia sunt quoad actum reverentiae in patria.
33. a. De servili autem timore et initiali dicit Hieronymus super illud 1 Malach., 6 : Si ego Dominus, ubi timor meus ? Glossa : Vult Deus primum ut filii eius simus et bona voluntate faciamus quod consequi volumus. Si autem nolumus, saltem vult ut nos servos habeat et a malis per tormentorum formidinem recedamus. Ergo videtur quod primo infundatur timor filialis, deinde servilis.
Respondeo : primum, id est principalis, filialis infunditur, licet servilis tempore praecedat.
b. Item, dicit haec Glossa : Vult ut nos servos habeat ; ergo vult in nobis vivere voluntatem peccandi.
Respondeo : non sequitur, quia non vult nos serviliter timere secundum omne illud quod est in timore servili.
34. Est autem sententia ; Timor castus.
a. 85 Psalmus, 11 : Laetetur cor meum ut timeat nomen tuum, Glossa : In timore mundano praecedit causa periculi vel angustiae, sed in timore Dei laetitia praecedit. Utraque miscenda sunt, ut spe timeamus et sub timore laetemur. In futuro erit iucunditas sine timore. Ergo timor non permanet.
Respondeo : manet secundum differentiam prius definitam, scilicet reverentiae, quae definita est : mixta cum subiectione dilectio ; non secundum hanc quae est posita, ab Augustino super 10 Ioan., 12 : Mercenarius fugit : Timor est fuga animi ne perdat quod amat. Haec enim est definitio timoris poenae. Unde ibi subiungitur : Erit ibi plena securitas.
b. Item, in. contritione timor praecedit laetitiam ; ergo non dicit verum, quod laetitia praecedat. Anima enim humana inter timorem et spem quasi duabus molis molitur, ne cadat a sinistris desperatio, vel a dextris praesumptio ; et in contrito prius est timor, deinde laetitia spei.
Respondeo : est laetitia habitus, et est laetitia actus. Habitus est semper actum timoris praecedens natura, licet actus laetitiae quandoque tempore sequatur.
- Si propter poenas tantum times. Psalmus : Confige timore tuo, Glossa : Timore servili timetur poena, non amatur iustitia ; et infra, in eadem Glossa : Vivit in eo peccandi voluntas et sequeretur opus si speraretur impunitas. Mallet enim licere quod lex vetat, quia non spiritualiter delectatur in eius bono.
Et 3 Iob, 11 : Quare non in vulva mortuus sum, Glossa : Cum poena timetur et facies Dei non amatur, timor ex tumore est, non ex humilitate. Ergo omnis timens serviliter peccat, quia vellet peccare. Unde ex radice timoris est ; ergo non introducet in caritatem.
Respondeo : timere serviliter est bonum in genere et bonum utile ; non tamen sic timere est bene timere, quia non est ex debitis circumstantiis. Et non est ibi voluntas peccandi simpliciter, sed vellet si non esset ordinatio ad poenam.
36. Non potes melius ; et infra : timorem. Augustinus, super Ioannem, in originali, 8, 59 : Tulerunt lapides ut iacerent in Iesum : Quantum aliquis amat pecuniam, tantum timet ne perdat eam. Inveniatur autem aliquis qui tantum est amator iustitiae, qui plus timeat exspoliari iustitia quam pecunia : non eum tollit caritas, sed comitem tenet ac possidet ; illum vero tollit.
37. Torquetur conscientia. Ex hoc videtur quod iustus non timeat poenam, cum timere poenam servili timori appropriatur. Et si hoc, contra : quanto aliquis est perfectior, tanto plus credit comminationi Scripturarum. Scripturae autem poenas minantur, et ita perfectior plus poenas timet.
Item, ad Cor. I 4, 4 : Nihil mihi conscius sum, tamen non in hoc iustificatus sum. In Eccl. 9, 1 : Nemo scit an sit dignus amore vel odio. Ex iis videtur quod nesciens an sit dignus amore, poenam debeat timere.
Respondeo : iusti timent poenam ; sed ratio timendi potest esse ex conscientia peccati remordente, et sic pertinet ad servilem timorem ; vel ex conscientia dictante se non satisfecisse pro peccato, et sic pertinet ad timorem initialem ; vel ex conscientia cui nec subest culpa nec poena, quod est casti amoris. Magis autem perfectus minus timet poenam praedictis duobus modis, sed magis tertio.
Si obiciatur : semper tenetur pro peccato dolere, ergo et timere, respondeo : verum est, habitualiter, non actualiter.
38. Securitatem in anima. Contra, in Psalmo Confitemini, versus : Qui descendunt mare in navibus, Glossa : Devictis tribus tentationibus, scilicet errore, difficultate vincendi concupiscentias et taedio, sequitur quarta tempestas quae dicitur saeculi, qua turbentur maxime Ecclesiae rectores. In rectoribus autem qui vere rectores sunt, quia de talibus loquitur Glossa, est timor castus ; et eisdem inest perturbatio ; ergo timor castus non facit securitatem.
Respondeo : duplex est perturbatio : una est auferens quietem mentis, scilicet exterior ; et talis non est in rectoribus, quia aufertur timore casto. Est alia quae statum mentis non perturbat, de qua in libro Regum dicitur, quod Elias raptus est de turbine ; et haec est sollicitudo praecavendi tempestatem illatam a persecutoribus ecclesiarum.
- Ne deseratur. Psalmus : Timor Domini sanctus, Glossa : Timor sanctus timet non peccatum, sed separari.
Contra, Gregorius : Prudenter timetur quod accidere potest. Sed accidere potest qui habeat caritatem perfectam ut damnetur ; ergo talis prudenter timet poenam, licet quidam dicunt quod praescitus perfectam caritatem habere non potest.
Respondeo : est timor cautelae de quo intelhgitur, non de timore poenali qui est cum conscientia culpae.
- Aliquid de servili et aliquid de casto. Timor servilis est bonus et initialis est bonus, eo quod uterque est donum ; donum autem sese compatitur donum et non expellit ; ergo nec initialis servilem. Ergo, si excludit, hoc non est secundum substantiam, sed secundum modum.
Respondeo : quaedam dona imperfecta sunt quoad actum et substantiam, ut servilis timor ; quaedam quoad actum solum, ut caritas initiata eadem est secundum substantiam cum perfecta, sed imperfecta est secundum actum ; adveniente autem initiali caritate, prima perfectio (!) omnino evacuatur. Sed quia initialis timor convenit in genere cum servili, ideo nomen generis non aufertur. Sed mundanus evacuatur per initialem et secundum substantiam et secundum modum et secundum genus, eo quod non habet quidquam boni.
- Partim timore poenae.
a. Quaeritur an timor initialis et castus sint diversi in specie an non. Et videtur quod initialis est medium, ut dicitur in littera , et partim timore poenae, partim amore iustitiae bonum operatur. Ergo habet aliquid in se mediante quo secundum substantiam differat a servili, et aliquid quo differat a casto ; ergo differunt secundum speciem.
Contra : sicut se habet ratio ad rationem, et ita ea quorum est ratio. Sed caritas initiata est ratio timoris initialis, et perfecta casti ; ergo, cum caritas secundum substantiam sit eadem, et timor.
Item, dicitur timor initialis : ergo debet esse timor medius respectu cuius initialis dicatur.
b. Item, caritas est secundum tres gradus : initiata, proficiens, perfecta. Ergo, cum sit caritas initiata et perfecta, quibus duobus respondent timor initialis et castus, debet esse timor medius proficienti caritati respondens.
c. Item, spes et timor opponuntur ; spes manet indivisa ; ergo nec timor dividi debet.
d. Respondeo quod timor castus [et] initialis differunt secundum speciem, quia hic cadit poena aeterna, ibi non. Initialis enim, quia est in statu satisfactionis, magis timet quam castus secundum actum satisfaciendi ; castus autem magis quoad actum reverentiae.
Ad illud quod obicitur contra, respondeo quod caritas initiata non est tota ratio timoris initialis, immo pars solum. Initialis timet ne satisfaciat quia diligit, et timet, si non satisfaciat, quod patietur poenam.
e. Ad aliud dicendum : initialis timor non sumitur secundum caritatem incipientem, sed secundum imperfectam, quae et subdividitur ulterius, quia potest esse [in] incipientibus vel proficientibus.
f. Ad ultimum dicendum : est spes veniae, gratiae, gloriae, secundum tria tempora : praeteritum, praesens, futurum. Initialiter timens has tres habet, sed caste timens solum spem gloriae. Spes autem in iis non differt in se. Est enim spes exspectatio summae beatitudinis ; hoc autem est indivisum. Timor autem est respectu [mali], quod et multipliciter divisionem recipit, quia hoc malum potest esse vel dilatio gloriae, vel casus a caritate, vel malum culpae vel poenae ; et si poenae, vel aeternae, vel satisfactoriae.
42. Sciendum autem ; et infra : Initialis dicitur initium sapientiae.
a. 25 Eccli., 16 : Timor est initium dilectionis, fidei initium agglutinandum, Glossa : Timor Domini sanctus, ipse est fundamentum [fidei et] caritatis origo. Sed si timor est initium dilectionis, et initium fidei, et initium sapientiae, quae differentia ?
Praeterea, fides est fundamentum omnium bonorum, et timor est bonum quoddam ; ergo fides est fundamentum timoris : ergo circulus.
Item, caritas est forma omnium virtutum ; ergo, cum dona sunt virtutes, erit forma donorum, et ita timoris : ergo iterum circulus.
b. Respondeo : dupliciter dicitur initium. Est initium uno modo egressus a malo per fugam quoad actum et insequi, bonum ; est aliud e converso, dum insequitur bonum declinando a malo. Primo modo timor est initium ratione sui actus : unde fidei, caritatis et sapien tiae ut sunt ad suum finem proprium per suos actus. Resiliendo a malo tenditur in bonum. Bonum autem tripliciter : vel in sunimam veritatem [per modum veritatis, vel in summam veritatem] per modum bonitatis, vel [in] summam bonitatem per modum bonitatis : [primum fidei], secundum sapientiae, tertium caritatis. Et ideo timor dicitur esse initium respectu istorum. Ex parte actus intellectus fides est initium : fides enim est fundamentum, quia primus actus ad bonum est intelligere bonum, quod exigitur in omnibus. Quoad actum in affectu dupliciter : vel respectu mali, et sic timor initium ; vel boni, et sic caritas. Et utrumque dicitur prius naturaliter, sed natura diversimode sumitur : vel ex parte recipientis, vel ex parte agentis, ut dictum est.
43. Illud quoque ; et infra : faciet nos revereri Deum. Psalmus : Confundantur et revereantur, Glossa : Revereri est timere ne pro laesa iustitia poena sequatur. Ergo, cum revereri sit usus timoris filialis, et maneat in patria, in patria erit poena vel respectus ad poenam.
Contra, Gregorius, penultimo capitulo Sententiarum : Adeo Sancti Dei addicti sunt iustitiae, ut nulla compassione ad reprobos transire valeant ; et infra, ultimo : Licet iustis sua gaudia sufficiant, ad maiorem tamen gloriam vident poenas malorum quas per gratiam evaserunt.
Respondeo : reverentia dupliciter dicitur : uno modo secundum quod definita est prius, et sic est usus viatoris. Alio modo dicitur resilitio a divina maiestate in propriam parvitatem, et sic definita est supra, eadem distinctione, cap. « His autem » : Reverentia est cum subiectione mixta dilectio. Timor est enim essentialiter in resilitione terminatus. Unde Augustinus, in originali super 10 Ioan., 12, de mercenario fugiente : Affectiones nostrae motus animi sunt : laetitia animi diffusio, tristitia animi contractio, cupiditas animi progressio, timor animi fuga vel reditio. Quod autem timor sit respectu potestatis vel dominii, 1 Malach., 6 : Si ego Dominus, ubi timor meus ?
- Cum autem fuerit ; et infra : Quis ille timor in Christo.
a. Augustinus : Timor est affectio de futuro malo.
Damascenus : Exspectatum bonum concupiscentia, praesens laetitia ; exspectatum malum timor, praesens tristitia est. Idem sex assignat species timoris, quae sunt erubescentia, segnities, verecundia, admiratio, stupor, agonia. Segnities est timor futurae operationis ; erubescentia est timor in exspectatione convicii ; verecundia est in turpi acto, [neque] boc vero est insperabile ad salutem ; admiratio est timor ex magna imaginatione ; stupor est timor ex insolita imaginatione ; agonia est timor ex infortunio. Nulla autem istarum specierum fuit in Christo ; ergo nec timor genus.
Praeterea, quaedam istarum specierum, secundum definitiones Damasceni, respiciunt praeteritum, quaedam praesens : ergo non convenienter assignat Augustinus definitionem timoris affectionem de futuro malo.
b. Respondeo : definitio hic assignata solum intelligitur de timore viatoris, quia timor apprehensoris solum respicit praesens.
Ad aliud dicendum : haec definitio non est timoris generaliter, sed eius ut est passio ; unde Damascenus appellat quatuor passiones. Timor autem naturalis Christi reducitur ad agoniam. Unde dicitur in Evangelio : In agonia prolixius oravit. Sed non definit hic generaliter agoniam ; immo definiri debet : Horror naturae apprehenso terribili.
Ad ultimum respondeo : hae definitiones specierum omnes respiciunt futurum, licet aliquid eorum quae ponuntur in definitione respiciat praeteritum, aliquid praesens.
ADDITIONES CODICIS E
45. Super illud Iob : E regione deserti, Gregorius : Contra septem vitiorum tentamenta, sicut ibi manifestum est in Glossa. Unde oportet scire quod homo cecidit in septem miserias, quibus est debilitatio potentiarum motivarum et cognitivarum, scilicet stultitiam, hebetudinem, praecipitationem, timorem, ignorantiam, duritiam, animi extollentiam quam nominat superbiam. Rationalis cecidit in quatuor : ignorantiam, stultitiam, hebetudinem, praecipitationem. Et sunt hebetudo et stultitia plus in cognitiva motiva in quantum cognitiva, et ignorantia et praecipitatio in motiva plus. Item, ponatur stultitia loco ignorantiae. Timor vero et extollentia in irascibili, duritia in concupiscibili.
Praeter autem adiutoria contra has debilitates, indiget principiis rectarum operationum, scilicet virtutibus. Dicitur ergo alia ratione donum et virtus ; nam dicitur donum in quantum est datum potentiae quantum ad adiutorium et confortationem, ne succumbat tentamentis vitiorum. Et quod ita sit, patet per hoc quod dona irascibilis et concupiscibilis respiciunt similiter passiones, non operationes.
Si vero quaeratur quae sit differentia inter quatuor tentamenta, dicendum est quod hebetatur ratio in quantum contemplativa per peccatum ad visionem summi boni, et desipit in conversione ad saporem bonorum temporalium cognoscendorum. Et haec desipientia dicitur stultitia, reliqua vero hebetudo. Similiter per peccatum, in quantum est cognoscitiva motiva, duplicem incurrit miseriam, scilicet ignorantiam in discernendo communiter quae sunt facienda ad salutem et quae non, et praecipitationem, id est indeliberationem eorum quae sunt ad perfectionem salutis, scilicet consilia. Et ita manifestum est propter quid rationalis, quae respicit tam fmem quam id quod est ad finem, quadruplicem miseriam incurrit.
Duae vires non respiciunt nisi illud quod est ad finem in quantum hic sunt. Sed quantum ad irascibilem dicitur propter difficultatem et terribilitatem in materia. Terribilitas facit potentiam refugere, difficultas ut resistat. Aliud enim est non facere, aliud non de facili. Pietas autem respicit respectum miseriae in altero vel quasi in altero, prout dicitur : Miserere animae tuae, placens Deo.
46. a. Quaestio est quae sit differentia inter virtutes, dona, fructus et beatitudines.
Respondeo : licet simul dentur, tamen in hoc differunt secundum rationes nominum, ut dona respiciant causam efficientem meriti ; virtutes vero, cum sint perfectiones potentiarum, respiciunt subiectum merendi ; fructus vero, cum sint propter se appetendi, et tamen ad finem, respiciunt formam meriti ; beatitudines autem rationem finis. Possunt autem essentialiter sic distingui secundum actus vel passiones potentiarum : ut virtutes sint per primos actus virium motivarum in finem vel id quod est ad finem ; donum consequentes (vel dona in consequentes exp.) ; fructus vero in consequentes ; beatitudo vero secundum ultimos in via. Verbi gratia primus actus rationalis in finem ex parte virtutum est credere ; ex parte donorum, intelligere cum sapore ; ad quod consequitur de non visibilibus fides secundum quod erat in Christo ; ad quam consequitur munditia plena cordis ad videndum consequenter Deum, adveniente gloria in patria, et pax plena in se, quae consequitur ad pacem ex gaudio caritatis, in qua intelliguntur tres fructus : caritas, gaudium, pax.
b. Ratio divisionis fructuum sic accipitur : tres primi sunt quantum ad concupiscibilem : caritas, gaudium, pax, quoad Deum, in se et ad proximum. Quantum ad concupiscibilem respectu finis in exspectatione : longanimitas. Quantum ad sustinentiam eorum per quae venitur in finem : patientia. Si vero quantum ad actum rationalis : quantum ad Deum, sic fides, quae est de invisibilibus certitudo ; quantum ad se, [bonitas], quae est in bonis collatis Dei dulcedo. Quantum ad proximum : vel in regendo motus irascibilis, et sic mansuetudo ; vel concupiscibilis, et sic benignitas. Si vero fuerit quantum ad actus exteriores, aut est in iis quae sunt secundum tactum et gustum, et sic respectu illicitorum continentia, respectu licitorum castitas ; si vero aliorum, modestia.
c. Ratio divisionis beatitudinum haec est : actus aut est in bonum, aut in malum. Malum aut est ex passione rei delectabilis, aut tristabilis. Si delectabilis, remotio et abdicatio eorum, quae est in paupertate, est actus primae beatitudinis. Si vero fuerit in malum ex passione tristabilis, aut haec est ex passione inflicta, et tunc est mansuetudo ; aut ex passione contracta, et tunc est luctus, pro miseria scilicet incolatus et pro dilatione patriae. Si vero in bonum, aut ad quod tenemur, et tunc iustitiae ; aut ad quod non tenemur, et sic misericordiae. Si vero est in bonum increatum, aut quoad intellectum, et tunc Beati mundo corde ; aut quoad affectum, et tunc Beati pacifici.
- Quod dona sint virtutes, Augustinus super illud : Vox Domini super etc. : Septem virtutes magno praeconio. Et super Iob , , Glossa : Spiritus qui mentem etc.
Quod dona sunt ad operandum, Iob 1, 2, super illud : Filii convivia faciunt : Pietas opera misericordiae docet. Matth. 5, 3 : Qui pie quaerit, honorat sancta. Item, doni fortitudinis est aggredi terribilia. Item, virtutibus resistimus : canonica Petri : Cui resistite fortes in fide. Item, 2 Thren., 5, super illud : Factus est Dominus, Glossa : Habet anima virtutum moenia.
- Item quaeritur propter quid timor dicitur donum, non dolor aut pudor aut [aliqua] de aliis affectionibus. II Cor. 7, 11 : Hoc ipsum, secundum Deum contristari.
Item, quare timori non sociatur donum sicut aliis ? Item, 25 Eccli., 16 : Timor Dei initium dilectionis, fidei autem etc. Item, cum fidei secundum quod est in finem superadduntur dona, quare non aliis ? Solutionem quaere.
49. Super illud : Alter non est in caritate, scilicet servilis. Contra : timor servilis est bonus ; ergo timere serviliter est bonum.
Respondeo : timere serviliter dicitur dupliciter, comparatione ad differens principium : nam quoad hoc quod est a dono, est bonus ; quoad hoc quod est a libero arbitrio cum fomite, est malus.
Sed tunc est quaestio utrum sit malum culpae vel poenae. Respondeo : malum poenae ; et non est peccatum nisi secundum illum modum secundum quem dicitur : Omnis vita infidelium peccatum.
50. Super illud : Nemo invitus bene facit. I Cor. 9, 16, super illud : Necessitas mihi incumhit, Glossa : Nemo accipit renumerationem apud Deum eius rei quam invitus facit. Si autem voluntarius facit, dignus est mercede, quoniam consentit Deo. Qui autem indevotus aliquid facit, non voluntate sed necessitate facit, quia facit invitus quod sibi est praeceptum. Et supra Psalmum : Ex corde nullo modo fit, quod fit formidine poenae ; ex corde, id est ex voluntate.
Respondeo : est voluntarie simpliciter et secundum quid, sicut in proiciente merces in mare ; sic accidit ex hac parte quod, nisi timeret, nollet.
51. Super illud : Si perfecta caritas etc. Contra : perfectissima caritas est in die patriae, et ibi est timor donum secundum optimum actum ; similiter in Christo.
Respondeo : loquitur de timore poenae, quem evacuat perfecta caritas.
52. Item, super illud : Quantum illa crescit etc. Contra : latera civitatis sunt aequalia, sicut habetur 21 , 6 ; et hoc idem de donis intelligendum quod de virtutibus ; ergo intensa caritate, intenditur timor ; non ergo secundum quod maior est caritas decrescit timor. Praeterea, non possumus dicere hoc de timore servili, nam ex adventu quantulaecumque caritatis pellitur timor servilis.
Respondeo : dicitur hoc ratione actus timoris qui est respectu poenae satisfactoriae, vel respectu desertionis caritatis ; et hi duo actus referuntur ad initialem vel filialem in via. Sed hoc non est respectu essentialis actus, qui est revereri ; est enim crementum timoris secundum illum secundum crementum caritatis.
- Quaestio est, cum singula dona combinentur secundum cognitionem et affectum, propter quid timor per se ponitur. Et videtur quod fides sit regimen et illuminativum, nam fides respicit poenam aeternam ; nullum autem donorum secundum se respicit poenam aeternam.
Contrarium videtur per hoc quod dicit Augustinus in sermone De donis : Ab illa pietate merebuntur scientiae gradum, ut noverint non solum mala praeteritorum peccatorum, de quibus in primo gradu poenitentiae dolere coeperunt, sed etiam in quo sint malo huius mortalitatis et peregrinationis a Domino : quod ad donum pertinet pietatis.
Respondeo : loquitur [quo]ad beatitudinem tertiam.
