Distinctio XXVII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXVII (AE)
1. Cum autem Christus fidem etc. ; Caritas est dilectio etc. Super finem Exodi Isidorus : Spiritus dicitur « mens» ab eo quod est meminisse ; et dicitur « cor» prout est principium motus ; et anima prout vivificatur ab ipsa. Unde ista sunt duo trina, ut dicit Augustinus : mens, intelligentia, voluntas.
- Primo determinat quid caritas ; secundo, utrum unus sit motus caritatis in Deum et in proximum ; tertio, utrum motus caritatis possit compleri in via vel solum initiatur ; quarto, quomodo est praeceptum, si non compleri possit in via.
3. Nota quod caritas determinatur secundum unam comparationem ad actum qui regitur illa virtute ; et alio modo secundum comparationem ad diligentem et ad diligendum ad invicem ; tertio modo secundum comparationem ad ordinem diligendorum.
Nota quod differunt motus caritatis et actus caritatis ; quoniam motus dicitur ut ad terminum est, sed actus ut est in termino vel ad terminum. Unde, cum caritas compleatur [in patria] et initietur in via, merito dicitur quod determinatur ut in comparatione ad actum.
- Augustinus, in libro Soliloquiorum : Caritas est qua ratio videre perfruique desiderat.
Dionysius, De divinis nominibus : Amorem, sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem dicemus, unitivam quamdam et continuativam [intelligimus] virtutem, superiora moventem in inferiorum providentiam, aequiformia in socialem vicissitudinem, novissima et subiecta ad meliorum et suprapositorum conversionem. Et ita videtur quod definitio hic posita, aut non sit definitio, aut plures erunt eiusdem.
5. a. Contra autem definitionem hic positam sic opponatur : quoniam videtur quod non conveniat tantum caritati ut est virtus gratuita ; convenit enim dilectioni naturali. Augustinus, De fide ad Petrum : Angelos creavit aeternos. Quos ita creavit, ut prae se ipsis illum diligerent, cuius se tales opere creatos cognovissent. Et ita videtur quod naturalis est dilectio Dei et proximi. Augustinus, De Trinitate : Insertum est angelis naturaliter ut Deum cognoscerent supra se secundum intellectum, et ut ipsum secundum affectum diligerent.
b. In quo differunt ista duo : diligere propter Deum et in Deo ? Super Iob, quaedam interlinearis : Amicos in Deo oportet diligere, et inimicos propter Deum.
c. Ad praedicta dicendum quod dupliciter est loqui de Deo : aut enim prout creator, aut prout remunerator est. Unde, cum dicit « propter se », intelligitur ipsum a quo est omne beneficium, tam scilicet creationis quam recreationis ; et sic separatur caritas ab omni alia dilectione a gratuita. Sed huiusmodi actus elicitur ab angelis per gratiam exsistentem in libero arbitrio.
d. Ad aliud dicendum quod duplex est ratio dilectionis in proximo amico, sed unica est ratio dilectionis in proximo inimico ; ideo dicit « propter Deum » et « in Deo ». Unde haec dictio propter notat ordinem ad finem, et haec dictio in notat continentiam finis.
6. a. Contra secundam definitionem positam ab Augustino in libro Soliloquiorum. diligere est essentialis actus caritatis ; qualiter ergo definitur per « videre » et per « frui » ? Similiter obicitur contra definitionem Dionysii, quoniam, secundum ipsum, unire est proprius actus caritatis.
Cuius est appetitus, eius est actus illius appetitus ; ergo, cum caritatis non sit videre, nec ipsius erit desiderare videre.
b. Ad praedicta dicendum quod diligere, videre et unire sunt ipsius caritatis, quoniam caritas habet unum actum in Deum, et alium in beatitudinem creatam, et tertium est in diligentem et dilectum quorum est dilectio ad invicem. Secundum ergo primam comparationem et habitudinem dicitur diligere actus caritatis ; unde sic respectu finis. Sed respectu beatitudinis, cuius est visio in qua consistit vita aeterna , dicitur « videre» actus caritatis. Sed respectu personarum diligentium et diligendarum, dicitur unire actus caritatis.
7. Super 6 , 5 : Anima est triplicis naturae, et ideo praecipitur diligere Deum tripliciter , scilicet ex toto corde tuo et ex tota anima tua etc.
Quidam tamen aliter exponunt, scilicet penes vegetabilem, sensibilem, rationalem potentiam. Quidam tamen alii exponunt penes vim concupiscibilem, irascibilem et rationabilem. Unde ex corde quantum ad sensibilem, ex mente quantum ad rationalem, ex anima quantum ad vegetabilem.
8. Consequenter modum utriusque Isidorus : Christus est Deus et homo ; totum ergo Christum non diligit, qui hominem odit. Summum discretionis est non odire personas, sed culpas ; recte dicta non spernere, sed probare.
9. Eadem sane dilectio
a. Caritas creata, aut est generalis, aut specialis. De generali dicit Augustinus, De moribus Ecclesiae : Deo haerere non valemus nisi dilectione. Quod enim quadripartitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu dicitur. Et talis est temperantia, ut integer iam amor et incorruptus ; fortitudo est amor omnia facile tolerans propter id quod amatur ; iustitia est amor soli amato serviens ; prudentia est amor ea quibus adiuvatur ab iis quibus impeditur sagaciter eligens. Et ita videtur quod amor est generalis virtus.
Diversa dicuntur dona scientia et sapientia ; et cum scientia est de iis quae pertinent ad hominem, et sapientia est de iis quae pertinent ad Deum, similiter videtur quod caritas Dei et proximi debet distingui secundum diversas species penes dilectionem Dei et proximi.
b. Contra : unum est volitum in omni motu caritatis ; ergo videtur quod una debet esse species caritatis. Augustinus, VIII De Trinitate : Nihil aliud est amare ex caritate, nisi velle Deum [sibi] praesto esse ad fruendum eo. Leo papa : Diligimus Deum et proximum, non diversa sed eadem dilectione, qua et servum servire et Dominum imperare cupimus.
c. Dicendum quod non sunt duo motus speciales in Deum et in proximum ; et non similiter est in cognitione et dilectione. Voluntas enim sive amor trahit speciem a fine. Unde, cum unus est finis principalis, et una erit species principalis. Diligimus enim proximum propter Deum. Sed non sic est in cognitione, quod unum sit cognitum propter aliud.
Ad aliud dicendum quod, licet corpus et spiritus sint differentia genere, non propter hoc erit motus diversus secundum speciem in unum et in aliud ; quoniam talis diversitas est penesnaturam, et non penes finem, et ideo non sunt plures species ipsius.
10. [Una eademque caritas]. Augustinus, 83 Quaestionum : Amare est rem propter se ipsam appetere. Augustinus, IX De Trinitate : Amor est copula amantis et
11. [Et multo magis]. Non potest eadem caritas intendi et remitti ; ergo, cum eadem sit caritas Dei et proximi, unde dicetur magis et minus in uno respectu alterius.
Dicendum quod dicitur magis et minus, quoniam mediate et immediate.
12. [Modus ergo diligendi]. Bernardus, Super Cantica : Imprimis diligit homo se propter se : caro quippe est et nihil valet sapere praeter se. Cumque videt se non [posse] subsistere per se, Deum quasi necessarium sibi incipit per fidem inquirere et diligere. In secundo ergo gradu Deum propter se ipsum, sed non propter Deum diligit. At vero cum ipsum occasione propriae necessitatis coeperit colere ac frequentare, cogitando, legendo, orando, obediendo, quadam huiusmodi familiaritate paulatim sensimque Deus innotescit, consequenter et dulcescit ; et gustato quam suavis est Dominus, transit ad tertium gradum, ut diligat Deum propter Deum. Sane in hoc gradu statur, et nescio si ab aliquo in hac vita quartus gradus perfecte dignoscitur, ut se homo tantum propter Deum diligat. Asserant qui hoc sunt experti.
13. Illud autem praeceptum Super Cantica, textus : Fortis est ut mors dilectio : Disce, christiane, a Christo quomodo diligas Christum. Disce amare dulciter, prudenter, fortiter. Primum ne illecti, secundum ne decepti, tertium ne oppressi, ab amore Domini avertamur. Zelum tuum inflammet caritas, informet scientia, firmet constantia. Vide ne forte ista tria sint in Lege tibi tradita : Diliges Dominum Deum tuum. is Amor cordis ad zelum affectionis pertinet ; amor animae ad iudicium rationis ; amor virtutis ad constantiam fortitudinis. Amor cordis, absque eo qui est animae, est dulcis, sed seducibilis ; ille vero, absque eo qui est virtutis, non seducibilis, sed fragilis.
14. [Quid in eo diligit]. Aliud bonum est Deus et aliud bonum proximus, et secundum quod est bonum, est dilectum ; ergo aliud dilectum Deus, et aliud dilectum proximus ; et ita aliud diligitur in proximo et aliud in Deo ex caritate.
Dicendum quod haec dictio quid potest dicere rationem diligendi vel substantiam dilecti ; unde nulla alia est ratio diligendi in proximo quam in Deo, licet aliud sit dilectum vel substantia dilecti.
15. Sed cur praecipitur homini Augustinus, De perfectione iustitiae, super illud : Domine : Ingredi sine macula non absurde dicitur, non quia iam perfectus est, sed quoniam ad perfectionem currit irreprehensibiliter.
16. Cum autem duo sint praecepta caritatis Fulgentius, De laude caritatis : Inveniemus sanctam caritatem, quam semper debendo reddamus et reddendo debeamus. Magna res est caritas, [quam] sic iubemur semper reddere, ut eam nibilominus sine intermissione iubeamur debere.
DISTINCTIO XXVII (L)
17. Caritas est dilectio qua diligitur Deus propter se et proximus propter Deum vel in Deo. Cum caritas comparationem habeat vel ad suum genus, ut est virtus ; vel ad diligentem, scilicet ut in quo est ; vel ad suum actum, vel ad rem dilectam : secundum haec sumuntur omnia quae terminantur hic de caritate.
Definitur autem hic caritas per suum actum, non per motum. Motus namque indifferenter non respicit medium et finem, sed motus rationem solum sumit a termino ; actus autem dicitur, sive sit in termino, sive ad terminum. Unde, cum debeat determinare hic de caritate ut est in via et patria, recte per actum definit.
- Aliam ponit definitionem Augustinus in libro Soliloquiorum : Caritas est qua ratio videre perfruique desiderat.
Tertiam ponit Dionysius, libro De divinis nominibus : Amorem, sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem dicemus, unitivam quamdam et continuativam [intelligimus] virtutem, superiora moventem ad inferiorum providentiam, aequiformia in sociabilem vicissitudinem et subiecta ad meliorum et suprapositorum conversionem.
a. De prima definitione sic opponitur : Augustinus, De fide ad Petram : Angelos creavit ut etiam supra se ipsos illum diligerent, cuius se tales opere creatos cognovissent. Ergo naturali dilectione cognoverunt Deum super omnia ; ergo haec definitio convenit naturali dilectioni. Item, ut dicit Augustinus, libro De Trinitate, insertum fuit naturaliter angelis ut cognoscerent Deum esse sui creatorem quoad intellectum ; similiter insertum fuit secundum affectum ut diligerent super omnia ; ergo diligere propter se et super omnia non est proprie caritatis distinctivum.
b. Item quaeritur quae sit differentia diligendi proximum propter Deum et in Deo, nam dicit quaedam Glossa super Iob 31, 29, super illud : Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, quod inimicum dihgimus propter Deum, amicum in Deo.
c. Item, si diligere est actus essentialis caritatis, male definit Augustinus per desiderare videre et perfrui. Item, si desideratum sit per modum actus, cuius est desiderium est actus desiderii ; ergo, cum desiderium non sit caritatis, male definitur per desiderium.
d. Item, cum Dionysius sumat amorem communiter ad divinum et intellectualem, animalem et naturalem, quomodo differant ? Item, cum amor istorum rationem communem non habeat, quia secundum rem nihil est commune ad Creatorem et creaturam, peccavit communem assignando. Est enim amor divinus idem quod Deus.
e. Respondeo : ut dicit Philosophus, sermones secundum materiam inveniendi sunt. Locutus est autem supra de Deo ut est creator et recreator et glorificator, et ideo caritas, ut hic sumitur, importat essentiam caritatis ut est beneficium praedictorum et ut habet fidem pro fundamento. Et sic patet quomodo separatur a dilectione naturali.
Quod opponitur de dilectione angelorum, respondeo quod auctoritas illa loquitur, non in quantum actus ille egreditur a natura per se, sed a natura eliciente gratia, scilicet post statum confirmationis.
f. Ad aliud dicendum, quod inimici diliguntur propter Deum et amici in Deo. Haec enim praepositio propter notat ordinem ad finem, in autem notat continentiam finis. In amico autem duplex est ratio : Amicorum enim idem est velle et nolle , ut dicit Tullius, scilicet habere caritatem et in Deum tendere. Unde Ioannis : Volo, Pater, ut unum sint, quemadmodum nos unum sumus ; id est ut illi in adoptione caritatis unum sint sicut nos natura. Amicus autem habet in se imaginem Dei, quam et actu imitatur ; inimicus autem, licet imaginem in se habeat, tamen eam non imitatur. Et sic duplex est ratio dilectionis in amico, scilicet continentia dilectionis per unitatem actualem ; in inimico autem una sola, ideoque ponit propter, sed non convertitur.
g. Ad aliud dicendum quod caritas triplicem habet actum : unum ad Deum ut in finem ; alium ad beatitudinem creatam ; tertium in dilectum ut in terminum. Prima ergo definitio est assignata secundum actum in finem et eorum quae sunt ad finem ratione finis ; secunda quoad actum qui respicit beatitudinem creatam, quae est visio cum perfruitione ; tertia est respectu actus in terminum, scilicet respectu dilectorum.
Quod opponitur, quod desiderium non debet esse caritatis, respondeo : caritas duo dicit, scilicet ut res dilecta sit cara ; et secundum rationem nominis dicitur a karis, quod est gratia, unde et eucharistia dicitur. Cum igitur caritas sit perfectiva voluntatis, voluntas autem non solum vult suam perfectionem, sed et aliarum virium, sic caritas dicitur considerare ea quae non solum insunt voluntati, sed et aliis. Sicut enim manus organum est organorum, eo quod alia organa determinatas habent operationes, sic voluntas virium, et appetit quod est aliarum.
h. Ad aliud dicendum quod primus est amor divinus, scilicet quo Deus amat nos ; secundo amor angelorum, quo angeli amant ; tertio loco amor animae, quo per intellectum totaliter se convertit ad Deum ; quarto dilectio animalis, qua per inferiorem partem rationis convertitur ad regendum corpus ; ultimo est naturalis, qua unumquodque sui simile diligit.
i. Ad ultimum dicimus : sicut [esse] dicitur de creatura et Creatore secundum prius et posterius analogice, ita et amor secundum proportionem consimilis actus. Naturalis autem dilectio diligit esse in quantum tale, animalis vivere, intellectualis ulterius felicitari.
20. Super Diliges Deum, 6 , 5, Glossa : Triplicis naturae est anima, et ideo iubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri.
Quidam hoc exponunt de triplici anima, vegetabili, sensibili, rationali, ut mens rationab, cor sensibib, anima vegetabib coaptetur.
Contra : vegetabilis non est potens cognoscere Deum, nec sensibilis ; nec horum cognitio ad fidem dependet ut diligentium caritate. Nec intelligi potest de tribus motivis, quia tam anima quam cor quam mens indifferenter se habent ad ista tria.
Ideo dicendum quod spiritus humanus dicitur « mens », ut dicit Isidorus super finem Exodi, quia potest meminisse Dei ; « cor » autem est principium motus quoad intelligentiam cogitativam et practicam ; « anima » autem dicit in quantum vivificatur secundum voluntatem. In his enim tribus, scilicet mente, intelligentia, voluntate, consistit imago Dei.
21. Hic quaeritur ; et infra : Eadem est dilectio qua diligitur Deus et proximus.
a. Quaeritur in hoc loco an caritas sit virtus generalis vel specialis. Quod generalis : unaquaeque enim virtus dicitur amor et definitur per amorem, et non est amor meritorius nisi per caritatem ; ergo prima. Unde Augustinus, libro De moribus Ecclesiae : Adhaerere Deo non possumus nisi per dilectionem. Quod enim quadripartitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu, quantum intelligo, dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur ; fortitudo amor facile tolerans omnia propter quod amatur ; iustitia amor soli amato serviens et propterea recte dominans ; prudentia amor [ea] a quibus adiuvatur ab eis a quibus impeditur sagaciter seligens. Sed hunc amorem, non cuiuslibet, sed Dei diximus.
b. Item, donum sapientiae et scientiae diversa sunt dona in specie. Distinguuntur autem quia donum sapientiae est de divinis et perficit contemplativam ; donum scientiae de humanis, ut sciat conversari in medio nationis pravae, et est defensionis fidei et operum pietatis. Ergo distinguuntur haec dona secundum habitum et actum specie differentem ; similiter, ut [videtur], dilectio Dei et proximi.
c. Item, dilectio speciem trahit a motu diligendi, motus a re dilecta ; sed spiritus et corpus diversa sunt bona diligibilia caritate ; ergo non est eorum eadem dilectio.
d. Contra : caritas est perfectio voluntatis ; ergo sumit speciem [a fine], quia secundum idem voluntas sumit speciem. Ab eodem autem voluntas sumit speciem et habitus, quia ad eumdem finem est habitus et potentia. Habitus est perfectio potentiae ad suum finem secundum volitum principale ; sed hoc est unum, ut dicit Augustinus in VIII De Trinitate : Nihil aliud est Deum amare caritate, nisi velle Deum praesto sibi esse ad fruendum ipso. Praeterea, dicit Leo papa : Amamus Deum, amamus proximum : non diversa in nobis dilectione, sed eadem, qua et servum servire et Dominum cupimus imperare.
e. Respondeo : caritas non genus, sed species, in quantum distinguitur ab aliis per suum proprium actum. Ad hoc quod dicit Augustinus, De moribus Ecclesiae, respondeo quod illae definitiones datae sunt secundum finem ; amor enim unit unamquamque vim cum suo fine.
f. Ad aliud dicendum quod proximus potest sumi ut dilectum, et sic est alia dilectio secundum numerum cum dico diligo Deum et cum dico diligo proximum. Sed cum dico diligo proximum propter Deum, Deus ponitur finis, proximus autem dilectum. Et cum dico diligitur Deus propter se, Deus ponitur finis et dilectum.
Vel potest sumi proximus ut est medium ad diligendum Deum, et sic idem dilectum, sed mediatum et immediatum, cum dicitur diligo Deum, diligo proximum. Sicut cum dicitur diligo dulcedinem, diligo vinum, una est dilectio, et non magis diligo dulce quam vinum [nisi] quia immediatius ; sicut cum dicitur magis scio principia, id est immediatius.
g. Ad aliud, quod finis est ex parte cognitionis et voluntatis. Idem enim est motus ubi quis movetur ad unum propter aliud, ut proximi ad Deum est una inclinatio in specie. Sed non est sic in cognitione, eo quod finitur in cognoscibili et non respicit finem. Diligitur ergo corpus propter spiritum, ut in eo spiritus habeat gloriam per stolam corporis.
22. Si una et eadem. Quaestio est quid sit amare secundum quod amare dicitur communiter. Augustinus, 83 Quaestionum : Amare est rem propter se ipsam appetere. Et in VIII De Trinitate : Amare est vehe praesto sibi esse ad perfruendum eo. Idem, in eodem, in fine : Amor est vita copulans amantem cum eo quod amatur. Ergo non est una dilectio Dei et proximi. Secundum has enim definitiones non contingit amare aliquam rem creatam ex caritate : nulli enim ex caritate ahquod bonum praesto est esse ad fruendum eo.
23. Bis datus est Spiritus. Nota enim Spiritum Sanctum fuisse datum semel in terra a Christo passibili, ut in Matth. 10, 1 ; secundo quando in terra impassibilis, ut Ioan., ; tertio quando erat in caelo id impassibilis, ut in 2 , 2.
24. Et multo magis. Una et eadem forma numero in eodem subiecto non est magis et minus intensiva ; ergo, cum dilectio caritatis in proximum et Deum sit eadem, non est verum quod dicit, multo magis erga Deum esse intensam quam [erga] proximum. Item, cum motus in Deum possit remitti et motus in proximum intendi, an ad aequalitatem venire possint.
Respondeo : in quantum sunt diversi motus, si ambo sumantur ut dilecta, proportionaliter intenditur motus in Deum.
Si autem sumantur ut unius finis et idem dilectum, motus in Deum dicitur magis esse intensus sicut principia dicuntur magis sciri, id est immediatius.
25. Consequenter etc. ; in bono diligendus est proximus. Isidorus, in libro De virtute : Christus est Deus et homo ; totum Christum non diligit, qui hominem odit. Bonorum est non odire personam sed culpam ; recte dicta non spernere sed probare.
26. Ut iustus sit. Sed angelus est proximus ; ergo iniustus angelus diligendus est ut fiat iustus.
Respondeo : secus est in iis in quibus iniustitia est inseparabiliter, ut confirmatis, quia diligere eos esset contra Dei voluntatem. Naturam tamen eorum debemus diligere.
Unde Bernardus, super hunc locum in Canticis : Ordinavit in me caritatem : Inimicum hominem, quoniam nihil est, pro eo quod non diligit Deum, non potes diligere tamquam te ipsum qui Deum diligis ; diligis [tamen] inimicum qui est homo ut diligat. Non [enim] idem ipsum ut diligat diligere, et diligere quia diligit.
27. Te ipsum. Bernardus, Ad Cartusienses : Imprimis diligit homo se propter se : caro quippe est et nil valet sapere praeter se. Cumque videt se non subsistere per se, Deum quasi sibi necessarium incipit perfecte inquirere et diligere, diligendo in secundo gradu Deum, sed propter se, non propter ipsum. At vero, cum ipsum coeperit occasione propriae necessitatis colere et frequentare, cogitando, legendo, orando, obediendo, quadam huiusmodi familiaritate paulatim sensimque Deus innotescit ; consequenter et dulcescit. Et sic gustato quam suavis est Dominus, transit ad tertium gradum, ut diligat Deum iam non propter se, sed propter ipsum. Sane in hoc gradu statur, et nescio si a quoquam in hac vita quartus gradus perfecte comprehenditur, ut se homo tantum propter Deum diligat. Asserant qui sunt experti ; mihi impossibile videtur.
28. Illud praeceptum ; toto corde. Bernardus, super hunc locum Cantici : Fortis est ut mors dilectio : Disce, christiane, a Christo quomodo diligas Christum. Disce amare dulciter, ne illecti ; prudenter, ne decepti ; fortiter, ne oppressi, ab amore Domini avertamur. Zelum tuum inflammet caritas, informet scientia, firmet constantia. Vide ne forte ista tria sint tibi in Lege tradita : Dilige Dominum Deum tuum Amor cordis ad zelum pertinet affectionis ; animae ad iudicium rationis ; virtutis vero ad animi constantiam vel vigorem. Amor cordis absque eo qui animae est dulcis, sed seducibilis ; ille vero absque eo qui est virtutis, non est seducibilis sed fragilis.
29. Sed tunc cur praecipitur ; et infra : impletur ex parte. Augustinus, libro De perfectione iustitiae, super Psalmum Domine quis habitabit : Ingredi sine macula non absurde dicitur, non quia iam perfectus est, sed quia ad ipsam perfectionem irreprehensibiliter currit.
30. Cum autem duo ; et infra : Omne mandatum legis etc. Fulgentius, De laude caritatis : Inveniamus caritatem sanctam, quam semper debendo reddamus et reddendo debemus. Magna res caritas, [quam] sic iubemur semper reddere, et eam semper sine intermissione debere.
31. Qui diligit Deum, non potest contemnere. Sed aliud bonum est Deus quam proximus, et diHgitur quia bonum ; ergo alia dilectio.
Respondeo : qui in littera potest dicere substantiam dilecti, et sic falsa ; vel rationem diligendi, et sic vera.
