Distinctio XXI — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

1. Post praedicta considerandum est Bernardus, Ad Eugenium papam : Sive coniunctis, sive disiunctis, nihilominus per se durat unitas personae in tribus. Aeque enim unus Christus et una caro, et una anima et caro mortuo homine perduravit.

 

2. [Ut quid dereliquisti me]. Augustinus, De symbolo : Reliquit eum ad praesentem vitam et felicitatem, sed non ad aeternam immortalitatem.

Defuit ad unionem etc. Ioannes Damascenus.

Leo papa : In tantam unionem Dei et hominis natura convenit, ut nec supplicio potuerunt dirimi nec morte disiungi.

 

3. Alii quoque auctoritati innituntur Ioannes Damascenus : Nomen corruptionis duo significat. Uno enim modo significat huiusmodi passiones, famem scilicet et sitim et animae separationem ; sic erat corpus Christi animatum corruptibile. Alio modo significat perfectam dissolutionem in ea ex quibus compositum est elementa. [Huiusmodi experimentum corpus Christi non habuit]. Unde Psalmus : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Ioannes Damascenus, III libro, 27 cap. : Si mortuus est ut homo et sancta eius anima ab incontaminato eius corpore divisa est, tamen divinitas inseparabilis utrisque permansit ; neque ita una hypostasis in duas divisa est. Et enim corpus et amma secundum idem ex principio in Verbi hypostasi habuerunt subsistentiam ; et in morte, a se invicem divisa, unam hypostasim Verbi habuerunt. Neque enim corpus neque anima propriam habuit hypostasim, praeter eam quae Verbi est. Etsi localiter separata esset anima a.carne, tamen personaliter unita fuit per Verbum.

 

4. Sicut Augustinus super Ioannem docet etc.

a. Post separationem animae a corpore, inseparabilis est divinitas ab anima in triduo ; similiter autem a corpore. Quaeratur quare haec duplex unio est inseparabilis et tertia est separabilis.

Secunda quaestio est quod anima, de sui natura, sine gratia, separabilis est a divinitate ; similiter et corpus. Quaeratur utrum e converso, scilicet [si] divinitas sit separabilis ab illis de sui natura.

Ad primum dicendum quod duplex est unio per gratiam : una scilicet quoad voluntatem, et alia quoad esse. In confirmatis autem [in] perseverantiam est unio per gratiam quoad voluntatem ; inter animam autem et divinitatem est secunda. Et sicut prima est insolubilis, multo fortius secunda, cum superadditur primae unioni.

Ad secundum dicendum quod divinitas, de sui natura, non est separabilis a came vel ab anima sicut e converso, quoniam summum bonum de sui natura nulli deest.

b. Cum in omni unione remanet aliquod unum, quod unum remanet ex unione divinitatis cum anima in triduo, vel cum corpore ?

Dicendum quod terminatur ad unum, non quod factum est unitum, sed factum est unitivum ; et primum non remansit in triduo, secundum remansit.

c. Ex diversa unione differens unum resultat ; et ita ex unione divinitatis cum anima et ex unione divinitatis cum corpore diversum unum.

Dicendum quod dicuntur diversae uniones ratione alterius unitorum, sed una tamen est ratione unitivi, scilicet hypostasis Verbi.

d. Cum ibi sint tres uniones, quaeratur quae illarum sit ordinata ad aliam, et quae duae ad tertiam.

Dicendum quod illa unio quae est animae et corporis, est propter illam quae est corporis cum divinitate ; et haec est propter unionem animae ad divinitatem. Et licet illa remansit, non tamen aliae remanserunt ; sicut patet in homine, quod scilicet is manente coniunctione corporis cum anima, non tamen manet coniunctio quae est manus vel pedis ad corpus, et tamen erat propter aliam coniunctionem.

 

5. Potestatem habeo. 8 Ioan., 28 : A me nihil facio ; 14 , 10 : A me non loquor.

Dicendum quod subauditur divinitas cum dicit : Ego a me ipso pono eam ; unde non per aliud ponit eam, licet per alium.

 

6. Per coniunctionem animae ad corpus dicitur corpus vivum ; multo fortius dicetur corpus vivum per unionem divinitatis ad ipsum.

Dicendum est quod anima est unita corpori in unitate naturae, sed divinitas non. Ideo vita resultat ex coniunctione unius cum altero, sed non ex coniunctione divinitatis cum corpore.

 

  1. Dicitur in littera quod Christus pendens in cruce movebat omnia. Unde tunc eclipsatur sol. Sed quidam dicunt quod sol retraxit tunc suos radios, quoniam eclipsari non potuit per interpositionem lunae, quoniam in illo tempore fuit luna plena.

Dionysius dicit : Ambo apud Heliopolim tunc praesentes et coadstantes, inopinabiliter lunam soli incidentem videbamus : non enim erat tempus conventus ; et rursum [ipsam] ab hora nona usque ad vesperam ad solis diametrum supernaturahter restitutam. Et rememorandum est quiddam aliud. Novit enim quod eclipsim ex oriente. vidimus inchoatam, et usque ad solarem terminum venientem, et post regredientem ; et rursum non ex eodem defectum et repurgationem, sed e contrario, secundum diametrum factam. Talia sunt eius temporis supernaturalia, et soli Christo, qui est omnium causa, possibilia.

 

8. Recedente vero anima, mortua est Christi caro ; [panis caelestis ad infantes transiret]. Isidorus, De Trinitate : Sicut cibum fortem infans invalidus capere non potest, nisi prius a matre in succum lactis verteretur ; ita et nos, dum essemus infirmi ad conspiciendam Verbi aeternitatem, factum est Verbum caro, ut enutriti per carnem effectique fortiores, cibo solido, Deum contemplando, ut angeli satiemur.

 

 

DISTINCTIO XXI

 

9. Post praedicta. Hic quaeritur utrum corpus Christi fuit corruptibile. Unde Ioannes Damascenus : Nomen corruptionis duo significat : uno modo passiones huiusmodi : famem, sitim, esuriem et huiusmodi, et separationem animae a corpore ; et secundum hoc corpus Christi, in quantum animatum, fuit corruptibile. Alio modo significat perfectam solutionem in ea ex quibus compositum est, scilicet elementa ; et secundum hoc fuit incorruptibile. Unde Psalmus : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

 

  1. Quaeritur in hoc capitulo utrum anima fuerit unita divinitati in triduo, et carni sive corpori. De hoc Ioannes Damascenus, libro III, cap. 7 : Si mortuus est ut homo et sancta eius anima ab incontaminato divisa corpore, tamen divinitas inseparabilis utrique permansit ; neque una hypostasis ita in duas divisa est. Et enim corpus et anima secundum idem de principio in Verbi hypostasi habuerunt exsistentiam ; et in morte, ad invicem divisa, unam hypostasim Verbi habuerunt. Nunquam enim, neque anima, neque corpus propriam habuerunt hypostasim, praeter eam quae Verbi est. Etsi enim localiter erat separata anima a carne, tamen personaliter unita fuit per Verbum.

 

11. Item, quaeritur : cum tres fuerint uniones, una animae ad divinitatem, alia corporis ad divinitatem, tertia corporis ad animam, quare manentibus duabus, non mansit tertia in triduo ?

Respondeo quod propter salutem nostram facta fuit huiusmodi solutio. Unde dicit Ioannes Chrysostomus quod « per dispensationem », propter salutem nostram, non mansit illa unio : non enim mori posset, illa manente. Aliae permanserunt propter plenitudinem vitae quae unita erat animae et corpori. Vita quae Deus est conservat omnem creaturam quantum in se est. Nec etiam ex parte corporis fuit causa quare subiectum esset dissolutioni, quoniam peccatum non habuit, quod est causa corruptionis in corpore nostro. Quia igitur corpus non erat causa dissolutionis, et coniunctum erat vitae tenenti omnia in esse, ideo mansit illa unio. Similiter dicendum est de alia.

 

  1. Sed obicitur iterum : cum corpus, at dictum est, fuit unitum vitae vivificanti et intellectuali, non debuit dici mortuum, immo vivum. Item, unum factum fuit secundum speciem ex intellectuali et corpore : ergo illud fuit homo vel angelus, cum non fuit Deus.

Respondeo quod non fuit factum aliquod unum ex illis. Diversa enim est coniunctio animae ad corpus et corppris ad divinitatem. Ista enim est secundum diversitatem naturarum, et ideo non fit unum secundum speciem. Alia autem est in unitate naturae, et ideo ex corpore et anima fit unum. Nec Deus similiter est vita corpori sicut anima. Anima enim est vita ita quod vivificet corpus et motum in illo faciat ; et ideo unum faciunt. Sed Deus dicitur vita corporis, non quod faciat ibi motum sicut anima, sed [quia] conservat ipsum in esse. Et propter hoc corpus vivum non dicitur, licet unitum sit divinitati, quoniam vivere est secundum vegetationem. Quaedam enim in esse conservantur quae iam vivere non dicuntur, ut lapides et huiusmodi.

 

13. Unde Augustinus ; omnia commovebat. Unde etiam sol in morte Christi obtenebratus fuit. Unde dicit Dionysius in quadam epistola quam mittit cuidam : Ambo apud Heliopolim tunc praesentes et adstantes, inopinabiliter lunam soli incidentem videbamus : non enim tunc erat tempus conventus ; et rursus ab hora nona usque ad vesperam ad solis diametrum supernaturaliter restitutam. Rememorandum et quoddam aliud. Novi (!) enim quod ipsam eclipsim videbamus ex oriente inchoatam, et usque ad solem vementem, et post regredientem ; non ex eodem et defectum et repurgationem, sed e contrario, secundum diametrum factam. Talia sunt eius temporis supernaturalia, et soli Christo, qui est rerum omnium causa, possibilia.

 

14. Recedente vero ; panis caelestis. De hoc pane dicit Isidorus, libro De Trinitate : Sicut cibum fortem infans in vasibus (!) capere non potest, nisi prius a matre in succum lactis verteretur, ita et nos, cum essemus infirmi ad conspiciendam Verbi aeternitatem, factum est Verbum caro, ut enutriti per carnem effectique fortiores, cibo solido, verum Deum contemplando, ut angeli satiaremur.

 

15. a. Item, quaeritur : cum anima fuerit [in]separabilis a divinitate, quae sit huius ratio.

Item, cum anima secundum naturam suam fuerit separabilis a divinitate, licet non per gratiam erat separabilis, utrum fuerit e converso quaeritur.

b. Item quaeritur utrum secundum illam unionem quae fuit deitatis ad corpus, fuerit aliquod unum. Et hoc videtur, quia omnis unio tendit ad unum ; ergo cum ibi fuerit unio, et unum.

Item, diversa unio terminatur ad diversum unum ; sed diversa fuit unio animae ad divinitatem et corporis ad divinitatem ; ergo diversum fuit hoc unum ab illo. Ergo aliud unum fuit corpus, aliud unum anima cum divinitate unita.

c. Item, cum ibi fuerint tres uniones, quaeritur quae illarum fuerit ordinata ad aliam. Si dicatur quod illae duae, scilicet animae ad divinitatem et corporis ad divinitatem, fuerunt ordinatae ad illam quae est corporis ad animam, hoc non videtur possibile, quia sic esset dignius ordinatum ad indignius : dignior [enim] est unio animae ad divinitatem quam quae est animae ad corpus. Si dicat quod aliae duae sunt ordinatae ad illam quae est animae ad divinitatem, ergo illa manente, deberent aliae duae manere.

d. Solutio : notandum quod duplex est perfecta unio : una per gratiam, quae est secundum voluntatem ; alia est secundum esse. Perfecta unione per gratiam secundum voluntatem uniuntur fideles confirmati cum Deo ; secundum esse et per gratiam fit unio animae et corporis ad divinitatem. Unde, sicut insolubilitas est in unione secundum voluntatem, sic in illa quae est secundum esse. Sed licet anima secundum naturam separabilis sit, tamen divinitas non est separabilis ab anima secun dum naturam, et hoc quia Deus, quantum in se est, nunquam deest, sive uniatur, ut dictum est, secundum voluntatem sive secundum esse.

e. Ad aliud quod quaeritur de unitate corporis et divinitatis, respondeo per auctoritatem Ioannis Damasceni. Illa enim unio fuit terminata ad unum, quod unum fuit unitum cum hypostasi. Fuerunt autem uno modo plures uniones, alio modo una. Fuit enim idem unitivum, scilicet hypostasis Filii, ut patet ex auctoritate Ioannis Damasceni. Unde ratione unitivi fuit una ; ratione unitorum plures, quae fuerunt corpus et anima.

f. Ad ultimum dicimus quod unio quae est animae ad divinitatem dignior est ; aliae ordinatae sunt ad illam. Ad hoc enim anima coniuncta est corpori, ut mereatur in ipso corpore quod Deo coniungatur.

Quod obicit : ergo manere deberet unio quae est corporis et animae, cum illa maneat, respondeo : non oportet, quia licet uniones quae sunt in corpore nostro, ut manus et pedes et alia membra, sint propter unionem corporis et animae, non tamen necesse est quod, manente illa propter quam sunt, et aliae maneant. Similiter dicimus ex alia parte, quoniam non est necesse unionem corporis et animae manere, licet maneat illa quae est animae ad divinitatem.

 

 

ADDITIONES CODICIS E

16. Quaestio est de incorruptione ex parte corporis : propter quid mansit perpetua incorruptio una, cum non esset altera. Praeterea, dicit Glossa super istud : Beata gens : Per illuminationem gratiae meretur corpus incorruptionem. Quomodo ergo potest hoc esse, cum in libero arbitrio sit meritum ?

Respondeo : una mansit incorruptio, de qua dicitur : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem ; altera non, quia una erat dispensativa propter nostram salutem, altera vero propter illuminationem et plenitudinem illuminationis gratiae. Ad incorruptionem enim animae per gratiam, sequitur incorruptio corporis per gratiam. Et praeter hoc, vita quae Deus est inseparabilis fuit a corpore per totum ; non ergo fuit in ipso corruptio quae opponitur huic vitae.

 

  1. Quaerunt hic quidam utrum consummatio universitatis sit in Christo et utrum consummatio fuerit in passione. Tunc enim dictum est : Consummatum est. Quod autem sit, videtur, quia universitas est summa rerum multitudo coordinata conversa ad unum etc. Quaere responsionem.