Distinctio IX — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio IX

DISTINCTIO IX (AE)

 

1. Praeterea investigari oportet Super illud Psalmi : Domine, Deus meus, in te speravi, habetur distinctio inter latriam et duliam. Est ergo latria cultus Deo debitus ; dulia vero est cultus creaturae debitus et creaturae exhibitus.

 

2. a. Quaeratur ergo : omnis motus meritorius est opus alicuius virtutis ; sed motus latriae est talis ; ergo latria est virtus vel donum.

Sed contra : opus latriae non est nisi diligere et credere ; sed ista non exeunt nisi a fide et caritate ; ergo latria non est alia virtus ab iis.

b. Item, uniuscuiusque virtutis specialis unicus est motus specialis ; ergo, cum plures sint motus latriae, ipsa non erit specialis virtus, sed generalis.

Actus iustitiae est attribuere unicuique etc. ; et subdividitur in attribuendo Deo quae Dei sunt, et proximo quae proximi ; et ita videtur quod latria, cum sit attribuens Deo quae Dei sunt, sit species iustitiae.

c. Adhuc, si actus caritatis sit diligere, et hoc tam Deum quam proximum, et ob hoc non dicuntur plures species caritatis : ergo, cum latria sit respectu Dei et dulia respectu proximi, non dicentur diversae species.

d. Dicendum quod latria est virtus, et similiter dulia. Et triplex est actus latriae, scilicet ut actus cordis et oris et operis. Actus autem cordis consistit in eo quod est diligere, credere ; et oris in eo quod est psallere ; et operis in eo quod est sacrificium exhibere vel genuflectere.

Dicendum ergo quod latria uno modo est virtus generalis, scilicet prout comparatur ad fidem et ad caritatem ; et specialis est prout comparatur ad iustitiam.

Dicendum ergo quod non sunt duae species caritatis penes dilectionem Dei et proximi, quoniam semper idem intenditur, scilicet summum bonum, sed in uno intenditur summum bonum in alio. Et sic non est de latria et dulia. Duo sunt motus interiores ipsius latriae, scilicet diligere, qui est indistinctus ; et credere, qui est distinctus motus.

 Unde diligere respicit personas in comparatione ad essentiam, sed credere est motus in essentiam in comparatione ad personas.

 

3. Quaeratur utrum caro Christi adoranda sit latria vel dulia.

Dicendum quod caro aliquando dicitur ipse homo ; et sic caro Christi est adoranda latria. Dicitur etiam caro pars corporis ; sed haec dupliciter potest considerari : aut enim ut in se est, et sic hyperdulia adoranda est ; vel prout unitur die v vinae naturae, et sic latria adoranda est.

Rabanus : Caro Christi latria adoranda est sicut Verbum Dei, sed non omni specie latriae ; quoniam non adoramus eam omnino prostrati in terra, sic ut credamus quod nos creavit ex nihilo ; nec sacrificamus ei sicut Deo ; sed adoramus eam quoniam per ipsam redempti sumus sicut per Deum.

 

4. Quaeratur utrum Creatori debetur dulia. Super istum Psalmum : Exsurgat, et versum : Benedicite : Deo, cui debetur latria ; et Domino, cui dulia ; et ita in quantum Dominus, ei debetur dulia. Super 23 , 33, textus : Si servieris ; Dulia debetur Domino, sed latria nonnisi Deo.

Propter quod dicendum est quod Filius Dei est Dominus in quantum homo, et sic ei debetur dulia.

 

5. Aliis autem placet etc. Utrum Ioannes adoravit angelum latria aut dulia. Si latria, tunc peccavit ; si dulia, tunc non debuit prohiberi.

Dicendum quod adoravit angelum dulia ; sed quoniam sub pretextu duliae introducitur latria, ideo prohibitus erat. Augustinus, Super Genesim , ubi loquitur de angelis venientibus ad Abraham : Duplici de causa aliquis est arcendus a bono, scilicet vel propter maius bonum aggrediendum, ut Dominus revocavit volentem sepelire patrem, 8 Matth., 21-22 ; vel propter facilem declinationem in malum, et sic prohibuit adorare angelum.

 

  1. a. Daemon transfigurat se in angelum lucis ; aliquis, credens ipsum esse bonum angelum, adorat eum : quaeratur utrum latria vel dulia.

Dicendum sicut sanctus Thomas : Adoro te, Deus, non idolum ; adoro te, Christe, non diabolum.

b. Augustinus, super illud : Adoravit, 18 Gen., 2 : [Quod] Abraham intelligens, deitatem in unitate adoravit, et dispensationi angelicae in forma servili ministravit.

Adamantius, super 5 Iosue, 14-15 : Non solum quoniam ex Deo est, sed quoniam Deus est. Non enim adorasset, nisi Deum cognovisset. Quis enim princeps militiae nisi Christus ?

 

7. a. Adhuc, adorans hostiam non consecratam ignoranter, utrum facit idolatriam. Quod non, videtur, quoniam ignorantia non mutat genus facti.

b. Adhuc, aliquis credens non adorat, et aliquis non credens adorat : quis illorum magis peccat ? Primus contemnit, secun dus ignorat : ergo primus magis.

Sed contra : secundus committit idolatriam, quae est maximum peccatum.

c. Dicendum quod idolatria est maximum, quoniam contra fundamentum, scilicet fidem. Et quoniam humilitas est custodia omnium virtutum, ideo superbia destructio omnium : unde maximum.

 

  1. [Sed ilium potius]. Augustinus, De doctrina christiana : Qui operatur aut veneratur utile signum divinitus institutum, cuius vim significationemque intelligit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed potius illud ad quod cuncta talia referenda sunt.

 

 

DISTINCTIO IX (L)

 

9. Praeterea investigari oportet. Videndum hic quid latria et dulia ; deinde si sit virtus specialis vel generalis, et in quibus sit ; deinde utrum idolatria sit latria ; et utrum latria et dulia sint una virtus, et utrum idem sit motus earum respectu trium personarum ; et utrum idem cultus latriae et duliae ; et utrum cultus Domini sit latriae vel duliae ; si crucifixo est exhibendus motus latriae vel duliae, et quomodo Sanctis et beatae Genitrici.

a. Latria sic definitur : Latria est cultus Deo debitus et Deo exhibitus : dulia est cultus creaturae debitus et creaturae exhibitus. Quae sumuntur ab illo Psalmo [in] Glossa : Domine, Deus meus, et Cantate, super illum locum : Adorate scabellum.

b. Quod sint virtutes, videtur, quia motus earum est meritorius.

Contra : opus latriae est diligere, credere, quae sunt opera aliarum virtutum ; ergo, cum impossibile est plures virtutes habere eosdem motus, non erit virtus.

c. Item, cum motus latriae sint diligere, credere, venerari ; exterius autem genuflectere et huiusmodi ; ergo est virtus generalis.

Contra : iustitia tribuit unicuique quod suum est ; et hoc dividitur : vel inferiori, vel pari, vel superiori ; et hoc multipliciter : superiori ut homini vel Deo, et hoc diversimode secundum diversitatem virtutum. Latria autem solum est cultus [Deo] debitus ; ergo continetur sub iustitia ; ergo est virtus specialis.

d. Respondeo : latria dividitur in actum exteriorem et interiorem : cordis, oris, operis. Cordis, quoad bonum summum, et sic diligere ; vel summum verum, et sic credere. Oris, quoad orare, psallere, id est laudare summum bonum vel summe verum. Operis, quoad sacrificii exhibitionem et genuflexionem, quae sunt exteriora. 20 Ex., 5, super hoc verbum : Deum tuum adorabis et illi soli, dicit Glossa Origenis : Adoratio est cum inclinatione capitis vel huiusmodi alio signo adorare ; colere, ex toto mentis affectu et studio ei quod colitur mancipari. Cultus autem in definitione latriae communiter sumitur pro adoratione is et cultu.

Concedendum autem, ut praeostensum est, quod latria est virtus specialis respectu iustitiae, generalis tamen respectu fidei et caritatis et latriae proprie dictae. Latria proprie dicta est [in] exhibitione sacrificii, adoratione ; genuflectere similiter dulia est. Reddere unicuique creaturae quod sibi debetur, est iustitiae, non duliae. Est igitur latria colere summum et verum et bonum secundum praedictum. Bonum in quantum tamen bonum diligere est caritatis ; in quantum veritati assentire est fidei ; in quantum debetur est iustitiae, respectu cuius non recipit nisi duarum partium divisionem, in bonum et verum. Ex parte eius in quo est, dividitur in tria : corde, ore, opere. Corde, secundum diligere et credere ; ore, secundum laudare bonitatem, protestari maiestatem, annuntiari veritatem. Opere dupliciter : quoad coniunctionem creaturae cum Creatore, ut sacrificando ; vel in comparatione ad Creatorem solum, ut genuflexio, prostratio.

 

  1. Item, cum unus sit motus caritatis, licet diligat Deum vel proximum vel diligat Deum in proximo, ergo a simili unus est motus latriae et duliae, quia semper colitur Creator in creatura.

Respondeo : non est simile, quia dupliciter est respicere imaginem, scilicet in quantum est ductiva in alterum, et sic unus est motus considerare rem et eiusdem imaginem ; et sic idem est motus dilectionis in caritate et identitate praecepti. Vel potest considerari imago ut sic, et sic non est idem. Primo modo idem est, quia idem volitum utrobique, quia voluntatis speciem capit. Sed in latria et dulia sunt termini ut differentes. Adoro crucifixum quia Filius Dei passus est in eo, Genitricem Dei quia baiulavit ipsum, carnem Christi quia erat materia ut in qua nostra redemptio ; et sic differenter : quare non est simile.

 

11. Item, fides dividitur secundum motus, distinguendo articulos qui sunt secundum diversas personas. Quaeritur utrum motus latriae divisionem recipiat.

Respondeo : non. Et ratio est, quia motus fidei est respectu essentiae divinae ut in personis ; caritas autem est personarum in essentia ; latria vero distincte est ipsius maiestatis, si sumatur proprie et ut est ipsius potentiae quae Patri contrahitur.

 

12. Item, cum caro Christi dulia sit adoranda, peccant qui eam adorant latria.

Respondit : dupliciter potest sumi caro : caro ut homo, secundum quod Verbum caro factum ; vel caro ut pars hominis, scilicet corpus. Et adhuc dupliciter potest sumi : unitum vel in se. Si sumatur ut homo, adoratur hypostasis et latria. Similiter si sumatur ut unitum, quia terminus est Fihus Dei in hac unione. In se autem adoratur dulia, illa scilicet specie quae dicitur hyperdulia ; non tamen adoratur, quia non ponitur ut terminus, sed honoratur ut materia redemptionis.

 

13. Item, cum Christus sit Deus et homo, quaeritur utrum magis sit adorandus Fihus Dei per se quam humanatus. Quod videtur, quia sic duo honorantur ; ergo maiori honore.

Concedendum est : maior, id est plurium, non intensive.

 

  1. Item, cum caro Christi adoratur latria, quaeritur qua specie. Unde Rabanus : Caro Christi latria sicut Verbum adoratur, sed non omni specie latriae ; quia non adoramus eam prostrati in terra omnino, sic ut credamus quia nos creavit ex nihilo ; neque sacrificamus ei sicut Deo, sed adoramus eam quia per eam redempti sumus ut per Deum.

 

15. Item, quaeritur utrum Creatori sub aliqua ratione tribuenda sit duha. Psalmus Exsurgat Deus et dissipentur, versus : Benedicite Deo, Glossa : Deo, cui debetur latria ; Domino, cui debetur duha. Ergo ei in quantum Dominus debetur duha. Ex. 23, 33 : Si servieris, Glossa : Dulia debetur Domino, latria Deo.

Respondeo : « dominus » dicitur tam de Deo quam de Filio Dei in quantum homo, quia Pater suus dedit ei nomen quod est super omne nomen, in quantum dominium habet super omnem creaturam. Vel Deus ab aeterno fuit, Dominus cum tempore, cum non sit dominus praeter servum ; et ideo dixit quod Domino debetur dulia.

 

16. Item, 19 , 10, Ioannes adoravit angelum. Si latria, peccavit ; si duha, ad quid prohibuit ? Item, angelus timuit adorari : quaeritur quo timore.

Respondeo : prohibuit se adorari duha, ne praetextu duliae videretur adorari latria. Praeterea, hoc erat quia humana natura sublimata fuit per unionem Verbi super angelicam. Unde Augustinus, Super Genesim, de angelis Abrahae, 18, 1-3 : Duplici de causa arcendus est aliquis a bono : vel propter maius bonum aggrediendum, ut Dominus revocavit volentem sepelire patrem, in Matthaeo ; vel propter facilem declinationem in malum.

Ad aliud dicendum : timuit angelus Deum humanatum, vel cui humana natura est unita.

 

  1. a. Item, 11, 14, II Cor. : Angelus satanae transfigurat se in angelum lucis ; vel dubitatur et adoratur : ergo idolatria.

Solvit haec Glossa Iosue, textus : Adorans : Quaeritur utrum Iosue angelo sit prostratus. Prostratus erat coram ipso, non ut ipse honoraret creaturam illam, sed Deum essentialiter exsistentem in illa.

b. Item, Iosue aut credidit Deum, aut creaturam. Creaturam non, quia sic non adorasset, ne crederetur [ab] aliis idolatra ; ergo Deum. Unde Adamantius in Glossa super illud Iosue : Ego princeps : Adoravit non solum quia ex Deo est, sed quia Deus est. Non enim adorasset, nisi Deum cognovisset. Quis enim princeps militiae virtutum nisi Christus ?

Sic autem potuit sibi videri de malo. Respondeo : cognovit per revelationem et per exteriorem apparitionem.

c. Item, Abraham cecidit in terram, Gen. 18, 2, Glossa : [Quod] Abraham intelligens, divinitatem in unitate adorabat, dispensationi angelicae in forma sensibili ministrabat.

d. Item, cum dare histrioni sit peccatum, multo fortius adorare angelum transformatum.

Respondeo : dare histrioni in fomentum malitiae peccatum est, sed non in fomentum naturae si indigeat.

Ad aliud : transformatus non adoratur simpliciter, sed sub conditione « si Deus est » ; ut beatus Thomas, coactus idolum adorare, dixit : Adoro te, Deus, non idolum.

 

  1. a. Item, ponatur quod hostia non consecrata feratur per vicum : quaeritur utrum idolatra sit adorans eam.

Respondeo : adoratur quod sub specie est sub conditione : si rite celebratum sit.

b. Item, ponatur quod abquis credat esse corpus, et non adorat ; aHus adorat et non credit : quaeritur uter plus peccet. Unus contemnit, abus ignorat, et contemptus est maius peccatum quam ignorantia ; ergo primus plus peccat.

Contra : secundus est idolatra ; ergo plus peccat, quia, ut dicit Augustinus , idolatria est peccatum quo retento omnia retinentur. Idem casus potest esse de angelo satanae.

Item, quaeritur quomodo idolatria maximum peccatum, et quomodo superbia.

c. Respondeo : sicut caritas informans est dignissima virtutum, econtra odium secundum illum modum pessimum vitium. Et humihtas custos omnium et mater : sic superbia destructio virtutum. Et fides fundamentum omnium : sic et idolatria maximum, totum removendo.

Ad abud dicendum : quoad quid unus plus, peccat, et quoad quid abus. Quoad credere, non credere, unus plus peccat ; quoad adorare, [non adorare], abus plus.

 

19. Damascenus : Si dividas subtibbus inteUigentus quod videtur ab eo quod creditur, inadorabibs est ut creatura ; si vero unita Verbo, propter ipsum et in ipso adoratur.

 

20. Item, quaeritur quare versus orientem adoratur. Unde Damascenus : Non simpbciter nec ut contingit secundum orientem adoramus ; sed quia ex visibib et intebectuali natura sumus, duplicem Conditori adorationem [afferimus], et intellectu psallimus et labus corporabbus. Et quia Deus est Sol iustitiae et Oriens, ut in Malachia, exhibendum est ei oriens in adoratione. Omne enim mebus Deo reponendum est. Dicit enim David : Qui ascendit super caelum caeli ad orientem. Plantavit etiam Deus paradisum in Eden versus orientem. Et tabernaculum etiam mosaicum [velum] et propitiatorium habuit versus orientem, 25 Exodi. Et tribus Iudae ex oriente divisionem portionis habebat, in Iosue. Et Dominus crucifixus ad occidentem respiciebat : ergo et nos ad orientem [ad ipsum respicientes]. Et assumptus, ab oriente sursum ferebatur ; et in oriente apparebit in die iudicii : Quemadmodum fulgur egreditur ab oriente et apparet in occidente, ita erit parousia Filii.

 

 

ADDITIONES CODICIS E

 

  1. Item, super Ex. 20, 5 : Adoratio est cum inclinatione capitis vel alio huiusmodi signo veneratio. Colere est toto mentis affectu et studio ei quod colitur mancipari. Adoratio igitur est cultus exhibitio.

Item, secundum Gil[bertum] , theosebia est cultus Dei, hoc est fides, spes et amor. Idem est theosebia et pietas uno modo dicta ; eusebia idem est quod latria.

Nota. Haec est differentia inter latriam et duliam. Ad perfectam latriam tria exiguntur : cognitio, dilectio et sacrificii exhibitio ; ad duliam vero priora requiruntur, non ultimum.

 

  1. Hieronymus, De assumptione : Nec nos hominem seor sum colamus aut adoremus, sed Deum incarnatum, qui proprium animatum corpus sibi univit.

Item, Ioannes : Si dividis subtilibus intelligentiis quod videtur ab eo quod intelligitur, [in] adorabilis est ut creatura ; unita autem Dei Filio, propter ipsum et in ipso adoratur.

 

23. Item, qui inhonorat Filium, inhonorat Patrem ; non tamen qui actualiter diligit unum, diligit alium.

Item, utrum magis diligendus Christus in quantum Deus et homo, aut quia Deus tantum. Et dicendum quod, si notatur magis sumptum a discreta quantitate, sic verum ; si a continua, sic falsum.

Item, una est trium personarum adoratio et dilectio : sequiturne ex hoc quod una fides ? Videtur quod non, quia alii sunt articuli credere in Patrem, et alii credere in Filium ; sed dilectio non distinguit.