Distinctio XXIII — Livre III — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre III
DISTINCTIO XXIII (AE)
1. Cum ergo supra perhibitum sit Inter omnes virtutes theologicas prima est virtus fidei, quoniam prius est verum quam bonum. Unde, cum fides sit respectu veri, et spes et caritas respectu boni, merito praecedit alias.
Nota quod omnes dubitationes incidentes circa fidem, aut incidunt ex parte credentis, aut ex parte crediti, aut ex parte medii habitus qui est inter credentem et creditum, ut patere potest subtibter inspicienti.
- [Si christianus ignoret]. Christianus tenetur credere ea quae religioni pertinent ; sed omnes articuli sunt huiusmodi ; quare tenetur credere omnes articulos. Sed nullus est qui sciat omnes articulos : qualiter ergo credere potest omnes ?
Dicendum quod tenemur credere omnia credenda, sed hoc distincte vel indistincte.
3. [Accipitur autem fides]. Fides dicitur votum vel sponsio, ut I ad Tim. 5, 12 : Fidem irritam fecerunt. Dicitur etiam fidelitas, 7 Ier., 28 : Periit fides. Dicitur etiam acceptio conclusionis per rationem probabilem, ut patet in artibus. Dicitur etiam conscientia, 14 , 23 : Omne quod non est ex fide peccatum est ; dicit ibi Glossa : Contra fidem, id est contra conscientiam. Dicitur etiam scientia comprehensoris in patria, 1 Rom., 17 : De fide in fidem. Dicitur etiam habitus informis, 2 Iac., 26 : Fides sine operibus mortua est ; I Cor. 13, 2 : Si fidem habuero. Dicitur etiam habitus formatus, 1 Rom., 17 : Iustus ex fide vivit. Dicitur etiam fides quod creditur, 11 Hebr., 1 ; symbolum fidei, ut : Haec est fides catholica. Dicitur etiam sacramentum fidei, Act. 10, de Cornelio qui devenit ad fidem ; et cum dicitur parvulum habere fidem, Augustinus, Ad Bonifacium : Quid est parvulum habere fidem, nisi fidei sacramentum ?
- Augustinus, super illud 5 I Thess., 5 : Omnes vos ; Glossa : Fides est lux quae facit diem, id est habitus virtutum ; econtra tenebra infidelitas, id est habitus vitiorum.
Super 1 Iob, 4, Glossa : Fides habet propriam illuminationem, et unaquaeque aha virtus.
Super 3 Eph., 17 : Fides in nobis, est Christus in nobis. Fides [tua] de Christo, est Christus in corde tuo.
- Super illud : Fides ex auditu, 10 Rom., 17 : Nisi dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi ; et ita qualiter nati surdi habent fidem ?
Dicendum quod per auditionem interiorem potest credere, quae est per inspirationem, vel [per] signa, vel per scripturas.
6. Accipitur autem fides Haec autem in animo credentis est. Argumentum quod aliquis scit se habere fidem. Et hoc non potest esse nisi sciat se habere ex quo fides « conspicua» est.
Dicendum quod est noscere cum ratione, vel est noscere sine ratione ; sed noscere sine ratione, aut est cum affectu, aut sine affectu, id est cognitivae vel operativae. Dicendum quod intelligendum est de conspicere sine ratione, cum operatione tamen.
7. Utrum quis credat Christum. Credere est « Christo» tamquam efficienti, et Christum tamquam obiectum, et « in Christum» tamquam in finem.
[Daemones et falsi Christiani]. Augustinus : Qui non credunt, tardiores et peiores sunt daemonibus.
Beda : Qui non credunt vel creditum non timent, daemonibus proterviores et tardiores sunt.
8. Si vero quaeritur utrum Utrum fides informis fiat virtus adveniente caritate. Quod non, videtur, quoniam quod est mortuum, privatur vita ; sed fides sine operibus mortua est ; ergo privatur vita ; ergo non potest fieri reviviscens, et ita non virtus.
[Contra], super 2 Iac., 17 : [Fides] sine operibus mortua est : Quibus reviviscit ; et ita per caritatem fit virtus.
Dicendum quod id quod est fides informis fit virtus adveniente caritate, sed non manens informis. Et sic patet qualiter unus et idem habitus secundum substantiam est fides informis et formata, sed non secundum rationem.
Adhuc tamen obici potest : Magis conveniunt fides virtus et caritas quam fides informis et fides formata ; ergo, cum fides et caritas non possunt esse habitus unus, multo fortius nec fides informis et fides formata unus habitus esse possunt.
- Utrum fides informis sit donum Dei ; deinde utrum sit virtus ; tertio utrum sit in cognitiva vel operativa ; quarto utrum fiat virtus adveniente caritate ; quinto utrum sit idem habitus cum fide formata.
I. Ad primum determinandum accedamus. Super illud : Non iterum accepistis spiritum servitutis in timore, 8 Rom., 15, Glossa : Est timor servilis et filialis, et uterque est donum Dei. Sed timor servilis est a fide informi et filialis a fide formata ; ergo utraque erit donum Dei.
Adhuc, fides informis est eorumdem articulorum quorum est fides formata, et articuli supra naturam sunt ; [ergo] similiter et eorum cognitio supra naturam erit, et ita donum gratiae sive Dei.
II. Quod autem non sit virtus, videtur, quoniam fides informis est in daemonibus et malis christianis, sed virtus non ; quare ipsa non est virtus.
Super illud 5 Gal., 6 : Fides quae per dilectionem operatur, Glossa : Fides informis est in daemonibus, et in illis nulla virtus.
Fides sine operibus mortua est, et talis est fides informis ; ergo ipsa non est virtus, quoniam iustus ex fide vivit et [haec] fides est virtus.
III. Utrum fides informis sit lumen illuminans mentem. Quod videtur, quoniam cognoscens articulos illuminatur in cognoscendo ; sed nonnisi per fidem informem, si sit extra caritatem.
Sed contra : daemones obtenebrantur per peccatum, et ita in ibis non est lumen ; et tamen in illis est fides informis. Augustinus : Fides illuminat intellectum, caritas accendit affectum ; sed non quaecumque fides, sed illa quae per caritatem est.
Dicendum quod duplex est lumen : unum scilicet ab ipso Patre luminum actu illuminante, et sic non illuminatur habens fidem informem. Est aliud lumen intrinsecum in intellectu, quod facit species intelhgibiles potentia actu intelligibiles, et sic diaboli illuminari possunt. Unde Dionysius, De divinis nominibus : Daemones sunt in se ipsis clarissimi, non a se ipsis tamen conspecti.
IV. Utrum fides informis sit in cognitiva vel in motiva virtute. Timor est ex parte virtutis motivae ; sed daemones [credunt et] contremiscunt; ergo [et] eorum fides est in motiva.
Dicendum quod duae sunt partes iustitiae, scilicet recedere a malo et accedere ad bonum. Unde duplex est motiva : ut a malo, et in tali motiva est fides informis. Est autem alia motiva ut ad bonum, et in tali est fides formata.
- Notandum quoque est quod fides etc. Augustinus, Ad Consentium : Fides habet oculos suos, quibus videt quodam modo verum esse quod nondum videt, [et] quibus certissime videt se nondum videre quod credit. Visibilium rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc videnda sperantur. Ea vero quae nondum sunt, ut resurrectio, ita creduntur ut etiam videnda sperantur. Ea vero visibilia quae sunt permanentia, sicut corpus Christi iam immortale, ita credimus [ut], etsi non demonstrentur, speramus esse visuros. Haec omnia quodam lu mine interiori discernimus, quod non corporaliter, sed invisibiliter et ineffabiliter lucet.
11. Ait enim Apostolus : Fides est substantia
a. Fides nec est materia, nec forma, nec aliquid ex iis ; et non pluribus modis est substantia ; ergo fides non est substantia.
Dicendum quod fides dicitur substantia sicut fundamentum ; et ita, prout substantia dicitur fundamentum, dicitur ut materia. Omnis enim materialis dispositio reducitur ad materiam. Sed fides est materialis dispositio non ut ex qua, sed ut per quam ; unde fides est prima praeparatio quae praeparat animam ad vitam aeternam, et sic dicitur substantia. Et licet res speranda idem sit quod vita aeterna, non tamen proprie dicitur substantia vitae aeternae, quoniam hoc ipsum sperandum significat ut in via est, sed vita aeterna ut in patria.
b. Videtur quod fides potius dici debeat substantia rerum credendarum quam sperandarum.
Dicendum quod spes est substantia rerum sperandarum ut forma, sed fides est substantia rerum sperandarum ut materialis dispositio, ut materia in qua, et non ex qua.
c. Quare fides dicitur substantia rerum sperandarum, et non rerum diligendarum ? Quaeratur etiam quare per ista duo definitur fides, et non per plura.
Dicendum ad istud ultimum quod duo sunt perficientia animam, scilicet veritas et bonitas ; et unum perficit potentiam cognitivam, et alterum motivam sive operativam. Et ita, cum sperandum sit respectu bonitatis, et argumentum respectu veritatis ; et ita per ista s duo definiri habet.
Ad aliud dicendum : licet fides respectu diligendorum consistit, tamen evacuabitur sicut spes ; unde hic definitur secundum dispositionem viae, et tunc respectu sperandorum, et non diligendorum.
d. Istud membrum argumentum non apparentium respicit veritatem, et istud substantia rerum sperandarum respicit bonitatem. Sed prius est veritas quam bonitas ; ergo inordinate definientia ponuntur.
Dicendum quod argumentum respicit ut in futuro sunt apparentes res ; speranda respicit ut in praesenti sunt non apparentes. Unde, cum prius sunt in praeis senti quam in futuro, merito hoc membrum substantia rerum sperandarum praecedit argumentum non apparentium. Unde Augustinus, in libro Soliloquiorum : Spes est qua praesumit se perventurum ad illud ; caritas est qua videre perfruique desiderat.
e. Quaeratur secundum quam rationem dicitur fides argumentum. Aut enim dicitur argumentum ut illatio, sive ratio medii inferentis, sive ratio maioris propositionis.
Dicendum ergo quod argumentum hic dicitur fides prout est ratio media inter ista duo, scilicet summam veritatem illu minantem per fidem et summam veritatem illuminantem per speciem. Unde ipsum medium exsistens inter ista est ratio media ; et hic decursus non est causae in causatum, sed est decursus a minus nobili ad magis nobile.
f. Quaeratur utrum praedicta definitio conveniat fidei informi. Quod non, videtur, quoniam qui aedificant plumbum non aedificant super fundamentum ; et aedificant super fidem informem ; ergo fides informis non est fundamentum.
Dicendum quod solum convenit fidei formatae haec definitio.
12. Dicit Magister quod sola fides est fundamentum, et [fidem] non esse fundamentum caritatis.
Sed contra : Caritas non excidit ; unde remanet in patria ; et hoc speramus ; ergo fides est eius fundamentum.
Dicendum quod Magister dicit non esse fundamentum caritatis, quoniam non est causa illius. Vel aliter, dicendum quod est caritas veritatis summae, et sic ipsius non est fundamentum ; sed fides est fundamentum caritatis quae est caritas summae bonitatis.
13. Utrum caritas sit forma fidei.
a. Super 1 Rom., 17, textus : Ex Ixde vivit iustus : Caritas est forma omnium virtutum. Super illud : Fructus autem spiritus, 5 Gal., 22 : Caritas est caput omnium virtutum.
Contra, super illud Psalmi : Vide humilitatem etc., Glossa : Humilitas est caput omnium virtutum.
Super Psalmum, Glossa : Omnia quae diligit Deus et aeternaliter remunerat, ex fide procedunt. Super illud : Fidem servavi, II Tim. 4, 7, Glossa : Fides est caput christianae religionis.
b. In littera hic habetur quod caritas est mater omnium virtutum.
Contra, super illud : Cum modestia, I Petri 3, 16 : Modestia est mater omnium virtutum.
Super illud : Fructus autem spiritus, 5 Gal., 22 : Non alia virtus primatum tenere debuit quam caritas, sine qua caeterae non reputabuntur esse virtutes et ex qua omnia bona nascuntur.
Super illud Psalmi : In aeternum, Domine : Omnia caritate formantur et radicantur. Augustinus, De moribus Ecclesiae : Omnis alia virtus est amor secundum quid, caritas vero est amor secundum essentiam eius. Ergo caritas erit forma omnium virtutum.
Spiritus Sanctus est donum quo caetera dona sunt dona et bona ; sed quod proximius se habet secundum convenientiam ad Spiritum Sanctum est caritas ; ergo caritas completissimum erit, et ita forma aliarum.
Illud quod est propinquius fini est forma et perfectio omnium aliorum praecedentium ipsum ; sed caritas est propinquior fini ; ergo forma aliarum virtutum praecedentium.
c. [Contra] : dicitur forma illud quod cum materia constituit tertium. Dicitur etiam forma exemplar. Et dicitur forma quae ut essentia venit in definitionem rei. Sed nullo modorum istorum caritas potest dici forma.
d. Ad praedicta dicendum quod caritas non est forma aliquo horum modorum. Sed sicut fides est substantia quoniam est prima dispositio adiecta disponens animam, et ideo dicitur substantia-fundamentum ; sic caritas, cum sit ultimum completivum, dicetur forma. Omnes enim actus virtutum tendunt ad beatitudinem mediante caritate, sed caritas immediate. Unde Augustinus, De spiritu et anima : Fides subicit, spes erigit, caritas unit.
e. Nota quod triplex est ratio virtutis. Prima enim prout virtus est dispositio perfecti ad optimum . Vel dicitur virtus ultimum de potentia in re. Vel dicitur virtus bona qualitas mentis. Et secundum primam rationem dicitur caritas forma omnium virtutum, prout complet alias virtutes respectu finis.
Dicitur etiam mater, prout nutrit et conservat virtutes, unde ipsa facit adhaerere Deo. Sed modestia dicitur mater quoniam cohibet motus aliarum citra superfluum et ultra diminutum.
Dicitur etiam caput, quoniam caput influit sensum et motum super alia membra ; et fides dicitur caput quoniam influit sensum, sed caritas dicitur caput quoniam influit motum. Dicitur etiam humilitas caput secundum interiorem hominem.
Dicitur etiam fides radix, quoniam sicut radix in plantis tenet rationem oris in animalibus et est sicut primum per quod ingreditur salvativum vitae, sic fides est per quod ingreditur vita spiritualis. Dicitur etiam quod is terra est mater vegetabilium, et radix tenet plantam cum sua matre ; sic dicitur caritas radix.
Dicitur etiam caritas vinculum, prout sua virtus transfunditur per omnes ; unde omnis virtus definitur per amorem.
DISTINCTIO XXIII (L)
14. Cum vero. Quia dixit supra Christum in se habere plenitudinem charismatum, cum determinatum sit de iis quae pertinebant ad passionem corporis, nunc determinat de charismatibus ex parte animae : de virtutibus et donis. Et primo de fide, eo quod est prima et fundamentum aliarum, quia eius actus prior propter subiectum quod est verum, quod in via est ante bonum.
Cum autem fides sit habitus credentis, omnes quaestiones quae ex fide moventur, aut sumuntur ex parte [credentis] vel crediti vel habitus medii, ut patebit infra.
15. Fides est virtus qua creduntur quae non videntur.
a. Sed hoc habetur per fidem informem ; ergo fides informis est virtus.
Item, quaeritur an christianus omnis teneatur ad sciendum omnia quae sunt fidei. Quod videtur, quia tenetur ad fidem ; ergo ad ea quae sunt fidei.
Contra : nullus omnia scire potest.
b. Respondeo : tenetur quilibet ad cognitionem omnium in genere, non tamen quorumlibet singulariter, implicite vel explicite, distincte vel indistincte.
Et ad primum dicendum quod hic non est proprius motus fidei virtutis quo distinguitur a fide informi, sed quo distinguitur a spe et caritate ; sed iste : fides est assentire primae veritati propter se et super omnia. Per hunc distinguitur ab informi fide.
- Accipitur autem fides multipliciter. Fides dicitur votum vel sponsio, I Tim. 5, 12 : Fidem irritam. Fidelitas, 7 Ier., 28 : Periit fides. Acceptio conclusionis per rationem probabilem : Argumentum est ratio etc. Conscientia, ad Rom. 14, 23 : Omne quod non est ex fide peccatum est, Glossa : Contra fidem, id est contra conscientiam. Scientia comprehensoris, 1 Rom., 17 : De fide in fidem, Glossa : De fide viae in fidem patriae, vel de fide spei in fidem rei. Habitus informis, 2 Iac., 26 : Fides sine operibus mortua est. Habitus formatus, 1 Rom., 17 : Iustus ex fide vivit, et Hebr. 10, 38, idem. Symbolum fidei, ut : Haec est fides catholica. Sacramentum fidei, 10 Act., de Cornelio qui per opera venit ad fidem ; et cum dicitur parvulus habere fidem, Augustinus, Ad Bonifacium : Quid enim est parvulum habere fidem, nisi habere fidei sacramentum ? Motus fidei, Augustinus : Fides est credere quod non vides.
17. Tantum conspicua. Ergo aliquis scit se habere fidem virtutem : ergo et caritatem, cum non unum sine reliquo. Glossant quidam : Fidem, id est rem creditam ; sed haec eadem auctoritas contra est.
Respondeo : duplex est noscere : quoddam est intelligentiae cum ratione, et quoddam praeter rationem ; et hoc dupliciter : quoddam est cognitivae potentiae, quoddam operativae. Et intelligitur de cognitione intelligentiae quae est praeter rationem operativae. Sicut enim sensus accipit calidum ita sensus spiritualis percipit sensum spiritualem. Unde I Thess. 5, 5 : Omnes vos filii lucis, ubi Augustinus in Glossa : Unaquaeque virtus suam propriam habet illuminationem.
18. Aliud est credere, aliud credendo. Ad Eph. 3, 17, Glossa : Fides in nobis, est Christus in nobis. Fides tua de Christo, est Christus in corde tuo. Et intelligitur de fide formata.
19. Quod mali faciunt. 10, 17 : Ergo fides ex auditu, Glossa : Nisi dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi. Ergo naturaliter surdi non possunt credere.
Respondeo : est auditio interior per inspirationem, et exterior per signa et Scripturas ; et his modis surdus bene potest audire.
- Eius membris incorporari. Unusquisque in articulo necessitatis tenetur fidem profiteri, 10 Rom., 10 : Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ponamus ergo quod mortalis peccator in articulo necessitatis dicit : « Credo». Videtur mentiri, cum credere sit credendo ire in eum et eius membris incorporari. Non incorporatur : ergo mentitur ; ergo peccatum.
Contra : si haberet gratiam, eodem motu numero mereretur ; ergo dicit verum.
Respondeo : « credere in Deum » dicitur dupliciter : vel quia credendo it in eum, vel quia in eum it et membris eius incorporatur.
21. Iustificatur impius. 3 , 9 : Quae est. ex fide, Glossa : Qui fecit te sine te, non iustificat te sine te. Fecit te nescientem, iustificat autem volentem.
- Fides daemonum. 5 Gal., 6 : Fides quae per dilectionem, Glossa : Qui non credunt, tardiores et peiores sunt quam daemones. 2 Iac., 19 : Daemones credunt, Glossa Bedae : Qui non credunt vel creditum non timent, daemonibus tardiores sunt et proterviores. Ergo minus bonum est fides in falso christiano quam in daemone.
Contra : ista potest reviviscere per bona opera caritatis, illa non. Item, ergo Sarraceni peiores sunt daemonibus, cum tamen dicat auctoritas : Nullus peior diabolo.
Respondeo quod quoad quid minus bona fides falsi christiani ; simpliciter tamen melior, quia etsi ab ea non elicitur credere et timere, elici tamen potest.
23. Item, dicit Damascenus, libro IV : Fides duplex est. Est enim fides ex auditu : audientes enim divinas Scripturas, credimus doctrinae Spiritus. Est rursus fides eorum quae sperantur hypostasis. Est ergo prima nostrae mentis, secunda charismatum Spiritus. Fides autem informis sub nullo istorum membrorum videtur cadere. Non est enim fundamentum : ergo non cadit sub illo membro : eorum quae sperantur hypostasis. Nec sub primo, quia non est virtus. Nec etiam est nostrae mentis, quia non est a nostra mente.
Respondeo : fides informis cadit sub primo membro. Illa tamen fides est a gratia, scilicet quod quis noscit per Scripturas. Sed nostrae mentis dicitur dupliciter : non quia mens eam faciat, sed quia est in nostra mente et motus eius est a nostra mente, praeter gratiam gratum facientem.
24. Si vero quaeritur. In hoc capitulo quaeritur an fides informis sit donum ; et hoc habito, an donum quod est virtus annon ; si virtus, an in cognitiva vi sit tantum, an [in] operativa ; et an adveniente caritate possit dici virtus, et an fides informis eadem maneat in substantia, an evacuetur.
I. Quod vero sit donum, videtur. 8 Rom., 15 : Non accepistis spiritum servitutis, Glossa : Duplex est timor : servilis et filialis. Servilis est a fide informi, et timor est donum Dei : ergo fides a qua est.
Item, fides informis est articulorum, et articuli sunt supra naturam et cognitionem ; omnis autem operatio vel est a natura, vel est a gratia ; ergo, cum credere sit supra naturam, erit a gratia.
II. Quod autem non sit virtus, videtur : fides informis est in daemonibus et malis christianis, ut in 2 Iac., 19 : Daemones credunt et contremiscunt, in quibus nulla virtus ; ergo prima. Idem dicitur in Glossa 5 ad Gal., 6 : Fides quae per dilectionem etc.
Item, 2 Iac., 26 : Fides sine operibus mortua est ; ergo fides informis est mortua. Sed fides virtus est vita animae, ut ad Rom. 1, 17 : Iustus ex fide vivit ; ergo non est virtus.
III. Item, quaeritur utrum fides informis sit lumen animae. Quod videtur : novit articulos, licet non consentiat super omnia ; ergo, cum cognitio articulorum sit lumen, et ipsa fides erit, licet informis.
Contra : daemones obtenebrati sunt per peccatum, et mali christiani ; ergo non est in eis lumen. Item, Augustinus : Fides illuminat intellectum, caritas accendit affectum ; sed haec non est quaecumque fides, sed quae est cum caritate ; ergo informis non illuminat.
Respondeo : lumen est duplex. Quoddam est a Patre luminum actu ilis luminante, quod est gratiae ; et sic fides informis non est lumen. Vel sicut sensus corporalis habet suum lumen connaturale, sic et intellectus, cuius lumen est fides informis. Unde Dionysius, libro De divinis nominibus : Daemones sunt clarissimi in se, licet non a se ipsis conspecti , id est non vident suum lumen.
IV. Sequitur videre an fides informis sit in cognitiva tantum. De fide formata dicunt Sancti : Credere non potest quis nisi volens ; ergo formata fides est in voluntate, quae est motiva. Ergo informis erit in cognitiva tantum, nam per hanc creditur hoc, sed non in hoc, et ita non voluntate consentit in primam veritatem super omnia.
Contra, 2 Iac., 19 : Daemones credunt et contremiscunt ; ergo, cum timor sit in motiva, et ipsa fides informis.
Respondeo : duplex est motiva. Uno modo dicitur voluntas in bonum, et sic fides informis non est in motiva, sed est in intellectu inclinante motivam ad detestandum malum poenae ; et sic est in intellectu operativo. Fides virtus est in intellectu operativo declinante in bonum.
V. Sequitur utrum sit virtus adveniente caritate. Videtur quod non. 2 Iac., 26 : Fides sine operibus mortua est ; ergo opus mortuum : ergo non unibile vitae quae est a caritate ; ergo non fit unum ex fide informi et formata.
Contra, ibidem dicit Glossa : Fides sine operibus : quibus reviviscit ; ergo unibilis est cum vita, scilicet caritate ; ergo virtus. Item, a fide informi est credere articulos fidei ; adveniente caritate non solum credit articulos, sed in Deum ; ergo credere informe fit fidei virtutis. Praeterea, informe et formatum circa idem.
Contra : fides informis declinat in timorem servilem, qui foras expellitur a caritate ; ergo non manet in virtute.
Respondeo : id quod est fides manet ; non ut est informis, sed ut credit articulos. Adveniente enim caritate, adicitur consensus in primam veritatem super omnia. Caritas enim ponit Deum tamquam finem articulorum. Concedendum igitur, ut est informis, quod non manet cum caritate ; et ut informis generavit timorem servilem, non ut fides.
VI. Sed estne idem habitus qui prius ? Videtur quod sic, quia quod prius erat informe, iam formatum est.
Contra : a fide informi est credere articulos, a fide formata est assentire primae veritati super omnia. Hi actus sunt diversi, [ergo] et habitus. Item, magis convenit fides virtus et caritas quam informis et formata ; sed fides virtus et caritas non sunt unus habitus nec eadem virtus ; ergo, cum informis et formata genere disconveniunt, non est unus habitus.
Respondeo : credere et assentire, utrumque est a formata fide, et sic non sequitur argumentum ; et unus est habitus, sed non ut informis. Patet ergo quod, adveniente completo lumine, evacuatur informitas.
25. Una fides. Fides unitatem habet propter unitatem crediti et universitatem credendorum. Quia est de Deo, in quo omnes conveniunt articuli, qui est unitas crediti. Conveniunt etiam in universitatem creditorum, et quidquid iste fidelis credit, et ille ; et quo tendit iste per fidem, et ille. Deus enim terminus est fidei, et haeo est secunda unitas. Dicitur etiam una genere : non sicut homo et animal, sed quia articuli uniuntur in uno quod fidem generat.
26. Notandum quoque est etc. Aliud vidit, quia oculis ; aliud credidit, quia intellectu. Vel quia fides erat innixa super Deum, visio super hominem, ideo dicit aliud.
27. Fidem videmus. Augustinus, Ad Consentiunt : Habet fides oculos suos, quibus quodam modo videt verum esse quod nondum videt, et quibus certissime videt nondum se videre quod credit. Visibilium rerum et praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc videnda sperantur. Ea vero quae nondum sunt, sicut resurrectio, ita creduntur ut etiam videnda sperentur. Ea vero visibilia quae sunt permanentia, sicut sapientia et corpus Christi, iam ita creduntur [ut], etsi non demonstrentur, credimus esse visuros. Haec autem omnia lumine quodam interiori discernimus, quod non corporaliter, sed ineffabiliter et invisibiliter lucet.
- Ait Apostolus : Fides est : 11 ad Hebr., 1.
a. Sed cum substantia quatuor modis dicatur : materia, forma, compositum hoc aliquid et essentia, nullo istorum modorum videtur hic sumi.
Respondeo : ut dicitur in Glossa substantia sumitur pro fundamento et reducitur ad causam materialem tamquam materialis dispositio : non ex qua, sed per quam. Homo enim secundum animam est subiectum, cuius fides est dispositio praeparans ut habeantur res sperandae. Nam spes est certa exspectatio rei ut habeatur. Nec tamen sequitur quod sit substantia vitae aeternae. Sperandum enim nominat secundum dispositionem, secundum quam consistit in nobis, gratia cuius fides dicitur substantia. Unde fides evacuatur cum spe, cum simul sint in via.
b. Item, quare dicit rerum sperandarum ? Immo, potius credendarum. Respondeo : dici posset, sed alia ratione, ut inferius patebit.
Item, quare ponit ista duo membra et non plura ? Et quare res sperandas coniungit cum substantia, non apparens cum argumento, cum tamen idem sit sperandum et non apparens ?
Et quare potius ponit rerum sperandarum quam diligendarum ? Spes enim omnino evacuabitur, sed non fides, quae quoad cognitionem manebit ; ergo non subsistit spei in patria, sed potius caritati, quae manebit. Ergo in subsistendo propinquius se habet ad caritatem quam ad rem sperandam.
Item, videtur ordinem pervertere partium definitionis : argumentum dicit veritatem, sperandum autem bonitatem ; ergo cum fides sit veritatis, propinquius se habet ad argumentum quam ad rem sperandam.
Respondeo : secundum rationem animam perficiunt verum et bonum summum, quae quidem simul sunt natura, licet secundum prius et posterius intelligendo. Fides autem habet respectum ad utrumque, quia disponit ad utrumque. Virtus enim est dispositio rei in optimum. Ideo ponuntur hic haec. duo membra : res sperandae, quibus bonitas ; argumentum, quo veritas intelligitur. ille enim qui appetit perfici rebus non apparentibus quando apparebunt, indiget aliquo quo statuantur in ipsum et credantur videri ; et illud apud ipsum est argumentum illarum rerum. Et sic est argumentum medium inter rem non apparentem et eamdem rem ut erit visa. Hoc ergo quod rem non apparentem coniungere debet, debet esse stans apud ipsum et firmissimum, per modum eius quod subest respectu alterius.
Ad id quod obicitur de ordinis praeposteratione, respondeo : hoc argumentum respicit res : non quae videntur, sed quae videbuntur ; sed res sperandae, ut sperantur, praesentes sunt, et ideo propinquius ad habitum fidei. Dicitur autem rerum sperandarum, non diligendarum, quia spes evacuabitur sicut fides ; et ideo propter hanc convenientiam coniungit.
c. Sed quaeritur quomodo fides sit argumentum. Magister sic : Antiqui Patres crediderunt ita : ergo hoc est verum. Sed hic est locus logicus ab auctoritate, qui non facit nisi opinionem ; fides autem est supra omnem opinionem et scientiam. Praeterea, sic idem argumentum fidei non esset apud nos et Patres antiquos, quia causa illationis apud illos non supponebatur pro principio.
Respondeo : ut dicitur in alia scientia, argumentum dicitur tripliciter : ipsa maxima, et ratio medii, vel ipsa conclusio comparata ad extrema, quae notatur per ergo. Fides est argumentum, quasi ratio media inter summam veritatem illuminantem per fidem et summam veritatem illuminantem per speciem ; et non est processus a causa ad causatum, vel a magis nobili ad minus nobile, sed potius e converso. In habente enim fidem est summa veritas per speculum. Arguit autem fides, non cum dubitat, sed potius cum credit. Sed fides, quae est praesens, arguit in nobis quod non est praesens,
d. Nec haec definitio convenit fidei informi, quia, ut dicitur ad Corinthios, qui plumbum et aes superaedificat, destruit fundamentum. Nec haec pars, scilicet argumentum non apparentium, convenit ei, quia fides est argumentum non apparentium ut appareant ; quod non convenit fidei informi.
29. Si vero quaeritur ; et infra : Fides dicitur fundamentum omnium virtutum. Contra, 12 Luc., 4, dicit quaedam Glossa : Sicut fortitudinis incentivum est fides, ita fidei fundamentum est fortitudo.
Respondeo : fides dicitur omnium fundamentum ratione stabilitatis ; fortitudo autem fidei, quia considerat Christi passionem ut exemplar, et per fortitudinem sustinetur fides, ut [in] martyribus.
30. Non est fundamentum caritatis. Contra : speramus habitum caritatis in patria : ergo est res speranda ; ergo fides est sibi
Respondeo : est caritas amor summae veritatis, et respectu huius non est fundamentum ; vel amor summae bonitatis, et respectu huius fundamentum dicitur.
31. Hic incidit quaestio utrum caritas sit forma fidei.
a. 1 Rom., 17 : Iustus ex fide, Glossa : Caritas, quae est forma omnium virtutum. Et 5 Gal., 22 : Fructus spiritus est etc., Glossa : Caritas est caput omnium virtutum.
Contra, Psalmus : Vide humilitatem meam, Glossa : Humilitas est caput omnium virtutum. Item, 32 Psalmo, 4 : Omnia opera in fide, Glossa : Omnia quae diligit et aeternaliter remunerat, ex fide remunerat. II Tim. 4, 7 : Fidem servavi, Glossa : Fidem, quae est caput christianae religionis.
b. Et infra : Caritas est mater et caput virtutum. Idem videtur de modestia, I Petri 3, 16 : Cum modestia et timore, Glossa : Quae est mater omnium virtutum.
Item, Gal. 5, 22 : Fructus spiritus, Glossa : Recte caritas primatum tenere debuit, sine qua nec caeterae reputabuntur esse virtutes, ex qua omnia bona nascuntur.
c. Item, quod caritas radix : Omnis consummationis, Glossa : Omnia caritate formantur et radicantur. Item, ut dicit Augustinus, libro De moribus Ecclesiae, omnis alia virtus est amor secundum quid, caritas est amor secundum essentiam ; sed omnis res quae est aliquid per essentiam, et alia secundum quid est illud, est forma respectu [ad] illud : dat enim ei esse illud ; ergo caritas aliorum.
Item, Spiritus Sanctus est donum increatum quo caetera dona sunt dona ; sed proximum donum per convenientiam est caritas ; ergo caritas est illud donum inter creata quo alia sunt dona. Ergo completissimum ; ergo forma aliorum.
Prima ratio fuit comparatione ad formam ; ista autem comparatione ad efficientem, scilicet doni ad datorem. Sequitur tertia quae est comparatione ad finem. Forma quae est fini propinquior, est forma respectu aliorum ordinatorum ad finem ; talis est caritas ; ergo prima. Caritas enim summum bonum habet pro fine et pro motivo, sive tamquam illud in quod transit actus eius, et ea. diligimus summum bonum propter se.
d. Contra : forma dicitur tripliciter : quae cum materia producit compositum, vel exemplaris, vel quae venit in definitione. Nullo istorum modorum est caritas forma. Non primo modo, quia ex caritate et alia virtute non est virtus una. Nec est ut exemplaris, eo quod exemplum convenit cum exemplari, caritas autem ab aliis differt secundum speciem.
e. Respondeo quod forma dicitur sicut ultima dispositio materiae ordinans ad finem. Sicut enim fides est prima dispositio et fundamentum, sic caritas aedificio spirituali est summum et propior fini, quod est summum bonum, ad quod actus omnium virtutum tendunt. Sed, ut dicit Augustinus, libro De anima et spiritu, fides subicit, spes erigit et caritas unit. Istae tres ordinant nos ad Deum, aliae virtutes ad proximum. Cum ergo sit propior fini, est forma eo modo quo finis forma. Unde Apostolus : Finis praecepti est caritas.
Non autem forma est virtutum secundum omnem rationem virtutis. Quod sic patet. Ponantur ad praesens tres rationes virtutis ex supra dictis : Virtus est dispositio perfecti ad optimum ; Virtus est ultimum potentiae in re ; Virtus est bona qualitas mentis, qua nullus male etc. Prima est per finem, secunda per potentiam, tertia est per efficientem, ut doni per datorem. Secundum primam rationem, omnium virtutum forma est, in quantum propinquius fini et finem omnium per se apprehendit. Differentes enim sunt virtutum potentiae, idem dator omnium et ab eadem causa. Et sic secundum alias rationes virtutis non est forma.
f. Dicitur autem caritas mater, eo modo quo finis movet ad bene operandum, et est sicut salvatrix. Modestia dicitur mater, quia cohibet virtutes ut mater partum, et ponit modum in omnibus.
Caritas dicitur caput quia in capite est principium influendi sensum et motum super membra. Secundum tropum movendi caritas dicitur caput : qui enim diligit, bene operatur. Secundum tropum autem quo sensus effluunt a capite, dicitur caput fides, a qua est mentis illuminatio. Item, humilitas, quamvis secundum actum suum videatur subicere, tamen caput : exaltat enim interius, quamvis subiciat exterius.
Fides dicitur radix, quia sicut in plantis radix est per modum oris quo attrahitur nutrimentum ad sui salvationem, ita fide attrahitur nutrimentum spirituale ad salutem aeternam et modum tenet oris. Caritas radix dicitur ut omnia in caritate radicantur, quia sicut terra mater est vegetabilium et sol pater, et radix plantam tenet cum matre, ita caritas cum summo bono.
Item caritas dicitur vinculum. Caritas enim uno modo sumitur ut medium est inter finem et ea quae ad finem ; alio modo in quantum est virtus modum tenens radicis. Sicut enim radix per ramos expandit humorem, ita se caritas expandit ad alias virtutes. Est enim fides amor summae veritatis, spes amor summae aeternitatis, caritas amor summae bonitatis, iustitia amor summi ordinis, et sic de aliis.
ADDITIONES CODICIS E
32. Fides dicitur tum ipse habitus cognitivus, tum operativus. Cognitivus : aut universaliter, aut particulariter. Universaliter : aut circa principia, aut circa conclusiones. Particulariter, ut in historiis.
Operativus : aut interius, aut exterius. Interius : aut a malo, aut ad bonum. Primo modo est in daemonibus et confirmatis in malo. Ad bonum : vel perventivus, ut in iis qui habent gratiam gratum facientem ; vel non, ut in iis qui habent fidem informem. Perventivus : aut in via, aut in patria.
Exterius : aut confitendo fidem simpliciter verbo aut opere, et hoc usque ad martyrium.
Est fides virtus circa principiorum religionis veritatem, ut quae sunt usque ad sanctam Ecclesiam ; vel quae pertinent ad religiosam veritatem, ut quae scribuntur in lege naturali aut scripta ; aut iis adiacentia, quemadmodum sunt constitutiones ; aut circa apparentem veritatem.
- Cap. Accipitur autem fides tribus modis, super illud : Alia daemonis est. Ad Gal. 5, 6 : Fides quae per dilectionem operatur, Glossa : Qui non credunt, tardiores sunt et peiores sunt quam daemones. Item, super illud 2 Iac., 19 : Daemones credunt, Glossa : Qui non credunt vel creditum non timent, daemonibus tardiores et proterviores sunt.
34. Quod fides informis prosit, I Cor. 3, 12 : Qui superaedificant lignum, Glossa : Cum perfidi in aeternum pereant, prodest eis ex parte credidisse.
Contra, I Cor. 13, 2-3 : Si habuero fidem ut montes transferam, caritatem [autem] non habuero, nihil mihi prodest.
35. Aliud est credere Deum, super illud : Per hanc fidem iustificatus est impius. 3 ad Philip., 9 : Sed illam quae ex fide est, Glossa : Qui fecit te sine te, non iustificat te sine te. Fecit te nescientem, iustificat volentem ; et cum iustitia vera sit ex fide, quid opus est Lege ? Et Psalmo 21, 32, Glossa : Sicut ex fide nata est, ita non habet exsistere nisi in fide.
Ioannes Damascenus, principio IV libri : Fides duplex est. Est enim fides ex auditu : audientes enim divinas Scripturas, credimus doctrinae Spiritus. Est rursus fides eorum quae sperantur hypostasis. Ergo prima est nostrae mentis, secunda est charismatum Spiritus.
- Cap. Notandum quoque quod fides. Quaestio est utrum fide videatur fides vel alia cognitione. Si fide, quomodo videtur ? Est ratio ad se videndam, et est ratio secundum actum illuminationis. Intelligitur enim intellectuali visione et sua scientia est certissima, quia ipsa est prima similitudo primae veritatis in nobis. Non dicitur autem de alio habitu, quod certissima scientia cognoscatur. Augustinus, VIII De Trinitate : In fide nostra, quam de Domino Iesu habemus, non est illud salubre quod sibi animus fingit, longe forte aliter quam res se habeat ; sed illud quod secundum speciem de homine cogitamus. Habemus enim quasi regulariter infixam humanae naturae notitiam, secundum quam quidquid tale aspicimus, hominem cognoscimus vel hominis formam. Secundum hanc notitiam cogitatio nostra informatur, cum credimus pro nobis Deum hominem factum, ad humilitatis exemplum et ad demonstrandum erga nos Dei dilectionem. Hoc enim prodest credere immobiliter, humilitatem qua natus est Deus ex femina, et a mortalibus per tantas contumelias ductus ad mortem, summum esse medicamentum quo superbiae nostrae sanaretur tumor, et altum sacramentum quo peccati vinculum solveretur. Sic virtutem miraculorum et ipsius resurrectionis eius, quoniam novimus quid sit omnipotentia, de omnipotenti Deo credimus ; et secundum genera vel species rerum naturae insita vel experientia collecta de factis huiusmodi cogitamus. Ex quo relinquitur quod nec omnino singulare, nec tamen omnino universale subest fidei ex parte temporali. Quod similiter, non tamen omnino, possumus dicere quoad aeternum.
