Distinctio XXIV — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV (AE)

 

1. Hic quaeritur an fides tantum In hac distinctione determinat quorum fides debet esse.

a. Sed dicitur in littera : Quia vidisti, ideo credidisti , et ita fidei est ratio aliqua ; et si hoc, tunc non habet meritum fides.

Dicendum quod haec dictio quia non est causalis coniunctio, sed adiunctiva, in ista auctoritate : quia vidisti, ideo credidisti.

b. Gregorius : Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.

Super illud : Quaeritis me, 6 Ioan., 26, Glossa : Quia ad fidem sui invitabat, quaerunt signa quibus inducerentur ad credendum ; et ita videtur quod quaedam inducunt fidem.

Super illud : Voca virum, 4 Ioan., 16, Glossa : Voca virum, id est intellectum tuum ; et ita videtur quod fides inducitur per intellectum.

 

2. [Non proprie fides]. Quaeratur utrum erunt articuli in patria crediti illa fide, [sicut modo ista fide] quam is nunc habemus, cum fides in patria sit veritas. Quod videtur, quoniam eorumdem est visio, quorum est credulitas ; et ita videbitur Deus trinus et unus.

Contra : articulus respicit compositionem, et ita respicit tempus ; sed in patria non est tempus ; ergo nulla compositio, et ita nullus articulus.

Articulus est veritas supra rationem, de Deo, indivisibilis, arctans ad credendum ; sed in patria nullus arctabitur ad credendumc, et ita nullus erit ibi articulus.

Dicendum quod ibi erit eadem res in visione quae nunc est in fide ; sed in visione non erit per modum articuli, quoniam articulus respicit fidem, sed res ipsa respicit visionem.

 

  1. Si vero quaeritur. Super illud : Vado parare, 14 Ioan., 2 : Si videre non est, fides credenti colligit praemium ; et ita, si est videre, non colligit praemium. Et ita Petrus, cum vidit, non debuit habere praemium.

Dicendum quod est visio corporalis, quae simul est cum fide ; sed est alia visio quae succedit fidei, ut visio in patria, et illa non simul est cum fide.

 

4. Beata Virgo scivit se concepisse sine viro : utrum habuit fidem de hoc ? Quod non, videtur, quoniam fides evacuat scientiam sicut scientia opinionem.

Evacuatur opinio adveniente scientia ; similiter evacuatur fides adveniente visione in patria : quaeratur ergo in quibus acceptionibus istud habet locum.

Dicendum quod quaedam est cognitio in termino et quaedam ad terminum ; quaedam neque in termino neque ad terminum. Visio enim in patria est in termino ; credere in via est ad terminum. Similiter scientia in via est in termino et opinio ad terminum. Cognitio autem quae est experientiae neque est in termino, neque ad terminum ; et sic scivit beata Virgo.

Dicendum ergo quod illa cognitio quae est ad terminum, semper evacuatur per illam quae est in termino, et secundum substantiam, et secundum modum. Si autem utraque fuerit ad terminum, et una propinquior et altera remotior, tunc adveniente propinquiori, evacuatur remotior secundum modum, sed non secundum substantiam. Unde adveniente fide formata, evacuatur informis secundum modum, sed non secundum substantiam. Si autem utraque fuerit in diversis temporibus, tunc una non evacuatur per alteram ; vel si utraque fuerit ad diversos terminos, una non evacuatur per alteram.

 

  1. [Alia sunt]. Augustinus, 83 Quaestionum, contra divisionem hic positam, dicens tria esse genera credibilium : quoddam enim est sicut historia, quoddam est sicut principium scientiae, et quoddam est sicut illud quod pertinet ad fidem. Primum autem simul intelligitur et creditur ; secundum autem prius intelligitur quam creditur ; tertium prius creditur quam intelligitur. Et ita falsa est divisio sic intellecta [ut] hic in littera posita.

Dicendum quod Augustinus in 83 Quaestionibus loquitur de intellectu perfecto ; et quod hic dicitur, intelligitur secundum credulitatem fidei. Unde Augustinus, VIII De Trinitate : Valet fides ad cognitionem Dei et dilectionem eiusdem : non tamquam omnino incogniti vel omnino indilecti, sed quo amplius cognoscatur et quo perfectius diligatur.

 

6. Super illud : Non quasi sufficientes, II Cor. 3, 5. Augustinus : Nullus quippe credit, nisi prius cogitaverit esse credendum ; et haec cogitatio est intellectus ; ergo intellectus semper praecedit credere.

Dicendum quod unus est intellectus qui semper praecedit fidem, et alius qui semper subsequitur fidem sive credere.

 

 

DISTINCTIO XXIV (L)

 

7. Hic quaeritur etc. Quia vidisti, Thoma ; ergo fides non est sibi.

Respondeo : haec coniunctio « quia » non est causalis, sed est adiunctiva, notans dispositionem ad fidem de articulo resurrectionis. Unde Gregorius : Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Et in 3 Thren., 28 : Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. 6 Ioan., 26 : Quaeritis me, non quia vidistis, Glossa : Quia ad fidem sui invitabat, quaerunt signa quibus inducerentur ad credendum. Et 4 Ioan., 16 : Voca virum tuum, Glossa : Virum, id est intellectum ; et infra : Iam non propter te credimus.

 

  1. Non fides, sed veritas. Quaeritur si articuli erunt in patria crediti fide illa, sicut modo fide ista. Videtur quod sic : fidei succedet cognitio et eorumdem erit ibi plena cognitio, quorum hic est fides ; ergo, cum fides sit hic omnium articulorum implicite vel explicite, et ibi erit omnium cognitio.

Contra : articulus est veritas supra rationem, inio divisibilis, arctans ad credendum ; ibi non erit arctatio ; ergo nec articulus.

Respondeo : res erunt ibi, sed non sub ratione articulorum. Hic aliquis actu moveri potest in unum articulum [ita] quod non in alterum ; sic non erit in patria, quia omnes comprehendentur sub uno indistincte ; tamen comprehendens cognoscens erit illa discreta.

 

  1. Si vero quaeritur. Quaeritur si Thomas idem vidit et credidit. 14 Ioan., 2 : Vado parare vobis, Glossa : Si videre non est, fides credenti colligit praemium. Sed Petrus, videns Christum pati, credendo hoc merebatur ; ergo non dicit verum in littera.

Respondeo : visio corporalis, quae simul manet cum fide, quia super aliud et aliud transeunt ; secus est de visione patriae.

 

10. a. Item, beata Virgo scivit se concepisse non de virili semine ; sed huius habuit fidem ; ergo scivit et credidit idem.

Contra : scientia et opinio non sunt simul ; immo scientia, utpote nobilior, evacuat opinionem.

Item, cum quaedam acceptiones evacuentur secundum modum, ut fides informis ; quaedam secundum substantiam, ut opinio adveniente scientia ; quaedam manent : quaeritur in quibus hoc fiat et [in] quibus non.

b. Respondeo : [est] cognitio in termino et est cognitio ad terminum, et una ad alteram ordinata. Sic in patria est visio in termino ; in via fides est ad terminum. Similiter se habent scientia et opinio : est enim opinio ordinata ad scientiam. Quaedam sunt quae non sunt ordinata ad invicem, ut scientia experientiae et fides. Neutra ad alteram est, sed sunt in terminis genere differentibus. Et hoc modo scivit beata Virgo.

c. Dantur ergo secundum hoc tres regulae. Quarum prima est : si duae sunt ordinatae ad idem, et una sit ad terminum, secunda in termino, adveniente secunda, evacuatur prima secundum substantiam et modum, ut opinio, quae est acceptio cum formidine, et scientia.

Secunda est : si utraque sit ad terminum et una sit propinquior, adveniente propinquiore, remotior evacuatur, ut fides informis et formata. Informis enim solum credit articulis ; formata credit articulis et in Deum credendo it, et quoad hunc modum evacuatur, quia imperfectio tollitur.

Si nec ad invicem ordinatasunt et ad terminos genere (Merentes, utraque. manet secundum substantiam et modum :, ut scientia experientiae et fides, scientia quia et scientia propter quid.

 

11. Post haec ; infra : quae naturali ratione. Quaeritur in principio utrum Deum esse, an Deum esse unum sit articulus fidei ; et de definitione articuli, [quid] sit articulus fidei.

Magister Hugo de S. Victore sic definit articulum : Articulus est natura cum gratia. Magistri autem sic definiunt : Articulus est invisibilis veritas de Deo arctans ad credendum.

Sed quaedam intelliguntur naturali ratione, ut unum Deum esse, cuius cognitionem naturaliter habuerunt Philosophi ; ergo ad hoc non exigitur gratia ; ergo non est articulus, per primam definitionem. Praeterea, huiusmodi veritas est visibilis et non supra naturam ; ergo, per secundam definitionem, non est articulus.

Respondeo : in naturis articulus appellatur minimum in divisione, et vincit illud, id est ligat, cui adiungitur ; et ab hac ratione dicitur articulus in grammatica. Dicitur enim fides magna quantitate articulorum , respectu cuius articulus est minimum, et est vinciens nostrum intellectum ; ideo bene definitum est supra : indivisibilis veritas etc. Licet autem ad cognitionem unitatis possumus venire naturaliter, non tamen perfecte ; unde natura non sufficit, et ideo definiebatur : natura cum gratia.

 

12. Ex auditu. Augustinus, 83 Quaestionum : Credibilium tria sunt genera. Quaedam enim creduntur et per, hoc intelliguntur, sicut ea quae fidei sunt. Quaedam primo intelliguntur et post creduntur, sicut historiae Veteris et Novi Testamenti. Quaedam simul creduntur et intelliguntur, ut principia in disciplinis.

Unde, cum dicitur : quaedam oportet prius credi quam intelligi, loquitur de intellectu perfecto ; cum dicitur : quaedam oportet prius intelligi, loquitur de intellectu imperfecto, qui fit ex auditu Scripturarum. Unde Augustinus, VIII De Trinitate : Valet fides ad cognitionem Dei et dilectionem : non tamquam omnino incogniti aut omnino [non] dilecti, sed quo amplius cognoscatur et perfectius diligatur.

 

13. II Cor. 3, 5 : Non quod sufficientes simus, Glossa : Nullus quippe credit, nisi prius cogitaverit esse credendum ; ergo semper intellectus

Respondeo : quod dicitur sic intelligitur : id est nullus assentit vel afficitur, nisi prius apprehenderit.

 

14. Quod ignoratur. Augustinus : Mens amare se ipsam, nisi noverit se, non potest. Idem, XIV De Trinitate : Nemo diligit quod penitus nescit.

 

 

ADDITIONES CODICIS E

15. Item, Gregorius : Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Respondeo : ubi homo innititur humanae rationi, non habet fides meritum ; sed cum assentit primae veritati propter se, sicut Thren. 3, 28 : Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se.

 

16. a. Simile autem est quod hic dicitur ut habetur Iudith 8, 11. Iudith reprehendit volentes reddere hostibus civitatem ; unde ait : Qui estis vos, qui tentatis ? Et ita videtur quod non est quaerendum experimentum fidei..

b. Contra : supra, tertio libro, distinctione XXXV, cap. 1, ubi dicitur secundum Augustinum in libro De Trinitate : Huic scientiae tribuo illud quo fides saluberrima gignitur, nutritur et roboratur. Ergo fideles sumunt humanam rationem de iis quae creduntur, et tamen habent meritum.

Ad idem, III Reg. 18, 36, ubi ad preces Eliae misit Dominus ignem de caelo ad devorandum holocaustum, ut sic ostenderetur omnipotentia Domini ; ergo sumpsit experimentum fidei.

Ad idem, Ioan. 20, 25, de Thoma qui dixit se non crediturum nisi mitteret digitos in fixuras clavorum.

Ad idem, Act. 5, 5, de Anania et Saphira qui ad dictum Petri exspiraverunt.

c. Respondeo per illud quod dicitur 4 Ioan., 42, de viris civitatis qui prius crediderunt propter verbum Samaritanae mulieris, et post dixerunt : Iam non propter te credimus : ipsi enim audivimus et vidimus et scimus quia hic est salvator mundi. Et in eodem dixit Dominus mulieri : Voca virum tuum, scilicet superiorem partem rationis, ad quam pertinet non propter rationes credere. Ex quo colligitur quod potest experimentum esse aliqua dispositio vel ratio humana ad introducendum fidem ; sed assensus quo fides habet meritum non est ex experimento. Non est ergo hoc modo ad esse fidei, sed est ut roboretur, sicut accidit in miraculis. Sed non est sumendum experimentum ad tentandum utrum sit fides vel non, vel utrum sit efficaciae vel non.

d. Nec est contra hoc quod supra obicitur, immo per iam dicta primum solvitur. Nec illud de Petro et Elia cogit : non enim oraverunt tentando an fides valeret, sed ad ostentationem potentiae Domini quoad opus misericordiae vel iustitiae.

Ad illud de Thoma, dicendum quod illo actu non meruit, cum dixit : Non credam. Sed nec quia vidit, credidit, eo modo quo vidit ; sed videndo illum hominem habere vulnerum cicatrices, credidit esse Deum ; in quo fuit meritum. Fides enim non est de iis quae videntur ut videntur.

 

  1. Super illud : Quaeritis me, 6 Ioan., 26, Glossa : Quia ad fidem sui invitabat, quaerunt signa quibus inducerentur ad credendum ; et ita videtur quod quaedam inducunt fidem.

Quod autem non sit introductivum ad fidem Scriptura aut signum, patet per hoc quod dicitur in Ioan. 4, 16. Primo enim dicitur mulieri : Voca virum tuum, id est intellectum, et ita videtur quod per intellectum inducuntur ; deinde in fine illius Evangelii dicitur : Iam non propter tuam loquelam etc.

 

18. Potest quaeri quid sit articulus fidei, utrum Deum esse sit articulus. Et videtur [quod non], per rationem Hugonis de S. Victore, quia dicit : Articulus est natura cum gratia ; sed hic nihil gratiae tangitur.

Praeterea, articuli sunt supra rationem ; sed in cognitionem huius, quod Deus est, bene poterat quis venire ductu rationis ; ergo non est articulus.

Si forte dicatur quod, ad hoc quod sit articulus, exigitur quod sit de Deo et supra rationem, sicut in iis quae ponunt oppositionem, ut Deum esse trinum et unum, tunc non esset hic articulus : Credo in Deum creatorem caeli et terrae.

Praeterea, in distinctione symboli Apostolorum unus articulus est : Credo in Spiritum Sanctum ; ergo non omnis articulus est secundum oppositionem vel gratiam.

Item, Ambrosius : Haec est laus Fidei, si quod impossibile et stultum videtur, creditur ; quia quanto impossibilius creditur, tanto fides est laudabilior.

 

19. Quaeritur de subiecto fidei, cuius sit fides ; quid sit credibile primo, an omnipotentia Dei, an omnes articuli. Item, cuius rei sit : utrum aeterni tantum aut temporalis, universalis vel particularis, sensibilis vel intelligibilis. Et a quo fides accipitur : a sensitiva parte aut intellectiva, et secundum quam vim. Et an omne de Christo creditum contineat in se contradictionem. An fides sit credibile, an fides se ipsam videat. Et de differentiis virtutum, secundum quod quaedam dicuntur sacramentales, quaedam cardinales, quaedam perfectivae, ut dicit Augustinus in libro De anima et spiritu. Item, per quid fides venit in id quod credit.

I. Item, sine fide impossibile est placere Deo, ad 11 Hebr., 6 ; sed parvulus placet ; ergo habet fidem. Si de sacramento fidei intelligitur, obicitur de praeventis morte, ut de non baptizatis et de innocentibus.

 Praeterea, videtur intelligi de fide virtute, per id quod sequitur : Accedentem oportet credere. Alterum autem illorum respicit terminum, alterum principium ; accessus autem per modum fidei ad virtutem in adultis pertinet.

Respondeo : intelligitur hoc de gratia fidei, quae in omnibus est Deo placentibus. Nam parvuli placentes habent hanc gratiam ; et martyres qui non habent sacramentum, scilicet signum Baptismi ; adulti natura boni per illam gratiam accedunt ad credendum.

II. Deinde quaeritur quid sit hoc in quo conveniunt omnes fidem habentes. Non enim omnes credebant christianitatem distincte. Si vero dicatur quod omnes credebant id quod credit Ecclesia, quid est illud in re ? Videtur quod illud sit omnipotentia, nam in omnipotentia intelliguntur illa quae pertinent ad aeternam generationem et temporalem, et ad processionem aeternam et temporalem ; et propter hoc videtur tamquam [principium] in principio symboli poni.

Respondeo ad hoc per hoc quod dicitur in quodam libro de sententiis.

III. Praeterea, cum fides sit ex auditu, quomodo salvabitur surdus baptizatus, cum per auditum non nascatur ei fides de incarnatione ?

Respondeo : creditur aliquid per solam infusionem, ut Paulus, Act. 9. Per revelationem, ut Abraham, Gen. 18, 2, tres vidit et unum adoravit. Per humanam doctrinam, et hoc ex auditu, prout Apostolus ad Rom. 10, 14 : Quomodo audient sine praedicante ? Per naturalem rationem, ut Sap. 13, 5 : A magnitudine etc. Surdus igitur potest credere duobus modis, sed universaliter, sicut credit Ecclesia. Praeterea, omnia creduntur ab adulto quando nihil discreditur. Sed nonne oportet credere omnia quaesita in Baptismo ? Oportet, in se facta revelatione, vel in Ecclesia.

IV. Deinde quaeritur utrum sufficit ad credere passionem Christi, videre Christum pati, non habito respectu ad aeternum.

Respondeo quod non, quia secundum quod fides valet ad salutem, oportet quod fides sit respectu aeterni, sicut dicit Augustinus in libro De Trinitate.

Item, subfuitne fidei sensibile proprio sensu, ut Apostoli qui viderunt Christum passum ? Respondeo quod non. Unde dicit Dominus : Beati qui non viderunt et crediderunt. Fides enim est supra sensum et supra rationem. Fides enim est prima ratio eorum quae sunt in moribus.

Respondeo ad hoc per hoc quod dicit Augustinus, VIII De Trinitate : Cum credimus aliquid de Christo, secundum specialem generalemque notitiam quae certa nobis est credimus. Neque in fide nostra, quam de Christo habemus, illud salubre est quod sibi fingit animus, ut facies sit talis, oculus sit talis etc., quia longe aliter credimus forte quam res se habet ; sed illud quod de homine secundum speciem cogitamus. Ut autem breviter comprehendamus, nihil sensibile per se ut huiusmodi, nihil intelligibile in praedicando, nihil temporale nisi in respectu ad aeternum, nihil singulare est credibile.

V. Deinde quaeritur a quo, id est a qua vi recipiatur fides. Non enim ab intellectu, cum sit proprie universalis ; neque a sensu, cum non sit de Deo.

Respondeo : est vis quaedam generalis et prima, secundum quam homo factus est ad imaginem ; in hac est fides, quaecumque sit illa.

VI. Deinde quaeritur si oportet fidem, ut est de Christo, continere contradictionem. Si enim credis ipsum passum, non ex hoc solo erit meritum : hoc enim poterant, qui non credebant esse Deum. Si vero impassibilem, hoc ab aeterno. Restat ergo : ut captivetur intellectus in obsequium Christi, oportet credere impassibilem passum. Ex hoc habetur quod fides est super omnem philosophiam. Omnis enim philosophia inchoat ab hoc principio : non esse simul affirmationem et negationem de eodem ; fides autem opposita credit de-eodem.

VII. Item quaeritur an fides sit credibile, sicut dicit Augustinus, XIII De Trinitate. Quaeritur ergo quomodo videat se, cum fides sit sibi praesens, fides autem est rei absentis.

Praeterea, dicit quod eam tenet certissima scientia ; sed creditorum non est certissima scientia ; illorum autem solum est fides ; ergo non se videt.

Respondeo : in cognitis a fide distantibus a fide, videre fidei est credere.