Distinctio XXXIX — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX (AE)

 

  1. Nunc de periurio etc. Nota quod periurium aliquando dicitur falsa iuratio, aliquando perversa iuratio, aliquando transgressio iuramenti, aliquando reatus incidens ex iuramento.

Prius egit de mendacio ratione praecepti huius : Non falsum testimonium dices ; nunc agit de periurio ratione eiusdem praecepti.

 

2. Iuramentum tres habet conditiones vel tres comites. Videtur autem quod, habito iudicio, habeatur iustitia : iudicium enim est exsecutio iustitiae. Adhuc, si recte iudicat, iuste agit ; quoniam si non iuste agit, non recte iudicat.

Dicendum quod, licet virtutes sese concomitentur, a quibus eliciuntur recte iudicare et iuste agere, non tamen est consequentia quantum ad actum, quoniam iudicium ad discernentem, et iustitia ad rem pro qua vel de qua iuratur, refertur.

 

3. Adhuc obiciatur de hoc quod ipse dicit : Si ista defuerint, non erit iuramentum. Videtur enim quod Iosue secundum hoc [peccavit] parcendo Gabaonitis. Iuravit enim indiscrete, cum praeceptum erat ei ut deleret omnem gentem terrae illius, ne cum eis foedus iniret, ut Ex. 23, circa finem ; et ita contra praeceptum Domini non erat iuramentum.

Dicendum ut dicit super 9 Iosue, 19, Glossa Augustini, textus : Iuravimus eis in nomine Domini, quoniam iuratio sic iurantis, quamvis hominibus mentitis ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit [Deo] ; nec transgressi sunt praeceptum Domini. Quod enim Iosue pepercit, qui typum Christi gessit, instinctu Spiritus Sancti factum est, in figura primorum motuum qui debent esse sub potestate hominis et valere ad meritum tamquam poena, et propter hoc non deleri. Non sic autem fuit de Saule qui pepercit Agag pingui, I Reg. 15, 9, quoniam per ipsum significatur mortale peccatum, quod omnino delendum est. Adhuc, adimpletum est litteraliter praeceptum Domini de gente delenda : beet enim non puniret illos quoad mortem corporalem, punivit eos in labore perpetuo, qui est mors civilis. Deputati enim erant ad scindendum ligna et ad alios labores eorum quae exigebantur.

 

  1. a. Quaeritur utrum iuramentum habens tres conditiones sit obligatorium. Videtur enim, per hoc quod [hae] conditiones nominantur et non aliae ; nihil autem diminutum est in doctrina Spiritus Sancti.

Quod si verum est, ponatur quod aliquis, sciens suam infirmitatem, iuret se nunquam fore episcopum. Et sunt hic tres conditiones iuramenti : iurat enim licitum, quoniam episcopatum non suscipere est licitum ; et discrete, considerans suam infirmitatem ; [et iuste] : est enim in statu in quo non potest prodesse.

Adhuc, legitur de Gregorio, qui quaesivit de quodam si iuravit ; hoc autem. superfluum esset, nisi ad hoc teneretur ; et ita videtur teneri illo iuramento.

b. Adhuc, cum iudicium sit virtutis quae est prudentia, vere [autem loqui sit virtutis quae est veritas qua homo dicitur verax, iuste autem agere sit virtutis quae est iustitia, iuramentum autem habeat hos comites, potest esse quaestio : cum in] opere sit merces, cuius per se sit istarum virtutum iuramentum.

c. Adhuc, ille qui peierat, cum iniuriosus exsistat, cui principaliter infertur iniuria ? An Deo, quem invocat testem ? aut iudici, quem mentiendo fallit ? aut innocenti, contra quem falsum testimonium dicit ?

d. Ad primum, dicendum quod est licitum expediens, et est licitum non expediens. Si autem iuret licitum et expediens, iuramentum huius rei est obligatorium ; sed si fuerit liciti et non expedientis, tunc in casu in quo non expedit, non obligat ; in casu autem in quo expedit, obligare potest. Unde Beda : Quod in deteriorem vergit exitum, salubri consilio est mutandum. Et licet tunc non expediret ipsum suscipere onus episcopale, expedire tamen poterat, ut si incumberet necessitas, ut I Tim. 3, 1 : Negotium iustum suscipit necessitas caritatis, et otium quaerit caritas veritatis.

e. Ad illud quod obicitur, propter quid hae tres conditiones ipsius iuramenti, dicendum quod iuramentum respicit tria, ratione quorum trium respicit tres conditiones. Oportet enim ut debitus servetur ordo quoad se ipsum : quod fit per iudicium rationis discernentis circumstantias iuramenti ; et quoad Deum : quod fit ratione veritatis : invocat enim Deum testem ; et quoad proximum : ratione iustitiae, ne iurando proximo iniurietur.

Sunt autem plures conditiones quae observandae sunt in iudicio iurantis. Male enim iurandi plures sunt species, quae cognoscuntur his versibus:

Si male iurandi species sit cura notandi :

Per primas fata, per idonea commemorata.

f. Ad illud quod quaeritur, cuius virtutis sit principaliter, dicendum quod illius speciei iustitiae quae veritas dicitur. Dividendum tamen quod, quoad essentiam potest esse unius virtutis, et quoad circumstantias potest esse aliarum virtutum.

g. Ad ahud dicendum quod [dicitur] super Prov., textus : Falsidicus testis quod in periurio diversis iniuriatur personis. Unde Beda : Falsidicus testis tribus est obnoxius personis : primum Deo, cuius praesentiam contemnit ; secundo iudici, quem mentiendo fallit : postremo innocenti, quem falso testimonio gravat. Si falsi testes separantur, mox falsi testes inveniuntur. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit ; quia ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat.

 

  1. Sed melius etc. Periurium aliquando dicitur iuratio falsi, et hoc aliquando fit sine peccato, sicut Apostolus iuravit. Est etiam reatus periurii, et hoc est semper peccatum vel cum peccato. Est iterum perversa iuratio, quando iniuste iuratur, et hoc semper est malum. Est iterum non adimpletio iuramenti, cum tamen iuretur adimplendum, et hoc aliquando bonum, sicut David non interficiendo Nabal, I Reg. 25, 22.

 

  1. Omne mendacium iuramento firmatum est mortale peccatum ; sed periurium est tale ; ergo peccatum mortale.

Adhuc, sicut ad verum iuramentum exigitur veritas iurantis et iurati et per quod iuratur, sic ad periurium exigitur aut falsitas iurantis aut iurati aut utriusque. Et ita videtur quod non omne periurium est mortale, ut scilicet si fuerit falsitas in re iurata et non in iurante.

Propterea dicendum quod, cum definitur periurium ab Augustino, non comprehenditur omne periurium sub illa definitione, sed solum quando fuerit falsitas ex parte iurantis vel utriusque.

 

7. a. Adhuc, Augustinus : Iuratio non est bona, non tamen est mala.

Adhuc, iurare non est malum nisi quia, remota una circumstantia, alia adicitur ; sed hoc modo ipsum loqui sic dicetur malum. Unde Gregorius : Otiosum verbum est, quod sine ratione et causa pronuntiatur. Et ita videtur quod ipsum iurare in se non sit malum, sicut nec loqui.

Adhuc, 20 Ex., 7 : Non accipias nomen Domini in vanum : sicut illi qui pro nihilo iurant ; et ita ibi prohibitum est iurare.

Adhuc, Matth. 5, 34-37, prohibitum est iurare.

b. Ad hoc dicendum quod actus iurandi indifferens est ; unde secundum se nec bonus nec malus. Et non sequitur : est prohibitum, ergo est malum. Quaedam enim sunt prohibita quoniam secundum se sunt mala ; et quaedam, non quoniam ipsa sunt mala, sed quoniam ex ipsis sequitur malum ; et tale est iurare.

c. Nota quod iuramentum dicitur illicitum, aut propter naturam personae iurantis, ut si exsistens infra sacros Ordines iuret se debere contrahere cum aliqua. Est etiam illicitum propter naturam iurati, ut si quis iurat se homicidium facere ; et transgressio huius iuramenti non est peccatum. Est etiam illicitum propter naturam eius per quod iuratur, ut si quis iuret per falsos deos vel per idola. Est etiam iuramentum secundum quid licitum et secundum quid illicitum.

 

8. [Non est mens rea, ideo nec lingua]. Argumentum quod idem est peccatum cordis et oris, voluntatis et operis.

 

9. Si autem quaeritur etc. Utrum iurare sit malum in genere ; deinde utrum iurare sit semper mortale.

I. a. Videtur quod sit bonum in genere. Iurare enim est asserere quod est verum cum invocatione Dei testis ; hoc autem est bonum in genere.

Sed contra, Augustinus in sermone De periurio : Falsa iuratio exitiosa est, vera periculosa, nulla secura. Qui enim iurat, iuxta praecipitium est ; qui non iurat, longe est. Et ita, cum exitiosum et periculosum non sint bonum in genere, nulla iuratio erit bonum in genere.

Dicendum quod iurare est bonum in genere quantum ad istud quod est asserere quod est verum ; sed in noc quod dicitur cum invocatione Dei testis, adicitur circum stantia quae trahit bonum in genere usque ad bonum in circumstantia ; et hoc est malum, nisi fiat ex aliqua necessitate, ut ex infirmitate eius qui audit et non credit. Quod significat illud praeceptum Ex. 20, 7 : Non assumes nomen Dei tui in vanum.

Si vero obiciat aliquis quod iuratio vera est periculosa, et ita malum in genere, dicendum quod non sequitur, quoniam periculosum dicitur respectu iurantis, malum autem in genere dicitur respectu ipsius actus. Vera autem iuratio dicitur periculosa, quoniam de facili potest esse omissio in aliqua conditione iuramenti, scilicet in iudicio vel iustitia vel is veritate ; et ideo dicitur : Qui iurat, iuxta praecipitium est.

b. Si vero obiciat aliquis quod iurare non est bonum, quoniam ipsum multiplicatum [est] peccatum ; unde Augustinus in libro De mendacio : Non est iurare, ne scilicet ad facilitatem iurandi perveniatur, ex facifitate in consuetudinem, et ex consuetudine in periurium decidatur ; et ideo non invenitur Apostolus iurasse nisi scribens , ubi consideratio cautior non habet linguam praecipitem. Et ita videtur quod iurare sit peccatum.

Quod autem non sit, arguitur per hoc quod Deo assimilamur. Dei enim est iurare, ut in Psalmo : Iuravi David servo meo ; et alibi : Iuravit Dominus et non poenitebit eum.

Et ratione huius est quaestio quid sit Deum iurare, cum in Deum nulla cadit obligatio ; se ipsum enim non invocat testem ; et quid addit iuramentum super simplicem eius dictionem ?

c. Ad primum dicendum quod iurare non est peccatum, licet consuetudo fuerit peccatum ; non quod ipsa consuetudo, absolute, fuerit peccatum, sed si cum consuetudine accidat contemptus. Unde Gregorius : Non est contra Dei praeceptum iurare, sed dum usum iurandi facimus, periurii crimen incurrimus. Et Augustinus, in libro De mendacio : Dicit Dominus : Omnino non iurare, hoc est, quantum est in te, non ames, nec cum aliqua delectatione appetas.

Ad aliud dicendum quod iuramentum addit supra simplicem dictionem hoc, ut dicit Ioannes Damascenus, non ex parte iurantis, sed ex parte rei iuratae : Iuramentum enim significat intransmutabilitatem voluntatis. Unde iuramentum Dei est firmatio promissionis. Dictio ergo significat voluntatem, sed iuramentum significat voluntatis stabilitatem. Et licet obligatio cadat in hominem iurantem, non tamen cadit in Deum : obligatio enim est respectu superioris.

 

II. a. Utrum iuramentum sit mortale. Quod videtur : prohibitum est enim in Evangelio. Unde Glossa super 5 Matth., 37 : Veritas Evangelii iuramentum non recipit. In 5 Iac., 12 : Ante omnia, nolite iurare.

Contra : iuramentum aliquando fit sine iudicio, aliquando sine iustitia, aliquando sine veritate. Sed sine iudicio, [ut] quando fit negligenter, sicut Iosue vel principes Gabaonitis ; vel impetuose, ut David cum iuravit se interfecturum Nabal , non est mortale ; ergo non omne periurium est mortale.

b. Dicendum quod iurare non est simpliciter prohibitum, sed iurare non ex causa debita ; item, nec per creaturas, ne aestimetur aliquid numinis inesse creaturis. Adhuc, non est contrarium summae perfectioni, sed est deficiens a summa perfectione ; quod habetur in Glossa super Matth. 5, 37 : Sit sermo vester : Christus enim quod perfectionis est docuit, quod infirmitatis est indulsit, quod superstitiosum est resecavit.

Unde veritas Evangelii iuramentum non recipit intelligen dum est : sine additione alicuius causae. Unde subiungitur in Glossa : Alterius infirmitas id cogit, dum veritati non credit.

Augustinus, in sermone De periurio , exponit Ante omnia nolite iurare, id est : Ante omnia ait, ut attendatis prae caeteris ne subrepat consuetudo iurandi, ut omnes motus tuos inspiceres et tuae malae consuetudinis custos esses.

 

10. Prohibuit malum : quando dixit non per creaturas iurandum ; et suasit bonum, quando dixit : Sit sermo vester : Est est, Non non ; et indulsit necessarium, cum dixit : Quod amplius est, a malo est.

 

11. Quaeritur etiam utrum ; [Sanctis vero non prohibuit]. Contra : ad amplius tenentur sancti quam infirmi ; ergo, si infirmis prohibitum fuit, et multo fortius perfectis.

Dicendum quod, considerato genere mali in se, tunc id quod prohibitum est infirmis, et prohibitum est sanctis. Si vero habeatur respectus ad statum personae, non est necesse. Aliquid enim potest esse occasio peccati in una persona, quod non in alia. Hieronymus, in originali super Marcum : Iurare per Deum quasi parvulis concessum fuit in Lege, non per creaturas ; ut quomodo victimas Deo immolabant ne eas immolarent idolis, sic iurare permitterentur in Deum : non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset hoc Deo exhibere quam daemoniis.

 

  1. Si autem quaeritur etc.

a. Si maius sit iurare per Deum quam per Evangelium, ad quid ergo praeponimus iurantibus Evangelium ? Item, quod solemnius est, maius est ; sed iuramentum per Evangelium solemnius est quam per Deum ; ergo maius.

b. Adhuc, quaeratur utrum maius sit iurare per Filium Dei quam per istum hominem, demonstrato Christo ; utrum maius sit iurare per Deum quam per membrum aliquod Christi.

c. Ad primum dicendum quod non sunt circumstantiae pares utrobique. Quoad hoc enim quod qui iurat per Deum, per sanctius [iurat] quam per Evangelium, maius est per Deum ; sed quoad hoc quod solemne, maius est per Evangelium, et plus obligat quoad forum Ecclesiae.

d. Ad aliud dicendum quod magis transgreditur qui iurat per istum hominem, demonstrato Christo, quam qui per Filium Dei. Nam, qui falso iurat per Christum, contemnit Filium Dei, et insuper est ingratus Deo de hoc quod Deus factus est homo pro ipso.

Adhuc, qui iurat per membra Christi, quasi crucifigit Christum sedentem in caelis, quasi eum secundum membra lacerando, cum non ausi essent satellites Pilati dividere tunicam Christi inconsutilem. De hoc Pius papa : Si quis per capillum Dei vel per caput iuraverit, vel aliquo modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si est in ecclesiastico Ordine, deponatur ; si laicus est, anathematizetur. Istud dictum est ad incutiendum horrorem [iuramenti] per membra Iesu Christi, cum pro maxima gratia rependitur opprobrium.

 

13. Hic quaeritur quid sit dicere ; super illud : Testis est mihi Deus. Augustinus : Cum video mihi non credi, et ei qui mihi non credit non expedire quod non credit, hac perpensa ratione, cum magno timore dico : Coram Deo, aut Testis est mihi Deus, aut Scit Christus quod sic est in animo meo.

 

14. [Per filios meos]. Augustinus, in sermone De mendacio : Timet falsum iurare per filium suum, et non timet falsum iurare per Deum suum ?

[Per exsecrationem]. Augustinus : Subreptio est subitus animi motus ex infirmitate naturae veniens sine delibera tione ; sed peccatum quod fit per exsecrationem, fit per subreptionem ; quare non erit gravissimum.

 

15. Quaeritur utrum maius sit [peccatum falsum] iurare per Creatorem vel per creaturam. Augustinus : Tanto maius est periurium, quanto sanctius est per quod iuratur ; sed sanctior est Creator quam creatura ; ergo etc.

Sed contra : qui iurando contemnit Creatorem et creaturam, magis peierat. Item, magis peierat qui blasphemando peierat, quam qui sine blasphemia ; sed qui per creaturam iurat, attribuit creaturae aliquid numinis quod Creatori est attribuendum ; ergo blasphemat.

Dicendum quod, omnibus circumstantiis paribus, magis peierat iurans per Creatorem quam per creaturam. Tres sunt autem circumstantiae in iuramento, scilicet solemnitas, ut tactus sacramentorum, et horror naturalis, et exsecratio. Dicendum ergo quod, qui iurat per creaturam, non contemnit Creatorem, nisi quoniam Creator lucet in creatura, quae est vestigium Trinitatis. Unde maiestas Dei in se amphus dicit quam prout in hac creatura consideratur tantum.

Habetur autem solutio huius XXII Causa, 1 quaestione, cap. « Sic » : Apparet quod iurans per creaturas dupliciter peccat ; graviori tamen se subicit poenae qui per Creatorem mendaciter iurat.

 

  1. Ad quid additur in Evangelio de iuratione, cum in Veteri Testamento hoc idem prohibetur, cum dicitur : Non assumes nomen Dei tui in vanum ; et 19 Levit., 21 : Ego Dominus ; 23 Eccli., 9 : Iurationi non assuescat os tuum.

Dicendum quod additur in Evangelio ad maiorem expressionem. Exprimitur enim per quid est iurare et per quid non, et ex qua causa, et quando - quod non dicitur in Veteri Testamento - cum dicitur : Quod amplius est, a malo est.

 

  1. Triplex est forma iurandi, scilicet in Veteri Testamento : « Vivit Dominus », ut in Ier. 4, 2 ; alia est forma in primitiva Ecclesia, ut : Testis est mihi Deus, ut 1 Rom., 9 ; sed hodie iuratur : « Per Deum » vel « Sic adiuvet me Deus ».

Si vero quaeratur quare mutata est forma iuramenti, dicendum quod in Veteri Testamento erat haec forma « Vivit Dominus », ut per hoc intelligeretur : Deus vivit, qui ultor est iniquitatis. Oportuit enim eis incuti timorem ; quod significatur in hoc nomine Dominus. Unde 1 Malach., 6 : Si ego Dominus, ubi timor meus ? Postquam autem assumpsit humanam naturam, factus est quasi unus ex nobis , et tunc dictum est : Testis est mihi Deus. Dicitur autem Deus, quoniam in iurante debebat esse respectus amoris et honoris : ei enim debetur honor et amor. Quoniam vero illud enuntiative dicebatur, non modo iurativo, subsecuta est haec forma : Per Deum, in quo exprimitur modus iurandi. Non enim hic sunt duae enuntiationes : Per Deum, ita est, sicut hic : Testis est mihi Deus, ita est. Adhuc, cum dicitur per Deum, Deus ut mediator significatur ; quod bene convenit, ut sit mediator veritatis cognoscendae.

 

  1. Post haec quaeritur etc. Iurantes per idola, is aut habent fidem formatam, aut informem. Si primum, ergo habent caritatem, quoniam caritas est forma omnium virtutum ; si fidem informem, ergo ipsi habent articulos fidei : quod non est verum, cum sint infideles.

Dicendum quod hic non sumitur fides prout est virtus, sed prout fides dicitur naturalis veritas, quae est species iustitiae ; unde vocat [eam] in littera fidem pollicitam.

 

  1. [Minus malum per deos falsos].

a. Omnis iurans per idola, ea veneratur ; sed qui veneratur idola est idolatra ; ergo iurans per idola est idolatra. Sed maius est peccatum idolatria quam periurium ; ergo semper peius est iurare per idola quam per Deum verum.

b. Adhuc, Augustinus, in Libro De mendacio : Nullo modo ad opprobrium coactae voluntatis trahitur, quod [illicita] conditio necessitatis extorsit.

XXII Causa, quaestione 1 : Si servatur quod iuratur, bonum est, ut evitetur peccatum mendacii et dolositatis. Recipientes ergo huiusmodi iuramenta intendunt fidelitatem ex iuramento et non idolatriam. Quod si intenderent, participes essent sceleris.

c. 23 Eccli., 12 : Vir multum iurans implebitur iniquitate. David comedit panes propositionis quos sacerdotes deberent comedere ; et quoniam hoc necessitate cogente fecit, ideo excusatur. Similiter discipuli Domini colligebant spicas in sabbato ; sed quoniam necessitate fecerunt, ideo excusantur.

d. Augustinus : Maius est peccatum falsum iurare per Deum quam verum per idola.

Contra : hic est idolatria, ibi non.

Dicendum quod Augustinus considerat genus peccati et non circumstantiam ; sed quoad circumstantiam, reliquum est maius peccatum.

 

  1. Nunc superest videre ; [ut Herodes]. Super iuramentum, 14 Matth., 9, Glossa : Sub occasione pietatis impius fuit, dum iuramento scelus excusat.

[Salubriori consilio mutandum]. Beda, in homilia 43 : Non solum iurando, sed in omne quod agimus, haec est moderatio sollicitius observanda, ut si in talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati contagio surgere non possumus, illum potius evadendi aditum petamus, in quo minus periculi perpendimus.

 

21. [Non esse observanda]. Illicitum est iuramentum quod servari prohibetur : intelligitur quod scitur illicitum dum iuratur ; si autem nescitur, ipsa ignorantia excusatur, quae non sit iuris, sed facti. Ignorantia autem facti est qua quisque fere excusatur. Est autem iuramentum illicitum tum ratione iurati, ut si iuretur illud quod non possit servari salva caritate ; vel ratione modi iurandi, ut si temere iuretur, sicut fecit David ; vel ratione personae : non enim decet quemlibet in quacumque causa iurare ; vel ratione eius per quod iuratur, ut si iuret quis per idola ; vel ratione temporis, ut si non usitato tempore iuret ; vel si non ex debita causa iuret, ut si pro nihilo iuret.

 

22. Qui vero mutat ; super melius est iurantem. Contra : maius peccatum fuit peierare. quam imaginem frangere ; quoniam vere iurando reddit Deo quod ei debetur, et ita colit Deum latria ; sed imaginibus non debetur nisi dulia ; ergo, cum maior sit latria quam dulia, maius erit peccatum fractione sacrarum rerum.

Dicendum quod non loquitur de omnibus imaginibus sacrarum rerum, sed de illis in quibus virtus Dei manifestatur ; et ita in hoc Deus dehonoraretur, et sic erit oppositum latriae, quoniam in contemptum Dei.

 

23. Hoc etiam sciendum.

a. Gregorius : Humanae aures talia verba nostra iudicant qualia foris sonant ; divina vero iudicia talia foris audiunt qualia ex intimis proferuntur.

b. Quaeratur : si aliquis iurans super lapidem, credens esse Evangelium, nonne sic tenebitur per Evangelium sicut si iurasset per Evangelium, licet [ille] cui iurat cognoscat ipsum iurare super lapidem ?

Dicendum quod secus est de sermone quo iurat et opere quod est iuratio. Opus autem quod est iuratio secundum intentionem proferentis iudicandum est, secundum illam regulam : Quantum quis intendit, tantum facit ; sed intentio proferentis debet referri ad hoc ut credat qui audit, et ideo sermo secundum intentionem eius accipi debet cui iuratur. Unde ille cui iuratur dictat ei quid iurare debet.

c. Aliquis simplex iurat falsum, credens iurare verum, et proponit sermonem multiplicem. Cui autem iuratur verum intendit sensum illius sermonis : quaeratur utrum accipienda [sint verba] sicut audiens intelligit.

Adhuc, sit quod aliquis iuret proponendo sermonem multiplicem et referant intellectum ad diversa, tamen uterque procedit cum intentione fallendi : quaeratur an accipienda sint illa verba per quae iuratur.

 

24. Quaeritur etiam si peccat. Utrum iuramenta coacta obligent. Et videtur quod non, quoniam in omni iuramento, aut Deus testis adhibetur, aut creatura Deo obhgatur. Sed qui coactus iurat, nec Deum testem adbibet, nec creaturam obligat Deo ; ergo primum verum.

Dicendum quod iuramentum coactum, aut est licitum et expediens, et tunc obligat ; aut illicitum et vergit in peiorem exitum , et tunc non obligat.

 

 

DISTINCTIO XXXIX (L)

 

25. Nunc autem de periurio Periurium aliquando dicitur iuratio falsi, et hoc aliquando fit sine peccato, ut Apostolus fortasse ; si simpliciter, subintelligatur illa conditio : « si Deus voluerit». Est iterum reatus periurii, et hoc semper est peccatum vel cum peccato. Est iterum perversa iuratio, quando iniuste iuratur, et semper malum est. [Est] iterum non adimpletio iurati, cum tamen iuretur implendum, et hoc aliquando bonum. Sic David non interficiendo Nabal, et tamen iuravit, I Reg.

 

  1. Iuramentum tres comites : 4 Ier., 2, Hieronymus.

Videtur quod habito iudicio, habeatur iustitia : iudicium enim est exsecutio iustitiae. Praeterea, si recte iudicat, iuste agit. Quod patet a destructione consequentis : si iniuste agit, non recte iudicat.

Respondeo : licet virtutes a quibus eliciuntur recte iudicare et iuste agere sese concomitantur, non tamen est consequentia quoad actus, quia iudicium ad discernentem, iustitia ad rem de qua vel pro qua iuratur refertur.

 

  1. Praeterea, obicitur de hoc quod hic dicitur : Si ista defuerint, non erit iuramentum, sed periurium. Videtur enim quod Iosue secundum hoc peccavit parcendo Gabaonitis. Iuravit enim indiscrete, cum praeceptum erat ei ut deleret omnem gentem terrae illius et cum eis nec foedus iniret, ut in Ex. 23, circa finem.

Respondeo ut dicit Glossa 9 Iosue, 19 : Iuravimus in nomine : Quia iuratio sic iurantis, quamvis hominibus mentitis ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit, neque transgressi sunt praeceptum Domini. Quod enim Iosue pepercit, qui typum gerit Christi, instinctu Spiritus Sancti factum est, in figuram primorum motuum qui debent esse in potestate rationis et valere ad meritum tamquam poena, et ideo non deleri. Non sic autem fuit de Saule qui pepercit Agag regi, I Reg. 15, 9, quia per ipsum significatur mortale peccatum, quod omnino delendum. Praeterea, adimpletum est litteraliter praeceptum Domini de delenda gente illa. Licet enim non puniret eos quoad mortem corporalem, punivit eos in labore perpetuo, qui dicitur mors civilis. Deputati enim erant ad scindendum ligna et ad alios labores qui exigebantur in templo.

 

28. a. Deinde quaeritur si iuramentum omne quod tres habet comites sit obligatorium. Et videtur, quia nihil est diminutum in doctrina Spiritus Sancti, et hii nominantur.

Et si hoc, ponatur quod aliquis sentiens suam infirmitatem iuret se nunquam fore episcopum ; sunt hic tres conditiones iuramenti : iuratur licitum, scilicet non suscipere episcopatum ; et discrete, quia suam considerans infirmitatem ; et iuste, quia est in statu in quo non potest prodesse.

Praeterea, legitur de Gregorio, qui inquisivit de quodam si iuravit ; hoc autem superfluum esset, nisi ad hoc teneretur ; ergo tenebatur illo iuramento.

b. Praeterea, cum iudicium sit virtutis quae est prudentia, vere autem loqui sit virtutis quae est veritas qua homo dicitur verax, iuste autem agere sit virtutis quae est iustitia, iuramentum autem hos habeat comites, potest esse quaestio : cum illo opere sit mereri, per se cuius istarum virtutum sit iuramentum.

c. Ille qui peierat, cum iniuriosus exsistat, cui principaliter infertur iniuria ; An Deo, quem invocat testem ? aut iudici, quem mentiendo fallit ? aut innocenti, contra quem falsum testimonium dicit ?

d. Ad primum responsio est quod est licitum quod est expediens, et est licitum quod non expedit, ut Apostolus, I Cor. 6, 12 et I Cor. 10, 22. Si ergo iuratur licitum et expediens, iuramentum huius rei est obligatorium ; [sed si fuerit liciti et non expedientis, tunc in casu in quo non est expediens], non obligat ; in altero autem quo expedit, obligare potest. Iuramentum enim quod observatum in deteriorem vergit exitum, salubri consilio est mutandum. Licet enim tunc non expediret suscipere onus episcopale, expedire tamen poterat, ut si incumberet necessitas, quod non inveniretur ita idoneus, ut I Tim. 3, 1, in Glossa : Negotium iustum suscipit necessitas caritatis, otium quaerit caritas veritatis.

e. Ad aliud quod obicitur de inquisitione, respondeo quod hoc potuit fecisse ratione scandali quod inde potuit oriri, cum notorium fuit iuramentum et non esset necessitas quod episcopatum susciperet.

f. Ad id quod obicitur, propter quid hae tres sunt conditiones iuramenti, respondeo quod iuramentum tria respicit, ratione quorum trium tres recipit conditiones. Oportet enim ut debitus servetur ordo quoad Deum, se ipsum et proximum. Quoad se ipsum, per iudicium, quod discernit circumstantias iuramenti ; quoad Deum, quod fit ratione veritatis : invocat enim Deum testem ; quoad proximum, ratione iustitiae, ne iurando proximo iniurietur.

Sunt autem plures conditiones quae sunt observandae in iudicio iurantis. Male enim iurandi sunt plures species, quae his versibus notantur :

 

Si male iurandi species sit cura notandi,

Per primas fato, per idonea commemorato.

Per f falso, per a appetitu.

Per i impetuose, et id David interficiendo Nabal.

Per d dolose, Psalmus : Qui iuravit proximo suo et non decipit.

Per o otiose, unde 20 Ex., 7 : Non assumes nomen etc.

Per n negligenter, ut Iosue Gabaonitis.

Per e erronee, ut per idola.

Per a assidue.

 

g. Ad illud quod quaeritur, cuius virtutis sit iurare, respondeo : illius speciei iustitiae quae veritas dicitur. Dividendum est tamen, quia quoad essentiam potest esse unius virtutis, quoad circumstantias aliarum.

h. Ad id quod obicitur, cui iniuriatur principaliter, respondeo : ratione differentium in periurio, diversis iniuriatur, ut dicit Beda, Prov. : Falsidicus testis tribus est obnoxius personis : primum Deo, cuius praesentiam contemnit ; deinde iudici, quem mentiendo fallit ; postremo innocenti, quem falso testimonio gravat. Si falsi testes separantur, mox mendacia manifestantur. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit ; quia ille prodesse non vult, et iste mendacio nocere desiderat.

 

29. Cum vero quis iurat ; sub certo termino. Secundum quod periurium dicitur iuratio falsi, sic peieravit tempore quo iuravit ; secundum autem quod reatus periurii, sic tempore quo transgressus est peieravit.

Sed semper quaestio est : si periurium sit peccatum, an tempore quo iuravit contraxit maculam. Respondeo : non, nisi haberet propositum transgrediendi. Potuit enim ante terminum praefixum semper implere ; tunc autem primo peieravit cum transgressus est.

 

30. Si autem quaeritur etc.

Prohibuit malum : quando prohibuit iurare per caelum [et] terram.

Suasit bonum : cum dixit : Sit sermo vester : Est est, Non non.

Indulsit necessarium : cum dixit : Quod amplius est etc.

 

  1. Primo quaeritur an iurare sit malum in genere ; secundo an mortale peccatum semper, aut aliquando veniale, aliquando mortale.

I. a. Quod sit bonum in genere, videtur : iurare enim est asserere quod est verum cum invocatione Dei testis ; sed asserere quod est verum est bonum in genere ; item Deum invocare testem ; ergo iurare per Deum est bonum in genere.

Quod autem non bonum in genere, Augustinus, in sermone De periurio : Falsa iuratio exitiosa est, vera iuratio periculosa, nulla secura. Qui enim iurat, iuxta praecipitium est ; qui non iurat, longe est. Si ergo exitiosum et periculosum non est bonum in genere, ergo nec iuratio.

Responsio est : iurare est bonum in genere quantum ad hoc quod est asserere quod est verum ; sed in hoc quod dicitur cum invocatione Dei testis, adicitur circumstantia quae trahit bonum in genere usque in bonum ex circumstantia ; et hoc est malum, nisi fiat ex abqua necessitate, ut ex infirmitate eius qui non credit sibi utile. Quod significat illud praeceptum : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum.

Si vero obiciat aliquis quod iuratio vera est periculosa et ita malum in genere, respondeo : non sequitur. Periculosum enim dicitur respectu iurantis, malum autem in genere dicitur ipsius actus in se. Dicitur autem periculosa vera iuratio, quia de facili potest esse omissio in aliqua conditione iuramenti, scibcet quoad iudicium vel veritatem etc. ; et ideo dicit quod iurans iuxta praecipitium est.

b. Si vero obiciat aliquis quod iurare non sit bonum, eo quod ipsum multiplicatum est peccatum, ut dicit Augustinus, libro De mendacio : Non est iurare, ne scilicet iurando ad facilitatem iurandi perveniatur, ex facilitate ad consuetudinem, ex consuetudine in periurium decidatur. Et ideo non videtur Apostolus iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet hnguam praecipitem. Ex [quo] videtur quod iurare sit peccatum.

Et quod non sit, arguitur ex hoc quod in hoc Deo assimilamur. Dei enim est iurare, ut in Psalmo, : Iuravi David, et Psalmo, : Iuravit Dominus.

Ratione huius, quaestio est quid sit Deum iurare, cum in Deum nulla cadat obligatio. Praeterea, se ipsum non invocat testem, et quid addit iuramentum super simplicem eius dictionem ?

c. Responsio ad primum est, quod iurare non est peccatum, licet consuetudo sit peccatum : non quod ipsa consuetudo secundum se sit peccatum, sed si ex consuetudine accidat contemptus. Unde Gregorius : Non est contra Dei praeceptum iurare ; sed dum usum, iurandi facimus, periurium et ita crimen incurrimus. Et Augustinus, in libro De mendacio : Dicit Dominus : Omnino non iurare, id est, quantum est in te, non ames, neque cum abqua delectatione appetas.

d. Ad id vero quod postea obicitur, respondeo quod iuramentum Dei est firmatio promissionis. In hoc autem addit iuramentum super simplicem dictionem, ut dicit Damascenus, non ex parte iurantis, sed ex parte iurati : iuramentum enim significat intransmutabilitatem voluntatis. Dictio ergo significat voluntatem,.iuramentum voluntatis intransmutabilitatem. Et licet cadat obligatio in hominem iurantem, non tamen in Deum ; obligatio enim est habentis superiorem aut parem.

 

II. a. Deinde quaestio est si iurare mortale sit peccatum. Et videtur, per hoc quod prohibitum est in Evangelio, 5 Matth., 37, ubi Glossa : Veritas Evangelii iuramentum non recipit. Et in Iac. 5, 12 : Ante omnia, fratres, nolite iurare.

Contra : iuramentum aliquando fit sine iudicio, aliquando sine veritate vel iustitia. Sed cum fit iuramentum sine iudicio, ut [si] negligenter, ut Iosue iuravit Gabaonitis, vel David impetuose, cum iuravit se interfecturum Nabal, non est mortale peccatum ; non ergo omne periurium mortale peccatum.

b. Respondeo ad hoc : non est iurare simpliciter prohibitum, sed iurare non ex causa debita ; item neque per creaturas, ne aestimetur ibi inesse aliquid numinis. Praeterea, non [est] contrarium summae perfectioni, sed est deficiens a summa perfectione. Quod habetur ex Glossa 5 Matth., 37 : Sit sermo vester, cum Christus quod perfectionis est docuit, quod infirmitatis est indulsit, quod superstitiosum est resecavit.

c. Ad id quod obicitur, quod veritas Evangelii non recipit iuramentum, intelligendum est : sine additione alicuius causae. Unde subiungitur in Glossa : Cum alterius infirmitas id cogit, quod veritati non credit.

Quod obicitur, quod prohibitum est in Iacobo, respondeo per Augustinum in sermone De periurio, super illud : Ante omnia autem, nolite iurare : Ante omnia ait, ut attendatis prae caeteris ne subrepat consuetudo iurandi. Tamquam speculam ita te posuit contra te : ante omnia levavit te super caetera, ut te adversus consuetudinem intentissimum redderet, ut omnes motus tuos inspiceres et tuae malae consuetudinis custos esses.

d. Distinguendum est etiam quod est veniale peccatum aliquando, aliquando mortale. Cum fit praeter iudicium, potest esse veniale, ut in praedictis casibus ; cum autem fit contra veritatem scienter vel contra iustitiam, est mortale.

 

32. Quaeritur ; et infra : Infirmis prohibuit, sanctis etc. Contra : ad amphus tenentur sancti quam infirmi ; ergo, si prohibitum fuit infirmis, et perfectis.

Respondeo : considerato genere mali in se, quod prohibitum est infirmis, prohibitum est sanctis, immo ; habito respectu ad statum personae, non est prohibitum. Aliquid enim potest esse occasio peccati in una persona, quod non in alia.

 

33. Qui in creaturis venerabantur Creatorem. Quaestio est utrum maius peccatum sit iurare falso per creaturam quam per Deum. Et videtur quod per creaturam, quia duo mala importantur, hic autem unum. Praeterea, [qui] iurat per creaturam, [iurat] per praesidentem creaturae, et non e converso, ut 23 Matth., 16-22 ; primus ergo amphus peccat.

Contra, per regulam : Quanto sanctius est per quod iuratur, tanto magis est poenale periurium.

Respondeo : post prohibitionem iuramenti per creaturas, plus est per creaturam falso iurare quam per Deum ; sed tamen magis in genere periurii, quia maiestas Dei in se amplius dicit quam ut in creatura consideratur tantum. Patet de hoc solutio, XXII Causa, quaestione 1, « Sic » : Apparet quod si per creaturas iurans dupliciter peccet, graviori tamen se subicit poenae qui per Creatorem iurat mendaciter.

 

34. Christus ita per creaturas prohibuit iurare. Quaestio est ad quid additum est in Evangelio de iuramento, cum in Veteri Testamento idem prohibeatur, 20 Ex., 7 : Non assumes nomen ; et 19 Levit., 12 : Ego Dominus ; et 23 Eccli., 9 : Iurationi non assuescat os tuum.

Respondeo : additur in Evangelio propter maiorem expressionem. Exprimitur enim per quid est iurare et [per] quid non, et ex qua causa, et quando - quod non dicitur in Veteri Testamento - cum dicitur : Quod amplius est, a malo est.

 

35. Ne vel aliquid divinum in eis credat. Hieronymus, super Marcum, in originali : Iurare per Deum quasi parvulis concessum fuit in Lege ; iurare per Deum, non per creaturas, ut quomodo victimas Deo immolabant ne eas immolarent idolis, sic iurare permitterentur in Deum : non quod recte hoc facerent, sed quod melius exhiberent id Deo quam idoli

 

  1. Si autem quis.

a. Quaeritur utrum gravius sit peierare per Deum quam per Evangelium. Et videtur quod maius sit per Deum, per hoc quod hic dicitur.

Quod si maius est, ad quid proponitur (!) Evangelium iurantibus ? Praeterea, iuramentum per Evangelium est solemne, per Deum simpliciter : non ergo maius illud.

b. Item quaeritur an maius sit iurare per Filium Dei quam per istum hominem, demonstrato Christo ; et an maius per Deum quam [per] aliquod membrum Christi.

c. Respondeo : ad primum, non sunt circumstantiae pares utrobique. Quoad hoc enim quod qui iurat per Deum, iurat per sanctius quam qui per Evangelium, maius est iuramentum per Deum ; quoad hoc quod solemne est hoc iuramentum, maius est iuramentum per Evangelium, et plus obligat quoad forum Ecclesiae.

d. Ad aliud respondendum quod magis transgreditur qui iurat falso per istum hominem, demonstrato Christo, quam per Filium Dei. Nam, qui iurat falso per Christum, contemnit Filium Dei, et insuper est ingratus Deo qui homo factus est pro eo.

Praeterea, qui iurat per membra Christi, quasi crucifigat (!) Christum sedentem in caelis, quantum in ipso est membra lacerando, cum non ausi essent satellites Pilati dividere tunicam Christi inconsutilem. Unde Pius papa : Si quis per capillos Dei vel per caput iuraverit, vel aliquo modo blasphemia usus, si sit de ecclesiastico Ordine, deponatur ; si laicus, anathematizetur. Illud dictum est ad incutiendum horrorem iuramenti per membra Christi, cum pro maxima gratia rependatur opprobrium.

 

37. Hic quaeritur ; Testis mihi est Deus. Augustinus, De verbis Apostoli : Cum video mihi non credi, et ei qui mihi non credit non expedire quod non credit, hac perpensa ratione, cum magno timore dico : « Coram Deo», aut « Testis est mihi Deus», aut « Scit Christus quod sic est in animo meo ».

 

38. Ipsum adhibet testem. Augustinus, eodem sermone : Timet falsum iurare per filium suum, et non timet falsum iurare per Deum suum ?

 

39. Nota. Triplex est forma iuramenti. In Veteri Testamento : Vivit Dominus, ut in Ier. 4, 2 ; in primitiva Ecclesia : Testis est mihi Deus ; hodie : Per Deum vel Sic me Deus adiuvet.

Si vero quaeretur quare ita mutata est forma iuramenti, respondeo ad hoc : Veteri Testamento erat haec forma : Vivit Dominus, ut per hoc intebigeretur : Deus vivit, qui ultor iniquitatis est. Oportuit enim eis incuti timorem ; quod significatur in nomine Domini, sicut 1 Malach., 6 : Si ego Dominus, ubi timor meus ? Postquam autem Filius Dei assumpsit humanam naturam, factus est quasi unus ex nobis, et tunc dictum est : Testis est mihi Deus. Dicitur autem [Deus], quia in iurante debebat esse respectus amoris et honoris qui ad Deum refertur et ei debetur. Quia vero illud enuntiativo modo dicebatur, non modo iurativo, consecuta est haec forma : Per Deum, in quo exprimitur modus iurandi. Non enim sunt duae enuntiationes : per Deum, ita est, sicut hic : testis est mihi Deus, ita est. Praeterea, cum dicitur per Deum ita est, significatur Deus ut mediator : quod bene convenit, ut sit mediator veritatis cognoscendae.

 

40. Post haec quaeritur ; Quanto sanctius.

a. Quaerit Augustinus utrum tantum peccet qui facit sibi iurare per falsos deos quam qui iurat. Quod videtur, quia peccato illius se sociat, per illam regulam : Agentes et consentientes par poena constringit.

Contra, I Mach. 8, 20-29, leguntur Romani pacem firmasse cum Iudaeis ; intelligendi autem sunt iurasse per deos falsos, sicut Iudaei iurabant per veros deos. Et ad idem potest sumi testimonium ex Laban, 31 Gen., 53, qui iuravit Iacob per idola, et non est praesumendum quod Iacob peccavit. Et Abimelech, 21 Gen., 23-32, qui iuravit Abraham, unde dictus est puteus iuramenti.

Responsio ad hoc est per id quod dicitur XXII, quaestione 1 : Si servatur quod iuratur, bonum est, ut evitetur peccatum mendacii et dolositatis. Recipientes ergo iuramenta huiusmodi intendunt fidelitatem ex iuramento, non idolatriam ; nam si intenderent, essent participes sceleris.

b. Alia quaestio est utrum maius peccatum est iurare falsum per Deum quam verum per idolum. Contra : hic est idolatria, ibi non.

Respondeo : Augustinus considerat genus peccati, non circumstantiam, in eo quod dicit quod [primum] maius ; quoad circumstantiam autem reliquum est maius peccatum.

 

  1. Nunc ; super ut Herodes. 14 Matth., 9 : Propter iusiurandum, Glossa : Sub occasione pietatis impius fuit, dum iuramento scelus excusat.

Salubriori consilio. Beda, homilia 43 : Non solum in iurando, sed in omni quod agimus haec est moderatio sollicitius observanda, ut si in talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati contagio exire non possumus, illum potius evitandi aditum appetamus (!) in quo minus periculum perpendimus.

 

42. Item, illicitum est iuramentum quod servari prohibetur : intelligitur quod scitur illicitum cum iuratur ; si autem tunc nescitur, ipsa ignorantia excusatur, quae non sit iuris, sed facti. Hac autem quisque excusatur.

Est autem iuramentum illicitum tum iurati ratione, ut si iuretur aliquid quod non possit servari salva caritate ; vel ratione modi iurandi, ut si temere iuretur aliquid, ut David ; vel ratione personae : non enim decet quamlibet in quacumque causa iurare ; vel ratione eius per quod, ut si iuret per idola ; vel ratione temporis, ut si in tempore non statuto ad iurandum ; vel non ex debita causa, ut si pro nihilo iuret.

 

43. Qui vero mutat ; et infra : melius est iurantem. Contra : maius peccatum fuit peierare quam imagines [frangere] ; quia vere iurando reddidit Deo quod ei debetur, scilicet veritatem, et ita colit Deum latria ; sed imaginibus non debetur nisi dulia ; ergo, cum maior sit latria dulia, maius est periurii [peccatum] peccato perfractionis sacrarum imaginum.

Respondeo : non loquitur de quibuscumque imaginibus sacrarum rerum, sed de illis solis in quibus virtus Dei manifestatur ; et ita virtus Dei dehonoraretur, et sic oppositum latriae, quia in contemptum Dei.

 

44. Hoc etiam sciendum ; intelligit. Gregorius : Humanae aures talia verba nostra iudicant qualia foris sonant ; divinae vero aures talia intus iudicant qualia ex intimis proferuntur.

Sed quaeritur : qui iurat per lapidem, credens esse Evangelium, nonne sic tenetur ut per Evangelium, licet [ille] cui iurat super lapidem esse iuramentum cognoscat et acceptet ?

Respondeo : secus est in sermone qui (!) iurat et opere quod est iuratio. Opus enim quod est iuratio secundum intentionem iurantis intelligendum est, iuxta illam regulam : Quantum intendit quis, tantum facit. Sed intentio proferentis debet referri ad hoc ut credat qui audit, et ideo sermo secundum intentionem accipi debet [eius] cui iuratur. Praeterea, ille cui [iuratur] dictat ei quid iurare debeat.