Distinctio XXVI — Livre III — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre III

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI (AE)

 

  1. Est autem spes virtus etc. Primae quaestiones circa spem sunt sine comparatione ad ipsum in quo est spes.

Prima autem est, quid est spes ;

secunda, in qua vi sit spes ;

tertia, ad quid tendit spes, scilicet quid est proprium motivum spei ;

quarta de ordine spei ad caritatem ;

quinta, de oppositione spei et timoris ;

sexta, de comparatione spei informis ad formatam ; septima, de evacuatione spei.

Sunt aliae quaestiones circa spem in comparatione ad ipsum in quo est spes.

Prima autem est, utrum fuerit spes in Christo ;

secunda, utrum in anima glorificata ;

tertia, utrum in rapto ;

quarta, utrum in parvulis ;

quinta, utrum in praescitis ;

sexta, utrum in daemonibus ;

septima, utrum in exsistentibus in purgatorio.

 

2. Et de definitione spei opponatur :

a. Quae est differentia certitudinis in fide et in spe et in visione ?

Dicendum quod triplex est certitudo : una quae opponitur dubitationi et acceptioni per medium, cuiusmodi acceptio est in fide, scilicet sine medio ; unde articuli se ipsis certi sunt. Et certitudo est quae opponitur desperationi, et haec est certitudo in spe ; et haec est ipsius affectus, et prima erat certitudo ipsius intellectus. Est etiam certitudo quae ad utrumque se habet, et haec est certitudo visionis in patria ; unde removet duo, scilicet aenigmaticam cognitionem et quae fit in speculo ; et removet etiam imperfectionem dilectionis, quoniam ibi perfecte diligimus.

b. Augustinus, De civitate Dei : Quatuor sunt animi affectiones, scilicet gaudium, spes, metus, dolor ; et ita videtur quod spes potius sit affectio quam exspectatio.

5 Gal., 22, duodecim fructus enumerantur, quorum unus est longanimitas, quae est exspectatio ; et nullus fructus est virtus theologica ; ergo exspectatio non est spes.

Dicendum quod spes hic non definitur per genus suum, sed per intentionem immediate consequentem ipsam ; et ideo non dicitur affectio secundum genus, sed exspectatio secundum intentionem consequentem.

Ad aliud dicendum quod longanimitas est perseverantia in exspectatione boni, sed spes est ipsa exspectatio boni.

c. Augustinus, Soliloquia : Spes est qua ad quod credit praesumit se perventurum ; et ita videtur quod praesumptio non opponitur spei.

Dicendum quod praesumptio sumitur hic in bono ; unde praesumere est ante in affectu sumere, ut habeatur in actu.

d. Beatitudo est exspectatio tamquam praemium caritatis ; et ita non erit praemium proprium spei.

Dicendum quod beatitudo est exspectatum a spe ut habeatur ; unde habitus illius exspectatur, ut ipsum habeatur scilicet aeternaliter.

e. Nemo meretur nisi habeat tres virtutes theologicas ; ergo nemo meretur nisi habeat spem ; ergo spes non est nisi ex meritis.

Dicendum quod hic definitur spes ut est motus virtutis et non ut est habitus ; et sic merita praecedunt spem. Non tamen quod aliquis mereatur motum spei, sed quod motus non recte infuerit, nisi aliquo modo post meritum.

 

  1. [Praeit caritas]. Augustinus : Primo oportet ut habeat oculos sanos : quod fit per fidem ; et ut aspiciat : quod fit per spem ; et ut videat visione affectus : quod fit per caritatem ; et ita spes praecedit caritatem.

Dicendum quod caritas praecedit motum spei, licet non habitum.

 

4. [Sine meritis, praesumptio]. Argumentum quod spes informis sit praesumptio, cum ipsa non veniat ex meritis, licet veniat ex gratia gratis data.

Contra : praesumptio est peccatum mortale, et spes informis donum Dei est.

Dicendum quod spes informis et formata et praesumptio differunt. Unde spes informis est ex gratia Dei et ex meritis praecedentibus ipsam rem speratam, sed non ipsam spem, sicut est de spe formata. Sed si quis speraret habere vitam aeternam sine meritis, praesumptio esset. Unde contra hoc quod est in spe ex gratia, est praesumptio ; et contra hoc quod est ex meritis, est desperatio.

 

  1. Post haec superest etc. Christo fuit beatitudo semper praesens ; ergo ratione exspectationis futurae beatitudinis non erat spes in Christo.

Ideo dicendum quod in Christo fuit exspectatio futurae felicitatis quae attenditur penes glorificationem corporis. Et sic dicitur de Christo : In te, Domine, speravi ; et hoc, ut summa bonitas habeatur per gloriam quae est dos corporis.

 

6. Qualiter sit spes in angelis ?

Dicendum quod angeli fruentes auream habent ; sed quoniam nos custodiunt, ideo aureolam sperant ex custodia, et sic in illis est spes.

 

7. [De antiquis]. Viatoris est spes ; sed antiqui in limbo non erant viatores ; ergo in illis non erat spes, cum eorum locus non sit locus neque meriti neque demeriti. Et eadem est quaestio de exsistentibus in purgatorio.

Dicendum quod poena purgatoria est medium inter locum poenae et locum praemii ; et ideo duplicem habet comparationem. Secundum enim unam comparationem sunt tamquam viatores, quia sunt tamquam ad terminum ; et sic in illis est spes. Similiter poena exsistentium in limbo inferni fuit poena ad tempus, quae erat carentia visionis Dei. Unde, secundum hoc quod fuit poena, fuit in termino ; secundum hoc quod fuit ad tempus, fuit ad terminum ; et sic erat in illis spes. Unde dictum est de illis quod ipsi exspectabant.

 

8. 40 Iob, 28 : Spes daemonum frustrabitur ; et ita habent spem.

Contra : Spes est exspectatio futurae beatitudinis ; sed ipsi non exspectant futuram beatitudinem ; ergo non habent spem.

Dicendum quod ibi loquitur caput pro membris ; unde in suis membris est spes. Vel dicendum quod in illis est spes dilationis iudicii, sed non spes dilationis poenae is.

 

  1. Qualiter est spes in praescitis et in habentibus praesentem iustitiam ? Quoniam tunc habent caritatem ; quare fidem et spem.

Sed contra : exspectatio eorum non est certa, ex quo decipiuntur.

Dicendum quod exspectatio eorum potest esse certa, quoniam certitudo illa removet desperationem.

 

10. Peccator, praedestinatus tamen ad vitam, habet certam exspectationem ; ergo habet spem : ergo habet virtutem.

Deus ens in nobis per gloriam est spes.

 

 

DISTINCTIO XXVI (L)

 

11. Est autem spes. Ponitur talis definitio spei : Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, veniens ex Dei gratia et ex meritis praecedentibus vel ipsam spem, quam natura praeit caritas, vel rem speratam.

 

  1. Moveri possunt hic istae quaestiones, quarum quaedam hic absolvuntur in littera : Primo, quid sit spes ; secundo, in qua vi sit ; tertio, ad quid tendit, scilicet quod sit eius motivum ; quarto, de ordine spei ad caritatem ; quinto, de desperatione sive [de] oppositione spei et timoris ; sexto, de comparatione spei informis ad spem formatam ; septimo, de evacuatione spei.

Moventur autem quaestiones ex parte eius in quo est spes : scilicet an fuerit in Christo ; an in homine glorificato vel rapto quoad animam ; an in parvulis ; an in praescitis ; an in daemonibus ; an in exsistentibus in purgatorio.

 

13. Sed cum certitudo sit in spe, fide, caritate, patria : quae differentia ?

Respondeo : quadruplex est certitudo. Est quaedam quae opponitur dubitationi et acceptioni per medium ; et est haec in fide, quae credit esse propter se. Est alia quae opponitur desperationi, et haec est affectus - prima erat intellectus - et haec est spei. Tertia est in intellectu et affectu, et haec duo excludit : aenigmaticam et specularem cognitionem ; et haec erit in patria. Quarta est vehementer opinari et non fallii, et haec est caritatis in via.

 

  1. Item, ut dicit Augustinus, libro De civitate Dei, quatuor sunt affectiones : gaudium, dolor, spes, metus ; sive [ut] dicit Damascenus, spes est passio in exspectatione boni. Ergo, cum sit passio, male definitur per exspectationem.

Item, ad Gal. 5, 22, duodecim fructus spiritus annumerantur, quorum unus est longanimitas, quae ibi in Glossa definitur exspectatio boni aeterni. Nec ponitur ibi spes ; ergo exspectatio non proprie convenit spei.

Spes dupliciter definiri potest : vel per intentionem proximo consequentem, ut hic ; vel per genus, ut si dicatur : spes est affectio de futuro bono. Differt autem a longanimitate, quia longanimitas est perseverantia animi in exspectatione boni ; spes est exspectatio boni.

 

  1. Aliter autem definitur ab Augustino in libro Soliloquiorum : Spes, qua praesumit se perventurum ad id quod credit.

Contra : praesumptio et spes opponuntur ut peccatum et virtus.

Respondeo : praesumere dupliciter potest sumi, scilicet sumere prius in affectu, ut consequenter habeatur in actu ; et sic ponitur in definitione spei. Vel praesumere est extendere se ultra posse vel ultra limitem praecepti ; et hoc est peccatum.

 

  1. Item, beatitudo est idem quod summa bonitas ; ergo, cum caritas tendit ad bonum, non est hoc proprium spei. Et ita, cum beatitudo sit idem quod summa bonitas, male ponitur in definitione spei pro eo ad quod tendit.

Respondeo : beatitudo non est summa bonitas nisi dum habetur, et habere aeternaliter exspectat.

 

17. Ex meritis. Sed nullus mereri potest ut viator, nisi habeat tres virtutes theologicas ; ergo spes meritum praecedit, et non e converso.

Respondeo : spes dicitur ut habitus vel actus ; et intelligitur quod meritum praecedit non habitum spei, sed motum : id est, non est intus motus spei, nisi prius infuerit meritum.

 

18. Natura praeit caritas. Contra, Augustinus, libro Soliloquiorum : Ad bene videndum tria exiguntur : quod sanos habeat oculos : quod fit per fidem ; quod aspiciat, id est aspectum dirigat : quod fit per spem, qua extendit radios ad summam lucem ; quod videat : quod fit per caritatem. Ergo spes natura praeit.

Praeterea, 1 Matth., 2 : Abraham genuit Isaac, Isaac Iacob, Glossa : Fides spem, spes caritatem.

Praeterea, caritas est summi boni quod creditur et se communicat, spes sperat se illud habiturum ; ergo, sicut fides praeexigitur ad caritatem, ita et spes.

Respondeo : caritas praeit non habitum spei, sed motum.

 

19. Sine meritis. Ergo spes informis est praesumptio. Contra : praesumptio est mortale peccatum, et spes informis est donum Dei ; ergo non praesumptio.

Respondeo : est spes formata, quae hic definitur ; spes autem informis est certa exspectatio veniens ex gratia gratis data, non tamen ex meritis, ut diabolus qui appetiit beatitudinem sine labore. In spe autem formata praecedit meritum quoad motum et subsequitur ; in informi autem deficit alterum, quia nullum praecedit, sed credit subsequendum si faciat quod in se est. In praesumptione autem utrumque deficit.

 

20. Post haec ; et infra : Speravit Christus sine spe. Contra : nulla virtus defuit ei ; ergo nec spes.

Respondeo : non fuit in eo spes nisi secundum quid. Fuit enim beatus quoad animam, quia comprehensor ; et quoad hoc non fuit in eo spes. Exspectavit tamen stolam corporis, quae et felicitas dici potest ; et ita fuit in eo exspectatio felicitatis, non beatitudinis. Spes autem est [ut] summa veritas et summa bonitas habeantur per gloriam. Processit igitur omnis motus in eo a virtute, sed non a spe ut est virtus theologica.

Item, nota quod angeli, in quantum merentur serviendo nobis, non auream exspectant, quam habent, sed aureolam, sicut praedicatores, ex gloria accidentali quae accrescet ex conversione custoditorum ; et quoad hoc spes est in illis.

 

21. De antiquis. Locus merendi vel demerendi competit viatoribus, quorum est spes ; sed locus poenae non est locus merendi vel demerendi ; ergo nec viatorum. Ergo Patres in limbo non habuerunt spem naturaliter, nec illi qui sunt in purgatorio.

Respondeo : limbus etiam Patribus et locus purgatorius medium est inter locum praemii et locum meriti : supplet enim purgatio quod diminutum fuit in poenitentia. Poena tamen in quantum talis est ut in termino, et accidit ei quod purget. In quantum igitur ibi purgantur, sunt ad terminum et sunt viatores ; in quantum puniuntur, sunt in termino, quasi temporaliter damnati. Et sic primo modo possunt habere spem. Simihter antiqui Patres, in quantum erant in loco poenae, licet non sensibilis, erant in termino ; in quantum ad tempus, erant ad terminum eorum quae merebantur in via.

 

22. Item, dicitur de Behemoth, 40 Iob, 28 : Spes eius frustrabitur ; ergo habuit spem. Contra : Spes est exspectatio etc., et diabolus nullum bonum exspectat ; ergo non habet spem.

Respondeo : loquitur caput pro membris. Possunt autem daemones habere spem dilationis iudicii et iudicis, sed non poenae.

 

23. Item, quaeritur de praescitis an habeant spem. Videtur quod non habent, quia spes est certa exspectatio etc., et ipsi falluntur ; ergo non habent certam exspectationem : ergo nec spem.

Respondeo : certum positum in hac definitione solum removet desperationem.

 

24. Item, sit aliquis praedestinatus in peccato mortali : habet certam exspectationem etc., ergo spem virtutem vel motum virtutis ; quod non est verum, cum sit in peccato mortali.

Respondeo : deficit ibi hoc membrum : proveniens ex meritis, immo potius proventura ex meritis.