Distinctio XXXVIII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XXXVIII

Distinctio XXXVIII – Quaestio 34

 

Utrum divina praescientia vel scientia fuerit, sit et erit causa sufficiens omnium contingentium futurorum.

 

Quod non, quia si sic, tunc, cum Deus ab aeterno habuit praescientiam omnium, ergo ab aeterno fuissent omnia in esse producta, cuius falsitas est de se nota.

Secundo sic : Quia scire ut sic, cum sit actus potentiae rationalis, quia actus intellectus, qui ut talis est potentia rationalis et pure naturalis, non limitasset nec limitaret aliquam creaturam ad finitam bonitatem, sed ageret naturaliter secundum ultimum suum posse.

Tertio sic : Deus praescit et scit aliqua, quae nullo modo potest facere, ergo <etc.>. Antecedens patet de malis, quae praescit et facere non potest.

Quarto sic : Nulla sunt futura contingentia. Antecedens probatur sic : Omne futurum de necessitate est futurum, ergo <etc.>. Antecedens arguitur sic inductive : Hoc futurum etc. Et sit gratia exempli unum ‘a’ ; tunc sic : Deus scivit ab aeterno ‘a’ esse futurum, ergo est futurum. Consequentia est necessaria et antecedens est necessarium, ergo et consequens, quod autem antecedens est necessarium patet, quia quidquid scit Deus hoc necessario scit, cum nihil de novo possit scire.

 

Oppositum per beatum Augustinum in 15° de Trinitate, qui dicit, quod ideo res futurae sunt, quia Deus eas novit.

Primo nota, quod omnem <rem>, ad cuius positionem in esse, vel etiam in non esse, nullum sequitur impossibile, illam voco conti[n]gentem. Secundo nota, futura, quae fiunt, habent se in triplici differentia : Quaedam enim per creaturam fieri non possunt, sicut quae simpliciter fiunt per creationem. Alia quorum et Deus et creata voluntas potest esse causa, <sicut opera naturalia et moralia>. Alia quorum sola creata voluntas potest esse causa, ut defectus et peccata. Quarto nota, quod causam sufficientem voco, qua posita ponitur effectus.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Deus est causa omnium citra se. Probatur : quidquid citra Deum sit, hoc est contingens, cum possit non esse et per consequens quodlibet tale est effectus, ergo habet causam, sed nihil potest esse causa, nisi in virtute primae causae, igitur <etc.>.

Secunda conclusio : Scientia Dei ad intra est ipse Deus. Probatur : Quia si non, tunc circumscripto scire, Deus non esset ens optimum. Contra secundam suppositionem.

Ex illis sequitur tertia conclusio : Scire Dei est causa omnium effectuum citra Deum existentium. Probatur : Deus est causa omnium citra se, sed scientia Dei est ipse Deus, igitur <etc.>. Consequentia tenet, nota est, maior est conclusio prima et minor secunda.

Quarta conclusio : Scientia Dei prout vocatur intelligentia vel simplicis notitia, prout talis non est causa determinata et sufficiens omnium futurorum contingentium. Probatur, quia scientia ut sic est unus, simplex et purus actus ad intra, sed ut sic non agit ad extra effectus producendo et igitur <etc.>.

Conclusio quinta : Scientia Dei, quae dicitur approbationis, quae includit intelligere Dei cum voluntate, non est sufficiens <causa> futurorum tertio modo. Probatur, talium Deus nullo modo potest esse causa, cum non habeant causam efficientem, sed deficientem. Ex illa sequitur quod scientia Dei non est causa futurorum nisi primo et secundo modo : Patet quia nonnisi in quantum positive ponunt effectum Deo placitum. Secundo sequitur, quod quaestio ista universaliter, sicut ponitur, est falsa.

Conclusio sexta : Omnia futura sunt simpliciter et aeque contingentia et intelligo semper de effectibus futuris. Probatur : Unum contingens non est magis contingens alio, igitur si sunt contingentia erunt aeque contingentia. Sed quod quodlibet sit contingens, probatur, quia quodlibet potest non fore, quod patet. Et sit gratia exempli ‘a’ unum tale. Tunc ‘a’ non fore nullam implicat contradictionem nec infert aliquod impossibile, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex secundo notabili. Ex illa infero, quod nullum futurum simpliciter de necessitate eveniet, sed quodlibet contingenter eveniet : Patet ex conclusione.

Septima conclusio : Scientia sive praescientia Dei, prout dicit scientiam approbationis, est causa efficiens omnium futurorum contingentium, capiendo futurum in quantum positivum importat effectum et causam, non solum prout dicit actum, sed aptitudinem. Probatur : Scientia sive praescientia Dei est causa omnium talium futurorum, ut dicit correlarium primum quintae conclusionis ; sed omnia futura sunt contingentia, ut dicit sexta praecedens, igitur <etc.>. Ex illa sequitur, quod de istis intelligendo quaestionem, quaestio est vera.

 

Ad rationes :

Prima et secunda arguunt pro quarta conclusione, tertia arguit pro quinta.

Sed ad quartam negatur antecedens.

Ad probationem ultimam, quando arguitur : Deus ab aeterno praescivit ‘a’ futurum, igitur ‘a’ est futurum, conceditur consequentia, sed quando dicitur : Antecedens est necessarium, hoc negatur, immo est ita contingens sicut consequens, quia [ad] nullum impossibile sequitur ad eius contradictionem.