Distinctio XLII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XLII – Quaestio 37
Utrum Dei potentia, voluntas et scientia mutuo sint aequales.
Quod non. Deus simpliciter est omnisciens, sed non est simpliciter omnipotens, nec omnivolens, igitur <etc.>. Consequentia tenet antecedens pro prima parte patet, cum simpliciter sciat omnia. Pro secunda parte probatur, quia Deus non potest nec vult aliquid malum et tamen scit omnia mala, igitur <etc.>.
Secundo sic : Deus simul et semel scit omnia possibilia, sed non simul potest omnia possibilia, igitur <etc.>. Consequentia tenet, antecedens pro prima parte notum est, pro secunda parte patet, quia alias simul et semel posset facere omnia possibilia.
Tertio sic : Scientia et potentia sunt maioris ambitus voluntate Dei, igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens patet, quia multa potest et scit facere, quae tamen non vult facere, igitur.
Quarto sic : Deus non habet potentiam, igitur quaestio falsa. Consequentia nota, antecedens patet, cum sit actus simplex et purissimus cui repugnat potentia.
Ad oppositum arguitur : In Deo sunt simpliciter idem scientia, voluntas et potentia, igitur <etc.>. Circa illam quaestionem videnda sunt duo : Primo penes quid attenditur Dei omnipotentia, secundo de principali quaesito.
Notandum quod potentia, voluntas et scientia dupliciter possunt ad invicem comparari, uno modo ex parte rei in se, alio modo quo ad obiecta, quibus ad extra, Dei potentia etiam, terminantur. Secundo notandum quod potentia est duplex, secundum philosophos, activa et passiva. Activa est principium transmutandi alterum, passiva principium transmutandi ab altero.
Tunc sit suppositio ista : Quidquid est verae perfectionis, hoc inquantum est perfectionis summae est Deo attribuendum, patet quia alias non esset summe perfectissimum ens.
Tunc sit prima conclusio ista : In Deo est summa et simpliciter perfectissima potentia. Probatur : Quidquid est verae perfectionis hoc summe Deo attribuendum, potentia est huiusmodi, igitur <etc.>. Maior est suppositio et minor satis patet de se.
Secunda conclusio : Potentia Dei summe perfecta non est passiva, sed activa, patet quia passiva est imperfectionis, igitur non convenit Deo, igitur relinquitur quod activa.
Tertia conclusio : Non est possibile aliquem effectum fieri, nisi ad illum Deus active concurrat. Probatur : In Deo est summa et simpliciter perfectissima activa potentia, igitur conclusio vera. Consequentia probatur, quia si non, tunc ad aliquem effectum non <concurreret> ; sit ille ‘a’ tunc sic potentia, concurrens ad ‘a’ effectum et ad omnem alium, perfectior est, vel esset, si esset, quam quae concurrit ad aliquem solum, sed ad aliquid non, puta ad ‘a’. Sed imaginabile est quod aliqua potentia activa concurrat simpliciter ad omnem effectum, igitur si Deus non concurreret simpliciter ad omnem effectum, iam posset esse vel imaginari potentia activa maior et perfectior et sic non esset simpliciter perfectissima, quod est oppositum antecedentis.
Ex illa sequitur quarta conclusio : Deus est vere et simpliciter omnipotens. Probatur : Omne possibile, non includens imperfectionem, Deus immediate potest per se <facere> ; et nihil potest positive in effectum fieri, nisi Deus vel per se immediate, vel saltem mediate faciat vel possit facere ; igitur conclusio vera. Consequentia tenet, quia hoc est esse omnipotentem : Posse omnia possibilia facere. Antecedens patet ex conclusione tertia praecedenti. Unde advertendum, quod quidam <actus> simpliciter secundum se dicunt perfectionem et nullam imperfectionem, sicut inlelligere, velle, alii simpliciter imperfectionem et nullam perfectionem, sicut posse mentiri et peccare. Tertii quasi medio modo se habent, qui aliquid perfectionis includunt et aliquid imperfectionis, sicut currere et comedere et huiusmodi. Primi conveniunt Deo non secundum se, vel per se simpliciter, conveniunt tamen sibi sic, quia ipse facit eos in aliis sicut etiam Socrates secat per securim et tamen principaliter actio attribuitur Socrati.
Conclusio quinta : Deus non dicitur omnipotens, quia potest facere mala, vel simpliciter impossibile. Probatur : Respectu illorum non est potentia, sed impotentia.
Sexta conclusio : Deus non ideo dicitur omnipotens, quia potest quidquid vult se posse, aut quia potest quidquid vult facere, aut quidquid vult fieri, sed ideo, quia potest omne possibile, non includens imperfectionem. Probatur, quia stat aliquem posse quidquid vult se posse et quidquid vult fieri, qui tamen non est omnipotens, igitur prima pars vera. Consequentia nota est, antecedens patet, si non esset nisi unus angelus beatifice fruens Deo et nihil aliud citra Deum, tunc stat : Ille angelus nihil velit fieri, nisi quod de facto fit, scilicet quod ipse fruatur Deo, nec ipse aliquid vult facere, nisi quod facit, sic igitur ille potest quidquid vult se posse, similiter potest quid vult facere, similiter potest quidquid vult fieri et tamen non est omnipotens sicut notum est. Relinquitur igitur alia pars conclusionis, quod ideo dicitur omnipotens, quia potest omne possibile et specialiter quia potest omne possibile non includens imperfectionem, prout dixit probatio praecedentis.
Nota : Sexta conclusio superius posita debet sic poni : Deus non ideo <dicitur> omnipotens, quia potest quidquid vult se posse aut quia potest quid <quid> vult facere aut quia potest quidquid vult fieri, aut quia per se et se solo possit simpliciter omne possibile ; sed ideo quia se solo potest omne possibile non includens imperfectionem. Illa probatur ad omnes paries, sicut supra, sed ad quartam partem patet probatio, quia se solo non potest possibilia includentia imperfectionem, sicut sunt comedere etc.
Tunc sit de principali quaesito conclusio septima ista : Comparando scientiam, voluntatem et potentiam in Deo primo modo, potentia omnimode est aequalis scientiae et voluntati. Probatur, quia praecise idem sunt in re, igitur <etc.> ; sunt enim ipsa essentia divina et ideo potentia, nec potest esse minor scientiae, nec maior, nec e converso, et similiter dc voluntate.
Octava conclusio : Comparando scientiam, potentiam etc. secundo modo, videlicet in ordine ad obiecta ad extra, scientia ad plura se extendit, quam potentia et voluntas et potentia similiter ad plura se extendit quam voluntas. Illa patet sufficienter, per tria prima argumenta ante oppositum. Ex illa sequitur, quod secundum illum modum potentia, scientia et voluntas non sunt omnino aequales et ex hoc secundo sequitur quod quaestio est falsa.
Ad rationes patet iam quo modo primae tres transeunt pro conclusione iam posita.
Ad quartam vero negatur antecedens et ad positionem dicendum quod potentia prout est in Deo non repugnat actui simplici, sed solum potentia prout importat imperfectionem sicut potentia ad non esse, et similiter potentia passiva.
