Distinctio XXII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XXII

Distinctio XXII – Quaestio 21

 

Utrum quilibet terminus de Deo praedicabilis de ipso dicatur secundum substantiam.

 

Quod non. Nullus terminus potest dici de Deo, igitur <etc.>. Consequentia nota est ; antecedens patet, quia secundum auctoritatem De causis prima causa est super omne nomen, et secundum beatum Dionysium, quaecumque dicuntur de Deo, verius negantur quam affirmantur.

Secundo sic : Aliqui termini dicuntur de Deo pure per accidens, igitur <etc.>. Consequentia tenet ; antecedens patet de quolibet termino, qui de ipso praedicatur ex tempore, sicut quod Deus est creans, alius tamen esset ab aeterno creans.

Tertio sic : Aliqui praedicantur de Deo pure respective. Consequentia tenet, cum relatio distinguatur contra substantiam ; antecedens patet de illa : ‘Deus est paternitas’.

Quarto sic. Termini, qui praedicantur de ipso Deo, dicuntur de ipso transsumptive, igitur non secundum substantiam. Consequentia tenet, quia quidquid convenit alicui secundum substantiam, hoc non convenit sibi ratione alienae similitudinis, qualis est transsumptio, et e converso.

 

Ad oppositum arguitur sic : Nomina, quae dicuntur de Deo, vel dicuntur secundum accidens, cum substantia et accidens sufficienter dividant omne genus entis. Sed nulla in divinis dicuntur secundum accidens, igitur omnia dicuntur secundum substantium.

Circa quaestionem notandum, quod termini de Deo praedicabiles sunt in multiplici differentia ; quidam enim dicuntur de Deo negative, ut ‘increatus’, quidam positive et hoc multipliciter, quidam solum in habitudine ad creaturas et tales sunt multiplice, quidam absolute sine aliqua habitudine, ut ‘sapiens’, ‘bonus’ etc., quidam autem secundum relationem, sicut ‘Pater’ et ‘Filius’.

Secundo notandum, quod substantia potest dupliciter capi. Uno modo pro re per se existente, quae non inhaeret alteri tamquam subiecto, et sic distinguitur contra accidens. Alio modo pro re, non solum pro re per se subsistente, sed cum hoc quod sit res absoluta, et sic substantia distinguitur contra relationem. Secundum hoc ergo ‘dici secundum substantiam’ potest intelligi, quod vel quid dicat substantiam primo modo vel secundo modo.

Tertio notandum, quod ad hoc titulus quaestionis potest dupliciter intelligi. Uno modo secundum rem : Utrum quilibet terminus de Deo praedicabilis dicat substantiam in Deo, id est rem, quae est substantia. Alio modo secundum modum significandi : Utrum quilibet dicat rem, quam in Deo significat substantialiter sive per modum substantiae,

Tunc sit prima suppositio : Omnis conceptus, qui repraesentat aliquam rem, qui ipsam a qualibet alia distinguit, ille est tali rei proprius. Illa patet ex terminis.

Secunda suppositio : Intellectus humanus ex natura sui potest ex effectu causam, ex sensatis non sensata, ex visibilibus invisibilia cognoscere.

 

Tunc prima conclusio ista : Homo potest habere de Deo diversos conceptus, quorum quilibet est Deo proprius. Probatur : Homo potest ex effectibus devenire in cognitionem primae causae ; similiter per remotionem omnis imperfectionis reperibilis in creatura potest devenire in cognitionem unius infiniti, immensi et huiusmodi, et per excellentiam eorum, quae perfectionis sunt in creatura ; sic convenit Deo, quod quamlibet aliam rem ab ipso excludit, ergo quilibet <conceptus> est Deo proprius. Consequentia tenet ex prima suppositione ; antecedens vero rationis principalis patet ex suppositione secunda. Ex illa sequitur, quod aliqui termini sunt vere de Deo praedicabiles. Sequitur secundo, quod licet imperfecte, tamen Deus est vere a nobis cognoscibilis ; patet illa ex conclusione.

Secunda conclusio : Loquendo secundum intellectum primae conclusionis, omnis terminus positivus de Deo praedicabilis dicitur secundum substantiam, capiendo substanliam primo modo. Probatur : Quilibet talis significat in divinitate rem per se subsistentem et non inhaerentem alicui ; igitur etc. Consequentia patet ex terminis et antecedens notum de se, cum nullum sit in Deo accidens. Ex illa patet, quod in illo sensu quaestio est vera.

Conclusio tertia : Non omnis terminus positive de Deo praedicabilis dicitur secundum substantiam, capiendo substantiam secundo modo. Probatur : Aliqui praedicantur pure secundum relationem, igitur <etc.>. Consequentia ex terminis ; antecedens patet de istis terminis ‘paternitas’, ’filiatio’ etc.

Conclusio quarta : Non omnis terminus de Deo praedicabilis dicitur secundum substantiam, qualitercumque substantia capiatur. Probatur : Aliqui termini de Deo praedicabiles praedicantur pure per abnegationem, non importantes de forma suae significationis aliquid positivum, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum illud, quod secundum substantiam dicitur, positive dicatur. Antecedens patet de illis ‘infinitus, ‘immortalis’ etc.

Conclusio quinta : Loquendo secundum intellectum secundae conclusionis, non omnes termini absoluti de Deo praedicabiles praedicantur sive dicuntur de Deo secundum substantiam. Probatur : Non omnes termini praedicantur secundum modum substantiae, sive substantialiter ; igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet, quia aliqui praedicantur substantialiter, sicut ille terminus ‘essentia’ ; alii vero per modum quantitatis, sicut ’magnus’ ; aliqui secundum modum qualitatis, sicut ‘bonus’ etc. Ex illa, una cum duabus praecedentibus, patet, quod quaestio in isto sensu est falsa.

 

Per hanc ad rationes.

Ad primam negetur antecedens. Ad probationem dicendum, quod auctor De causis voluit : Per nullum nomen possumus plene exprimere primam causam, sicut habet esse, et similiter intellexit Dionysius propter imperfectionem nostri intellectus.

Ad secundam negatur antecedens, si intelligitur, quod significet in Deo accidens ; si vero intelligitur, quod propositio per accidens sit vera, conceditur ; licet enim illa sit per accidens vera : ‘Deus creat’, tamen in Deo non significat aliquod accidens.

Ad tertiam patet per tertiam conclusionem.

Ad quartam dicendum, quod aliqui termini dicuntur de Deo transsumptive, sicut ‘leo’, ‘bos’ etc. ; nihilominus tamen repraesentant substantiam in Deo ; non tamen omnes dicuntur transsumptivi, immo aliqui principalius de Deo quam de aliqua creatura.