Distinctio X — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio X – Quaestio 10
Utrum conveniat appropriare Spiritui Sancto quod sit nexus Patris et Filii, quo se mutuo connectuntur.
Quod non. Omne coniungens habet rationem medii et non extremi, Spiritus autem Sanctus, cum procedat a Patre et Filio, non potest habere rationem medii solum, sed extremi, ergo <etc.>
Secundo sic : Pater et Filius in nullo connectuntur nisi in communi essentia, ergo <etc.>. Consequentia tenet, cum essentia non possit alicui appropriari, et antecedens patet, cum praeter essentiam non sit aliquid commune Filio et Patri nisi communicativa spiratio et illa etiam non est Spiritus Sanctus, igitur <etc.>.
Tertio sic : Quaelibet persona est Spiritus Sanctus, igitur nulli appropriate convenit. Consequentia tenet de se, antecedens patet, cum quilibet sit Spiritus et utique non aliud quam sanctus, igitur <etc.>.
Quarto : Pater et Filius seipsis coniunguntur, igitur non oportet ponere tertium coniungens. Consequentia tenet, cum peccatum sit fieri per plura. Antecedens patet, quia etiam circumscripto per intellectum Spiritu Sancto adhuc Pater diligit Filium et est unum cum Filio.
Oppositum arguitur, quia Spiritus Sanctus est mutuus amor Patris et Filii, igitur quaestio vera. Consequentia tenet, cum mutuus amor sit nexus quo amantes constringuntur. Antecedens est Augustini 15° De civitate, prout magister allegat in textu.
Notandum primo, quod aliquod esse nexum aliquorum dicitur et cognoscitur multis modis. Uno modo effective et sic faciens aliqua unum dicitur nexus eorum, sicut ignis nectit effective partes lateris ad invicem, vel aliqua simul in unum constat, sicut sunt metalla.
Alio modo dicuntur aliqua necti secundum relationem, ut Socrates et Plato dicuntur connexi in similitudine, in qua sunt quasi unum, et sic relatio similitudinis, ut sic, diceretur nexus.
Tertio modo dicitur nexus signum, quo cognoscuntur aliqua esse unum, et sic opus operatum a pluribus significat concordem voluntatem illorum et ut sic dicitur nexus quasi signum connexionis.
Quarto modo formaliter dicitur nexus et sic habentes eandem formam dicuntur unum et illa forma dicitur quasi nexus et iuxta illum quartum modum dicimus caritatem sive amorem esse nexum diversorum animorum.
Secundo noto quod ly ‘spiritus’ potest dici dupliciter, vel a spiritualitate et sic spiritus distinctum contra corpus, et ut sic substantia dicitur spiritus rationalis, scilicet ipsa anima, vel intellectus. Secundo a spirando et hoc dupliciter, vel a spirando active et tunc idem est spiritus quod spirans et sic in homine adhuc anima diceretur spiritus. Alio modo passive, et sic dicitur spiritus actus vitalis a virtute interiori resolutus, unificans et calefaciens membra corporis, et secundum hoc diceret spiritus, prout a spirando dicitur active, ipsam voluntatem et prout passive dicit ipsius affectum seu amorem. Amor enim est vita animae, ut dicit Hugo in De arra animae.
Tertio noto quod spiritus rationalis ; tunc secundum Richardum spiritus dicitur quando pietate impellitur et secundum veritatem movetur ; spiritus enim humanus tunc procul dubio sanctus esse incipit, quando quod pietatis est diligit et quod impietatis est detestatur et odit.
Ex quo patet quod sanctitas importat, quo ad nos et ordinatam et castam affectionem ex amore procedentem.
Suppositio <prima> : Omnis actio, quae non est casualis nec violenta, illa est naturalis vel voluntaria. Illa satis videtur nota, cum non videatur qualis deberet dici quae non esset aliqua illarum. Et capio violentum pro illo ad cuius oppositum res naturaliter inclinatur.
Suppositio secunda : Generatio Filii in divinis est productio naturalis et per modum naturae. Illam hic relinquo manifestum, ex conclusione sexta praecedenti.
Tunc sit prima conclusio : Modus productionis Filii differt a modo producendi Spiritum Sanctum. Probatur, quia si non, tunc Spiritus Sanctus omnino eodem modo produceretur a Patre sicut Filius, ergo etiam esset Filius. Falsitas patet et consequentia tenet, cum ex modo producendi productum denominetur.
Secunda conclusio : Spiritus Sanctus procedit per modum amoris. Probatur : Productio Spiritus Sancti differt a productione Filii sicut actio voluntaria a naturali ; sed omnis actio positive voluntaria est per modum amoris et complacentiae, ergo consequentia tenet de se. Et antecedens arguitur sic : Omnis actio non casualis nec violenta est per modum naturae, vel voluntatis, sed productio Spiritus Sancti est huiusmodi, ergo <etc.>. Maior est prima suppositio, minor vero patet de se. Sed productio Spiritus Sancti non est modo naturali, cum productio Filii sit per modum naturae, ut dicit secunda suppositio, et illae duae productiones quo ad modum differunt, ut dicit prima conclusio, ergo <etc.>.
Conclusio tertia, licet hoc nomen caritas, sive amor omnibus divinis personis conveniat, specialiter tamen est Spiritui Sancto tribuendum. Probatur : Illi principalius est tribuendum ex modo loquendi, qui procedit per modum amoris, sed Spiritus Sanctus est huiusmodi, ergo <etc>. Maior nota et minor est conclusio praecedens.
Quarta conclusio : Hoc incomplexum ‘spiritus’ primis modis captum non appropriatur Spiritui Sancto, sive tertiae in Trinitate personae. Probatur : Primo modo convenit toti Trinitati, prout videlicet dicitur a spiritualitate et prout dicitur a spirando active, convenit Patri et Filio, ergo conclusio vera. Consequentia tenet, cum quaelibet personarum in divinis sit res spiritualis, quantum ad primam partem et cum Pater et Filius simul spirent Spiritum Sanctum, ut hic assumo secundum fidem.
Quinta conclusio : capiendo ly ‘spiritus’ a spirando passive, Spiritus solum convenit tertiae personae in divinis. Hic patet de se, cum nulla alia spiretur.
Conclusio sexta : Licet hoc incomplexum ‘spiritus’ non simpliciter approprietur tertiae personae, tamen hoc complexum ‘Spiritus Sanctus’ appropriatur sibi. Probatur, quia ly ‘sanctus’ implicat amorem purum et castum, sive caritatem, ergo <etc>. Consequentia tenet, cum amor sive caritas sibi magis approprietur, ut dicit tertia conclusio et antecedens patet ex tertio notabili.
Septima conclusio : Spiritus sanctus est mutuus amor Patri et Filii. Probatur : Pater et Filius mutuo per intellectum spirant Spiritum Sanctum, ergo conclusio vera.
Octava conclusio : Spiritus Sanctus est nexus Patris et Filii. Probatur : Ipse est mutuus amor, ergo <etc>. Consequentia tenet, cum amor sit quasi formale vinculum, quo amantes astringuntur, ut patet ex primo notabili. Et potest breviter illa conclusio declarari per omnes quatuor modos in primo notabili tactos. Primo modo ipse est nexus, quia ipse effective coniungat Patrem et Filium hominibus. Secundo modo, quia ipse refertur ad Patrem et Filium, ratione unius habitus, vel relationis, quae est communis spiratio. Tertio modo quia ipse ostendit esse unam communem substantiam Patris et Filii, eo quod exit ab eis in unitate substantiae. Quarto modo quia ipse est caritas amborum ut iam dictum est. Ex quibus omnibus sequitur conclusionem esse veram.
Ad rationes.
Ad primam dicendum quod circa Spiritum Sanctum possumus duo considerare, vel simpliciter suppositum et sic habet rationem extremi, vel modum et habitudinem circa originem et modum procedendi, et sic habet se per modum medii, quia ipse est quasi medium, ergo Pater et Filius in amore coniunguntur, sive uniuntur.
Ad secundam, negatur antecedens ; ad probationem dicendum, quod licet Spiritus Sanctus non sit ipsa spiratio activa, tamen est amor per ipsam productus, in quo Pater et Filius mutuo se diligunt.
Ad tertiam patet ex differentiis, quomodo Spiritus Sanctus appropriatur Spiritui Sancto.
Ad quartam dicendum, quod licet essentiali unione Pater et Filius sint seipsis uniti, notionaliter tamen in spirando Spiritui Sancto uniuntur.
