Distinctio XIII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XIII

Distinctio XIII – Quaestio 13

 

Utrum processio Filii a Spiritus Sancti processione specifice distinguatur.

 

Quod non. Procedere solum convenit Spiritui Sancto, ergo quaestio falsa. Consequentia tenet, quia si non est alia processio, ergo non differt ab aliis specifice. Antecedens patet, cum per processionem differat Spiritus Sanctus a Patre et Filio.

Secundo : Processio Filii et Spiritus Sancti a Patre sunt eadem, ergo quaestio falsa. Antecedens probatur, quia sit una generatio, quia ab uno simplici, in quantum simplex, non sunt actus realiler distincti et igitur processiones illae, cum sint a Patre, quia simplicissimus, videtur quod inter se non sint distinctae.

Tertio : Processio Spiritus Sancti est generatio, ergo non est specifice distincta a processione Filii. Consequentia tenet, antecedens probatur : Per spirationem Pater producit sibi similem in natura, igitur est ibi generatio. Consequentia tenet per Daniel libro 1°, capitulo 8°, ubi dicit : Generare est sibi simile de sua substantia in natura producere, et antecedens patet, cum Spiritus Sanctus sit eiusdem substantiae cum Patre.

Quarto sic : Si tales processiones differunt, vel ergo seipsis vel aliis ; non primmum, quia non habent esse seipsis ; non aliis, vel hoc esset relationibus, sed hoc non, quia relationes secundum modum nostrum intelligendi consequuntur processiones, eo enim dicitur Filius, quia a Patre per generationem procedens.

 

Oppositum, arguitur sic : Modus procedendi quo procedit Spiritus Sanctus specifice differt a modo quo procedit Filius, ergo quaestio vera. Consequentia tenet et antecedens probatur, quia modus voluntatis, ut talis, specifice differt a modo naturae ut talis, sed processio Spiritus est modus voluntatis ut talis, et processio Filii est modus naturae ut talis.

Nota, quod quidam dixerunt processionem Filii et Spiritus Sancti distingui penes supposita, quia sunt in diversis suppositis. Alii penes diversum modum, quia una per modum intellectus, alia voluntatis. Alii dixerunt quod spirare in Patre est relatio realiler differens et res realiter differens a relatione Patris, et quod Pater spiraret, communicaret Filio, et sic in Filio generari et spirare essent similiter realiter differens et sic realibus rebus realiter different.

Sed opiniones non communiter tenentur, secundum praeviam enim supposita secundmum se essent distincta et non secundum relationes, aut proprietates, quod non videtur ; secundum aliam non esset distinctio, nisi secundum rationem, cum mtellectus, natura et voluntas in Deo sunt idem ; et tertia non videtur vera, quia ponit multitudinem in eadem persona, quae videtur arguere diversitatem suppositorum in eodem individuo. Dimissis ergo istis omnibus, nota, quod procedere duplicer capitur, uno modo generaliter ab alio esse, alio modo specialiter procedere est ab uno in alium, sicut m obiectum, ut amor ab amante in amatum.  

 

Conclusio prima : Capiendo processionem primo modo, processio Filii non differt a processione Spiritus, sic quod unus possit ab alio distingui. Probatur, quia secundum illam rationem omnino conveniunt, cum ambo sint ab alio, igitur <etc.>.

Correlarium : Capiendo processionem sic, non convenit solum Spiritui Sancto.

Secunda conclusio : Capiendo procedere secundo modo, processus solum convenit Spiritui Sancto. Probatur, quia ipse solum procedit de uno in alium, tamquam in obiectum, sicut amor ab amante in amatum, igitur conclusio vera. Consequentia tenet et antecedens patet ex dictis distinctione decima praecedente.

Correlarium, quod per processionem istam Spiritus Sanctus distinguitur a Filio quo ad generationem. Ex quibus patet, quod processiones huiusmodi secundum rationem differunt, sed utrum ex parte rei specifice, vel solum numero differant de hoc sunt opiniones. Prima dicit quod non possunt differre specifice, quia, ubi non plurificatur quidditas, ibi non sunt res specifice differentes, sed in divinis non plurificatur quidditas. Alii dicunt quod specifice differunt, quia productiones non sunt nisi relationes et illae sunt diversarum speci erum.

Ad eliciendum ex hiis opinionem veram est notandum secundum beatum Thomam quod de specie possumus loqui dupliciter : Uno modo de specie hipostasis, sive suppositi. Alio modo de specie proprietatis individualis, exempli gratia : Sint Socrates et Plato, unus albus, alius niger et sint gratia exempli albedo et nigredo proprietates individuantes, tunc Socrates et Plato, inquantum individua, sunt unius speciei, quia sub illa specie homo. Sed quantum ad proprietates individuantes sunt diversarum specierum ; sic ergo possumus secundum aliquam similitudinem considerare supposita in divinis, vel in se, vel in suis proprietatibus.

Tunc sit prima conclusio illius articuli ista : Processio Spiritus Sancti naturaliter differt a processione Filii. Probatur : Processio Spiritus Sancti est ipsemet Spiritus Sanctus et processio Filii est ipsemet Filius, ergo conclusio vera. Consequentia tenet, cum Filius et Spiritus realiler distinguantur.

Secunda conclusio : Processio Spiritus Sancti differt a processione Filii, per hoc quod processio Filii est immediate ab uno solo et non procedente, nec exeunte ab alio. Ista vero est tam ab exeunte, seu procedente ab alio, quam non exeunte seu procedente ab alio. Probatur, quia processiones huiusmodi differunt secundum relationes originis ; sed tales immediate sunt relationes originis ipsarum emanationum, ergo. Antecedens pro prima parte patet ex declaratis in prioribus et pro secunda notum est de se.

[Conclusio tertia] : Ex illis sequitur, quod processio Spiritus Sancti non est generatio, patet de se et ex hoc sequitur secundo, quod Spiritus Sanctus non est genitus, quia si esset genitus eius processio esset generatio.

Conclusio tertia : Loquendo de specie primo modo, scilicet ipsorum suppositorum, processiones Filii et Spiritus Sancti non sunt diversarum specierum. Probatur, quia licet in divinis non sit propria species, tamen modo nostro considerandi, supposita sunt ibi in una natura, quasi sub una specie. Modo processiones illae sunt ipsamet supposita et ergo quantum est de suppositis in una natura, non possunt esse diversarum specierum, cum sint unum in natura.

Quarta conclusio : Loquendo de specie secundo modo, videlicet de specie proprietatis, processiones Filii et Spiritus Sancti sunt diversarum specierum. Probatur, quia relationes et proprietates personales, secundum quas distinguuntur tales processiones, sunt diversarum specierum, ergo conclusio vera. Consequentia tenet et antecedens patet, quia sicut paternitas et filiatio inquantum relationes sunt diversarum specierum, sic generari et spirari sunt diversarum specierum ; per hoc patet quod sit dicendum ad quaestionem.

 

Ad rationes, ad primam, patet ex dictis in secunda conclusione primi articuli.

Ad secundam dico : Licet ab eodem simplici non exeunt plures actus absoluti, tamen bene exeunt plures actus relativi.

Ad tertiam : Verum, si producit sibi simile per modum naturae, si vero per modum voluntatis producatur saltem in substantia, non oportet quod sit generatio.

Ad quartam dicendum quod differunt per relationes originis, ut dicit secunda conclusio secundi articuli.