Distinctio XVII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XVII – Quaestio 17
Utrum praeter caritatem increatam ad hoc, quod aliquis agat meritorie, [ut] necesse sit in voluntate hominis ponere habitum caritatis infusum.
Quod non, quia Deus absque omni habitu creato potest mentem hominis in se elevare et finaliter beatificare, ergo non est necesse aliquem talem habitum ponere. Consequentia tenet et antecedens patet, cum meritoria actio et ipsa communis beatitudo sint realiter distinctae ab habitu voluntatis. Vel potest sic argui brevius : Deus potest acceptare opus hominis et pro eo dare sibi vitam aeternam, absque hoc quod ponatur aliquis talis habitus, ergo etc. Antecedens patet, cum sit totum in sola voluntate divina.
Secundo ad idem sic : « Sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita animae », ut dicit Augustinus 10° Confessionum ; sed anima est vita corporis absque alia forma media ; ergo et Deus est vita animae absque alia forma sive qualitate ; et quia vita animae est dilectio, sequitur, quod Deus sit illa et non aliqua qualitas.
Tertio sic : Si esset aliqua talis creata caritas, illa esset intensibilis et dimissibilis, sicut aliquae qualitates, sed hoc est falsum. Falsitas probatur pro prima parte, quia vel esset augmentabilis sive intensibilis secundum quantitatem molis, vel virtutis, Non primum, cum talem non habeat, nec secundum, quia quantitas virtutis attenditur secundum materiam, in quam virtus potest ; sed quaelibet caritas potest in omne illud, in quod alia, ergo <etc.>.
Quarto sic : Nullus scit aliquam caritatem, quae sit habitus ; esse igitur ex dubio nullus debet ponere talem. Consequentia tenet et antecedens patet, quia nec in se nec in alio, cum nullus scit, an odio, an amore dignus sit.
Ad oppositum arguitur sic : Caritas est principium gratificandi, per quod distinguitur iustus ab impio non solum in actu, sed etiam in quiete ; ergo talis non est solum increata, cum increata sit omnibus communis.
Circa illam quaestionem primo notandum, quod olim fuerunt de caritate duae opiniones. Una dixit, quod non esset aliquis habitus creatus in voluntate, mediante quo elicerentur actus dilectionis - sicut fides est habitus, mediante quo elicitur habitus fidei, spes est habitus mediante quo eliciuntur actus spei - sed quod caritas esset ipsemet Spiritus Sanctus eliciens immediate actus dilectionis per se ipsum ; et illius opinionis videtur esse magister. Alia vero est opinio, quam etiam Ecclesia determinavit, quod caritas est habitus creatus et infusus animae, praeter caritatem increatam, quae est Spiritus Sanctus. Et ergo magister in hoc non tenetur, et ideo aliqui salvando magistrum dicunt, quod magister non voluit simpliciter negare caritatem creatam, sed voluit, quod non esset habitus permanens et fixus in voluntate, sicut fides in intellectu vel etiam spes et similiter alii habituus acquisiti, sed quod esset quidam influxus, quo Spiritus Sanctus ipsam voluntatem inclinat ad actum et illum conservat continue, sicut si sol continue conservaret idem lumen, mediante quo illuminat et accendit illa inferiora.
Secundo notandum, quod, quia ponitur ly ‘meritorie’ ; et quia meritum est actio, secundum quam agenti fit aliquid debitum, [et] ergo quia duplex est debitum, sic et duplex est meritum. Debitum enim uno modo est, quando homo ex opere secundum se et iustitiam considerato fit dignus tali mercede, alio modo, quando ex liberalitate dantis alicui deputatur aliquid tamquam debitum et merces. Primo modo vocatur meritum de condigno, secundo modo dc congruo.
Tertio notandum, quod, quia dicitur ‘necesse’ in titulo, [quod] duplex necessitas distingui solet : absoluta et conditionata et quia necesse opponitur impossibili contrarie, ideo distinguitur etiam duplex potentia, una ordinata, alia absoluta, quae quia notae sunt, non oportet eas hic declarare.
Tunc sit breviter conclusio prima illa : Capiendo ‘necessarie’ absolute, non est necesse ponere caritatem creatam, ad hoc quod aliquis meritorie agat. Probatur : Non est necessarium quod aliquis meritorie agat, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis.
Secunda conclusio : Loquendo de potentia absoluta et capiendo necessarie sive necessarium conditione, non est necessarie ponere caritatem creatam, ad hoc quod aliquis meritorie agat. Probatur : Haec consequentia non valet : ‘Socrates agit meritorie, ergo habet caritatem creatam’ ; posset enim Deus Socratem gratum habere et opera eius acceptare absque habitu creato superaddito ; igitur <etc.>.
Tertia conclusio : Loquendo de potentia ordinata et similiter de necessario condicionato, non est necesse ponere caritatem creatam, ad hoc, quod aliquis mereatur de condigno. Probatur : Nullus potest mereri de condigno, ergo <etc.> ; consequentia tenet et antecedens patet per Apostolum ad Romanos 4°, ubi dicit : Non sunt condignae passiones.
Quarta conclusio : Loquendo dc potentia Dei ordinata et necessario condicionata, necessarium est ad hoc, quod quis meritorie agat, esse habitum creatae caritatis infusae.
Ad persuadendum illam praemitto tales propositiones sive suppositiones.
Prima : Actus eliciti voluntatis sunt principales actus, respectu quorum dicitur voluntas libera.
Secunda suppositio : Voluntati non convenit per essentiam elicere actus, patet, quia tunc semper eliceret.
Tertia suppositio : Circumscripto quocumque creato, praeter actum et sola naluralia, voluntas Socratis non aliter haberet se ad Deum diligendo Deum vel proximum aliquo certo actu, quam voluntas Platonis diligendo eundem proximum mere dilectione naturali et aeque intense. Illa patet, quia non videtur, per quid aliter se haberet ; non enim per actus, quia, cum esset ex eisdem principiis et ad eundem finem et aeque intense, non potest per eos haberi diversitas, nec per Deum, quia ille eodem modo omnibus, ut prius circumscriptis, est in una sicut in alia.
Tunc ergo persuadetur conclusio sic : Voluntas ex caritate diligens Deum vel proximum de necessitate, capiendo ut prius, aliter habet se ad Deum quam voluntas solum diligens naturaliter ; sed circumscripto creato quolibet in voluntate non haberet se aliter, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens notum est pro prima parte et pro secunda patet ex tertia propositione praemissa. Et igitur oporteret ponere aliquid creatum infusum inclinans voluntatem ad actum eliciendum et hoc est caritas ; et consideratur sic : Voluntas effective elicit actum diligendi ; sed illum non elicit nude per essentiam nec per solam Dei praesentiam ; ergo oporteret aliquid ponere in voluntate creata et inclinans. Consequentia videtur satis nota antecedens pro prima parte patet ex prima propositione, et antecedens pro secunda parte patet ex secunda propositione, et pro tertia ex ultima parte tertiae propositionis.
Ex illa sequitur quod aliqua est caritas creata ponenda.
Quinta conclusio : Talis caritas creata est verus habitus voluntati infusus. Probatur : Ipse est de difficili, ergo antecedens patet, quia existens veraciter in caritate difficiliter movetur ad agendum contra caritatem. Et confirmatur per frequentem electionem actus diligendi in voluntate, ergo similiter ex frequenti et delectabili electione actus diligendi circa Deum. Et ergo non repugnat, immo videtur oportere caritatem infusam firmiter radicari, cum non minus delectabiliter et minori conatu cum ipso agat et secundum ipsum eliciat, quam si esset acquisitus.
Ex illa sequitur quod glossa de fluxu caritatis non sufficit, nec valet. Probatur, quia non sequitur : Non est habitus, sicut fides et spes, quod potest esse informis, igitur non est habitus. Hoc enim est arguere ab inferiori ad superius negative etc. Glossa etiam solis in verbis aliter dicit quam communis opinio nunc doctorum, quia hoc, quod dicit influxum Spiritus Sancti, alii vocant caritatem. *
Conclusio sexta : Caritas est intensibilis, sed non est remissibilis. Probatur : pro prima parte : si non, cum omnes creatae caritates sint eiusdem speciei, sequitur quod omnes caritates essent tales, quod est falsum. Pro secunda parte arguitur sic, quia caritati nihil repugnat secundum habitum et essentiam nisi solum peccatum mortale ; sed hoc non potest remittere, sed simpliciter tollit et veniale stat cum ea ; igitur <etc.> ; sed bene conceditur, quod furor caritatis remittatur.
Ad rationes.
Prima est pro prima conclusione.
Ad secundam dicendum, quod non est omnimoda similitudo, nisi quod, sicut corpus non vivit corporaliter sine anima, sic anima spiritualiter non vivit sine Deo. Alias non oportet omnino esse similitudinem, quia utique Deus non est forma inhaerens animae, sicut anima corpori.
Ad tertiam patet per ultimam conclusionem.
Ad quartam dicendum, quod licet nullus sciret vel communiter scire posset aliquam habere caritatem, tamen potest scire hanc conclusionem, quod, si Socrates operatur meritorie iuxta legem Dei ordinatam, ipse est in caritate et operatur ex caritate etc.
