Distinctio XIV — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XIV

Distinctio XIV – Quaestio 14

 

Utrum in processione temporali Spiritus Sanctus detur personaliter, vel solum donum eius.

 

Probatur quod temporaliter non possit Spiritus Sanctus mitti, sive procedere, sic : Quidquid de novo procedit vel datur, novo modo habetur ; sed Spiritus Sanctus <numquam> secundum se novo modo habetur, ergo <etc.>. Consequentia tenet. Maior est auctoris De causis propositione 24, qui dicit quod prima causa semper eodem modo se habet ad res, licet res diversimode se habeant ad ipsam. Et ergo si est aliqua temporalis processio, illa solum est secundum dona eius.

Secundo sic : Quidquid datur temporaliter, transfertur in potestatem accipientis ; sed Spiritus Sanctus non potest redigi sub alicuius potestatem, ergo <etc.>. Maior patet ex terminis et minor patet, cum Spiritus Sanctus sit omnipotens et non possit alicui esse subditus.

Tertio sic : Nulla est processio temporalis Spiritus Sancti, ergo quaestio falsa. Consequentia tenet et antecedens probatur, quia processio est transitus de uno in aliud, sed Spiritus Sanctus non procedit de uno in aliud temporaliter, cum in omni re sit, ergo <etc.>. Et confirmatur : Omne temporale est mutabile, sed nulla processio Spiritus Sancti est mutabilis, ergo <etc.>. Maior ex terminis et minor patet, cum processio Spiritus Sancti non sit res distincta a Spiritu Sancto, qui est immutabilis.

Quarto sic : Si esset processio temporalis, vel ergo esset eadem cum processione aeterna, vel non. Non primum, quia tunc non esset aeterna, quia nullum temporale est aeternum, non secundum, quia idem simul et semel praecise respectu eiusdem procederet diversis processionibus.

 

Ad oppositum arguitur : Spiritus Sanctus de novo et temporaliter habetur a creatura, sed non habetur ab ea, nisi procedat in ipsam, ergo consequentia tenet et antecedens pro prima parte notum est, pro secunda parte patet, quia donum quando datur, hoc datur et procedit a dante in recipientem, ergo <etc.>.

Ista quaestio supponit unum et quaerit aliud. Supponit enim processionem Spiritus Sancti temporalem et quaerit quid in illa temporali processione detur, an ipsemet, vel solum dona eius.

Circa suppositum noto, quod procedere aliquam rem de una in aliam intelligitur tripliciter, primo <modo>, quod procedat de una in aliam sicut in subiectum ; sic calor procedit ab igne in materiam calefactibilem. Alio modo sicut in obiectum, sicut amor ab amante in amatum. Tertio modo sicut in susceptivum seu habitaculum, in quo res aliquo novo modo incipit esse.

Tunc sit prima conclusio ista : Capiendo procedere primo modo non est aliqua processio Spiritus Sancti, nec temporalis nec aeterna. Probatur : Spiritus Sanctus non est forma inhaerens, sed persona subsistens, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex terminis et antecedens notum est de se.

Secunda conclusio : Capiendo procedere secundo modo non est aliqua processio temporalis Spiritus Sancti, sed solum aeterna. Probatur, quia nulla creatura est, in quam Spiritus Sanctus procedat ut in obiectum amoris ; sed sic procedat a Patre in Filium, ergo <etc.>. Conclusio vera, consequentia tenet ex terminis et antecedens patet, quia non semper eodem modo praesens est per gratiam. Dividit enim dona singulis, prout vult, ut dicitur Cor. 12.

Quantum ad secundum articulum notandum, quod processio temporalis est processio sive exitus personae a persona ad sanctificandam creaturam per aliquod donum creatum, collatum ipsi creaturae. Hoc patet per dictum Augustini, sicut magister allegat in lectura. Et ex hoc patet : Processio temporalis includit aeternam et addit super eam novam habitudinem secundum relationem in Spiritu Sancto ad creaturam, et connolat aliquem effectum in creatura, per quem est realis et nova habitudo creaturae ad Spiritum Sanctum ; hoc patet, quia qualiscumque fiat mutatio in creatura, per hoc nihil reale ponitur de novo in Deo, sed tota nova realitas est in creatura.

Secundo noto, quod, licet secundum dona communiter gratis data cum totali creatura et etiam cum qualibet creatura Deus sit per essentiam, potentiam et praesentiam, tamen specialiter missio temporalis extendit se ad dona, per quae homo gratus Deo redditur, et potissime caritatem ; hoc patet ex dictis, cum talis missio fiat ad sanctificandam creaturam.

 

Suppositio prima sit illa : Respectus accidentalis, sive connotatio accidentalis non arguit essentialem diversitatem in re, respectu cuius sunt extranei, seu accidentales ; patet quia alias homo albus esset essentialiter distinctus ab homine.

Suppositio secunda : Omnis habitudo creatoris ad creaturam est respectus extraneus et accidentalis, quo ad Deum ; ista patet de se.

Tunc igitur prima conclusio articuli ista : Processio aeterna Spiritus Sancti non differt a temporali, nisi ratione respectus exterioris creatoris ad creaturam et connotationis accidentalis. Probatur : Processio temporalis est processio personae a persona ad sanctificandam creaturam per aliquod donum creatum, collatum creaturae, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex secunda parte primi notabilis et antecedens patet ex prima parte eiusdem ergo <etc.>.

Secunda conclusio : Processio temporalis Spiritus Sancti essentialiter est eadem cum aeterna. Probatur : Processio temporalis non differt ab aeterna, nisi per habitudinem, sive respectum exteriorem et accidentalem connotalionem circa creatorem, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex prima suppositione et antecedens patet ex praecedenti.

Tertia conclusio : Processio Spiritus Sancti non differt ab aeterna, nisi per accedens ; patet ex praemissis.

Quarta conclusio : In processione temporali non solum <datur> donum Spiritus S., sed ipsemet Spiritus Sanctus. Probatur, quia si solum daretur donum et non ipsemet, tunc solum mitteretur donum et ergo esset missio realiter et essentialiter distincta temporalis ab aeterna, cuius oppositum dicunt praemissa. Et confertur quod in tali missione mittitur Spiritus Sanctus ad inhabitandum hominem per caritatem ; qui autem adhaeret Deo per caritatem, unus spiritus est, qui autem unus spiritus est, non solum habet dona, sed donantem, non solum communi modo per essentiam, sed velut obiectum beatificum et specialem rectorem et directorem, ergo etc.

Quinta conclusio : Nulla creatura potest Spiritum mittere temporaliter. Probatur : Spiritus Sanctus nec in se nec in donis suis est in potestate creaturae simpliciter loquendo, ergo conclusio vera. Per hanc nolo dicere, quin ministraliler sacerdotes possint in sacramentis dona Spiritus Sancti conferre. Antecedens vero rationis patet de se, cum ipse nulli voluntati subiaceat.  

 

Per hoc ad rationes : ad primam concedo antecedens in se, vel in alio, quia processio talis dicitur temporalis ratione exterioris praesentiae Spiritus Sancti et effectus gratiae in creaturis.

Ad secundam dico, quod antecedens solum habet veritatem in creaturis.

Ad tertiam nego antecedens ; ad probationem dico, quod licet non possit localiter moveri, ubi prius non esset, potest tamen per novam operationem facere quod creatura realiler aliter habeat se ad ipsum quam prius, et sic ipse etiam habet se, saltem secundum rationem, aliter ad creaturam quam prius.

Ad confirmationem dico, quod omne, quod est pure temporale, secundum quod est temporale mutabile est, et concedo, quod totum, quod temporale est respectu huius perceptionis, sicut illud, quod de novo est, in creatura mutabile est.

Ad quartam : Patet ex corpore quaestionis et sic patet quaestio.