Distinctio XXXIII-XXXIV — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XXXIII-XXXIV – Quaestio 30
Utrum proprietates in divinis personis existentes sint ipsis personis et essentiae realiter condistinctae.
Quod sic. Proprietates non sunt realiter idem cum personis et essentia et tamen sunt in personis et essentia, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex terminis, antecedens probatur sic : Primo de personis, quia proprietates distinguunt personas, igitur differunt a personis. Consequentia tenet, cum nihil distinguit seipsum. Secundo arguitur idem de essentia, quia essentia est in quolibet supposito, igitur <etc.>. Consequentia tenet, quia illa quae sunt omnino idem inter se, sic se habent, quod in quocumque reperitur unum et alterum.
Secundo arguitur ad idem principaliter : Personae realiter differunt ab essentia, igitur etiam ipsae proprietates constituentes personas. Consequentia tenet. Antecedens probatur, quia illa non <sunt> omnino idem, de quibus simul et semel verificantur contradictoria, sed sic est de personis sive proprietatibus et essentia, igitur <etc.>. Maior nota et minor patet, quia de essentia verificatur, quod est communicabilis, de proprietate vero personali quod est incommunicabilis, sed communicabile et incommunicabile opponuntur, vel contradictorie vel privative, igitur <etc.>.
Tertio sic : Si proprietates non distinguerentur a personis et ab essentia, igitur paternitas esset realiter idem cum Patre et essentia et similiter relatio eadem cum Filio et essentia et tunc sequitur quod filiatio et paternitas sint idem inter se et per consequens Pater et Filius ; et consequentia per regulam communem : Quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem.
Quarto arguitur sic : Proprietates sunt in personis et in essentia, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum idem non sit in se ipso.
Ad oppositum : Si proprietates essent realiter distinctae a personis et essentia, igitur essent plures personae realiter distinctae quam tres et non solum esset quaternitas contra decretale Damnamus de summa Trinitate et fide catholica, sed essent multo plures.
Breviter ista quaestio supponit unum et quaerit aliud. Supponit enim proprietates esse in personis et in essentia et tunc quaerit utrum realiter differant a personis et essentia.
Sit ergo de supposito conclusio prima ista : Proprietates sunt in personis divinis. Probatur : Nihil formaliter constituitur nisi per illud quod est in ipso : sed personae formaliter constituuntur per relationes seu proprietates, igitur <etc.>.
Secunda conclusio : Relationes sive proprietates sunt in essentia divina. Probatur : Omnis relatio est in supposito relato, mediante aliquo absoluto, quod est fundamentum relationis, sed in supposito divino nihil est absolutum nisi essentia, igitur <etc.>. Praepositinus distinguit illam : Proprietates sunt in essentia. Unus sensus est : Proprietates sunt essentia ; et ille verus est. Alius : Proprietates sunt proprietates essentiae ; et ille sensus falsus est.
Tertia conclusio : Relationes sive proprietates aliter dicuntur et habent esse in essentia quam in personis. Probatur : In essentia non dicuntur esse nisi per identitatem, sed etiam ponunt distinctionem in personis, igitur <etc.>. De modo vero, quo relationes dicuntur in essentia esse vel in personis, est advertendum, quod in terrenis non possumus divinis aliquid omnino simile invenire, et ideo ille modus essendi, in quo relationes sunt in essentia, non proprie est aliquis illorum, quos ponit Philosophus 4° Physicorum, nisi reductive. Et igitur possumus, licet valde difficiliter, aliquo modo reducere, quod, quia persona constituitur ex essentia et proprietate, [quod] proprietas sit in essentia velut forma in materia in constituendo suppositum. In personis vero proprietates personales sunt velut rationale in homine, differentia specifica in sua specie, quam constituit, quia illae formaliter distinguunt personas. Aliae vero, quae non sunt personales, possunt reduci quod habent esse per modum accidentis in subiecto, quia adveniunt suppositis iam constitutis ; et haec de supposito conclusiones.
Sed de quaesito notandum, quod res uno modo dicitur, quod, habet esse ad extra praeter operationem intellectus et distinguitur contra ens rationis et sic realiter differunt, quae sic se habent quod eorum differentia non dependeat ex operatione intellectionis, sed circumscripta omni ratione intellectus creati adhuc res illae essent et haberent differentiam. Alio modo res capitur generaliter prout extendit se etiam ad entia rationis.
Secundo notandum, quod differentia debet hic large capi, non pro essentiali, sed prout illa aliquo modo dicuntur differre, quae habent diversum modum essendi seu habendi <essentiam>, sicut dicemus differentiam inter Socratem sedentem et stantem, vel inter Socratem ut homo et ut pater. Idem conformiter capitur prout extendit se ad eundem modum essendi vel habendi.
Tunc sit prima conclusio illius articuli ista : Essentia divina et persona non sunt omnino, seu omnibus modis idem. Probatur : Non est omnino idem modus essendi personae et essentiae, ergo consequentia tenet ex notabili. Antecedens patet, cum persona importat specialem modum essendi sive habendi essentiam, essentia enim communiter se habet, persona vero specialiter et essentia est communicabilis, persona vero non, igitur etc. Ex illa sequitur, quod persona et essentia aliquo modo differunt, patet quia ad minus in modo essendi, sive habendi. Secundo sequitur, quod proprietas relativa etiam aliquo modo differt ab essentia, capiendo semper terminos large, ut in notabili dictum est, ergo <etc.>. Consequentia tenet, cum praeter essentiam personae nihil convenit, nisi ratione proprietatis sive relationis, et proprietas sive relatio est ipse modus habendi.
Secunda conclusio : Modi habendi divinam essentiam quibus personae divinae habent essentiam divinam, non dependent ex operatione nostri intellectus ; illa patet, quia ab aeterno ex natura rei omnes modi, quibus personae divinae habent essentiam et relationem ad invicem, fuerunt et erunt in aeternum et essent etiam, si nullus intellectus creatus esset, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex notabili primo et antecedens est fides catholica, alias aliqua res divina dependeret a nobis. Ex illa sequitur quod differentia personarum et similiter proprietatum ad essentiam non solum est differentia secundum rationem. Patet manifeste ex conclusione, cum non dependeat ex operatione intellectus, sed ex natura rei.
Tertia conclusio : Non est dicendum, quod personae, vel etiam proprietates, sive relationes absolute et simpliciter, realiter differant ab essentia, quod est erroneum. Et consequentia tenet de se.
Quarta conclusio : Differentia personarum et relationum ad essentiam aliquo modo, puta secundum quid, potest dici realis. Probatur : Aliqua est ibi differentia, per primam <conclusionem>, sed illa non est solum differentia rationis, per secundam <conclusionem>, et eius correlarium ; igitur aliquo modo realis ; sed quia non est absolute realis et simpliciter, ut dicit tertia <conclusio>, relinquitur, quod secundum quid sit realis et cum determinatione. Illam vero determinationem diversimode assignant diversi. Aliqui dicunt, quod sit sic diversitas, quod essentia et relatio sint idem, sed non adaequate. Alii dicunt, quod essentia et relatio habent se sicut res et modus rei. Alii dicunt, quod differunt formaliter, et forte ille tertius includit ambos praecedentes, ita quod essentia et relatio sunt idem et non adaequate, et quia relatio habet se ad essentiam sicut modus ad rem ideo sic alia est ratio formalis essentiae, alia ratio formalis relationis. Possunt igitur breviter ex omnibus elici tres propositiones, prima, quod simpliciter loquendo relatio non differt ab essentia, nec persona. Secunda quod secundum quid relatio aliquomodo differt ab essentia Tertia quod relatio non differt a persona, nisi secundum rationem. Quae praemissae patent ex praedictis, tertia patet, cum adaequate relatio sit idem cum persona et formaliter ratio personae est a proprietate.
Ad rationes.
Ad primam, si intelligitur, quod non sint praecise omnibus modis et adaequate idem, antecedens verum, sed tunc non sequitur, quod simpliciter loquendo realiter differant, nisi sicut dicunt quattuor conclusiones secundi articuli. Sed ad argumentum in se, quando arguitur, quod tunc personae non distinguerentur proprietatibus, negatur consequentia, quia seipsis distinguuntur et ipsaemet sunt proprietates. Ad confirmationem patet, quod syllogismi tales non valent, nisi aliter universalizentur ut dicendo : Nulla relatio est res existens in omnibus suppositis, et tunc maior falsa est.
Ad aliam dicendum quod verum, in quantum de aliquibus praedicantur contradictoria, non sunt idem, sed tamen persona de qua secundum proprietatem suam dicitur quod sit incommunicabilis, bene est res, quae est communicabilis, quae est essentia et sic non dicuntur contradictoria de eodem, ut eodem modo considerato.
Ad aliam negatur consequentia et dicendum quod regula illa non habet veritatem, nisi in creatis, quaecumque ibi uni et eidem sunt aequalia inter se sunt aequalia, sed in divinis non oportet.
Ad ultimam patet, quod consequentia non valet, cum proprietates sive relationes non dicuntur in essentia, nisi per identitatem et in personis tamquam formales rationes personas constituentes etc.
