Distinctio VII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio VII

Distinctio VII – Quaestio 7

 

Utrum essentia divina sit potentia generandi Filium in divinis.

 

Quod sic. Nulla est potentia in divinis nisi essentia divina, ergo quaestio vera. Consequentia tenet et antecedens patet, quia alias essent ibi distinctae potentiae, quarum una non esset alia, quod est inconveniens.

Secundo sic : Si non, sequitur, quod potentia generandi non esset eadem in Filio et Patre, cuius oppositum determinat multipliciter in hac distinctione septima, et consequentia tenet, cum Pater et Filius non habeant quidquid commune nisi essentiam.

Tertio sic : Principium generationis et terminus mutuo correspondent, sed nihil potest ibi esse terminus generationis nisi essentia, ergo <etc.>. Antecedens pro prima parte notum est, et pro secunda parte patet, quia in divinis non est aliquid praeter essentiam et relationem, sed relatio non potest esse terminus generationis, ut patet 7° Physicorum.

Quarto sic : Illud debet esse principaliter potentia, sive principium generationis, in quo generans et genitum assimilantur, sed hoc est essentia et non proprietas relativa.

 

Ad oppositum arguitur sic : Proprius actus est a propria forma, sed generare est proprius actus Patris, ergo est a propria forma Patris, haec autem non est essentia, quae omnibus communis est, sed relatio, ergo etc.

Circa istam quaestionem est notandum quod sunt hic diversae opiniones et principaliter tres.

Prima dicit quod potentia generandi dicit intrinsece solam essentiam, quamvis actus generandi non eliciatur ab ea nisi concurrente relatione paternitatis, ita quod essentia ut in Patre est, secundum illa viam, est principium sive potentia generandi Filium, sed ut in Filio est, est potentia qua gignatur a Patre.

Secunda opinio dicit, quod tam essentia quam relatio sint principium generationis, sed diversimode, essentia enim est principium communicationis et relatio principium quo generatur. Unde imaginatur illa opinio sic, quia oportet quod in generatione aliquid communicetur genito, quod praefuit ; si enim totum de novo produceretur non est generatio, sed creatio.

Secundo oportet quod aliquid de novo producatur, quia si totum praefuisset, iterum non esset ibi generatio. Sed hoc dicit quod in generatione divina essentia communicatur Filio, et ergo est ibi sicut principium communicandi ; relatio vero producitur, et ergo illa est ibi in Patre, velut principium producendi, et in Filio relatio est velut terminus generationis.

Tertia opinio dicit quod sola relatio est potentia, sive principium generandi quo Pater generat, ita quod illa opinio differt a secunda, quia secunda ponit duo principia, unum communicationis, aliud productionis et in hoc non videtur vera, cum praecise eodem actu communicatur essentia, quo producitur Filius, et ergo communicatio est praecise generatio. Et quia plures moderni plus huic tertiae favent, ideo ad persuadendum eam, pro imaginatione ipsius est advertendum quod in generatione duo concurrunt velut principia, unum videlicet quod generat et aliud quod generatur. Sicut in productione ignis concurrit ignis agens et calor quo agit, sic etiam in genito proportionaliter est aliquid quod generatur et forma qua generatio terminatur, per potentiam ergo generandi intelligo vel generans quod generat, vel illud quo generans generat. El ergo idem valent potentia et principium generandi.

Suppositio prima : In omni generatione terminus generationis est illud quod per generationem acquiritur. Patet illa quia generatio denominatur tota a termino, ergo ipse est velut forma quae acquiritur.

Suppositio secunda est illa : In omni actione, sive productione principium, quo agens agit producendo, est realiter distinctum a termino productionis, qui productionem terminat. Patet illa, quia principium producendi praeexistit et terminus acquiritur, ergo etc.

 

Conclusio prima : Essentia divina non est terminus generationis quo terminatur generatio Filii. Probatur : In generatione Filii essentia non producitur, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex suppositione prima et antecedens patet, quia ipsa praeexistit in Patre et per generationem communicatur Filio, ergo <etc.>.

Conclusio secunda : Sola relatio est terminus generationis in divinis. Probatur : In tali generatione oportet esse aliquid quod terminet generationem, sed hoc non est essentia, per praecedentem ergo restat quod sit relatio, quae producitur et quae formaliter terminat illam generationem et constituit personam.

Tertia conclusio : Essentia divina nec est principium quod generat, nec principium, quo generans generat. Probatur conclusio quantum ad primam partem, patet ex determinatis supra distinctione quinta ; quo ad secundam partem probatur ; essentia non differt realiter a termino generationis, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex suppositione secunda et antecedens patet, quia tunc relationes different ab essentia, quod est falsum.

Conclusio quarta : Sola relatio in Patre est potentia, sive principium, quo Pater generat. Probatur : Vel potentia seu principium generandi, quo Pater generat est essentia, vel relatio, cum praeter illa non sit ibi aliquid : sed non essentia, per praecedentem conclusionem, ergo relinquitur secundum, scilicet relatio paternitatis.

Quinta conclusio : Essentia nec in Patre generat, nec in Filio generatur. Probatur, quia sequitur : Essentia in Patre generat, ergo ipsa generat. Contra superius determinata ; et similiter sequitur : Ipsa in Filio generatur, ergo generatur. Et confirmatur, quia si essentia generaret ut in Patre, tunc ipsa esset principium, sive potentia generationis quo Pater generaret, vel esset terminus generationis, quo generatio in Filio terminatur, cuius falsitas patet ex dictis.

Ex illis infero primo, quod essentia non est principium sive potentia generandi. Probatur : Vel esset principium quod generat, vel principium quo generans generat, sed nullum illorum, ergo etc. Consequentia tenet per sufficientem divisionem, antecedens patet ex praemissis, non enim essentia generat et ergo non est principium quod, nec quo, quia hoc est sola relatio ut dicit quarta conclusio.

Secundo infero quod in Filio non est eadem potentia generandi quae in Patre. Probatur : Potentia sive principium generandi quo Pater generat non est nisi relatio in Patre, sed terminus generationis quo generatio Filii terminatur est relatio in Filio, ergo conclusio vera. Consequentia tenet, cum relatio Patris non conveniat Filio, nec e converso. Ex illis omnibus patet quod quaestio est falsa.

 

Ad rationes.

Ad primam dicendum quod antecedens est verum, quod nulla est potentia in divinis, quae non sit essentialiter, quae etiam relationes non sunt aliud quam essentia, tamen consequentia non valet, quod ergo essentia sit potentia, sive principium quo Pater generat.

Ad secundum patet ex secundo correlario ultimae conclusionis, secundum quod allegatur, quod magister determinat oppositum. Dicendum quod magister fuit illius opinionis, vel potest totum glossari quod verum est in Patre et Filio, quando potentia capitur essentialiter. Et potest esse sensus verborum magistri, quando dicit quod eadem <est> potentia, qua Pater potest gignere et qua Filius potest gigni, id est Pater gignens et Filius genitus sunt eadem potentia.

Ad tertiam conceditur antecedens pro prima parte, quia principium generationis in Patre non est nisi relatio. Et terminus generationis similiter non est nisi relatio, ut patet ex conclusionibus secunda et quarta. El ergo negatur antecedens pro secunda parte et <ad> probationem negatur quod relatio non posset esse terminus generationis. Et ad allegationes de 5° Physicorum dicendum, quod sententia Philosophi satis habet veritatem de relationibus, de quibus ipse loquitur, quia illae sunt merissime accidentales respectus et non sufficiunt constituere personam, ibi autem relationes realiter sunt res et constituunt personas.

Ad quartam negatur antecedens, non enim est hoc verum nisi in generatione mere univoca, ubi genitum non solum recipit naturam a generante, sed etiam potentiam producendi ulterius sibi simile, quod ibi esse non potest.