Distinctio XLIII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XLIII – Quaestio 38
Utrum Deus possit aliquid de potentia absoluta quod non potest de potentia ordinata.
Quod non. Potentia absoluta et ordinata sunt simpliciter idem, ergo <etc.>. Antecedens patet, cum sit ipsa divina essentia.
Secundo sic : Tunc idem esset possibile et impossibile, consequens falsum. Probatur consequentia, quia sequitur : Potentia Dei ordinata non potest hoc ; igitur Deus non potest hoc ; et ultra Deus non potest, igitur est impossibile. Item sequitur : Potentia Dei absoluta potest hoc, igitur est possibile, igitur idem esset possibile et impossibile.
Tertio : Deus non potest aliquem facere sine ordine, ergo nihil potest fieri sine potentia Dei ordinata. Consequentia tenet de se et antecedens patet ad Romanos 13, 1 : Quae a Deo sunt, ordinata sunt.
Quarto sic : Deus non potest aliqua facere, nec aliter, nisi illa, quae et qualiter praescivit se facturum, sed quaecumquc facturus est, illa facturus de potentia ordinata, igitur <etc.>. Maior patet, quia repugnat eum quidquam facere quod non praescivit, et minor satis nota est.
Ad oppositum arguitur : Deus potest multa facere, quae nunquam faciet, et potest res meliores facere, quam iam fecit vel umquam faciet. Sed hoc non potest esse de potentia ordinata, ergo de potentia absoluta. Antecedens pro prima parte satis videtur notum, etiam ex praedictis, sed pro secunda patet, quia potentia ordinata limitat res ad certum numerum et similiter ad certam bonitatem sive mensuram perfectionis.
In ista quaestione erunt duo articuli. Primus de principali quaesito, secundus erit de materia argumenti ad oppositum, videlicet utrum Deus posset res meliores facere quam fecit vel facit. De primo notandum, quod potentia ordinata potest dici dupliciter, quia ordinatum capitur dupliciter. Uno modo ordinatum capitur, prout distinguitur contra inordinatum, et sic ordinatum dicitur quod est decens et rectae rationi consentaneum ; et per oppositum inordinatum quod est indecens et recte rationi contrarium, et sic potentia ordinata capitur prout extendit se ad omne, quod divinae voluntati potest esse condocens et consentaneum. Alio modo ordinatum dicitur determinatum, sicut dicitur : Ille est ordinatus ad illud officium, et sic non ordinatum dicitur, quod ad nihil est determinatum, et sic potentia ordinata est potentia considerata secundum aliquam certam determinationem, ut potentia Dei dicitur ordinata inquantum refertur ad res sub certa mensura perfectionis secundum quam rem aliquam in esse producendam disponere voluit, ita quod nec aliter, nec maiorem sibi dare disposuit.
Tunc sit prima conclusio ista : Capiendo potentiam ordinatam primo modo nihil potest Deus facere de potentia absoluta quin illud posset facere de potentia ordinata. Probatur : Quidquid Deus potest facere hoc cadit sub potentia ordinata, sic capiendo potentiam ordinatam, igitur conclusio vera. Antecedens patet quia nihil potest facere, nisi quod est vel esse potest decens et rectae rationi consentaneum, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex notabili et antecedens patet, cum non possit mala facere. Ex illa sequitur, quod sic capiendo potentiam, quaestio est falsa.
Secunda conclusio : Capiendo potentiam ordinatam secundo modo praesentia et futura cadunt sub potentia Dei ordinata. Probatur : Quia illa sola in recto numero, pondere et mensura facienda disposuit, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex notabili et antecedens patet de se. Ex illa sequitur quod virginem parere, Deum hominem fieri, Deum pati, mortuos resurgere fuit possibile de potentia ordinata. Patet quia illa omnia determinata sicut futura disposuit, igitur <etc.>.
Tertia conclusio : Capiendo potentiam ordinatam secundo modo, non omnia quae Deus potest per potentiam absolutam potest per ordinatam. Probatur : Deus potest per absolutam potentiam plures mundos facere et similiter potest iam existentes in patria sicut prius propriae naturae dimittere, quod fiant peccabiles, et sic posset finaliter nullum salvare illorum, quos salvavit. Similiter posset Iudam et omnes diabolos salvare sed hoc utique non potest de potentia iam ordinata, igitur <etc.>. Sed tamen hoc potest, quia nullam simpliciter implicat contradictionem, nec esset sibi magis difficile dimittere peccata illorum, quam quantumcumque parvum peccatum viatoris. Nec magis difficile conferre illis gratiam, qua tunc merentur, quam quod dare gratiam alteri merenti vitam aeternam, igitur <etc.>. Ex illa patet quod in illo sensu quaestio est vera.
Ad secundum articulum notandum quod res melius facere vel meliores potest intelligi dupliciter : Uno modo simpliciter in se, quod quaelibet fieret melior, alio modo secundum modum sive ordinem se habendi. Si primo modo, hoc est dupliciter, vel in ordine ad finem, vel in ordine ad invicem.
Tunc sit prima conclusio ista : Perfectio essentialis specifica, consistit in indivisibili, quod nihil perfectionis essentialis sibi addi possit, nec minui, manente eadem specie. Probatur : quia si non, tunc perfectio specifica non esset aliquomodo terminata ad perfectionem et sic sub quantacumque perfectione magna, vel parva staret perfectio speciei cuiuscumque, et sic nullus esse, ordo specierum universi, quae omnia sunt absurda. Et consequentia tenet, quia sicut possit aliquid <addi> ad perfectionem speciei ‘b’ puta, ita et duplum et triplum, quod semper maneret eadem species, et similiter de diminutione.
Ex illa sequitur conclusio secunda : Quod omnia individua eiusdem speciei sunt aequalis perfectionis essentialis. Probatur : In quolibet est perfectio essentialis suae speciei, alioquin non esset essentialiter illius speciei, igitur <etc.>.
Ex illis sequitur tertia <conclusio> : Quod Deus non potuit res meliores facere primo modo, videlicet quo ad perfectionem essentialem, et quod manerent eaedem res, quae iam sunt. Probatur : Quod si essent aliquae essentialiter meliores, illae iam essent aliarum specierum, ut patet per praecedentes, igitur <etc.>.
Ex illa sequitur, quod illud universum in sua specifica et essentiali perfectione est ita perfectum, quod non possit esse perfectius, manente eodem universo.
Quarta conclusio : Quamlibet rem creatam Deus potest meliorem facere, quam fecit, secundo modo puta accidentali perfectione ; similiter potest alias res essentialiter perfectiores facere, quam istae sint, quas iam creavit. Illa conclusio ad primum partem patet satis inductive, nulli enim tantum contulit de his quae accidentaliter perficiunt, quin posset plus conferre. Et quo ad secundam partem patet, quia sicut Deus non fuit limitatus ad producendum species istius universi, quin potuisset res perfectiores fecisse, sic non est limitatus, quin posset alium mundum facere multo perfectiorem, quam sit iste, et quamlibet speciem eius perfectiorem qualibet specie illius, quae nunc est.
Quinta conclusio : Loquendo de ordine, sive de modo habendi rerum, nec primo modo nec secundo, Deus potest facere res meliores, quam iam <fecit>. Loquendo semper de ordine rerum in suis speciebus. Probatur : Res non possunt melius ordinari in finem nisi pro summa sapientia ordinentur in Deum, qui est ultimus ct optimus finis omnium, sed sic iam ordinatae sunt, igitur prima <pars> vera. Ex eodem fundamento probatur secunda pars, quia summa sapientia totus ordo specierum universi optime ordinatus est in finem, igitur optime in seipsis sunt species ordinatae loquendo semper de essentiali ordine. Loquendo tamen de accidentali ordine non est inconveniens, quod haberent ordinem, sicut etiam de accidentali perfectione dictum est in quarta conclusione huius articuli.
Ad rationes :
Ad primam conceditur, quod secundum rem idem sunt et ideo transit pro prima conclusione primi articuli.
Ad secundam negatur consequentia, ad probationem negatur prima consequentia, non enim sequitur : Deus secundun, illam considerationem, qua sub ‘a’ certa disposuit ‘b’ producere, non potest idem ‘b’ meliori modo producere, igitur Deus non potest ‘b’ meliori modo producere. Arguitur enim ab inferiori ad superius negative.
Tertia est pro conclusione prima primi articuli. Et quarta potest faciliter solvi ex his, quae de praescientia sunt prius dicta etc.
Quaestio 39
Utrum sola divina voluntas sit causa omnium creatorum.
Quod non. Non cuilibet creato sola voluntas Dei est causa, igitur conclusio falsa. Antecedens patet, quia ad multos effectus requiruntur etiam causae particulares. Et tamen consequentia tenet quia, si sola voluntas Dei esset causa, tunc nulla esset particularis.
Secundo arguitur sic : Si sic esset, igitur vel esset causa necessaria vel contingens. Non primum, quia tunc omnia essent necessaria, nec secundum, quia sequitur : Deus non est contingens, igitur non est causa contingens ; a superiori ad inferius necessaria.
Tertio sic : Vel esset causa sufficiens vel non. Non potest dici secundum, quia cuiuscumque Deus est causa, illius sufficientissime est causa. Non primum, quia tunc ab aeterno fuissent omnes creaturae.
Quarto sic : Vel igitur voluntas beneplaciti vel signi ; non signi, quia illa saepe non impleretur, nec beneplaciti, quia illa fuit ab aeterno et tamen consequebatur aliquid in esse creatum, igitur <etc.>.
Oppositum patet per psalmum : Omnia quaecumque voluit, et per magistrum in hac distinctione.
Notandum quod voluntas Dei communiter distinguitur dupliciter : In voluntatem beneplaciti et signi. Voluntas beneplaciti dicitur Deus prout complacet sibi in aliquo voluntas signi dicitur signum suae voluntatis, et hoc vel positive vel negative, unde multis modis dicitur. Ubi advertendum quod signum divinae voluntatis vel est respectu praesentium vel futurorum. Si primum, hoc dupliciter, quia vel consideramus voluntatem Dei respectu bonorum, sic est operatio, vel respectu malorum et sic est promissio. Si respectu futurorum, vel respectu mulorum et sic prohibitio, vel respectu bonorum et hoc dupliciter, vel respectu eorum quae sunt necessitatis, ut sic est praeceptio seu praeceptum, vel respectu eorum, quae sunt supererogationis et sic consilium.
Tunc sit prima conclusio ista : Aliqua est causa omnium creatorum. Probatur : In causis non est procedendum in infinitum, ut patet 2° Metaphysicae.
Secunda conclusio : Nulla creatura est causa omnium creatorum. Probatur : Quia alias idem esset causa suiipsius.
Tertia conclusio : Solus Deus est causa omnium creatorum. Probatur : Aliqua est causa omnium creatorum, sed nulla creatura est causa omnium creaturarum, igitur aliquid est causa omnium creaturarum, quod non est creatura, sed solus Deus est huiusmodi, igitur <etc.>. Antecedens primae consequentiae sunt conclusiones duae praemissae.
Quarta conclusio : Deus ut sciens seu sub ratione scientiae non est causa omnium, patet, quia ut sciens habet se indifferenter ad bona et ad mala, sed tamen malorum non est causa, igitur <etc.>.
Conclusio quinta : Deus ut potens, sive sub ratione potentiae non est causa omnium creatorum. Probatur : Quia ut sic Deus eodem modo se habet respectu omnium possibilium per cum fieri, sicut respectu eorum, quae facit, et tamen non est causa sufficiens omnium citra se. Probatur quia non sequitur quantum est ratione solius voluntatis ; Deus vult hoc, igitur hoc fit, quia non sequitur : Socrates vult hoc, igitur hoc fit, et tamen quantum est ratione solius voluntatis argumentum est simile, igitur <etc.>.
Septima conclusio : Deus ut sciens, potens et volens est causa omnium citra se existentium. Probatur, quia necessario sequitur : Deus scit, potest et vult ‘a’ effectum producere, igitur ‘a’ effectus actu producitur. Et per oppositum Deus nec scit, nec potest, nec potest, nec vult ‘a’ producere, igitur non est possibile ‘a’ produci, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, cum illud sit causa sufficiens, quo posito ponitus aliud et quo remoto removetur et aliud.
Octava conclusio : Voluntas in Deo principalius ponitur causa, quam scientia vel potentia, vel sic potest poni conclusio : Deus ut volens principalius est causa, quam ut sciens, vel potens. Probatur : Quia non quaecumque Deus scit et potest producere, producere, producit, sed quaecumque vult producere producit, igitur <etc.>.
Conclusio nona : Voluntas signi non est causa omnium creaturorum. Probatur : Voluntas signa est creatura, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex secunda conclusione praemissa.
Decima conclusio : Sola voluntas beneplaciti in Deo est causa omnium creaturarum. Probatur quod voluntas est causa ex secunda praemissa, sed non voluntas signi, ut dicit conclusio praecedens, igitur beneplaciti. Consequentia tenet ex distinctione in notabili posita. Ex istis omnibus sequitur quod quaestio est vera, quia voluntas Dei est causa et nihil aliud a voluntate Dei est causa omnium, ergo consequentia tenet per exponentes.
Ad rationes.
Ad primam negatur consequentia, nec enim quaestio quaerit, nec aliqua, conclusio hoc ponit, quod cuiuslibet creati sive effectus sola voluntas Dei sit causa.
Ad secundam dicendum : Si intelligitur sic : est causa contingens, id est contingenter agens ad extra, verum est et non procedit argumentum. Si vero intelligitur : est causa contingens, id est causa, quae est contingens, falsum est et sic procedit argumentum.
Ad tertiam dicendum, quod sufficiens potest dupliciter recipi : Uno modo quod sine quocumque alio omnino et eodem modo et aeque possit in effectum et sic sola voluntas non est sufficiens. Alio modo quod sufficiens dicitur virtualiter, quia omnis sufficientia aliorum coagentium ab ipso est, et sic sola voluntas Dei sufficiens est ad omnem effectum.
Ad quartam patet per ultimam conclusionem etc.
