Distinctio XXXVII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XXXVII

 Distinctio XXXVII – Quaestio 33

 

Utrum Deus per praesentiam, potentiam et essentiam sit in omni situ.

 

Quod non. Deus non est alicubi, igitur quaestio falsa. Argumentum patet, quia Deus non est in aliquo loco cum sit incircumscriptibilis.

Secundo sic : Si Deus esset in omni situ, vel hoc esset solum de sitibus existentibus, ve etiam imaginariis. Non primum, quia hic nihil esset, quia tunc iam esset in aliquo situ in quo ab aeterno non fuisset et etiam sic creatura, sicut angelus, posset esse in omni situ, quia possibile esset tantum unum realem esse. Nec potest dici secundum, quia illud quod solum imaginativum est, hoc simpliciter nihil est et sic Deus in nullo esset.

Tertio arguitur ad idem : Quidquid convenit Deo per essentiam, hoc convenit aeternaliter sibi, sed non convenit sibi aeternaliter fuisse in omni situ, igitur <etc.>. Maior nota et minor patet, quia alias omnis situs fuisset ab aeterno.

Quarto sic : Si <sic> tunc Deus esset essentialiter in omni re, sed hoc videtur impossibile, quia tunc quaelibet res esset capax Dei et per consequens capacitatis infinitae.

 

Ad oppositum est textus Jeremiae 33° : Caelum et terram ego impleo, et auctoritates Augustini et aliorum, quas ponit magister in hac distinctione. Notandum quod res dicitur, ibi esse per praesentiam, ubi pertingit prospectus eius, sicut omnibus illis dicitur aliquis praesens qui de facto, sive praesentialiter prospicit. Per potentiam vero dicitur esse ad quae potentia eius se extendit, sic rex dicitur esse in toto regno suo. Sed per essentiam non dicitur esse, nisi ubi per semetipsam existit.

Secundo notandum quod esse aliquid in situ secundum communem distinctionem potest esse tripliciter vel circumscriptive, sicut quantitates corporales, quae circumscribuntur loco vel commensurantur, quod idem est. Secundo modo definitive et hoc est determinate sic esse in uno situ, quod non in maiori vel alio. Tertio modo impletive, quod videlicet non circumscriptive, nec determinate solum in aliquo est, sed sic in situ est per suam essentiam, absque distentione totum situm implet.

 

Tunc sit breviter conclusio prima ista : Deus per praesentiam et potentiam non solum nunc est, sed ab aeterno fuit in omni situ. Probatur : Ab aeterno omnia fuerunt in prospectu illius et ab aeterno potentia eius extendebat se ad omnia, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex notabili primo et antecedens notum est de se et ex praecedentibus.

Secunda conclusio : Deus non solum praesentialiter et potentialiter, sed etiam essentialiter est in omni situ. Probatur : Deus est simpliciter immutabilis omni modo mutabilitatis, ergo <etc.>. Consequentia tenet, quia si non esset in omni situ, tunc ergo in aliquo existente, vel imaginario iam de facto non esset, vel ergo posset ibi producere creaturam, vel non. <Non> potest dici secundum, quia tunc etiam in illo situ, in quo mundus est, non potuisset producere mundum, reliquitur ergo, quod in quolibet imaginario vel possibili possit producere creaturam. Et hoc non posset esse, nisi tunc esset ibi, cum omnis immediata causa simul sit cum suo effectu ut 7° Physicorum.

Ex illo sequitur tertia conclusio : Deus per praesentiam, potentiam et essentiam, est in omni situ ; patet ex duabus praemissis ; secundo sequitur quod quaestio est simpliciter vera.

Quarta conclusio : Deus non est circumscriptive nec definitive, sed solum terio modo, scilicet impletive in omni situ. Probatur : Deus non est corporalis, nec determinative sic in aliquo situ, quod in alio non, igitur conclusio vera quo ad primas duas partes ; et quia praesentia sua per essentiam omnia implet, sine tamen distensione sui, ut dicitur <libro> Sapientiae : Spiritus Domini replet orbem terrarum, igitur conclusio vera, quo ad tertiam partem.

Quinta conclusio : De se quaelibet creatura, vel circumscriptive, vel definitive est in aliquo situ. Probatur : Quaelibet, vel est corporalis, vel spiritualis. Si primum, tunc circumscribitur, si secundum tunc quaelibet, cum de se sit virtutis finitae, terminatur ad aliquem certum situm, extra quem non habet esse, sicut patet de anima intellectiva, igitur conclusio vera.

Ex illa sequitur sexta conclusio : Quod soli Deo est proprium secundum se et simpliciter esse in omni situ. Probatur : Deo secundum se convenit esse simpliciter in omni situ et nulli alteri, ergo <etc.>. Consequentia tenet per exponentes, antecedens patet ex praemissis.

Ex illis omnibus sequitur, quod Deus <est> in omni creatura. Secundo quod duo indivisibilia sunt in eodem situ, immo quod unum indivisibile est in alio, quia Deus in anima intellectiva vel in angelo. Tertio quod Deus etiam est essentialiter in diabolo ; ibi tamen advertendum, quod quia hoc nomen diabolus non solum importat naturam, sed etiam culpam, ideo non debet absolute dici Deum esse in diabolo, nisi inquantum est creatura.

 

Ad rationes.

Ad primas duas, patet ex positione.

Ad tertiam dicendum quod quidquid convenit Deo secundum suam essentiam, hoc sic convenit sibi, quod numquam potuit ab eo negari, et ergo semper verum fuit et est et erit quod Deus est in omni situ, sed non oportet, quod Deus semper fuit in omni situ creato, qui nunc est.

Ad quartam respondetur quod quaelibet creatura est sic capax Dei, quod Deus in ea est, sed negatur, quod ergo sit capacitatis infinitae, quia non infinite capit Deum, sicut infinite habet esse in se.