Distinctio XVIII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XVIII – Quaestio 18
Utrum appropriate conveniat Spiritui Sancto, quod sit donum nostrum.
Quod non. Spiritus Sanctus non est donum appropriate, ergo <etc.>. Antecedens, quta vel esset donum ab aeterno, vel solum ex tempore. Non primum, quia non est ab aeterno donatus, nec etiam est donum ex tempore, igitur <etc.>.
Secundo sic : Filio etiam convenit et magis proprie quod sit donum nostrum igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet, quia Filius magis est nobis datus quam Spiritus Sanctus, cum naturam nostram assumpsisset.
Tertio sic : Spiritus Sanctus nullo modo potest dici noster, igitur nec donum. Consequentia tenet, et antecedens patet, cum ly ‘noster’ importat possessionem et nos non possimus possidere Spiritum Sanctum, sed potius ab ipso possidemur.
Quarto sic : Si propter hoc, quod Spiritus Sanctus datus est nobis et donum est, possit dici nostrum tunc etiam Filius potest dici noster, quod est manifeste falsum.
Oppositum patet per illud Augustini 5° De Trinitate, capitulo 14° : « Spiritus Sanctus non tantum Patris et Filii, qui dederunt, sed etiam noster, qui accepimus ».
Circa quaestionem notandum, quod differentia est inter proprium et appropriatum. Proprium enim in potissima sui significatione captum dicitur : uni soli convenit. Appropriatum vero, quod licet pluribus conveniat, ex aliqua tamen conditione speciali magis trahitur ad unum quam ad alia.
Secundo notandum quod donum 3° Topicorum describitur : Donum est datio irredibilis, id est donum est datio liberalis, quae fit non intentione retributionis ; ex illa patet quod principalis ratio doni est amor.
Tertio notandum quod donum, quia dicit respectum, non solum ad dantem, sed etiam ad eum respectu cuius donum est, sicut ad recipientem, donum potest dici secundum actum, ut sic, videlicet tantum quantum datum. Alio modo secundum habitudinem et sic videlicet tantum quantum donandum. Tertio modo secundum aptitudinem et sic videlicet tantum quantum donabile.
Notandum, quod aliquam rem esse alicuius potest dici triplicem habitudinem, aut informationis ut albedo parietis, et illam habitudinem important nomina significantia in abstractione, vel secundum habitum causalitatis et illam habitudinem nomina significantia actum sicut causa illius vel artifex, vel habitudinem correlationis sicut pater filii.
Tunc sit prima conclusio illa : Spiritui Sancto non convenit proprie quod sit donum qualitercumque donum capiatur. Probatur : Non proprie convenit sibi, quod sit amor sive donandus, datus vel dabilis, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex terminis. Antecedens patet, quia non solus datus est, quia Filius etiam datus est, igitur nec solus donandus fuit nec donabilis, et consequentia tenet ex significato huius termini proprie.
Secunda conclusio : Appropriate Spiritui Sancto convenit, quod sit donum. Probatur : prima potissima ratio doni convenit sibi appropriate, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet, quia ipsum procedit per modum amoris et est amor Patris et Filii ut potuit supra distinctione decima.
Tertia conclusio : Capiendo donum modis ultimis, Spiritus Sanctus ab aeterno fuit donum. Probatur quia donandus vel donabilis, igitur <etc.>.
Quarta conclusio : Spiritus Sanctus, non solum ut donandus vel donabilis, donum dicitur. Probatur : Praeter omnem respectum, quem habet ad creaturam, convenit sibi potissima ratio doni, ergo <etc.>. Antecedens patet, quia ea, quaelibet est, ratio donandi <est>.
Quinta conclusio : Capiendo donum ut prius, Spiritus Sanctus non solum ab aeterno sed etiam temporaliter magis appropriate dicitur donum quam Filius. Probatur, quia licet temporaliter datio Filii ex maximo amore facta sit, tamen processio non fuit ita pure per modum amoris, sicut Spiritus Sancti, quia utraque tam aeterna de Patre, quam temporalis de Matre fuit per modum naturae, sed temporalis fuit miraculosa, quia utique fuit naturalis Filius beatae Mariae Virginis, igitur <etc.>.
Ex illis patet, quia Spiritus magis appropriate est donum nostrum, quam Filius.
Conclusio sexta : Nomina divina significantia in abstractione non debent nobis attribui per ly ‘nostrum’, ita quod divina significantia in abstractione non debent dici nostra, sicut sunt divinitas, aeternitas et huiusmodi. Probatur : Talia habent se per modum informantis, sed nos non sumus formaliler divini nec aeterni, igitur <etc.>.
Conclusio septima : Divina significantia per modum correlationis non debent dici nostra sicut sunt proprietates personarum. Probatur, quia illa concernunt solas personas ad intra et ad invicem, et ergo non potest dici Pater noster, Filius noster nec Spiritus Sanctus noster. Et si dicitur : Pater noster, non capitur secundum relationem, prout est in divinis, sed totius Trinitatis ad creaturam, ut patet in oratione dominica. Ex illa patet quod non debet dici Spiritus Sanctus noster, licet potest dici Spiritus noster, inquantum nobis inspiratur.
Octava conclusio : Nomina divina significantia per modum causalitatis, possunt vere de nobis praedicari, per ly ‘noster’ vel ‘nostrum’. Probatur, quia talia imporqant habitudinem causae ad effectum, sicut sunt : Creator et redemptor et huiusmodi. Et talia possunt vere dici ‘nostra’, sicut creator noster etc.
Per ista satis patet quid sit dicendum ad rationes, quia omnes sunt solutae in positione etc.
