Distinctio XXXI — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XXXI

Distinctio XXXI – Quaestio 28

 

Utrum aequalitas et similitudo sint relationes reales in Deo.

 

Quod sic arguitur : Aequalitas et similitudo sunt realiter in Deo et non sunt essentia divina, igitur sunt relationes reales. Consequentia tenet, cum in divinis non sint nisi duo praedicamenta distincta, scilicet substantia et relatio. Antecedens pro prima parte patet, quia Pater realiter est aequalis Filio et e contra. Pro secunda parte patet, quia si essentia esset aequalitas, tunc aequalitas diceretur pure secundum substantiam et sic idem esset aequale sibi ipsi vel simile.

Secundo confirmatur idem sic : Si aequalitas et similitudo nihil realiter ponerent in Deo, igitur qui negaret aequalitatem vel similitudinem in divinis, ille nihil reale negaret et per consequens negans aequalitatem Patris et Filii non esset haereticus et rediret error Arii.

Tertio sic : Aequalitas et similitudo non dicuntur privative, sed positive de divinis ; igitur aliquid ponunt ; sed non ponunt substantiam, sed illam tamquam fundamentum praesupponunt.

Quarto [sic] arguitur sic : Omnes relationes habentes idem fundamentum et eadem extrema sic se habent, quod si una est realis, et alia est realis ; sed relationes originis et aequalitatis et etiam similitudinis habent idem fundamentum et eadem extrema, ergo <etc.>. Consequentia tenet et antecedens pro prima parte patet, quia alias non videtur, quare una diceret realis plus quam alia. Et pro secunda parte patet, quia omnium relationum in divinis essentia est fundamentum, cum relatio non possit fundari super relationem, nisi iretur in infinitum, et personae divinae sunt extrema, igitur <etc. >.

 

Ad oppositum arguitur sic : Omnis realis relatio in divinis est notio alicuius personae vel personarum ; sed aequalitas et similitudo in divinis nec est notio unius personae nec duarum, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet ex praecedentibus pro utraque parte. Pro prima enim notum est, cum relatio non sit aliud quam notio unum ad alterum referens, et pro secunda patet, quia alias essent plures notiones quam duae, cuius oppositum patet similiter ex prioribus.

Ad quaestionem istam breviter respondeo : Praemittenda sunt et supponenda omnia, quae dicta sunt circa distinctionem 19. Secundo notandum, quod, sicut in praecedenti quaestione dictum est, relatio realis est habitudo sive respectus realiter in re consequens suum fundamentum ita, quod sicut in praecedenti dictum est, relatio realis requirat duo realia extrema et quod habitudo sive respectus unius ad alterum dependeat a mente.

 

Tunc sit prima conclusio illa : Aequalitas non dicit simpliciter et nude substantiam sive essentiam divinam. Probatur : Aequalitas est plurium quantorum eadem quantitas igitur <etc.>. Consequentia tenet, et antecedens patet, cum sit illa descriptio aequalitatis.

Secunda conclusio : Aequalitas in divinis non solum dicit relationem. Probatur : Una est aequalitas trium personarum in divinis, sed nulla pura relatio est trium personarum, igitur <etc.>.

Tertia conclusio : Aequalitas aliquo modo dicit substantiam et aliquo modo relationem. Probatur : Aequalitas secundum se importat distinctionem illorum, quae comparantur secundum quantitatem, ergo dicit relationem. Consequentia tenet, cum secundum solam relationem capiatur distinctio in divinis. Sed aequalitas dicit etiam unitatem sive identitatem quantitatis virtualis secundum indivisionem in divinis, igitur dicit essentiam. Sed tunc ex quo aequalitas et eodem modo similitudo, aliquo modo dicunt relationes. Utrum ponant reales relationes vel solum secundum rationem, de hoc sit :

Quarta conclusio ista : Omnes relationes in divinis fundantur in essentia : Probatur : Vel relatio in divinis fundatur in essentia vel in relatione, sed non in relatione, igitur in essentia. Antecedens pro prima parte patet, cum non sint nisi illa duo praedicamenta in divinis, omnia enim praeter relationem transeunt in substantiam. Pro secunda parte patet, quia si relatio non fundaretur in essentia, sed in relatione, tunc in relationibus iretur in infinitum, quod est inconveniens.

Quinta conclusio : Aequalitas et similitudo non eodem modo, sed eadem relatione fundantur in essentia, quo modo vel relatione paternitas et filiatio. Probatur, quia paternitas et filiatio fundantur in essentia ut fecunda, et sic paternitas ratione fundamenti exigit alterum extremum realiter distinctum, fecunditas enim essentiae divinae requirit supposita realiter distincta. Sed aequalitas et similitudo non fundantur in essentia prout fecunda, aliqua enim sunt aequalia vel similia, in quibus nulla est fecunditas, sed fundantur in essentia prout una magnitudo vel sapientia, ex nullo enim alio Pater et Filius dicuntur aequales vel similes, nisi quia sunt eadem magnitudo virtualis sicut patuit 19 distinctione. Sic etiam non dicuntur similes, nisi quia sunt eadem sapientia, bonitas et huiusmodi.

Sexta conclusio : Aequalitas sive similitudo Patris ad Filium non ponit realem relationem in divinis. Probatur : Prout fundatur in essentia aequalitas, quae est in Patre, non exigit realem distinctionem alterius extremi, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum hoc requiratur ad realem relationem, ut patet ex notabili. Antecedens patet, quia aequalitas in Patre sive similitudo fundatur in essentia prout una magnitudo etc., ut patet ex praecedenti, sed essentia, prout una magnitudo, vel sapientia non requirit, nec exigit aliquam realem distinctionem, ut notum est, igitur <etc.>.

Ex illis omnibus sequitur quod aequalitas et similitudo non sint relationes, nisi secundum denominationem sive rationem. Patet, cum non sint reales. Secundo sequitur, quod ista consequentia non valet : A et B relationes habent idem fundamentum et eadem extrema, igitur si A est realis et B, nisi addatur : et prout fundantur in suo fundamento, habent eandem rationem realis exigentiae realium extremorum, alias <non> patet instantia de paternitate et aequalitate. Tertio sequitur, quod quaestio est falsa.

 

Ad rationes.

Ad primam patet per primas tres conclusiones.

Ad secundam dicendum, quod, qui negat aequalitatem esse realem relationem, verum dicit et ideo non est haereticus, sed qui negat simpliciter aequalitatem, negat personas esse eiusdem essentiae et ideo arrianus esset

Ad tertiam dicendum quod verum est, quod aequalitas etc. non dicuntur omnino : Privative, quia utique positive innuunt Patrem nec excedere alias personas nec excedi, sed esse unius naturae, sive essentiae et hoc aliquid ponit in divinis.

Ad quartam patet per secundum correlarium ultimae conclusionis.