Distinctio XXXV — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XXXV – Quaestio 31
Utrum Deus seipsum cognoscendo omnia citra se cognoscibilia distincte cognoscat.
Quod non. Deus non cognoscit seipsum, ergo quaestio falsa. Consequentia tenet, antecedens probatur, quia quidquid cognoscitur, hoc intellectu comprehenditur, sed quidquid comprehenditur, hoc intelligentia mentis clauditur et ideo terminatur ; Deus vero non est terminabilis, igitur <etc.>.
Secundo sic : Deus non cognoscit per seipsum, igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens arguitur sic : Quia tunc divina essentia esset ratio cognoscendi omnia, sed hoc non videtur verum, quia vel ut una, secundum rem et rationem, vel ut plures ; non primum, quia unum re et ratione non repraesentat nisi unum ; nec secundum, quia in Deo non possunt poni plures rationes reales, nisi in quantum habent respectum ad creaturam, et ergo ut creaturae essent obiecta, quae non possunt esse causa divinae scientiae.
Tertio : Deus non cognoscit omnia cognoscibilia, quia tunc simul sciret possibilia et impossibilia, et sic sciret contradictoria esse falsa, vel vera, simul et semel.
Quarto sic : Deus non distincte cognoscit cognoscibilia omnia, igitur <etc.>. Antecedens probatur, quia tunc iam de facto cognosceret numerum scibilium, citra se simpliciter infinitum.
Ad oppositum est textus apostoli ad Hebraeos 4°, ubi dicitur : Omnia nuda et aperta sunt oculis eius - et Augustinus 15° De Trinitate, capitulo 14° dicit : Omnia novit Pater in Filio, omnia novit in seipso.
Notandum, quod quia dicitur in titulo : Utrum distincte cognoscat, quod hoc potest dupliciter intelligi : uno modo quod ly ‘distincte’ determinat cognitionem, ut sit sensus, quod distinctis cognitionibus cognoscat, ut puta alia cognitione a, alia b, etc. ; alius sensus, ut distinctio referatur ad res cognitas, ut sit sensus quod una cognitione cognoscat res et non solum universaliter sed etiam quamlibet singulariter. Tunc sit suppositio ista : Deus est ita perfectus, quod nihil perfectionis possit sibi addi ; patet cum sit infinite perfectus et nihil perfectionis sibi deficiat.
Tunc sit conclusio prima ista : Cognilio Dei, qua seipsum cognoscit, est infinite perfecta. Probatur : Intellectus divinus est infinitae perfectionis, igitur infinite perfecte cognoscit. Consequentia tenet, cum cognitio sit perfectio intellectus, et antecedens patet ex suppositione praemissa.
Secunda conclusio : Cognitio Dei non dependet ab aliquo exteriori obiecto vel specie. Probatur : Nullum ad extra est productivum actus infinite perfecti, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum cognitio Dei sit infinite perfecta.
Tertia conclusio : Dei cognitio est simpliciter per propriam essentiam. Probatur : Non est ab aliquo extrinseco obiecto vel specie seu habitu acquisito, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum non sit modus intelligendi praeter illos, et antecedens patet ex praedictis.
Quarta conclusio : Deus unica cognitione cognoscit comprehensive et omnia citra se cognoscibilia. Probatur : Omnis cognitio Dei ab intra est simpliciter infinite perfecta, igitur <etc.>. Consequentia tenet, quia alias, cum infinita cognoscat, oporteret infinitas cognitiones realiter distinctas in Deo ponere, quod est inconveniens. Ex illa sequitur quod si ‘distincte cognoscere’ capitur primo modo, [quod] quaestio est falsa. Patet cum tantum sua cognitione cognoscat.
Quinta conclusio : Quodlibet cognoscibile Deus tam perfecte cognoscit, quod perfectius cognosci non possit. Probatur, quia quodlibet infinite perfecte, ut patet ex praemissis. Ex illis sequitur primo, quod Deus non solum cognoscit res singulares extra se, sed etiam singularissime quamlibet. Secundo sequitur quod si ly ‘distincte cognoscere’ capiatur secundo modo, quaestio est vera.
Sexta conclusio : De nulla re possibile est Deum habere novam cognitionem ad intra. Probatur, quia tunc iam cognitio Dei non esset simpliciter summe et infinite perfecta, sed tum sibi posset de novo cognitio accidere et sic etiam non cognosceret per essentiam. Ex illa sequitur quod Deus unica cognitione cognoscit omnia, non solum praesentia, verum etiam praeterita et futura et possibilia - et notanter dixi in conclusione sexti de cognitione ad intra, quia ab extra Deum cognoscere et esse non est aliud, nisi faceri ‘a’ esse vel permittere ‘a’ esse et talia bene potest de novo facere.
Sed conclusiones praemissae intelliguntur de proprie dicta Dei cognitione, quia per propriam essentiam se et omnia alia comprehendit. Sed tunc restat solum videre per quem modum nos possumus hoc intelligere, quod Deus omnia simul et semel, unica cognitione cognoscit, et de hoc est duplex modus : Unus est quod Deus per modum causalitatis cognoscit per seipsum omnia, sic quod, quia Deus est sufficientissima causa omnis productibilis et ipse actualiter cognoscit se omni modo, quo potest aliquid [cognoscere] producere, ergo etiam cognoscit actualiter omnia ; recte si punctus cognosceret se omnibus modis quibus a se posset aliqua originari, ille cognosceret infinitas alias. Sed licet modus ille satis planus sit, tamen aliqui non acceptant eum, immo, quia ratio cognoscendi potius deberet esse causa producendi, quam e converso, cum cognitio praecedat productionem. Et ideo Deus producit, quia cognoscit, non ideo cognoscit, quia producit. Et ergo dant alium <modum>, quod divina essentia immediate ex propria perfectione habet in se perfectionem omnium existentium et possibilium et ideo in ipsa tamquam in exemplari relucent omnium rerum similitudines et illa vocat sanctus Augustinus rationes ideales. et ideo Deus cognoscendo immediate se esse exemplar omnium et habere in se huiusmodi ideales similitudines, ideo cognoscit unica cognitione omnia. Advertendum tamen quod tales ideales rationes non ponunt realem pluralitatem aut diversitatem in Deo, sed omnes unum sunt in Deo, sed plures <in> intellectu, ad creaturas immo infinitae.
Ad rationes.
Ad primam negatur antecedens, ad probationem dicendum, quod verum est de infinito intellectu, secundum quod infinito intellectu infinitae comprehenduntur ; non oportet esse finitum.
Ad secundam patet ex positione per quem modum divina essentia est ratio cognoscendi.
Ad tertiam patet solutio ex sexta conclusione cum eius moderatione.
Ad quartam conceditur quod Deus simpliciter infinita cognoscit, immo potius sine numero, quam cum numero etc.
