Distinctio XXXVI — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XXXVI – Quaestio 32
Utrum Deus cognoscat mala, privationes et possibilia.
Quod non. Nihil est cognoscibile, nisi quod potest esse obiectum intellectus, sed mala, privationes et impossibilia non possunt esse obiectum intellectus, igitur <etc.>. Maior nota est de se et minor patet, cum huiusmodi penitus nihil sint et obiectum adaequatum intellectus sit ens.
Secundo sic : Omnis cognitio vel est causa cognoscibilis vel causata a cognoscibili, sed cognitio Dei nec est causata a malis, privationibus etc., nec est causa eorum. Igitur maior patet inductive et minor nota est, cum Deus non sit causa malorum, nec etiam causatus est a malis.
Tertio sic : Deus non cognoscit, nisi quantum per essentiam est exemplar omnium, sed ipse non est exemplar malorum etc., igitur <etc.>. Maior patet ex praecedenti quaestione et minor satis nota est, cum malum non habeat aliquam similitudinem cum divina essentia.
Quarto sic : Quaecumque Deus cognoscit, illa sunt in Deo etc., sed mala non sunt in Deo igitur <etc.>. Consequentia nota, maior patet : Quaecumque Deus cognoscit, illa ab aeterno fuerunt sibi praesentia, sed hoc non posset esse nisi ab aeterno aliqualiter fuerunt in Deo, igitur <etc.>.
Ad oppositum arguitur, si Deus non cognosceret mala etc., tunc nullum etiam malum puniret, nisi ignoranter puniret, quod est falsum et patet auctoritate Scripturae ut in psalmo : Delicta mea a te non sunt abscondita.
Notandum quod cognitio Dei solet distingui triplex : Scientia sive cognitio simplicis notitiae et notitia sive cognitio visionis et scientia approbationis. Scientia simplicis notitiae illa extendit se generaliter ad omnia a Deo cognoscibilia, notitia vero visionis contrahitur ad aliqua, puta ut [quia] iam in facto rem considerat, sive ita quod sit praesens ut eam praesentem considerat, sive si sit futura ut eam determinate iam tempore futuro scit et non scit. Scientia vero approbationis est qua scit illa, quae sunt sibi beneplacita et accepta.
Secundo notandum, quod malum est duplex, videlicet culpae ut delicta et peccata et malum poenae quod a Deo infligitur pro culpa. Similiter privatio est duplex : Uno modo privatio nihil ponit specialiter, sed connotat bene aptitudinem circa subiectum aptum, ut caecitas. Alio modo privatio dicitur quodlibet contrarium respectu sui contrarii ut albedo respectu nigredinis vel e converso. Impossibile etiam uno modo capitur pro propositione impossibili sicut illa : Nullus Deus est. Alio modo pro re impossibili esse, sicut dicimus : Impossibile infinitum in quantitate, vel ex parte rei significatum duorum contradictoriorum.
Tunc sit prima conclusio ista : Loquendo de scientia sive cognitione tertio modo et de malo primo modo Deus non cognoscit mala. Probatur : Deus non approbat ea iuxta illud psalmi : Non volens iniquitatem tu es, immo talia nescit, Mathaei : Nescio vos.
Secunda conclusio : Capiendo cognitionem eodem modo, malum secundo modo, Deus cognoscit malum. Probatur : Deus approbat quamlibet iustam sententiam, sed mala secundo modo sunt mala poenae iuste inflicta, igitur capio semper malum poenae prout distinguitur a malo culpae. Ex illa sequitur, quod eodem modo capiendo cognitionem Deus cognoscit aliquam privationem capiendo privationem primo modo. Probatur, quia aliqua privatio talis est malum poenae.
Tertia conclusio : Capiendo terminos ut prius, Deus non cognoscit impossibile sive primo modo, sive secundo modo. Probatur : Deus non approbat aliquod falsum, igitur, nec impossibile primo modo. Similiter : Deus nihil approbat, nisi quod est, igitur nec impossibile secundo modo, igitur <etc.>. Sed quia de tali scientia, quae valde stricte capitur non principaliter intendit quaestio, sed de scientia simplicis notitiae vel visionis, quae non solum concernit ea, quae sunt de beneplacito voluntatis divinae.
Sit igitur quarta conclusio ista : Quod loquendo de cognitione sive scientia simplicis notitiae Deus cognoscit omnia mala, privationes et impossibilia qualitercumque capiantur. Probatur : Deus cognoscit omnia bona, omnes habitus et omnia possibilia omnibus modis, quibus sunt cognoscibilia, igitur cognoscit etiam quodlibet bonum omnibus modis, quibus non est malum et quemlibet habitum omhibus modis, quibus est privabilis et quodlibet possibile omnibus modis quibus non est impossibile, igitur <etc.>. Consequentia tenet ut sic : Privatio cognoscitur per suum habitum. Ex illa patet quo Deus cognoscit mala et privationes per bona et habitus oppositos.
Conclusio quinta : Capiendo terminos eodem modo Deus cognoscit omnia mala, privationes et impossibilia per suam essentiam. Probatur : Deus cognoscit omnia bona et habitus positivos et possibilia per suam essentiam, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum cognoscat mala et privationes per sua opposita. Et antecedens patet ex conclusione praecedenti. Ex illa sequitur, quod non oportet quodlibet cognoscibile habere a Deo propriam similitudinem sive ideam in divina essentia. Patet de malis culpae et privationibus etc., quae non sunt per se cognoscibiles.
Sexta conclusio : Unica cognitione Deus non solum cognoscit praesentia, praeterita et futura et possibilia, sed etiam mala, privationes et impossibilia. Probatur : Unica cognitione cognoscit praesentia, praeterita et futura et omnia positive possibilia, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum per positiva cognoscat privativa et omnia non nisi per suam essentiam, et quia materia quarti argumenti tangit, et similiter alia argumenta, res scibiles, sive cognitas a Deo esse in Deo. Notandum quod tripliciter <res> habet esse : Vel secundum actualem existentiam. vel secundum similitudinis praesentiam, vel causativam potentiam. Primo modo res habet esse in propria natura, alio modo res habet esse in intellectu ipsam cognoscente, tertio modo res virtualiter dicitur esse in sua causa.
Sed haec ergo potest esse conclusio septima : Solum ultimis duobus modis res creatae habent esse in Deo et habuerunt ab aeterno. Illa patet, cum ab aeterno per similitudinis praesentiam fuerunt Deo cognitae et ipse <est> sufficientissima causa productiva ipsarum. Sed primo modo non, quia res creatae non fuerunt ab aeterno in propriis naturis.
Conclusio octava : Non omnia quae Deus scit habent esse in Deo, loquendo de scientia simplicis notitiae. Probatur, quia mala scit et illa non habent esse in Deo, quia nec per propriam naturam, quia sic nihil sunt, nec etiam aliqua res citra Deum habet esse in Deo, nec per similitudinis praesentiam, quia nullam similitudinem <habent> in Deo, nec per causativam potentiam, cum Deus non possit esse causa malorum.
Conclusio nona : Solum bona quae Deus scit scientia approbationis habent esse in Deo. Illa patet ex dictis. Per hoc patet quomodo rationes omnes sunt solutae, omnes enim arguunt quod mala per se non sunt scibilia, nec habent aliquas proprias similitudines in Deo. Et haec omnia concessa sunt in positione. Sed tamen cum hiis stat, quod sciantur per bona opposita, quibus opponuntur, et hoc sufficit ad scientiam simplicis notitiae etc.
