Distinctio XI — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XI

Distinctio XI – Quaestio 11

 

Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio quoad aeternam processionem.

 

Quod non. Vel procedit ab ambobus inquantum sunt unum, vel inquantum plures. Non primum, quia tunc essentia spiraret et Spiritus Sanctus procederet a se ipso, cum etiam sit unum cum Patre et Filio. Non potest dici in quantum plures, quia Pater et Filius non differunt, nisi in relationibus paternitatis et filiationis, sed tales non constituunt nisi supposita Patris et Filii et non Spiritus Sancti, igitur <etc>.

Secundo : Omnis processio sive processus est transitus de uno ad aliud, vel in alium, igitur cum productio Spiritus Sancti sit processio, ipse est transitus de uno in alium, igitur de Patre in Filium, quia tamen nullus alius fuerit ab aeterno. Sed non potest transire de Filio in Patrem, cum Pater nihil recipiat a Filio, igitur videtur quod secundum aeternam processionem procedat a solo Patre.

Tertio : Vel Pater spirando sufficienter spirat Spiritum Sanctum, vel non. Non secundum, quia tunc non esset in summa sufficientia, si secundum, tunc superflue poneretur Filium spirare Spiritum Sanctum.      

Quarto : Filius habet se ad Patrem ut ad dicentem et Spiritus Sanctus ut spiritus ad spirantem, igitur Spiritus Sanctus habet se ad Filium ut spiritus ad verbum, sed spiritus est vehiculum verbi et nullo modo dicitur procedere a verbo, sed solum a spirante, ergo similiter Spiritus Sanctus nullo modo procedit a Filio.

Quinto : Filius habet se sicut lumen vel splendor, et Spiritus sicut calor, sed calor non procedit a splendore, igitur nec Spiritus Sanctus a Filio.

 

Ad oppositum est fides sanctae Romanae Ecclesiae, cantans de Spiritu Sancto quod a Patre Filioque procedit et patet per plures auctoritates quas magister deducit in praesenti distinctione. Circa illam distinctionem Graeci discordant a nobis, et ideo videndum qualiter in illo fidei articulo discordia illa sit orta.

Ubi advertendum quod ideo primo : Quia alio modo sunt usi Graeci quam Latini, magis noscendo seu investigando processionem Spiritus Sancti. Unde notandum quod in rebus mutabilibus dupliciter dicimus unum procedere. Uno modo dicitur procedere quando res transit in aliud, sicut patet in motu locali. Alio modo dicitur procedere aliquid, sicut causatur a sua causa. Modo Graeci receperunt grossiorem modum processionis in sua similitudine iuxta materiam secundi argumenti dicentes Spiritum Sanctum procedere in alium. Latini vero perfectiorem modum, qui non requirit transitum in alium, sed sufficit quod sit ab alio, et ergo melius dicunt, quia perfectius tali processioni tribuunt. Item cum duplex sit spiratio una, quae est flatus exterioris amoris, alia est flatus interioris amoris. Graeci intantum grossius et imperfectius receperunt, quod sicut per anhelitum nos facimus verbum, sic Spiritus a Patre iret in Filium, Latini vero assimilaverunt spirationi interioris amoris et ideo melius.

Sed ad persuadendum illam viam per rationem, suppono primo quod personae divinae non differunt nisi secundum relationes originis, illa patet ex dictis supra in quarta quaestione.

Suppositio secunda, quod in divinis est perfectissimus ordo, illa patet, quia ubi est pluralitas sine ordine, ibi est confusio.

Tertia suppositio : Relationes disparatae non arguunt distinctionem suppositorum, nisi secundum rem vel per accidens. Patet illa quia alias Pater distingueretur in duo supposita per generare et spirare.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Pater communicat Filio omne quod habet, praeter relationem immediate constituentem personam Patris, distinguentem eam a Filio et quod non repugnat distinctioni inter Patrem et Filium. Illa patet Ioh. 17, ubi Filius ad Patrem dicit : Omnia tua mea sunt ; quia nisi hoc esset, non summe de se produceret Filium.

Secunda conclusio : Per spirare Pater non distinguitur a Filio, nec spiraro repugnat distinctioni inter Patrem et Filium. Illa conclusio ad primam partem palet, quia solum generare et generari sunt relationes, secundum quas Pater et Filius opponuntur et tales tamquam relationes originis constituunt personas, ut dicit prima suppositio. Sed generare et spirare sunt relationes disparatae, ergo similiter spirari et generari, et ergo nec repugnant, nec distinguunt distinctioni Patris et Filii.

Tertia conclusio : Pater communicat Filio communem et activam spirationem. Probatur : Omne inexistens Patri, quod non repugnat distinctioni Filii a Patre et quod non distinguit Patrem a Filio, Pater communicat Filio, activa spiratio est huiusmodi, ergo maior est prima conclusio, minor secunda.

Quarta conclusio : Si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non distingueretur ab eo nisi per accidens. Probatur : Quia tunc in Filio et Spiritu Sancio non essent relationes nisi disparatae, sed tales non sufficiunt ad distinctionem nisi per accidens, ut patet per suppositionem tertiam, ergo antecedens verum, pro prima parte, quia tunc in Filio non esset spiratio activa, sed sola filiatio, sed illa et spiratio passiva sunt disparatae secundum se, ergo <etc>.

Conclusio quinta : Spiritus Sanctus per relationem originis, oppositam relationi existenti in Filio, distinguuntur a Filio. Probatur : Spiritus Sanctus distinguitur a Filio et non per accidens, cum talis distinctio in divinis locum non habeat, ergo conclusio vera.

Sexta conclusio : Per spirationem activam Filius distinguitur a Spirilu Sancto, Probatur : Nulla alia relatio est in Filio, quae oppositum relationi constituit suppositum Spiritus Sancti, ergo <etc>. Antecedens patet, cum filiatio disparate se habeat ad spirationem, ut patet ex dictis, ergo <etc>.

Ex omnibus illis sequitur, quod Spiritus Sanctus procedit a Filio et per consequens ab utroque, patet de se.

 

Ad rationes.

Ad primam conceditur quod inquantum unum, id est inquantum est una fecunditas voluntatis inprocessibilis ; unde quia in Patre est plenissima fecunditas naturae et voluntatis ipse hanc a nullo recepit, sed origine et generationem et processionem praecedit, igitur utriusque ponitur principium sub ratione innascibilitatis et improcessibilitatis. Filius vero, cui per generationem communicatur voluntatis fecunditas, quia non est innascibilis, quia tamen inspirabilis sicut Pater, ideo etiam est principium secundae emanationis, quae est processio, et non primae. Spiritus vero Sanctus, nullo modo est principium, quia nec innascibilis, nec inspirabilis, nec inprocessibilis.

Ad secundam, quartam et quintam patet ex positione quomodo non oportet imaginari, secundum [tam] corporalium similitudines, sed potius secundum spirituales.

Ad tertiam patet, quod tamen nihil valet, quia per idem probaretur quod superfuerint duae personae in divinis, quo ad productionem creaturarum.