Distinctio XXVI — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XXVI – Quaestio 24
Utrum in divinis sit ponere proprietates realiter differentes.
Et arguitur quod non. Vel tales essent substantia, vel accidentia ; nullum, igitur <etc.>. Consequentia patet ex sufficienti divisione, quia tunc vel esset diversitas substantiae, vel realiter essent accidentia in Deo.
Secundo sic : Si quaestio esset vera, tunc esset realiter ponere proprietates infinitas. Sed consequentia probatur, quia proprietas est respectus, quo per se nobis divinae innotescunt ; sed potest infinitis modis hoc fieri, igitur etiam <etc.>
Tertio sic : Vel illae proprietates ponerentur ad distinguendum, vel ad referendum unam personam ad aliam, vel ad notificandum unum illorum, igitur <etc.>. Consequentia videtur nota : Non primum, quia circumscriptis omnibus proprietatibus adhuc posset stare distinctio personarum, cum sint res per se subsistentes ; nec secundum, quia tunc nulla differentia esset inter proprietates et relationes.
Quinto sic : Tam in persona quam in essentia est summa simplicitas, igitur nulla realis diversitas. Consequentia tenet ex terminis et antecedens notum est.
Oppositum patet per beatum Hieronymum, prout allegatum est in fine distinctionis vicesimae quintae, quae dicit : ‘non tantum nomina, sed etiam proprietates nominum confitemur’, et sancta mater Ecclesia canit : Et in essentia unitas et in personis proprietas et in maiestate adoretur aequalitas.
Notandum breviter, quod tatis communiter solet poni differentia inter proprietatem, relationem et notionem, quod proprietas est distinctio unius personae ad aliam, relatio habitudo personarum ad invicem, notio vero est per prima et propria ratio distinctionis, ita quod proprietas est uni soli conveniens, relatio hunc ad alium referens, notio hunc distinctum ab alio notum faciens. Quaecumque differunt, illa differunt vel per aliquid absolutum, vel respectivum.
Tunc sit prima conclusio illa : Distinctio personarum non capitur penes aliquid absolutum. Probatur, quia nihil est ibi absolutum, nisi essentia ; sed illa est communis omnibus et eodem modo in singulis, nec habet aliquam aliam propriam unitatem, igitur <etc.>.
Secunda conclusio : Distinctio personarum non capitur ab aliquo respectu ad creaturam. Probatur, quia quilibet talis convenit omnibus, ergo <etc.>. Consequentia tenet, quia secundum hoc, quod res eodem modo se habent, non potest capi differentia ipsarum.
Tertia conclusio : Distinctio personarum non capitur penes respectum communiter eis convenientem. Probatur, sicut praecedens, quia quod communiter aliquibus convenit, non arguit distinctionem ipsorum.
Ex illis sequitur, quod Pater et Filius non distinguuntur per communem spirationem.
Quarta conclusio : Pater differt a Filio per aliquid, quod sibi proprie convenit ita, quod nulli alteri, et e converso ; et similiter Spiritus Sanctus differt a Patre et Filio per aliquid sibi proprie conveniens ita, quod nulli alteri. Probatur : Pater differt a Filio et etiam a Spiritu Sancto ; vel ergo differt per aliquid absolutum, vel respectivum, per suppositionem praemissam. Non primum, ut prima conclusione relinquitur, igitur secundum ; sed non distinguitur Pater a Filio per hoc, quod commune est Patri et Filio, per correlarium secundae et tertiae conclusionis, ergo relinquitur, quod aliqua proprietate sibi conveniente, et eodem modo de Filio ad Patrem et Spiritu Sancto ad utrumque.
Quinta conclusio : Distinctio personarum non est solum secundum rationem. Probatur, quia rediret error Sabelii, qui non posuit pluralitatem et distinctionem nisi secundum rationem ; igitur <etc.>. Ex illa, una cum praecedentibus, infero, quod in divinis oportet ponere proprietates reales. Patet, quia personae realiter distinguuntur, et non nisi secundum proprietates ; igitur <etc.>. Secundo infero, quod ad constitutionem personarum necesse est concurrere proprietatem relativam. Patet, quia sola essentia non constituit personam, cum sit simpliciter indistincta.
Conclusio sexta : Proprietates personales non sunt realiter distinctae a personis secundum idem ; patet, quia tunc de necessitate essent aliquae es aeternae, quarum nulla est vel Pater vel Spiritus Sanctus, quod est falsum. Ex illa sequitur quod proprietates non sunt accidentia personarum.
Septima conclusio : Circumscriptis proprietatibus et relationibus realibus in divinis nulla maneret distinctio personarum.
Illa patet manifeste ex praedictis.
Conclusio octava : Proprietates et relationes non differunt, nisi secundum rationem. Patet, quia idem est proprietas et relatio. Paternitas enim, prout distinguit Patrem et constituit, est proprietas ; prout vero refertur ad alium, est relatio, igitur <etc.>. Ex illa sequitur primo, quod tam proprietates quam relationes personales dicuntur solum ad intra. Secundo sequitur, quod non sunt infinitae, immo solum quattuor proprietates et relationes, scilicet paternitas, filiatio, communia activa spiratio et processio. Relationes et proprietates non ponunt multiplicitatem sive compositionem rei in personis. Probatur, quia non sunt partes, sed ipsaemet simplicissimae personae, igitur <etc.>. Consequentia patet ; antecedens patet per sextam conclusionem.
Ex illis quodammodo omnia argumenta sunt soluta.
