Distinctio XXX — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XXX

Distinctio XXX - Quaestio 27

 

Utrum ea, quae de Deo dicuntur ex tempore, ponant aliquas relationes sive respectum in Deo.

 

Quod sic, quia si non, tunc illi termini : ‘dominus’, ‘creator’ et huiusmodi ponerent solum respectum secundum rationem in Deo ad creaturam, sed quia tunc circumscriptis intellectu et ratione, Deus nec esset dominus nec creator, quod est manifeste falsum

Secundo sic : ‘Dominus ’ etc. non sunt relativa secundum dici, sed secundum esse, ergo non ponunt relationem secundum dici, sed secundum esse. Consequentia tenet et antecedens patet 5° Metaphysicae.

Item tertio sic : Aliqua realis relatio sive respectus realis est in creatura, qua refertur ad Deum, ergo e contra, aliqua realis relatio est in creatore qua refertur ad creaturam. Consequentia tenet, cum omne respectivum debeat habere correspectivum. Antecedens patet, quia utique creatura ponit realiter aliquid in re creata.

Quarto sic : Illi termini ‘dominus’, ‘creator’ et huiusmodi significant respectus, vel ergo reales vel non. Si primum, habetur intentum ; si secundum, tunc nihil important praeter nudam substantiam divinam ; quidquid enim non est reale ens, hoc fictum est vel omnino nihil.

 

Ad oppositum est auctor De causis propositione 24, ubi dicit, quod prima causa existit in omnibus rebus secundum dispositionem unam, sed si in Deo essent relationes reales respectu creaturae, non eodem modo haberent se ad omnes res extra se, igitur etc.

Circa illam quaestionem breviter notandum, quod quaestio supponit unum et quaerit aliud ; supponit enim aliqua dici de Deo ex tempore, et secundo quaerit, an illa ponant reales respectus in Deo.

Secundo notandum, quod omnia, quae praedicantur de Deo, aut sunt absoluta aut respectiva.

 

Tunc sit de supposito conclusio prima : Nullum absolutum de Deo absolute dicibile dicitur de Deo ex tempore. Probatur : Quidquid Deo absolute convenit, hoc convenit sibi per essentiam, sed quidquid convenit sibi per essentiam, hoc convenit sibi aeternaliter et non de novo, igitur <etc.>.

Conclusio secunda : Aliquid respectivum dicitur de Deo ex tempore. Probatur : Deus est creator vel dominus aut gubernator et non semper fuit, ergo de novo convenit sibi esse creatorem etc.

Tunc quantum ad secundum articulum notandum, quod relatio realis non est nisi habitudo realis sive respectus realiter consequens suum fundamentum ; unde advertendum, quod relatio de necessitate requirit duo extrema et ideo <relatio> eiusdem ad seipsum non est realis, sed solum secundum intellectum. Est igitur duplex relatio, quaedam realis, quae est habitus unius ad alterum secundum esse, sicut duplum vel dimidium, aut secundum rationem, sicut eiusdem ad seipsum.

Tunc sit de illo articulo conclusio prima, quae est tertia in ordine, ista : Quidquid Deo ad intra convenit, hoc convenit sibi ab aeterno. Probatur : Quidquid convenit Deo ab intra, hoc immutabiliter convenit ; alias enim ad intra aliquid conveniret Deo secundum accidens, quod est falsum ; igitur <etc.>. Ex illa sequitur : Nihil potest Deo de novo convenire ad intra ; patet, quia alias aliquid ad intra non conveniret sibi ab aeterno.

Quarta conclusio : Nihil potest Deo quo ad rem convenire velut accidens. Patet, quia in Deo nullum cadit nec cadere potest accidens, igitur <etc.>. Et dico notanter quo ad rem, quia quo ad praedicationem potest bene concedi accidentalis praedicatio.

Quinta conclusio : Omnis realis relatio requirit duo extrema posita. Probatur, quia relatio non est nisi habitudo unius ad alterum ; sed nulla res habet aliquam realem habitudinem nisi ad aliam rem positivam et non habet habitudinem aliquam nisi solum secundum rationem ad non ens ; igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet ex notabili praemisso.

Ex illa sequitur sexta conclusio : Nulla realis relatio seu respectus sint Dei ad res creatas, antequam crearentur. Probatur, quia antequam creatae fuerunt, non fuerunt entia positiva, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex praecedenti et antecedens notum est de se.

Septima conclusio : Dominus non aliter habet se ad creaturas, quantum est de se sive in se, quam habuit se ab aeterno. Probatur : Dominus necessario semper eodem modo habet se, igitur respectu nullius rei potest poni aliqua alteritas in Deo. Consequentia tenet, quia alias posset ad intra convenire aliquid Deo, quod non convenisset sibi ab aeterno. Contra primam conclusionem illius articuli secundi.

Conclusio octava : Nullus est realis respectus in Deo respectu creaturae, sed solum secundum rationem. Probatur : In Deo non fuit aliquis realis respectus, antequam creatura esset, ad creaturam ; sed Deus in se praecise et omnino eodem modo se habet sicut ab aeterno, antequam aliqua creatura esset ; igitur <etc.>. Consequentia tenet de se et antecedens pro prima parte est sexta conclusio et pro secunda septima.

Ex illis sequitur, quod, licet in creaturis sint de novo et ex tempore reales respectus respectu Dei, tamen non oportet hic ponere respectum realem in Deo. Secundo sequitur, quod ea, quae de novo dicuntur de Deo ex tempore, non ponunt aliquam realitatem in Deo, sed solum habitudinem rationis ad creaturam ; illa patet manifeste ex praemissis ; et potest hoc ex alio probare, quia si ponerent aliquid realiter in Deo, vel esset substantia vel accidens, vel relatio. Non substantia, quia tunc absolutum aliquid de novo posset advenire Deo, contra primam conclusionem primi articuli ; nec accidens, contra secundam secundi articuli, quae est quarta in ordine ; sed nec relatio realis, ut patuit per immediate praecedentes.

 

Ad rationes :

Ad primam conceditur primum consequens, quod infertur ad falsitatem. Dicendum, quod, si circumscriberetur intellectus et ratio, maneret bene aliquid, quod est de ratione divini, videlicet potestas Dei super creaturam, sed non maneret tunc respectus ille ad creaturam, secundum quem dicitur dominus, et sic similiter de creatione. Potest tamen dici, quod non possit circumscribi intellectus in toto, quia intellectus Dei de necessitate cognoscit illam habitudinem, quia etiam ab aeterno fuit habitudo, secundum rationem, Dei ad creaturam.

Ad secundam potest dici, quod verum est in creatura, quod dominus et servus sunt relativa secundum esse, sed non oportet in Deo.

Ad tertiam negatur consequentia, quia non oportet, si unum de novo per aliquid reale refertur ad aliud, quod aliud similiter per aliquid de novo referatur ad ipsum, sed patet de similitudine, et ergo potest in uno esse reale aliquid, in alio solum respectus rationis.

Ad quartam dicendum quod tales termini : ‘dominus’, ‘creator’, significant substantiam divinam et in Deo nihil important reale praeter substantiam Dei, sed tamen hoc connotat realem respectum in creatura et ex hoc etiam importat habitudinem, secundum rationem, Dei ad creaturam, et hoc sit dictum de illa quaestione.