Distinctiones XX-XXI — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIONES XX ET XXI
Sciendum est...
Circa Dist. 20 et 21 quaero tres quaestiones.
Primo : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem.
Secundo : Utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti.
Tertio : Utrum confessor in quocunque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod poenitentia in extremis non valeat ad salutem, quia Augustinus in quodam sermone, ut ponitur in litera, loquens de sic poenitente : non praesumimus, inquit, quod bene hinc exit
Contra.
Augustinus de vera et falsa poenitentia dicit, multum fuit sera latronis poenitentia, sed non fuit sera eius indulgentia ; igitur poenitentia in extremis valet ad salutem.
In ista quaestione pono duas conclusiones.
Prima est quod Poenitentia in extremis valet ad salutem.
Secunda est quod Poenitentia raro est tantae sufficientiae quod sufficiat ad salutem.
Prima conclusio probatur sic : In quocunque statu potest homo demereri, in eodem statu potest mereri ; sed in extremis homo potest demereri, ergo, etc. Et per consequens valet poenitentia etiam in extremis ad salutem. Confirmatur per Augustinum De vera et falsa poenitentia, et ponitur in littera : poenitentia si in extremo vitae advenerit sanat, et liberat. Et probat per illud quod iam dictum est arguendo ad principale de latrone cuius poenitentia fuit in extremis. Item idem Augustinus dicit, et ponitur in littera, quod Dominus potens est in morte praemiare et punire et iuvare sicut placet, quia non est opus hominis sed Dei fructosa poenitentia et inspirare potest eam quandocunque vult sua misericordia.
Secunda conclusio probatur sic, quia ubi est maior perturbatio phantasmatum ibi est homo minus compos sui et minus habet usum liberi arbitrii ; sed in extremis est maxima perturbatio phantasmatum ; ergo tunc homo est minus compos sui et minus habet usum liberi arbitrii. Ubi autem non est usus liberi arbitrii ibi non videtur esse sufficiens poenitentia ad salutem.
Presterea, habitus vitiosus quanto plus est aggravatus, tanto plus inclinat ad actus oppositos poenitentiae, ideo habitus vitiosus in extremis inclinat ad actus oppositos poenitentiae. Hanc rationem tangit Augustinus in littera dicens : Cum filii quos illicite dilexit sint praesentes, et uxor, et mundus ad se vocet multos solet poenitentia serotina decipere.
Praeterea, quanto aliquis minus est dominus sui actus tanto requiritur intensior displicentia ad hoc quod sit dispositio sufficiens ad deletionem culpae ; sed iste qui est in extremis minus est dominus sui actus interioris, quia nullo modo est dominus sui actus exterioris ad peccandum ; ergo requiritur, secundum strictam iustitiam, intensior motus displicentiae ad iustificationem istius quam ad iustificationem sani, cum vix possit habere aeque intensum. Et hanc rationem tangit Augustinus in littera : Age, inquit, poenitentiam dum sanus es ; si sic agis securus es, quia poenitentiam egisti quando peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam quando iam peccare non potes, tunc peccata te dimiserunt, non tu illa.
Ad argumentum in contrarium dico quod illa praesumptio non concludit demonstrative, quia licet ut in paucioribus et difficulter valeat poenitentia in extremis ad salutem, tamen possibile est hoc evenire. Et ideo ibidem dicit Augustinus : Non dico quod savabitur, sed nec dico quod damnabitur, quia de neutro potest homo esse certus ; ergo, etc.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod post hanc vitam non possit dimitti aliquod peccatum, quia nullus moriens iustus potest postea peccare ; igitur nec moriens in peccato potest postea resurgere. Consequentia patet a simili, quia simile videtur pro aliquo statu posse peccare et posse resurgere a peccato.
Contra est Magister in littera, et probat per illud Matth. 12 : Qui peccaverit in Spiritum Sanctum non remittetur ei nec in hoc saeculo, nec in futuro. Subdit Magister : ex hoc datur intelligi, sicut sancti Doctores tradunt, quod quaedam peccata in futuro dimittentur.
In ista quaestione potest intelligi de peccato mortali vel veniali. Si intelligitur de peccato mortali adhuc dupliciter est dicendum, quia vel quaeritur de peccato mortali confesso vel non confesso, et sic sunt tria videnda.
Primo, si potest aliquod peccatum mortale dimitti confessum.
Secundo, si potest aliquod peccatum mortale dimitti non confessum.
Tertio, si potest aliquod peccatum veniale dimitti post hanc vitam.
De primo dico quod potest peccatum mortale dimitti confessum, et de facto dimittitur tale peccatum pcena soluta hic vel in futuro, quia nullus cum debito poenae beatificatur. Aut enim poenae simul solvendae sunt cum gloria, aut post gloriam ; sed neutro modo, quia nec poena potest stare cum gloria nec succedere gloriae ; ergo si quis alias est debitor poenae, oportet quod prius solvat istam poenam pro peccato. Iste autem qui digne poenituit in extremis non solvit dignam poenam pro peccato de quo poenituit ; igitur istam solvet post hanc vitam.
De secundo articulo, si possit mortale peccatum non confessum ex certa scientia post hanc vitam dimitti, dico quo non, quia pro tali peccato non dimisso poena debita est poena damnationis aeternae ; sed ista poena non remittitur.
De tertio articulo, quantum ad peccatum veniale oportet videre quae poena sibi correspondeat secundum Dei iustitiam. Et dicitur secundum unam opinionem, quod peccato veniali per se correspondeat poena aeterna per accidens poena temporalis.
Probatur primum, quia si quis damnetur pro mortali et habeat veniale, pro isto veniali semper punietur, alias in inferno posset esse redemptio alicuius peccati ; sed non puniretur a Deo aeternaliter nisi iuste poena aeterna sibi deberetur ; ergo.
Secundum probatur, quia peccatum veniale stat cum charitate per quam homo ordinatur ad regnum, et per consequens, ratione illius poena peccati venialis est temporalis.
Contra primum arguitur dupliciter.
Primo sic : Cum charitate non stat debitum poenae aeternae, sed cum charitate stat peccatum veniale, non tantum post actum, sed etiam actualiter commissum, ut patet secundum omnes ; ergo peccato veniali non debetur per se poena aeterna. Probatio maioris, quia per charitatem est aliquis dignus vita aeterna ; si igitur cum hoc stat debitum ad poenam aeternam, igitur simul dignus est aliquis vita aeterna et poena aeterna, quod est impossibile, quia nullus potest esse debitor poenae pro illo instanti pro quo est ordinatus ad gloriam, quia tunc posset simul stare gloria et aliqua poena.
Praeterea, secundo arguitur sic : Essentialis poena dammatorum, non est poena sensus, sed poena damni, illa autem necessario concomitatur quamlibet poenam, quia nulla poena potest stare cum beatitudine ; igitur debitum ad quamcunque poenam aeternam includit debitum ad poenam damni aeterni, et per consequens ad poenam essentialem damnationis. Sed illa non correspondet veniali ; ergo.
Praeterea, peccatum mortale et veniale sunt improportionabilia in ratione offensae vel malitiae, quia infinita venialia si essent, non aequarentur uni mortali in ratione offensae ; ergo poena secundum iustitiam correspondens peccato mortali improportionabiliter et in infinitum excedit poenam correspondentem veniali. Sed non improportionabiliter et in infinitum excedit intensive, quia quaelibet poena secundum intensionem finite excedit aliam vel exceditur ab alia ; igitur hoc erit secundum extensionem, et per consequens non debetur peccato veniali poena aeterna.
Dico ergo quod peccato veniali, sive hic puniendo, sive in inferno, sive alibi, non debetur poena nisi temporalis, nec per se, nec per accidens, quia secundum se est talis offensa quae secundum se sufficienter punitur per poenam temporalem. Nec est inconveniens illam poenam debitam veniali habere terminum in inferno, quia et vere poenitens primo, et partem poenitentiae impositam explens, et ante totam expletam recidivans in mortale, et in illo mortali decedens pro parte poenitentiae residua explenda solvet poenam in inferno, sed nonnisi temporalem, et tamen non plus videtur de illo quam de primo.
Et si obicias contra, quia sic in inferno erit redemptio, ut arguebat praecedens opinio, dico quod in inferno nulla erit redemptio illius peccati pro quo est damnatus. Sed ille non fuit damnatus pro peccato veniali, quod patet ; nec fuit damnatus pro illo peccato de quo alias fuit contritus et confessus, quia pro illo debitum poenae aeternae fuit commutatum in debitum poenae temporalis ; ideo non valet.
Ad argumentum in contrarium, nego consequentiam. Ad probationem dico quod non est simile, quia peccare est libere agere, et pro statu viae ; resurgere autem, hoc est, immunem fieri a peccato, non requirit libere agere etiam in via, etc.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod confessor non teneatur semper celare peccatum sibi in confessione detectum, quia licitum est unicuique renunciare iuri suo ; sed quod peccatum teneatur secretum hoc est de iure confitentis ; ergo potest huic iuri renunciare, et per consequens sacerdos poterit tunc illud revelare.
In contrarium sunt multae auctoritates Sanctorum.
In ista quaestione sunt quatuor videnda per modum quatuor conclusionum.
Prima est : celare peccatum detectum in confessione, tenetur sacerdos de lege naturae.
Secunda, quod tenetur ad hoc de lege Dei positiva.
Tertia, quod ad illud tenetur de lege Ecclesiae positiva.
Quarta., quando et qualiter tenetur, et de aliis circumstantiis particularibus.
Primam conclusionem probat quidam Doctor sic : Quilibet de lege naturae tenetur vitare mendacium, maxime mendacium perniciosum ; sed si confessor proderet peccatorem, ipse mentiretur mendacio pernicioso ; ergo. Probatio minoris : Quicunque affirmat quod nescit eo modo quo nescit, mentitur, et si est in infamiam alicuius, est mendacium perniciosum ; sed sacerdos revelando peccatorem, affirmat quod nescit eo modo quo nescit, quia affirmat ut homo et tamen nescit ut homo, quia scit ut Deus, et hoc est in infamiam illius ; ergo.
Aliter probator a Doctore Subtili sic : De lege naturae nullus deberet facere alteri quod sibi non vult fieri ; sed confessor nollet peccatum suum per aliquem prodi ; ergo de lege naturae ipse non debet peccatum alicuius prodere.
Secunda conclusio, scilicet quod teneatur de lege positiva divina, probatur primo sic : Quilibet Christianus tenetur non dare occasionem alteri quod revocetur a lege Christi ; sed de confessione facienda est lex Christi, ut in superioribus ostensum est ; ergo quilibet tenetur de lege Christi non retrahere aliquem a confessione facienda. Sed revelans confessionem occasione data retrahit alios a confessione ; ergo.
Secundo sic : Christus statuit arbitrium poenitentiae esse ultimum in terris quantum ad crimen confessum ; ergo peccat contra legem Christi quicunque aliquid in isto foro discussum deducit in alium forum ; talis autem esset revelans confessionem ; ergo. Antecedens patet Matth. 16 : Quodcunque solveris super terram erit solutum et in caelis.
Tertio sic : Dans occasionem peccandi mortaliter in exequendo praeceptum Christi, peccat mortaliter ; sed revelans confessionem dat occasionem indebite exequendi praeceptum Christi de confitendo, quia dat sibi occasionem ut se laudet et alium vituperet ; ergo.
Tertia conclusio, quod sacerdos tenetur de iure positivo Ecclesiae tenere secrete peccatum sibi in confessione detectum, ut patet Extra. de poenit. et remis. c. Omnis utriusque sexus, ubi dicitur : Caveat omnino sacerdos ne verbo vel signo vel aliquo quovis modo prodat peccatorem. Item de poenit. dist. 6 c. : Sacerdos omnino caveat ne de eis qui confitentur peccata eorum alicui revelet. Et sequitur poena : nam si hoc fecerit deponatur, et omnibus diebus vitae suae ignominiosus permaneat.
De quarta conclusione, oportet videre tria, quis, quando et cui tenetur secretum celare. De primo scilicet quis, dico quod non solum confessor, sed et is cui confessor revelat, licet illicite, tenetur celare, quia transferens aliquid in alium de facto non plus iuris sibi dat quam ipse habeat ; sed confessor revelans non habet ius transferendi illud in alium ; ergo si de facto transferat, ille alius non habebit ius transferendi.
Item dico de illo qui audivit confessionem dolose vel invidiose vel causaliter. Sed quando, dico quod semper, quia est praeceptum negativum, et non minus post mortem quam ante mortem, quia eaedem rationes quae sunt pro prima et secunda conclusione possunt esse pro ista.
De tertio, scilicet cui, dicitur quod cuilibet teneatur celare peccatum secretum nisi superiori cui in casu potest revelari. Sed videtur contrarium, quia rationes superius factae concludunt de superiori sicut de inferiori, ideo illud non assero, sed pro nunc suspensum relinquo.
Ad argumentum in contrarium dico quod peccatum confessum debere celari non tantum est ius confitentis sed ius communitatis, quia ex opposito, scilicet ex revelatione sequeretur continua perturbatio in communitate, quia posset quilibet passim reputare alium abominabilem.
